Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 16
VTin prima illa materia mundi in principio a Deo creata, continebantur omnia elementa: ita deinceps a Deo fuerunt separata ac distincta substantiis & accidentibus. Ordo igitur doctrinae requirit, ut jam de elementis agamus. ELRMEN TA, sunt corpora simplicia homogenea, ex quibus unaquaeque recorporata primum componitur, & in quae ad extremum resolvitur: ipsa vero in nulla se priora. Sunt ergo materia rerum corporatarum.
Suntque numero quatuor: Ignis, aer, aqua, terra. Elementum ignis est calidissimum, siccissimum, levissimum, permeans per omnia & omnia pervadens. Per Synecdochen nomine ucis illius primo die creatae significatur. Ignis certe intra massam iliam primo die creatam, fovebat aquas, reddebatque fluxiles, ne frigore concresceret in glaciem
Ut igitur lux, it, & ignis in tenebricosa illa massa materiae prima initio concludebatur & latebat unde prodiit mandato, nutu & voluntate Dei exsequente aeternum decretum de rerum omnium creatione, & efficaciter vocante ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt; sicut Moses testatur Gen. 1. v. 3. Deum dixisse, esto lux: & fuit luxIta legitur 2. Cor. 4. v. 1. Deus d xit ut e tenebris lux splendescerit. I. gnis a Deo creatus est ad hunc finem, ut concurreret cum aliis ele mentis ad corporum concretorum constitutionem, ut calore suo caeera elementa foecundaret ac veluti pater generationis inter illa es fet, quum summa vi agendi generandique sit praeditus: unde sapientia Dei omnia optime temperantis perspicitur?
Idem servit Deo efficiens mandatum ejus, Psal. 148. 8. ad glotiam gratiae justitiae & potentiae ejus declarandam: veluti Gen. 15. v. 17. quum Abrahamus Deo obtulisset vitulam triennem & arietem triennem; turturemque cum pullo columbarum, & omnia haec, exceptis avibus, dissecuisset per medium, posu ssetque dimidiatam cuausque partem e regione suae alterius, ecce sumans furnus & ardens iampas transiit inter segmenta illa: edae duo, nimirum fumans furnus & ardens lampas figurabant sanctissimo mysterio partet. inter se contrahentes fedus, ut moris erat iis qui pacta ac promissa externis symbolis confirmabant, ut videre est Jerem. 24. v 18. 19. Nam partes contrahentes transibant inter segmenta atque hoc ritu significabant, se ita fidem obstringere, ut se dederent anathemai aut lacerationi, ut lacerata & diffecta erant animalia, nisi praestarent fidem Exo. 3. 2. apparut Angelus Iehova Mosi in fiamma ignis e medio eujusdam rubi: quumque Moses aspiceret, ecce rubus ille ardebat igne nec tamen rubus consumebatur. Flamma ignis cum praesentiam Dei. tum afflictiones significabat, rubus ardens igne populum Israeliti cum qui affligebatur calamitatibus gravissimis, integritas rubi i1 media flamma non consumti, stabilitatem & conservationem populi etiam in mediis afflictionibus ex veritate promissionum Dei. Exod 13. v. 21, & 22. memoratur quod Jehova populum Israeliticum ex servitute AEgyptiaca eductum antecesserit noctu in columna ignis ac afferendum Israelitis lucem. Et cap. 14. v. 24. prospectavit Jehova ad castra AEgyptij in columna ignis & nubis, ut funderet castra AEgyptiorum. Exod. 19. vers. 18. Mons Sinai fumabat totus, proptereaquod descendebat super eum Iehova in ipso igne: emittensque fumum suum, tanquam fumum fornacis, tremebat totus ille mons valde: Exod. 24. v. 16, 17. Habitabat gloria Iehovae in monte Sinai. Species. autem gloriae Iehovae erat tanquam ignis consumens in summitate illius montis. Et cap. 40. v 83. Nubes Iehovae erat super ipsum tabernaculum interdiu, ignis uero in ea noctu, in oculis totius domus Israelis omnibus profectionibus eorum. Num. 16. v. 35. ignis egressus est e Iehova, & absumsit ducentos quinquaginta viros, Rorachi asseclaqui offerebant suffitum, in seditione adversus Mosen & Aaronem mota. 1. Reg. 18. v. 38. Ignis Iehovae decidens, consumsit holocaustum quod Elias Propheta offerebat, & ligna, & lapides, & pulverem ipsum etiam aquam quae erat in aquaeductu (circum altare] deduxit, 2. Reg. 1. v. 10. & 12. descendens ignis e coelo consumsit praefectos duocum quinquaginta viris, quos Achazja Rex Israelis ad Eliam adducendum miserat. Sic in extremo die veniet Dominus Jesus de coelo cum igne flammante, infligens ultionem iis qui Deum nesciunt, neque auscultant Evangelio Domini nostri Jesu Christi, 2. Thessal. 1. 8. Quo pertinet quod legitur 2. Petr. 3. v. 7. Qui nunc sunt coeli ac ter ra, eodem sermone reconditi, asservantur igni in diem damnationis I & exitij impiorum hominum. Et v. 10. Veniet sicut fur in nocte die: ille Domini, quo coeli cum stridore praeteribunt, elementa vero aestus antia solventur, terraque & quae in ea sunt opera exurentur. Et v. 12 coeli conflagrantes solventur, & elementa aestuantia liquescent
Hoc praesentiae Dei symbolum nos docet, Jehovam Deum Israe lis in quem credimus, esse verum Deum, & solum verum Deum, sic ut dicitur Deuteron. 4. vers. 35, 36. Tibi exhibita sunt videnda ut cognoscas Iehovam esse Deum ipsum: nullum amplius esse praeter eum. E coelis audiendam proposuit tibi vocem suam, ut erudiret te: & in terra exhibuit tibi videndum ignem suum maximum, quum verba pjus audisti e medio ignis.
