Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 40
PTcerto si veritas inter homines, requiruntur conjunctae virtuMtes istae; docilitas & candor: sinceritas seu simplicitas prudens & constantia in veritato
Docilitas, est virtus per quam studemus intelligere, non solum ea quae ad praesentis & temporariae hujus vitae salutem & commoditatem pertinent; sed etiam multo magis res divinas & doctrinam earum ac proinde documenta sidei & bonorum operum, quae gloria Dei serviunt, & animarum saluti aeternae sunt necessaria. Hac virtus se acquitimus intelligentiam, artem, scientiam, prudentiam, sapientiam Proverb. 1. & 2. & 3. & 8. 1. Corinth. 14. vers. 1. 39. Proverb. 4. vers. 1, 2, 4, 5, 6, 7. &c. Proverb. 16. vers. 16. Hujus virtutis est rimari & scrutari obscura, ut intelligantur. Ideo Christus discipulos suos objurgavit quod non intelligerent ipsius conciones, Marci 7. vers. 18. id est, quod non rimarentur & scrutarentur ut intelligerent. Ejusdem cirtutis est reprehensiones & correctiones animo composito admit: tere, & re obsequi: in monitis sapientiae proficere: agnitum errorem repudiare.
Docilitate praediti esse debemus: I. Quia a Deo nobis praecipitur. Psalm. 34. ver. 12. & 49. v. 2. 3. 4. Prov. 1. v. 8. & 4. v. 1, & sequentibus. & 5. v. 1, 2. & cap. 19. v. 27. & ca23. vers. 12.
II. Quia bona multa nobis praestat, Prov. 16. v. 20. Qui attendiad verbum, consequitur bonum: & cap. 19. v. 8. nimirum sapientiam, prudentiam, scientiam, Proverb. 2. versibus primis decem. & cap. 17. v. 10. & cap. 10. v. 20, gratiam apud Deum & homines, Prov. 1. v. 8. & 9, conservationem vitae. Prov. 10. v. 17. honorem. Prov. 13. v. 18. III. Quia est argementum sapientis animii, Proverb 10. v. 8. & c. 1p. 12. v. 15. & cap. 15. v. 14. & v. 31, 32. & cap. 18. v. 15. & cap. 23. v. 15. Sapientiae est explorare omnia
VI. Quia etiam in Gentilibus commendatur, ut in Solone, Epaminonda, M. Catone Uticensi, Jul. Caesare, &c.
VI. Quia reddit hominem quamvis juvenem & pauperrimum. praestantiorem Rege sene & stolido, Ecclesiastae 4. v. 9, 10. Melior est puer indigus & sapiens, Rege sene & stolido, qui nescit admoneri amilius. Nam ille e vinculis prodit ad regnandum: quum hic etiam in regno suo nascatur pauper
I. Quia praecipitur a Deo, Proverb. 4. v. 5, 7. & cap. 23. v. 24. II. Quia illa beatos efficit, Prov. 3. v. 13, 18. III. Quia omnia bona adjuncta habet & veluti ambabus manibus largitur. Prov. 3. v. 16, 17, 18. & 4. v. 5, 6, 8, 9, 10, 12, 13. & cap. 10. v. 17. Jes. 33. v. 6. Est firmitas temporis tui, robur salutum seu omnis salutis, sapientia & scientia.
V. Quia bona est, Proverb. 4. v. 2. VI. Quia ejus contemtus & defectus est valde noxius Ose. 4. v. 6. Docilitas etiam senes decet. Nam ad discendum quod opus est, niilla aetas sera videri potest: quia etsi senes magis decet docere, quam discere, magis tamen discere, quam quid doceant ignorare
Repudium agniti erroris non meretur poenam: quia magis meretur laudem. Sic Tertullianus ait Apologetico adversus Christianos, cap. 12. Nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris
I. Quia id Deus jubet 2. Quia illorum lingua est velut argentum lectissimum, Proverb. 1o. vers. 26.
3. Quia justorum labia pascunt multos, Proverb. 10. v. 2. 4. Quia a justo homine reprehendi pij duxerunt pro beneficio, & exoptarunt. Psal. 141. v. 5. Retundat me justus, benignitas erit; & corripiat me, unguentum erit praestantissimum, ne irritum faciat a capite meo: (id est, ne desinat unquam odoratissimis suis reprehensionibus & jucundissimis me aspergere;) quo amplius fecerit, eo amplius oratio mea erit in malis eorum.
