Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 14
THEOLOGIAE nostrae genus esse sapientiam capite superiore confirmatum est: jam consideranda est differentia & causqae efficiens proxima ac immediata, ad perfectam definitionem requisita.
DIFFERENTIA Theologiae nostrae intelligitur e subjecto cum dicitur esse rerum divinarum. Divinas res cum appellamus, quadruplicem conditionem Theologiae in eis complectimur, ortum objectum, rgodum & finem
Ortus Theologiae hujus est divinus: sunt enim res in ea traditae, divinitus patefactae nobis in Scriptura ĪøĪµĪæĻĪ½ĻĪ¹Ļįæ³. Objectum, citca; quod versatur Theologia, divinum est, nempe Deus ipse ad cujus cognitionem & cultum omnia Theologiae praecepta ducunt, sive sint de essentia & natura seu attributis Dei, sive de personis Deitatis, sive de operibus, ac in summa de omnibus quae Dei sunt, & a Deo, & ac Deum recte cognoscendum, colendumque ordinata est. Modus etiam illius divinus est, forma, actione & effectu suo, non humana solum omnia transcendens in infinitum, sed & natura hanc universam quam longissime superans. Finis itidem divinus est & perfectissimus, nempe gloria Dei & gloriosa illa communio cum Deo, ad quam, Theologia duce, contendimus.
CAUSA Theologiae nostrae efficiens proxima ac immediata estVERBUM DEI: quod proinde & principium ejus est
Primum siquidem principium in quod omnia dogmata Theologica resolvuntur est, DOMINUS DIXIT, seu DEUS DIXIT. Hoprincipium unicum est; atque unicum esse necesse est; tum quia omnes Prophetae & Apostoli ad illud solum nos revocant, ut tota Scriptura testatur: tum quia non potest Deus nisi per Deum intelligi.A Deo discendum, quid de Deo intelligendum: quia nonnisi ipso au tore cognoscitur. Huc refer locum Clementis Alexadrini lib. 7. Stromat. pag. 261. versionis Latinae Florentinae: Necesse est enim labi in maximis, eos qui res maximas aggrediuntur, nisi regulam veritatis abipsa veritate acceptam tenuerint. Qui autem sunt ejusmodi, at qui recta via exciderint, merito etiam falluntur in plurimis singularibus. propterea quoi non habeant verorum & falsorum judicium plane exercitatum in iis quae oportet eligere. Si enim haberent, parerent scripturis divinis. Quomodo ergo si quis fiat bestia ex homine, similiter atque ij qui fuerant infecti vinenis Circes: ita homo Dei esse, & Domino fidelis esse perdidit, qui adversus Ecclesiasticam recalcitravit traditionem, & in humanarum haeresium desiliit opiniones. Qui autem ex errore reversus. obediit scripturis, & vitam suam permisit veritati, Deus quodam mod ex homine efficitur. Principium enim doctrinae habemus Dominum, qui & per Prophetas, & per Evangelium, & per beatos Apostolos, multifariam multisque modis a principio ad finem deducit cognitionis. Principium autem si quis alio opus habere existimaverit non utique vere potuerit conservari principium. Qui est ergo ex seipso fidelis, Dominica scriptura & voce est fide dignus, quae per Dominum exercetur ad hominem beneficium. Ipsa autem judice utimur ad res inveniendas. Quicquid autem judicatur, non creditur, priusquam fuerit judicatum. Quare neo est principium id quod opus habet judicio. Merito ergo cum fide comprehenderimus principium indemonstrabile, & ex redundanti quadam copia demonstrationes ab ipso principio sumserimus de principio, voce Domini erudimur ad agnitionem veritatis. Non enim absolute enunciantibus hominibus fidem habuerimus, quibus licet etiam enunciare contrarium. Si autem non satis est solum absolute dicere quod visum est, sed oportet etiam probare quod dictum est, non exspectamus testimonium quod datur ab hominibus: sed voce Domini probamus quod quaeritur, quae est magis fide digna quam quaevis demonstrationes, vel potius quo est sola demonstratio per quam scientiam, qui solum quidem gustavere, Scripturas, sunt fideles. Qui autem etiam ulterius processerunt, sunt perfecti gnomones veritatis, it scilicet qui sunt cognitione praediti, quando quidem etiam in iis quae ad vitam pertinent, eos qui sunt rudes superant artifices, & per communis notiones exprimunt id quod est melius. Sic ergo nos quoque ex ipsis de ipsis scripturis perfecte demonstrantes, ex fide persuademus demonstrativo