Docet iram & potentiam hominum quamvis potentissimorum nihil esse cum ira Dei collatam, Dei enim ira etiam esementa omnia commovet & totum aerem fiammis implet: hominum autem quamvis potentissimorum ira fere vana est & sine viribus, ut multorum regum exempla ostendunt.
Est etiam nobis solatio, quia nos confirmat, Deum nostrum satis potentem esse ad nos tuendos a violentia hostium nostrorum, & ad consumendos hostes nostros. Ita solatur Deus fideles Israelitas adversus terrorem ab Assyriis, Jesa. 10. vers. 17. Erit enim lux Israe lis pro igne, & sanctus illius pro flamma: quae incendet & consume vepres ejus, & sentes ejus eodem die; Gloriamque sylvae ejus, & arvorum ejus, & spiritu & carne absumet: Sensus est: Deus qui est lu& Sanctus ille Israelis, hoc est, illustrans & sanctificans Israelem, tanquam ignis & flamma consumet Assyrios, quibus ut sentibus vepribusque cohorrebat terra, & consumet omnes valentes robore exercitus Assyriorum, de quibus Rex Sennacherib gloriatur. Ita ignis consideratio elevat animos nostros ad Deum cognoscendum, timendum & celebrandum. Deus dicitur ignis consumens. Quemadmodum enim ignis vi naturali urendi consumit ligna, foenum, stramen stipulas & alias res objectas: ita Deus potentia sua ac judiciis suis consumit violatores federis sui, & contemtores gratiae per quam ipsi serviendum est, hostes item populi sui. Quapropter inde gravissimae admonitiones petuntur, veluti Deuter. 4. v. 23, 24. Cavete vobis, ne obliviscamini federis Iehovae Dei vestri, quod pepigit vobiscum, aut faciatis vobis sculptile, similitudinem ullius rei, qua interdixit tibi Iehova Deus tuus: Nam Iehova Deus tuus ignis consumens est. Et Hebr. 12. ver. 28, 29. Quapropter regnum assumentes quod concutinon potest, teneamus gratiam, per quam ita serviamus Deo, ut ei placeamus, cum verecundia & reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est. Inde petitur consolatio fidelium adversus hostes quantumvis potentissimos, Deut. 9. v. 3. Scias ergo Iehovam Deum tuum ipsum qui transit ante te, ignem esse consumentem, ipsum perditurum eos. Et Zach. 2. v. 5. Et ego ero ei, dicit Iehova, murus igneus circum quaque. Quapropter passim judicia Dei gravissima igni comparantur & adumbrantur, ut Ezech. 1. vers. 4. & cap. 10. 2. Dan. 7. vers. 9. 10, 11. Apocal. 7. v. 5. adeoque omnes afflictiones & persequutiones quibus Deus homines explorat & examinat, igne repraesentantur, ut I. Cor. 3. v. 13, 14, 15. 1. Petr. 1. 7. Apoc. 15. v. 2.
Ignis praeterea est imago Christi: sicut legitur Malach. 3. vers. 2. Et quis poterit cogitare diem adventus ejus? & quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans & quasi herba fullonum: Et sedebit conflans & emundans argentum & purgabit filios Levi. &c. Ut ignis calore suo metalla liquefaciens puriora reddit: ita Christus verbo suo pios terrens & quai dissolvens, & ad peccatorum agnitionem ac resipiscentiam adducens a peccatis purgat. Oculi Christ. sunt tanquam flaima Apocal. 1. vers. 15. & cap. 2. vers. 18. & cap. 15. vers. 12. id est, omnia clarissime intuetur & videt, nihil coram oculis ejus absconditum est.