5. Quia etiam a quolibet reprehendi magis optandum amatoriveritatis, quam sive ab errante sive ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor odio habendus & reijciendus est amatori veritatis. Etenim aut inimicus reprehendit aut amicus. Si inimicus est, ferendus est: sin amicus, tanto magis audiendus. Laudator vero, errans confirmat errorem, & adulans illicit in errorem
6. Quia correptio manifesta est melior amore occulto, id est, otioso & non exhibente amicitiae officia, non exserente se ad corripiendum amicum ubi opus est. Prov. 27. v. 5.
7. Quia etiam asperae reprehensiones, sed ingenuae & tempestiva quae fiunt ab amicis sunt documentum sincerae fidei, Proverb. 27. v. 6. Fidelia sunt vulnera amici
8. Quia repreliensio & correptio est salutaris ei qui reprehenditur & corripitur, Proverb. 19. v. 25.
Reges etiam, Principes, Magistratus, adeoque magnates omnes, debent se dociles exhibere in percipienda coelesti institutione; quum illis id a Deo mandetur, Psal. 2. v. 10. Nunc ergo Reges, animadvertite. eruditionem percipite, o judices terrae
Ei opponuntur temeraria sciendi aviditas, studium apparentis sapientiae, offensio ob dictam ab alio libere veritatem, & indocilitas sex odium contemtusque sapientia. Temeraria sciendi aviditas, est vitium quum quis studet cognoscere non patefacta a Deo, vel non necessaria, vel non ad se pertinentia.
Vitium hoc fugiendum: 1. quia prohibitum est a Deo. 2. quia reddarguitur a Christo in discipulis suis, Johan. 14. v. 22, 23. & cap. 21. v. 22. Actor. 1. v. 6, 7.
Studium apparentis sapientiae, est vitium, quum quis falsam sapientiam, hoc est, vel κακοτεχνιαν, id est, malas artes, aut ματαροτεχνιαν, id est, vanas artes sectatur. Ideo fugiendum, quia noxium, Prov. 9. v. 18. Jerem. 10. v. 2.
Offensio ob dictam ab alio libere veritatem, est peccatum, quum quis irascitur sive recte sive aperte, quod ab alio, in-primis a ministro verbi Dei libere veritas coelestis annunciata, aut vitiorum & peccatorum reprehensio instituta sit, & in suam interpretatur contumeniam, quod ad suam & aliorum omnium aedificationem dictum est.
II. Quia est indicium animi imprudentis & stolidi. Nam qui aliis ob reprehensionem errorum & vitiorum irascuntur, suam indicam conscientiam, multoque pejus de se, quam de reprehensoribus erro min &: vitiorum judicant. Prudentium autem est dissimulare: ime emendare quod in se intelligant, & indignari sibi magis quam repreliendenti nec in monitorem maledicta congerere: qui etsi iisdem oum cenohitur erroribus vel criminibus, vel fortasse iisdem adhuc ponon glacent
In docilitas seu odium & contemtus sapientiae, est peccatum, quum inuimitatem teneatur vitiis, certe in eo melior est, quod sua ei mala quis sapientiam & salutarem doctrinam atque institutionem doctos que pariter doctrinae nomine aversatur & contemnit, sive clam sivaperte, & correctionem bonumque consilium derelinquit & consore tium eorum a quibus doctior & melior evadere poterat, fugit, abdus ctus a docilitate & obsequio sive aliorum perversis dehortationibus & malis consiliis, sive propria opinione saplentiae & innata stoliditat te, Prov. 12. v. 15. & cap. 15. v. 12. Nuncupatur etiam stupor, quo improbi obdurati nolunt fida aliorum monita accipere
Vitati debet: 1. Quia damnatur a Deo praecepto Decalogi, Non dices falsum testimonium. Item Jes. 29. v. 9, 10.