Verbum Dei re & substantia unicum est & simplex, sed revelatio nis modo duplex est, ĪµĪ½Ī“Ī¹Ī±ĪøĪµĻĪæĪ½ Ī± ĻĻĪæĻĪæĻĪ¹ĪŗĪæĪ½, id est, internum & exter. num, Jesa. 59. vers. 21. De me autem, hoc erit fedus meum cum istis, ait Iehova, spiritus meus qui est in te, & verba mea quae posui in ore tuo non recedent ex ore tuo, aut ex ore seminis tui, aut ex ore seminis seminis tui, ait Iehova, ex hoc tempore, usque in saculum, Actor. 5. v. 32. Et nos sui mus ei testes horum quae dicimus: atque etiam Spiritus ille sanctus, quem dedit Deus iis qui dicto sunt audientes ipsi. Rom. 8. v.16. "Et ipse Spiritus testatur una cum Spiritu nostro, nos esse filios Dei". 1. Cor. 2. v. 10, 11, 12, 13. Nobis autem Deus ea retexit per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunditates Dei. Quis enim hominum novite? quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in eo? ita etiam ea quoe sunt Dei nemo novitnisi Spiritus Dei. Nos vero non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui est ex Deo: ut sciamus quae Deus est nobus gratificatus. Quae etiam loquimur, non sermonibus quos docet hulmana sapientia, sed quos docet Spiritus sanctus, spiritualia cum iis quae spiritu alia sunt conferentes.
Internum verbum Dei, est quo Deus homines intus per Spiritum sanctum alloquitur; seu est testificatio Spiritus saucti interna, per quam intrinsecus Theologia fidelibus communicatur, oculis mentis illorum illustratis, & luce spirituali cognitionis salvisicae accensa. Heb. 8. v.I11 Neque docebunt singuli proximum suum, & singuli fratrem suum dicentes, Cognosce Dominum: nam omnes cognoscent me, ab eo qui pusillus fuerit inter eos, ad eum usque qui magnus fuerit inter eos. Verbum Sl hoc internum dicitur etiam afflatus internus
Externum verbum Dei, est quo Deus foris homines alloquitur ilius praedicatione; seu, est testificatio Spiritus sancti externa, idem prorsus de rebus divinis docens, quod verbum internum
Hoc rursus multiplex est modo patefactionis seu communicationis: nam olim illud vel viva voce sua, vel Angelorum ministerio, vel hominum opera protulit, vel immissis somniis aut exhibitis visionibus, aut varus symbolis & imaginibus, quae modo internis, modo externis fuerunt sensibus objectae, a piisque quantum satis erat, intellectae, aliquando assumta humanam specie; ac proinde ĻĪæĪ»Ļ Ī¼ĪµĻĻ Īŗ ĻĪæĪ»ĪøĻĻĪæĻĪæĻ Deus homines compellavit & instituit, & verbum suum cum illis communicavit: deinceps literis consignatum in libris Propheticis & Apostolicis Ecclesiae tradidit. Nunc vero postquam non amplius immediate Prophetas & Apostolos ad Ecclesiam mittit, al loquitur eam extrinsecus, tantummodo per verbum scriptum interno verbo conjunctum, deinceps literis insuper consignatum in libris Propheticis & Apostolicis
Externum verbum ab interno non est separandum, sed conjunctum cum eo esse necesse est, ut efficax & salutare sit. Distinguendum tamen est externum verbum ab interno, ut intelligamus quatenus opus Dei in nobis procedat, ne hominibus, qui ministri tantum Dei sunt, tribuamus id quod est Dei
Internum verbum principale est: externum vero instrumentale. Utroque nobis opus est. Ut enim in tenebris foris lucerna opus est; ntus oculorum luce: nam nec in tenebris sine lucerna videmus, quamvis oculis valentissimi, nec in media luce vident qui oculis capti sunt: ita in cognitione rerum divinarum semper conjungimus Scriturae facem foris, & illustrationem Spiritus sancti, sic ut Deus & perinternum, & per externum verbum nos doceat,
Hoc verbum Dei internum quod Spiritus sanctus cordibs. nostris inscribit, & externum quod idem Spiritus sanctus in libris Propheticis & Apostolicis tradit, aut per praedicationem annunciat, non differunt re & ratione, sed tantum modo. Non enim aliud verbum in cordibs nostris revelat, aliud in libris exhibet; sed prorsus unum & idem
On this page