Ignis est imago Spiritus Sancti, sicut dicitur Matth. 3. vers. 11. quod Christus baptizet Spiritu Sancto & igni:nam Spiritus Sanctus a sordibus animas ra diter purgat, quam ignis autum a scoriis separat
Ignis est imago verbi Dei, sicut Jerem. 5. v. 14 Jehova ait; Eccego redditurus sum verba mea in ore tuo velut ignem, populum autem hunc velut ligna quae ille consumat. Et cap. 23. v. 29. An non itaverbum meum est, ut ignis? dicit Iehova. Apoc. 11. v. 5. Si quis velit eos laedere, ignis prodit ex ore ipsorum & devorat inimicos eorum. Sicut ignis ligna, stipulas, paleas consumit, autum & argentum excoquit & purgat: ita verbum consumit impios, sed pios probat & purgat. Sic Luc. 12. v. 29. Christus comparat Evangelium igni: Ignem inquam veni missurus in terram; & quid volo si jam accensus est. Evangelium sicut est unica verae pacis causa inter pios, ita est impiis occasio persecutiones movendi adversus pios & omnia perturbandi
Ignis est imago Ecclesiae Dei. Ut enim ignis consumit stipulam? ita Ecclesia Dei tandem superat hostes suos, sicut legitur in Prophetia Obadjae v. 18. Erit domus lacobi ignis & domus Iosephi flamma, domus autem Esavi in stipulam, ut accensi in hos, consumant ipsos
Ignis est falsae etiam doctrinae imago, ut Apoc. 9. v. 17, 18. dicitur de administris Antichristi; Ex ore ipsorum prodibat ignis, & fumus & sulphur; Abhis tribus occisa est tertia pars hominum, nempe aligne & fumo & sulphure, quae prodibunt ex ore ipsorum. Falia doctrina occidit animas hominum, sicut ignis ligna exurit.
Ignis repraesentat nobis incommoda quae in toto terrarum orbe proveniunt a lingua improba. Prover. 16. v. 27. Vir nequam effodit. malum, ejusque labijs insidet, velut ignis adurens. Jacob. 3. ver. 5, 6. Ecce exiguus ignis quantam materiam incendit! Et lingua fliamma est, & mundus iniquitatis: ita, inquam, lingua constituta est inter membra nostra, maculans totum corpus, inflammans rotam geniturae nostrae, & inflammata a gehenna.
Omitto alia quae igni comparantur: de luce sequitur: LUx, est qualitas corporis lucidi, quam & ipsum lucidum est & alia illuminat agitque in ea. Proinde non est substantia, sed accidens seu affectio corporis. Non est substantia, neque corporea, neque incorporea: Corporea substantia non est, squia aerem penetrat, quem totum illuminat; corporum autem penetratio non datur: incorporea substantia non est, ut Deus aut mens, quia lux videtur oculis corporis, & visus organum ita afficit ut corrumpat etiam aliquando, velut excellens sensibile. Lux igitur non est substantia. Accidens autem est, non incorporeum, ut notitia intellectiva; quia sentitur, quia visorium organum quod corporeum est afficit; corporeum autem organum ab spiritali passione affici non posset. Est ergo accidens corporale, hoc est, affectio corporis lucidi.
Obiicitur: Omne creatum a Deo est proprie substantia per se subsistens. Lux est creata a Deo: Ergo lux est proprie substantia per se subistens. RESP. Mutato genere praedicationis non valet consequentia: major propositio est propria, minor est figurata. Lux enim dicitur facta primo die, quia factum fuit corpus lucidum, in quo lux erat tanquam qualitas.