2. Quia est indicium stulti animi, Prov. 1. v. 7, 22. & 10. v. 8, 18. & cap. 15. v. 14. Os stolidorum pascitur stultitia. & cap. 17. v. 10, 16.
3. Quia seducit in errores vitae, Prov. 10. v. 17. 4. Quia ejus excusatio non est libera a peccato, Prov. 10. v. 15. 5. Quia certas poenas accersit, Prov. 1. v. 24. & seqq. & cap. 15. v. 10. & cap. 13. v. 18. & cap. 15. v. 32.
6. Quia argumento est, hominem, cui inest, esse derisorem, id est, contemtorem Dei, Prov. 15. v. 12 Non diligit derisor corripientem se sapientes non audit.
V. Quia ejus fuga arguit beatum esse hominem, Psal. 1. v. 1. 8. Quia indignum reddit hominem etiam terrenis bonis quae pretium sunt quo potest acquiri sapientia. Proverb. 17. v. 16.
Duo autem sunt hominum improborum genera, sapientiam odio habentium: unum hypocritatum & coram quasi ad oculum se obsequi fingentium, clam vero omnia ludificantium: alterum refractariorum seu protervorum aperte praeceptis datis resistentium.
Hypocritae simulant docilitatem & ad alios accedunt, quasi ab ile lis edoceri cuperent & docentibus obtemperate vellent, quum nihil minus velint: sicut seniores Israelis ad Ezechielem venerunt quasi consulturiJehovam, quum simulate agerent, Ezech. 20. v. 1, 2, 3. Idem fecerunt Principes Judaeorum residuorum post interfectum Gedaliam, Jer. 42. & 43. Item Judaei cingentes Jesum in templo in porticuSalomonis & dicentes ei, Quousque animam nostram suspendis? Si tues Christus ille, dic nobis aperte, Johan. 10. v. 24.
Hypocritae nictatione oculorum & aliis externis signis fingunt semagnifacere praecepta & paratos obsequi, tegentes odium labiis fallacibus, Proverb. 10. v. 10, 18. Protervi obmurmurant, obloquuntur, & praecepta atque monita aperte reiiciunt, & non dubitant etiam infamiam proferre adversus bene monontes
Atqui protervia talis fugienda: I. Quia a Deo prohibetur. II. Quia est perniciosa. Protervi enim seipsos conturbant, sibiipsis malum inferunt. Prov. 10. v. 8, 10. III. Quia est indicium animi stolidi, Prov. 10. v. 18
Docilitati etiam repugnant crebrae mutationes locorum: & lectio multorum autorum omnisque generis voluminum praeter Saeras literas.
Crebrae mutationes locorum & discursationes sunt aegri anim jactatio, Proverb. 27. vers. 8. primum vero argumentum compositae nentis est, posse consistere & secum morari. Lapis saepe obvolutus non obducitur musco. Non convalescit planta, quae saepius transfertur.
I. Habet aliquid vagum & instabile, quia distrahit animum. II. Defatigat & molestiam adfert, Ecclesiastae cap. 12. v. 14. III. Utilitatem solidam non habet. Peregrinantibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias: idem accidat necesse est iis, qui nullius se ingemo familiariter applicant, sed omnia cursime properanter transinittunt. Nec prodest cibus, nec corpori accedit qui sumtus statim emittitur. Nihil aeque sanitatem impedit, quam remediorum crebra mutatio. Non venit vulnus ad cicatricem, inquo crebra medicamenta tentantur. Fastidientis stomachi est multa degustare, quae ubi varia sunt & diversa, inquinant, non alunt
On this page