Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 19
ESTUS EXTERNI in precando sunt, situs corporis: capitis rnuditas: expansio manuum: oculorum vel elevatio ad caelum vel depressio versus terram: tunsio pectoris: Iacrymae: Vox. clara, &c.
Quod ad situm corporis attinet, perinde est quomodo corpus constitutum sit ad orandum, perinde est sive stantes, sive sedentes, sivi mumi procum bentes sive in lecto decumbentes precemur, dummodo animus Deo praesens peragat intentionem suam. Vide August. tom. 4 pag 465.
Stans precatus est Rex Salomon 1. Reg. 8. v. 22. Christus Dominus Joh. 11. 41. publicanus Luc. 18. 11.
Iaceis in lecto precatus est David 2. Sam. 7. 18. Ps. 6. v. 7. Ezechis us 2. Reg. 20. 2, 3. & patalyticus Matth. 9. 2. & jacentes precantu morbo in lectum conjecti¬
Sedens super lectum suum precatus est Isaacus Gen. 27. v. 30, 31. & Jacobus Patriarcha Gen. 48. v. 15, 16, 20.
Ambulantes precantur fideles in itineribus, ut David cum fugeret crudelitatem Saulis, ut confessores veritatis caelestis fuga se cripientes e persecutorum manibus Vectus curru precatus est Josaphatus 1. Reg. 22 v. 32. 2. Chron. 18. v. 31
udaei versus Occidentem faciem convertebant quum precaban tur. ex adverso Jerosolymorum Dan. 6. v. 11. adorantes Orientem versus improbabantur Ezech. 8. v. 16. Christiani autem veteres vul tu ad Orientem converso precabantur. Sed perinde est versus quamcunque plagam caeli vultum convertant fideles, dum modo cum vera fide ad thronum gratiae accedant. Videatur Commentarius noster in caput octavum Ezechielis,
Procidere in faciem seu humi in genua procumbere, quum fieri potest, non tantum decet, ut humilitatem nostram & observantiam exga Deum tanto magis testemur: sed etiam expedit, ut ad humilitate coram Deo & majorem venerationem tanto magis nos excitemus Elias Propheta precaturus pronum se abjecit in terram & posuit faciem suam inter genua sua 1. Reg. 18. 42. Christus ipse Matt. 26. 39. fideles communiter Pl. 95. 6. Venite incurvemus nos & procumbamus: flectamus genua coram Iehova qui fecit nos. Fideles plerunque precantur Deum capite nudo, quia non erubescunt; ut Tertullianus in Apologetico c. 30. ait
Manus suas expandit versus caelum Salomon ante altare Jehova. prans, 1 Reg. 8. 22. David Psalm. 28. 2. ait: Audi voce deprecationum mearum, dum vociferor ad te; dum attollo manus meas ad adytum sanctitatis tuae. Et Ps. 141. 2. ait: Statuatur oratio mea, ut suffitus coramte; elatio manuum mearum, ut munus vespertinum. Et Ps. 143. 6. Pando manus meas ad te. Et Paulus Apostolus ait I. Timoth. 2. vers. 8. Volo viros orare in quovis loco, puras manus attollentes absque ira & disceptatione.
Oculos in caelum elevavit Christus precaturus Matth. 14. v, 19. Johan. 11. 41. & cap. 17. 1. Contra publicanus resipiscens nolebat vel o culos in caelum attollere Luc. 18. 13. Uterque recte: Christus ex certa animi fiducia: publicanus ex serio suorum peccatorum sensu.
Tunsio pectoris ex vehementi cordis dolore & affectu adhibetur, sicut publicanus resipiscens Luc. 18. 13. caedebat pectus suum, dicens Deus, propitius esto mihi peccatori. Sic Christo in cruce mortuo omni turba quae simul ad hoc spectaculum accesserat, spectans quae facta fuerant, caedens pectora sua revertebatur, Luc 23. v. 48. nam pectora tundendo, piaculi reatum deprecati sunt, quod sentirent piaculum injusta & nefanda caede contractum esse.
LACRTMAEcum precibus piorum conjunctae sunt interdum, ut ostendunt exempla, Channae matris Samuelis 1. Sam. 1. v. 10. Davilis Ps. 6. v. 9.
Lacrymae illae piorum profluunt vel a cogitatione peccatorum quum dolemus quod Deum illis offedimus, ut David Ps. 6. v. 7. Ezrav. 10. 1. vel a gravitate afflictionum Ps. 77. 3:
VOX CLARA, est quidem adjumentum ad attentionem in precando & vehementiam Ps. 5. 2, 3. & 77. 2. clamor enim ardorem vehemensque studium in precando innuit & accendit: non tamen semper est necessaria: non enim tam vox externa oris, quam gemitus & clamor cordis requititur; sicut Deus Mosi dixit Exod. 14. 15. Quid clamas ad me? Non tamen Moses ore corporis tum inclamabat Deum, sed in silentio vocis coram Deo corde¬
Inprimis vox clara adhibetur si cantu precemur, ut fit plurimum a publicis conventibus Ecclesiasticis: De aliis gestibus idololatricis & superstitiosis, ut quod Baalitici sacerdotes incidebant sese pro ratione irsorum gladiis & spi culis, usque adeo ut perfunderent se sanguine, ut legitur 1. Reg. 18. v. 28. idque ex E more Gentium; suo loco dicetur
On this page