Text List

Caput 40

Caput 40

CAPTI De praecipuis translationibus S. Scripturae.

UUM Ecclesiis per totum terrarum orbem sparsis & diversis. plane linguis utentibus necessariae fuerint atque etiamnum sint aversiones S. Scripturae: explicanda est deinceps carum distinctio & autoritas

Translationes seu versiones Scripturae S. in linguas vulgares sunt muliae: dist, nguuntur tamen commode in antiquas & recentes.

Antiquae versiones Veteris Testamenti aliae aute Christum natum aliae pest Christum natum prodierunt. Ante Christum natum prodiit versio Graeca LXXII interprelum. Thargum vero Jonathanis filii Uzielis non tam versio est quam Paraphrasis Chaldaica

Post Christum natum prodierunt Graecae & Latinae plurimae, ut etiam in aliis linguis.

Graecae quae post Christum natum prodierunt, sunt; Aquile, Symi machi, Theodotionis, duae ab Origene ex terrae recessibus prolatae, quae quinta & sexta editio vocantur.

Ex his editionibus Origenes Tetrapla, Hexapla, & Octapla sua confecit.

Praeter has fuerunt aliae versiones Graecae, Origenis, Luciani Martyris, Hesychii & Sophronu. Latinae vero versiones tempore Augustini tam multae fuerunt, ut numerari nullo modo potuerint.

Ex plurimis tamen una receptior erat, quae ob id communis & vulgata dcebatur, August. de Civit. Deih. 16. ca 10. Alia vocabatur Italo, lib. 2. de doctrina Christiana cap. 15. His accessit versio HieronymiRecentes vero versiones sunt plurimae in omnibs fere linguis, Lacina, Germanica, Gallica, Anglica, ltalica, Hispanica, Bohemica, Polonica, Dalmatica, &c.

Latinae praecipuae sunt Xantis Pagnini, Francisci Vatabli, Immanus elis Tremmellij & Francisci lunij, Leonis Iudae Tigurini, &c. Novi vero Testamenti Latinae versiones celeberrimae sunt, Erasmi Roterodam, & Theodori Bexa

Germanicae praecipuae sunt, Lutheri, quam utilibus argumentis & doctrinis capitum singulorum illustravit eximius Theologus David. Poreus: Tigurinorum: Herbonensium: in quibus maxime elaboravit. Iohannes Piscator.

Haec de versionum distinctione: sequitur de ea¬

rundem autoritate. De versione quacunque sive Graeca Veteris Testamenti, sive utriinsque Testamenti Latina, aut Gallica, aut Germanica, aut Bohemicat aut alia quae cum fontibus Hebraicis & Graecis congruat, quaeritur an sit authentica:

RESP. Nulla prorsus versio Bibliorum, humano ingenio & studio elaborata post Prophetas & Apostolos etiamsi quam maxime cum fontibus Hebraicis & Graecis congruat, est divinitus, divinomodo, absolute, universaliter & siue exceptione authentica: acceptanda tamen est & usurpanda, cum versione opus sit Ecclesiis vernacula lingua utentibus; nec a quoquam temere quicquam in ea rejiciendum, nisi evidenter probetur, id fontibus divinis adversari

Argumenta autem, cur nulla versio diligentia humana post Prophetas & Apostolos edita, quantumvis optima videatur, sit authentica absque omni exceptione, ista sunt:

I. Quia sola archetypa Scriptura sacra & divinitus inspirata est: authentica: at nulla hujusmodi versio est archetypa ac divinitus inspirata.

II. Quia nulla hujusmodi versio est absolute perfecta, sed magis atque magis perfici potest & debet.

III. Quia cum mutatione publica vocum & phrasium ipsa quo que necessario mutanda, ut intelligi possit. Exemplo est versio Germanica quae necessario mutanda & limanda fuit atque accommodam da linguae hodie receptae: nam si vetus German. versio qualis antealiquot secula fuit, hodie retinenda esset, a populo intelligi non posset plurimis in locis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 40