Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 35
Nostram sententiam hoc theoremate complectimur: Saera Scriptura ex quo tempore data est a Deo Ecclesiae, fuit & est eritque necessaria, non tantum ad bene esse Ecclesiae, sed etiam ad esse Ecclesiae. Hoc theorema indefinite intelligendum: exempli gratia, cum tantum libri Mosis exstarent, erant illi necessarii Ecclesiae: neque enim Scriptura Novi Testamenti necessaria erat Mosis tempore. Nunc vero postquam Scriptura Veteris & Novi Testamenti Ecclesiae a Deo gratiose data est, illa necessaria est: Summa certe est impietas, contendere, Scripturam non esse necessariam, quasi Deus aliquid dedisset Ecclesiae, quo illa optime & facile carere posset. Quid est superfluum & ociosum judicare atque fastidire beneficium Dei, si hoc non est?
Ad bene esse Ecclesiae est Scriptura Sacra necessaria, quia summe utilis est Ecclesiae ad fidem & verum cultum Dei, Joh. 20. v. 31. Haec. scripta sunt ut credatis, Iesum esse Christum illum, Filium illum Dei, & ut credentes vitam habeatis per nomen ejus, Matth. 22. vers. 29. Erratis nescientes Scripturas & potentiam Dei. Deuter. 4. v. 2. Ne addite ad verbum illud quod ego praecipio vobis, neque detrahite. de eo, ut servetis praecepta Iehova Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
Ad esse Ecclesiae Scriptura est necessaria, non absolutum id quidem, sed ordinatum: quia doctrina vera inter tot haereses & scandala non potuisset neque posset conservari, nisi ad ejus conservationem Scriptura a Deo ordinata & Ecclesiae commendata fuisset: Et ideo pravis dogmatibus, corruptisque moribus per Scripturam tam Veterem quam Novam εἰαγκαίoς, necessario occursum esse, recte affirmat Chrysostomus homilia prima in Matthaeum.
Proinde Scriptura necessaria est non solum ut opes vitae huic corporali sunt necessariae, hoc est, commodae, quibus tamen vita haec etiam carere possit, sed ut necessarius est panis quotidianus quo vita. haec carere nequit. Verus siquidem cibus & potus, qui ex Verbo Dei sumitur, scientia Scripturarum est, ut Hieronymus ait in cap. tertium Ecclesiastae, vel ut sunt fabro argentatio necessaria artis instrumenta, ut Chrysostomus ait homil. 3. de Lazaro.
Necessaria, inquam, est Scriptura necessitate non absoluta aut simplici; quia Deus non fuit nec est Scripturae adstrictus, quin sine ea Ecclesiam docere potuerit aut possit, si velit quemadmodum ab initio mundi usque ad Mosen Ecclesiam docuit; cum Scriptura adhuc exstaret nulla.
Sed necessitate ea, quam vocant ex hypothesi dispositionis divinae quia Deus Ecclesiam Scripturis tandem adstrictam esse voluit.
Et quidem necessitate tam scriptionis quam exsistentia perpetuae. Necessitatem scriptionis intelligimus incumbentem Prophetis & Apostolis Scripturam exarandi Ecclesiae ue relinquendi, qui non occasione quadam tantum, sed magna necessitate adducti scripserunt.
Necessitatem perpetuae exsisientiae Scriptura intelligimus, qua fuit & est Ecclesiae omnino necessarium, ut post excessum Prophetarum & Apostolorum Scriptura Sacra exstaret, haberetur, legeretur, explicaretur, proque norma fidei & bonorum operum observaretur, usque ad finem mundi.
Necessitas scriptionis constat primum ex expresso vel implicito scribendi mandato divino, ut quondam dato Prophetis Exod. 17. v. 14. & 34. 27. Jerem. 30. 2. Ezech. 43. 11, ita postea Apostolis Matth. 28. v. 19. ubi ait Dominus; Docete omnes gentes. CHRISTUS mandavit Apostolis, ut docerent Evangelium omnes gentes. Ergo mandavit ut illud tum viva voce annunciarent tum scriberent. Nam qui rem aliquam facere jubet, is quoque modos imperat, quibus res illa necessario facienda. Modi autem quibus Apostoli Evangelium omnes gentes docere potuerunt & debuerunt, sunt duo, viva vox & scriptio: praesentes quidem docuerunt viva voce, absentes autem & victuros post illos usque ad finem mundi per scripta docere necesse habuerunt, Apocal. I. v. 11, & cap. 21. v. 7. Hinc primum post adscensionem CHRISTI in coelum in Novo Testamento decretum in Concilio Apostolico conclusum voluntate Spiritus Sancti scriptum est, ut legitur Actorum decimoquinte vers. vigesimotertit.
Adeoque tota Scriptura voluntate divina scripta est: quia TOTA SCRIPTURA DIVINITUS INSPIRATA EST, teste Paulo 2. Timoth. 1. v.16. Hinc ita colligimus: Quaecunque scriptura diuvinitus inspirata est, ea divina uvoluntate scripta est.