Lux ante Solem creata fuit, ne tantum beneficium mortales acceptum Soli ferrent, sed Deo ipsi. Lux certe princeps munerum Dei, est. Quam misera esset vita nostra, si luce careremus, si omnia tenebris contecta essent. Proinde creavit Deus lucem ad reliquarum creaturarum commodum, ut esset velut commune earum bonum, & ut per eam corpora omnia fierent aspectabilia: ita ut non sine causa a Deo obtinuerit testimonium quod bona sit, id est, pulchra, jucunda, delectabilis & utilis
Lucis consideratio ad res maximas est utilis. Nam primo ad Dei, cognitionem nos ducit, de cujus natura & beneficiis nos admonet. De Deo enim dicitur I. Joh. 1. v. 6. quod lux sit: Hoc est igitur nuncium quod audivimus ex ipso & renunciamus vobis, Deum lucem esse, nec tenebras in eo esse ullas. Dicitur autem lux, non lucidus, ac notadam simplicissimam ejus essentiam, & ut intelligatur, quod non constet luce, per quam lucidus sit, sed quod sit ipsa lux. Ergo quum Deus lux dicitur, significatur ipsammet essentiam Dei esse lucem, insese, & natura, nihil in ea esse nisi liquidum, purum & sincerum: eamque suo fulgore sic omnia illustrare, ut nihil vitiosum ac contortum, mullas maculas vel sordes, nullam hypocrisim vel fraudem latere patiatur. Deus etiam lux appellatur Psal. 27. 1. alio sensu: nimirum quia consolator est & liberator a rebus adversis, quas Scriptura frequenter tenebras appellat. Sic Sermo ille Iohan. 1. dicitur esse Lux, primo, nia est lux essentialis, sua natura lucens, non participatione, principium aeternum lucis: inaccessibilis enim Deitatis majestas hoc nomine significatur. Secundo, quia ab eo lux communicatione in res reatas fusa est, quia lucem rebus creatis foeneratur: maxime autem hominibus, quibus ab ipso communicata est tum lux naturalis, hoc est, vis illa rationis & intelligentiae in animis ipsorum accensa, sed postea per peccatum obtenebrata: tum lux gratiosa, quam credentes duntaxat donat, tum ex Judaeis, tum ex gentibus: Unde lux mundi. & lux gentium etiam appellatur, Jesa. 42. 7. & 49. 6. Johan. 8. v. 12: & cap. 9, 5. & cap. 12. 46. quibus in locis Christus nomine lucis est decignatus, quod sit electis via ad Elicitatem, veritas ad salutem, vita ad gloriam aeternam.
Deinde lux est symbolum seu imago veritatis: unde veritas subinde lux appellatur, quod sit luci quam simillima. Vis & efficacia lucis est duplex: una est a splendore, altera a calore. Splendore haec omnia ux efficit: primum nullas patitur secum tenebras, sed simul ac exorca est, eas dispellit, sicut Paulus ait 2. Cor. 6. v 14. quae communio lucis cum teneoris? Sic veritas simul ac a Deo patefacta est hominum. mentibus, illico crassas pellit tenebras ignorantiae rerum divinarum & ex caecis ignorantibusque hominibus reddit videntes animo & incelligentes; ac quo clarius sese patefacit, eo etiam magis tenebrarfugat & mentes illustrat. Deinde lux splendore suo efficit, ut muita, quae turpia non videbantur, quam foedissima esse intelligantur; & contra quae honesta & pulchra esse non videbantur, clare cernantur honestissima esse atque pulcherrima, atque sic a contrariis discernantur ita veritas omnia retegit & discernit, inter verum Deum & falsum, inter veram Ecclesiam & falsam, inter verum cultum Dei & idololatricum, inter virtutes & vitia. Hoc effectum lucis & veritatis indicat Christus Joh. 3. v. 20, 11. Quisquis quae mala sunt agit, odit lucem, nevenit ad lucem, ne arguantur opera ipsius: Qui vero dat operam veritati, venit ad lucem, ut manifesta fiant opera ipsius, quod secumdum Deum facta fuerint. Tertio lux liberat a servitute tenebrarum & E asserit in libertatem omnia rectius agendi, dirigens in actionibus oculos, manus, pedes, totum corpus: ita veritas Evangelij liberat a servitute regni Satanae & asserit nos in libertatem regni Christi, & ad opera lucis nostros animos dirigit. Quarto lux tam certos nos facit de iis quae oculis nostris ipsi videmus, ut statuamus ea aliter se non habere quam oculis cernimus, etiamsi mille sophismata ad oppositu probandum afferantur: ita veritas animos nostros certos reddit de voluntate Dei & vero ejus cultu, ut ab illa certitudine nulla adversariorum sophisticatio, nulla crudelitas nos avertere possit.
Haec vis lucis a splendore dependet: altera lucis vis est in calore. Lux enim calefacit & vivificat: ita veritas coelestis corda nostra ad Deum & proximum nostrum amandum infiammat & a spirituali morte ad vitam reducit. Lux superat & fugat tandem tenebras: ita veritas tandem vincet & triumphabit.
Adhaec lux imago est omnium vere fidelium qui in Christi sunt. communione. Illi enim lux sunt, dicente Christo ad Apostolos Matt. 5. v. 14. Vos estis lux mundi, quia mundum illuminarunt & doctrina sua & vita: qua de re vide supra lib. 1. cap. 44. col. 608. Sic Paulus ac fideles alios loquitur Ephes. 5. 8. Eratis olim tenebrae, nunc autem luin Domino: ut filij lucis incedite. Fideles lux dicuntur, tum quia vera luce illustrantur, tum quod aliis praeluceant verae doctrinae professione & vitae sanctae instituto.
