Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.POSTQVAM nomen Theologiae declaratum est definitione συν¬ ματριος, & distinctum significationibus: sequitur jam rei ipsius tractatio, in qua primo ostendendum, An sit Theolegia vera? Deinde, quid sit? tum quotuplex sit, & quae ista consequuntur. Hoc capite explicandum, an sit Theologia vera, quid sit, & quod ejus subjectum, circa quod versatur.
Diuina testimonia sunt, Job. 12. v. 13. "Penes Deum est sapientia & fortitudo: illius est consilium & intelligentia". Rom. 11. 33. "O profundas divitias tum sapientiae tum cognitionis Dei!" Deut. 4 vers. 6. Haec est sapientia vestra & prudentia vestra ante oculos populorum: qui audientes omnia statuta ista, dicent: tantum gens istae maxima populus sapiens est & prudens. Si est sapientia rerum divinarum, est & Theologia. At sapientiam rerum divinarum esse, testatur Scriptura. Ergo & hanc esse testatur.
Humana testimonia sunt duo: unum est generale, nimirum universalis consensus omnium populorum: nam quod universalis consensus omnium populorum esse testatur, id profecto est. Cognoscitur vero ille ex scriptis Philosophorum, Historicorum, Poetarum Gentilium & oraculorum: ut pluribus explicat Iustinus Martyr in Paraenesi seu cohortatione ad Graecos; Clemens Alexandrinus passim in Protreptico ad Graecos & in libris Stromatum: Lactantius in libris divinarum institutionum adversus Gentes; Theodoretus in sermonibus seu libris de curatione Graecarum affectionum: Augustinus in libris de Civitate Dei, &c. Omnes enim etiam Gentiles agnoverunt, esse veram Theologiam: etsi errarunt in decisione quae illa sit.
Alterum humanum testimonium est speciale, nempe Ecclesiae Dei, quae Theologiam esse agnoscit, & sibi de ea gratulatur.
I. Si Deus est, Theologiam esse necesse est: Antecedens verum: est: Ergo & consequens. Conexi probatio: Si Deus sapiens est, Theologiam esse necesse est: At si Deus est, sapiens est. Ergo si Deus est, Theologiam esse necesse est.
II. Si Deus est principium omnis boni in natura, Theologiam esse necesse est. Prius est: Ergo & posterius.
III Si Deus loquitur non solum res singulares, verum etiam universales, ad veram ipsius cognitionem pertinentes: tum esse Theologiam necesse est Quod antecedit verum est: Ergo & quod sequitur.
IV. Si Deus agit, ut Deus, erga creaturas omnes, imprimens aliis obscura majestatis suae vestigia, aliis claram imaginem, tum esse Theologiam necesse est. Illud est. Ergo & istud Sic probatum est, Theologiam este, nunc sequitur, quid sit Theologia vera.
Haec univoce Theologia appellatur. Vera dicitur, quia est una; plus enim uno verum esse non potest: & quia ejus & ab eo est, qui est ipsa veritas, mentirique nescius: & quia sui vere studiosos efficit veraces, quando a Spiritu Sancto in omnem veritatem ducuntur, & veritate sanctificantur: & quia τῆ παναρμονιαᾳ seu concentu omnium. partium dulcissimo & admitando, qui veritatis proprius index est, perpetuo constat. Eadem etiam Θεισ φια nominata est.
Descriptionis hujus duae sunt partes. Prima parte docetur, Theologiam veram esse sapientiam Itaque sapientia latius patet quam Theologia: nam Sapientia est rerum altissimarum, divinarum & humanarum, causarumque quibus illae continentur, cognitio perfectissima: ut definitur a Clemente Alexandrino Stromatum lib. primo, pagina centesima vigesimasecunda editionis Commeliniana Graecae. De ea sapientia legitur Ephes 3 v. 10. Vt nota nunc fiat per Ecclesiam imperius ac potestatibus quae in coelis sunt, multiformis illa sapientia Dei.
Porro Theologiam esse sapientiam, docuerunt etiam Scholastici praecipui, veluti Thomas Aquinas, Summae parte prima, quaest. prima artic. sexto. "Iohan. Duns Scotus Prologo Sententiar quaest. quarta, folio decimo, columna quarta, editionis Venetae Anni 1506". ait, "Magis tamen proprie dici potest, quod Theologia secundum se est sapientia". Quanquam nomine sapientiae interdum intelligitur sola cognitio rerum divinarum, ut 1. Cor 2 vers. 6. "Sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam autem non seculi hujus, neque principum seculi huius qui abolentur".
Altera descriptionis parte docetur, quodnam sit Theologiae veverae subjectum seu obiectum citca quod illa versatur. Illud sunt res divinae, hoc est, Deus, & quicquid est Dei, quatenus illud ordinatur & refertur ad Deum, veluti pertinens ad cognitionem & cultum ejus, nimirum omne bonum a Deo ortum in natura, sermones & actiones operaque Dei.
Subjectum Theologiae est infinitum nemini cognitum, nisi quatenus sese retegit: Unde & ipsa infinite & supra omnem analogiam caeteris disciplinis supereminet.
Tractat quidem Theologia non tantum de Deo, verum etiam de Angelis, hominibus & aliis creaturis, sed non aequaliter. Nam de Deo tractat principaliter, ut de subjecto suo: de creaturis autem, ut faciunt ad manifestationem subjecti, hoc est, ut ad recte cognoscendum atque colendum DEUM ordinantur & referuntur. Theologia igitur non est de Angelis, nec de aliis creaturis ut de subjecto, sed ad manifestationem subjecti: sic ut sit de omnibus quae sunt, quantum ad respectus quos habent ad DEUM. Ioh. Duns Scotus Doctor Subtilis appellatus in Prolog. Sententiar, quaestione tertia, folio decimo, columna secunda, editionis Venetae Anni 1506. nuper allegatae.
Idem manifestum est ex principiis Theologiae, hoc est, Scripturis Saeris, quarum summa sunt articuli fidei & praecepta Decalogi Articuli autem fidei sunt de Deo Patre, Filio, & Spiritu Sancto, ejus. que domo Ecclesia Sancta Catholica & beneficiis Dei in ipsam, De¬ calogus praecipit amorem in Deum, & in proximum propter Deum. Idem autem est subjectum principiorum & totius scientiae, cum tota scientia virtute contineatur in principiis.
On this page