Insuper lux imago est prosperitatis seu status rerum felicis, pacis, laetitiae, consolationis; unde in scriptura sacra multis in locis per lucen prosperitas & status rerum exoptatus, pax, laetitia, solatium intelligit ur. Job. 18. v. 5, 6. Lux improborum extinguitur: Lux tenebricosa. sit in tentorio ejus, id est, prosperitas improborum instabilis est & statim disperit. Psal. 97. 11. Lux sata est justo & rectis corde letitia, id est, reposita & latens velut semen mandatum terrae, sed suo tempor proditura.
Caeterum prima omnium distinctio, divisio & separatio in mundo fuit lucis a tenebris ex ordinatione Dei, sicut Moses ait Genes. 1. v. 4. distinctionem fecit Deus inter hanc lucem & tenebras. Sicut autem omnium rerum distinctio eo spectat, ut altera alterius officium non impediat: ita etiam Deus lucem a tenebris divisit eandem olcausam. Proinde ex ordinatione Dei lux pellit tenebras & eas secum. non patitur. Quo admonentur fideles, ipsos a consortio & conjugic infidelium & a communicatione sacrorum idololatricorum abstinere debere; sicut Deus voluit lucem corporalem a tenebris corporali bus distinctam esse. Hoc argumento vtitur Paulus 2. Cor. 6. v. 14. N impari jugo copulemini cum infidelibus, quod enim consortium est, justitiae cum legis transgressione? & quae communio lucis cum tenebris? Deinde disterminatione lucis & tenebrarum admonentur fido les, ut quum filij lucis sint, opera tenebrarum abjiciant, Rom. 13. v. 13. Abjiciamus opera tenebrarum, & induamur habitu qui luci conveniat. Eph. 5. 8. ut filij lucis incedite. Eadem admonemur, credendum esse Evangelio, ut a tenebris errorum praeservemur: sicut Christus ait Joh. 12. 35. Ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae deprehendant, nam qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Eadem admo net nos de separatione electorum a reprobis ante jactum mudi fundamentum decreta, deinceps praedicatione verbi Dei & alijs mediis. declarata, ac tandem in fine mundi plene exsequeda. Electi tanquam filij lucis, fruentur luce aeterna: reprobi tanquam tenebre in tenebras extimas ejicientur, Matth. 8. v. 12. & cap. 25. 30.
Deus tenebras non sustulit, non abolevit, sed tantum sejunxit a luce: quia & illae suum habent usum, & in utilitatem nostram cedunt. Vicissitudo enim lucis & tenebrarum, quam hae illi succedunt, praestantiam, eximiam utilitatem, amoenitatem, jucunditatem lucis nobi commendat. Sic homines impii, qui tenebrae sunt, imo daemones ipsi suum habent usum & vel inviti vel nihil tale cogitantes cooperantur ad bonum & salutem nostram, ut nos tentando & oppugnando exerceant, ad patientiam erudiant, ad preces acuant, ad gratias Deo agendas incitent: ad Christum sequendum impellant, quanquam aliud propositum filij tenebrarum habeant. Quum enim filij lucis vident improbitatem & sempiterna perniciem mancipiorum tenebrarum melius & evidentius agnoscunt gratiam & benignitatem Dei sibi exhibitam, malis resistunt, calamitates patienter ferunt, ardentius Patrem luminum invocant, pro beneficio lucis salvificae ei gratias agunt, Christum veram illam lucem sequuntur.
Denique lucis corporalis a Deo initio creatae officium est, constituere diem, tenebrarum autem, efficere noctem,
Sequitur ergo de die & nocte Vox DIEI vel proprie usurpatur in Scriptura Sacra vel figurate, Proprie dies nominatur tempus illud quo lux est in nostro hemisphaerio in primo naturae exordio divina ordinatione a nocte distinctum & per vices naturaliter continuatum. Quapropter tempus illud quo lux supra nostrum horizontem obtinet, proprie naturali dies nominatur, communiter dies artificialis, quod opportunus sit artibus exercendis.
Recepta est communiter a plerisque distinctio diei in artificialem, & natitralem. Artificialem diem vocant spatium quo Sol est supra nostrum horigontem. Naturalem diem autem, spacium vigintiqua: tuor horarum aequalium, complectens diem artificialem & noctem: Naturalem rursus duplicem faciunt: exquisitum seu Astronomicum; & minus exquisitum, quem politicum & civilem indigetant Quam distinctionem si quis retinere volet, per nos poterit, propter scripta exoterica, in quibus usurpatur. Sed existimamus aequos lectore intellecturos, nos temeritate & contradicendi studio minime duci, se nomina permutemus & iis quibus proprie & naturaliter competum tribuamus. Cuicunque nomen diei naturaliter & primo convenit. id profecto proprie naturalis dies appellatur. Id enim proprie de aliquo dicitur, quod de eo naturaliter dicitur, & primo, ut passim orthodoxi Patres notant. Iam vero nomen diei convenit tempore illiquo lux supra hemisphaerium nostrum obtinet: Nam lucem Deus vocavit diem, Genes. 1. v. 5. idque naturaliter & primo: etenim tempus quo lux viget, secundum naturam suam dies est, & sic in natura statim ab initio constitutum, appellatumque. Illud ergo proprie naturais dies erit. Sed de nominibus cum aliis non contendemus, quibus recepta nomenclatura magis probatur: dum modo rerum confusio non fiat
Dies naturalis seu, ut alij appellare malunt, artificialis a veteribus in duodecim horas divisus erat. Quamvis enim aestate ac hyem: dies varient, & vel longiores vel brevioros sint: semper tamen diur nas horas duodecim & totidem nocturnas habebant. Docet id locus Johan. 11. 9. ubi Christus ait, Nonne duodecim sunt horae diei: Et passim mentio sit horarum in Novo Testamento: textiae, sextae, nonae, undecimae Matth. 20. in parabola de operatiis in vinea: tertiae, sextae, nonae in historia Passionis Christi, ut alia loca omittamus
Diei artificiali proprie dictae, opponitur nox, quae tempus est quo tenebrae hemisphaerium nostrum occupant per lucis absentiam
Utriusque usus vel corporalis est vel spiritualis: ille ad corporaem vitam pertinet, hic ad spiritualem. Si corporalem usum utriusque spectes, dies ordinatus est a Deo, ut eo durante homo cum domesticis animalibus vigilet & labores suae vocationis obeat; ferae autem homini formidabiles in lustra sua se recipiant: nox autem a Deo ordinata est, ut homines a laboribus quiescant, & corpora sua defatigata recreent, somno & vires reparent; contra vero ferae silvestres vigilent, praedam sibi venentur & escam suam a Deo accipiant. Hoc docetur Psal. 104. v. 20, 22, 23. ubi Psaltes ait ad Deum: Disponis tetebras ut sit nox: quam erepunt omnia animantia silvae; Iuvenes Leones rugientes ad praeda, & quidem quaerendo a Deo forti escam suam, Exorto Sole recipiunt se, & in lustris suis recubant: Prodit homo aopus suum, & ad culturam suam usque ad vesperam. Deinde vicissiu tudo & successio illa mutua diei & noctis tam aliis rebus terra nascentibus ad hominis usum, quam homini ipsi & aliis animalibus prodest majorem in modum. Nox enim tam illis, quam istis refrigerandis & humectandis, eoque conservando vitali illorum humori: dies vero calefaciendis & exsiccandis, eoque conservando naturali illoe rum calori est destinata, Jerem. 36. v. 30.
Sin vero spiritualem usum consideremus, primo dies & nox enarrant gloriam sapientiae, bonitatis & potentiae Dei, ut legitur Psal. 19. v. 3. 4. Dies ad diem eructat sermonem, & nox ad noctem ostendit scientiam: Non est sermo, neque verba eis, & sine his intelligitur vox eorum. Psal. 74. v.16. Tuus est dies, etiam tua est nox. Deinde constanilla successio noctis & diei a Deo ab initio constituta servit confirmandis promissionibus Dei de stabilitate regni Christi & Ecclesiae. Si enim Deus ipse ait Jerem. 33. v. 20, 21. St irritum facere potestis fedus meum de die & fedus meum de nocte, idque ut non sit diurnum tempus & nocturnum tempore suo: Etiam fedus meum cum Davide servo meo irritum fiet, ne sit ei filius regnans in solio ejus. Et v. 25, 26. Sic alIehova, si non fedus meum interdiu & noctu, si statuta coeli & terrae non disponam: Etiam semen Iacobi & Davidis servi mei spernam. &c. Tertio quodvis tempus servit bono electorum Dei, etiam nox, quae cum a curis rerum aliarum libera sit, disciplinae Spiritus Sanct est aptissima. Hinc divinae visiones & patefactiones plerunque noctu factae: & nox precibus accommodata seriis: praeterea fideles noctu mysteria atque opera Dei, ab aliis vitae hujus occupationibus remoi, attentius cogitant & considerant, Psal. 1. v. 2. Beatus est vir ille, cujus oblectatio est in Lege Iehovae: & qui de Lege illius meditatur in terdiu ac noctu. Et Psal.16. 7. Etiam per noctes erudiunt me renemei. Abrahamo nocte Deus promissionem terrae Canaan confirma. vit Genes. 15. Nocte Prophetis & aliis somnia & visa a Deo oblata, ut lacobo Patriarchae Gen. 28. v. 11, & sequentibus, Iosepho Patriarchae Gen. 37. v. 6. Satrapis Pharaonis Genes. 40. 5. Pharaoni Gen. 41. Gileoni Judic. 7. v. 9. Samueli 1. Sam. 3. Danieli Dan. 2. 19. & cap. 7. 2. Lachariae Prophetae Zachar. 1. ver. 8. Iosepho marito Virginis MariaMatth. 1. v. 20. Paulo Apostolo Actor. 27. ver. 23. Nicodemus nocte a Christo institutus Johan. 3. 2. Pij nocte etiam precibus invigilant, it Dauid Psal. 6. v. 7. & Psal. 42. 4, 9. & 77. 7. & 119. 55, 62
Quarto, nocte magna atque admiranda opera Dei facta sunt nam Deus nocte primogenita in AEgypto interfecit Exod. 11. ver. 4. nocte eduxit populum Israeliticum ex AEgypto Exod. 12. 42. nocte antecessit populum Israeliticum in columna ignis Exod. 13. v. 21. nocte exsiccavit mare rubrum ut populo tranfitus pateret Exod. 14. ver. 21. nocte submersit Pharaonem cum exercitu ejus v. 24. nocte fudi. Midjanitas Jud. 7. v. 19. nocte natus est Christus Dominus & nativitas ejus per Angelum Pastoribus annunciata Luc. 2.
Tantum de die & nocte proprie dicta; Figurate dies & nox etiam usurpantur. Nam dies cum proprie sit tempus illud quo lux obtinet per metonymiam significat si mul tempus noctis quae antecessit, sic ut idem saepissime sit quod spacium vigintiquatuor horarum aequalium, complectens noctem & diem artificialem: & nominatur a Graecis νυχόημερον, a Latinis scriptoribus plerisque dies naturalis, de qua appellatione cum nemine pugnabimus, dum modo res ipsa recte intelligatur. Isque exquisitus, dicitur dies Astronomicus; & initium sumit seu a meridie seu a media nocte: minus exquisitus vocatur dies politicus seu civilis, quate nus apud alios atque alios populos diversum initium habet: Hebraei incipiunt eum a principio noctis juxta creationis legem; nam nox in mundi initio antecessit diem artificialem. Hanc rationem populi non pauci sequuti sunt, veluti Athenieses olim & alij. Babylonij seu Chal daei Genethliaci inceperunt eum ab ortum Solis: AEgyptij, Galli & Romani, ut & Germani communiter, a media nocte: Arabes & ( imbri a meridie
Partes igitur diei Astronomici & civilis duae sunt: nox & dies artificialis; quae Synecdochice vespera & mane dicuntur aliquoties Geneseos capite primo: nam vespera, quae est principium noctis, protota nocte; & mane, quod est finis noctis & principium diei artificialis, pro toto die artificiali ponitura
Dies artificialis in quatuor quadrantes ab Hebraeis distributus fuit: primus quadranis fuit mane: secundus & tertius μισον ημαν; Tzahorajim, habens duo κομμαζα patentis lucis; unum ab hora tertia ad sextam, alterum a sexta ad nonam, quo tempore Sol procedit in robore suo, ut loquitur Debora Judic. 5. v. 31. quartus est δeιλi, vesperat ab hora nona (qua oblationes vespertinae incipiebant offerri) ad noctem usque
MANE diei artificialis tres habet partes: prima, est crepusculum matutinum, quum adhuc crepera ac dubia lux est & vix incipit lucescere & plus adhuc tenebrarum est, quam lucis, Matth. 28. v. 1. craepus, culum matutinum describitur hoc modo, τῆ ἐπφωσκήση quum luces ceret, Marc. 16. v. 2. λίαν ωροι, ανατειλαντος γηλικ, valde mane, expriente Sole (nam verbum aoristum praesentis temporis significationem hoc loco habet, aut certe vix praeteriti & tanquam adhuc prae sentis,) Lucae vero 24. v. 1. 8pθpoν ζαθεος, diluculo profundo, Joh. 20. V.1 ωροιι σκοllας εκκτης, mane quum adhuc tenebrae essent
Altera pars mane est diluculum, quum aperte dies lucescit & dignosci incipit, albescente & splendescente jam coelo, & paulatim ex luce Solis autea autescere incipiente, unde & aurora proprie Latinis dicitur, Homero φοδοδεικτυλος nως, roseis digitis aurora. Alias praeterea dicitur Graecis ὀ δρθρος Act 5. v. 21. unde ώpθριζε Luc. 21. 38. si gnificat mane veniebat, matutinus se agebat, nempe populus ad Jesum. Actor. 20. v. 11. nominatur αυγη, ubi de Paulo Apostolo dicitur quod ώμιλησεν αχρισ αυγῆς, colloquutus est usque a ddiluculum.
dox initio in tres vigilias quibus excubiae fiebant, ab Hebraeis distribuebatur, primam, mediam Judic. 7. v. 19. & matutinam Exod. 14. v. 24. & 1. Sam. 11. v. 11. deinde in quatuor etiam quadrantes aut vigilias distributa fuit: primam vigiliam Thren. Jerem. 2. 19. secundam Luc. 12. ver. 38. tertiam ibidem, & quartam Matth. 14. vers. 25. Marc. 6. vers. 46.
Prima vigilia noctis, dieitur etiam vespera noctis, estque principium noctis, & in tres partes secatur, initium, medium & finem. Initium ejus est serum, quum jam Sol occubuit, sed luce adhuc in aere clare lucente. Medium est quum obscuriore facto jam aere, stella apparet qua Hesperus vocatur. Finis vesperae est crepusculum vespertinum, quum um crepera ac dubia lux est, tenebris jam fere omnia occupantibus.
Rursus quadrans quilibet, sive diei artificialis sive noctis, horas tres continebat, primus quadrans a prima hora usque ad tertiam se extendebat, secundus a tertia usque ad sextam, tertius a sexta usque ad nonam, quartus a nona usque ad finem sive diei, sive noctis, qui finis vepera appellatur. Proinde vesperae duae sunt, una diei inclinantis, nempe diei quadrans ultimus qui est ab hora nona ad duodecimam: alte ra noctis advenientis nimirum noctis quadrans primus. Sic Exod 12. 6. mandatum fuit, ut Israelitae agnum Paschalem jugularent inter duas vesperas, id est, in quibus dies desinit & nox advenit, quod tempus ab hora nona diei incipit, ut Hebraei numerabant: nam hoc legitimum fuit tempus, quo sacrificium juge inter duas vesperas Domino offerebatur, ut Exod. 29. v 39. & 41. videre est.
Distinctio ista diei in artificialem & civilem, & utriusque in suas hotas & quadrantes, plurimum confert ad recte intelligendas Scripturas Sacras: veluti cum Genes. 1. vers. 5. legitur, lucem Deus vocavit. diem, intelligendus dius artificialis: quum dicitur, sic fuit vespera & fuit mane diei primi, intelligendus est dies civilis. Similiter ver. 8, 13. 19, 23, 31. semper intelligendus dies civilis. Quum legitur Gen. 7. v. 24. praevaluisse aquas diluvij super terram, centum quinquagintadiebus, intelligendi sunt dies civiles
Eadem prodest ad concilianda loca Scripturae Sacrae quae pugnare videntur; ut in historia Passionis Christi Marc. 15. 25. memoratur, fuisse horam tertiam quando crucifixerunt Christum: at Johan. 19. v. 14. legitur, horam quasi sextam fuisse, quum Pilatus nondum damnasset Christum ad mortem. At Evangelistae non pugnant: nam Marcus noravit tertiam horam diei artificialis, Johannes vero innuihoram sextam diei civilis, cujus initium a media nocte sumebant Graeci, apud quos Johannes historiam Evangelicam scripsit. Nam quod cap. 11. v. 9. dici horas duodecim attribuit ac diem artificialem intelligit, historici officium fecit: quia bonam fide recitat verba Christi tum apud Judaeos de horis diei exJudaeorum more loquentis. Considerandum quis loquatur quippiam, & ad quem, & quo in loco, & ex quo- cim more, ut a vero sensu non aberretur. Sic Christus fuit in sepilero tres dies, nimirum civiles: & fuit in sepulcro tres noctes & tres dis, videlicet artificiales, Matth. 12. v. 40.
Observanda est etiam regula de Synecdoche quae frequens est in Scriptura in notatione dierum: nempe, Res aliqua eo die dicitur facta, cujus dici purte est facta; seu, Quod una diei parte fit, illud toti illdiei attribui solet: Ut quod Christus una parte diei Veneris in sepulero jacuit, totus ille dies artificialis cum antecedente nocte, sepultur rae Christi deputatur: similiter quod diei Dominici nocte in cordeterrae fuit, non tantum nox, sed etiam dies artificialis sequens eidem sepulturae Christi deputatur. Talis synecdoche etiam in alijs scriptioccurrit, ut in Pandectis seu Digestis Juris Civilis, lib. 2. tit. 12. De feriis & dilationibus & diversis temporibus, l. 8. Paulus Jurisconsultus ait: More Romano dies a media nocte incipit, & sequentis noctis media parte finitur: Itaque quidquid in his vicintiquatuor horis (id est, duabus dimidiatis noctibus, & luce media jactum est, perinde est quasi quavis hora lucis actum esset.
On this page