Ergo: &c. Unde etiam Novum Testamentum Patres orthodoxi dicunt per DEI voluntatem scriptum. Sic enim ait Ireneaus Martyr libro tertio adversus haereses, capite primo: Non enim per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos per quos Evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc praeconiaverunt, postea vero per Dei uoluntatem in Scripturis nobis tradiderunt fundamentum & columnam fidei nostrae futurum. Et Augustinus de Consensu Evan gelistarum libro secundo, capite ultimo. Quum Evangelistae & A postoli scripserunt, quae Deus ostendit & dixit, nequaquam dicens dum est, quod ipse non scripserit. Quicquid enim ille de suis factis & dictis non legere voluit, hoc scribendum illis tanquam suis manibus IMPERAVIT
Deinde eadem necessitas scriptionis constat ex diserta confessio. ne Apostolica: Sic enim ait Judas frater Jacobi in epistola sua Catho lica vers. 3. Necesse habui vobis scribere, ad vos hortandos ut decertetis pro fide quae semel tradita est sanctis
Denique constat ex fine muneris Apostolorum. Dati enim erant mundo Doctores universales, ratione temporum & locorum, ut non sui tantum seculi, sed etiam secuturorum seculorum homines usque ad finem mundi in universo mundo docerent Matt. 28. v. 20. Marc. 15. v.16. Act. 1. 8. Quemadmodum Prophetae non eos tantum docuerunt & docere debuerunt, qui ipsos viva voce praedicates verbum Dei audierunt: sed etiam absentes, sed etiam post ipsos usque ad mundi finem victuros, ut ostendit Apost. Ro. 15. v. 4. Quae ante scriptasunt: ad notra doctrinam ante scripta sunt: ut per tolerantia & consolationem scripturarum spem habeamus. Atqui nec sui seculi omnes homines. ipsi coram viva voce docere, nec ad posteros doctrinam transmittere incorruptam poterant, nisi scriptionis adminiculo: quod indicat, Petr. 2. epist. 1. v. 12, 13, 14, 15. Quapropter non negligam vos de istis. semper commune facere, quamvis peritos & confirmatos in praesenti veritate. Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernacus. lo excitare vos per commonefactionem. Quum sciam brevi futurum ut deponam tabernaculum meum: sicut Dominus noster Iesus Christus declavavit mihi. Sed & studebo subinde ut vos possitis post exitum meum, horum meminisse.
Primum, quia illam scrutari & discere omnibus hominibus usque ad finem mundi injunctum est mandato divino, cui necessario obtemperat, sicut unusquisqne fidelium, ita tota Ecclesia. Josue 1. v. 8. Ne discedito liber iste Legis ex ore tuo, sed meditaberis de eo interdius & noctu. Johan. 5. v. 39. Scrutamini Scripturas 2. Petr. 1. 19. Habemus firmiorem sermonem Propheticum: cui recte facitis quod attendatis. I. Tim. 4. v. 13: Attende lectioni. I. Thessal. 5. v. 27. Adjuro vos per Dominum ut recitetur haec epistola omnibus sanctis fratribus. Quicquid autem divinitus mandatur toties & tam severe, id negare necessarium esse, adversus DEUM rebellio est.
Secundum, quia Scriptura continet doctrinam necessariam, sint qua Ecclesia servari non potest ullo tempore, Joh. 20. 31. 2. Timoth. 3. vers. 15.
Tertium, quia Scriptura est exarata ἀσφαλειας fidei causa. Luc. 1. 4. Philip. 3. v. 1. Hoc adeo planum est, ut CHRISTUS ipsemet etiam post gloriosam suam resurrectionem ut firmior & certior fides discipulorum esset, non in sua solius affirmatione eos acquiescere voluecit aut jusserit, sed ad Scripturas illos revocaverit. Luc. 24. vers. 26. 27. Nonne haec oportuit pati Christum, & introire in gloriam suam; Et exorsus a Mose & omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de se scripta erant:
Quartum, quia sine Scriptura nec veritas coelestis doctrinae percipi, nec praecipitium errorum declinari, nec barathrum vitiorum & peccatorum evitari, nec vita sancte institui, nec solida consolatio ulla; haberi jam potest. Unde Hieronymus dicit. Scripturarum ignora tio, Christi est ignoratio. Et Chrysostomus Homilia 3. de Lazaro ait Magna adversus peccatum munitio est, lectio Scripturarum, magnum praecipitium, profundum barathrum, Scripturarum ignoratio: magna perditio, nihil scire ex diuvinis legibus. Ea res & haereses peperit: ea vitam corruptam invexit: haec sursum deorsum miscuit omnia Nam fieri non potest, NON POTEST inquam, fieri, ut quis sine frictu discedat, qui assidua attentaque Scripturarum lectione fruatur. Rursusque Homilia 2. in Matthaeum: Hoc est, inquit, quod omnia quasi quaedam pestis corrumpit, quoniam lectionem divinarum Scripturarum ad solos putatis Monachos pertinere: cum multo magis vobis, quam illis sint NECESSARIAE,
Quintum, quia Scripturae finis proximus est omnino necessarius Finis ille est universae Ecclesiae, omnibus temporibus ex quo data est Deo usque ad finem mundi, in fide & pietate informatio atque conservatio: sive docendo veritatem, sive judicando de omnibus dogma tibus,
Unde finis hic duplex est: Doctrinalis & judicialis. Doctrinalis, est quatenus Scriptura est exarata ad doctrinam. Ro15. v. 4. ut credamus & credentes vita aeternam habeamus, Joh. 20. 31. Iudicialis, est quatenus Scriptura a DEO data est, ut judiciorum de dogmatibus norma & regula sit infallibilis & perfecta¬
udicialis hic finis duplex est, directivus & finitivus Directivus, est ut ad Scripturam divinam ceu ad regulam infallibilem atque unicam omnia dogmata Ecclesiastica dirigantur, a quae quicquid discordat, error aut haeresis vel peccatum est: juxta haec dicta, Matth. 22. 29. Erratis neque Scripturas scientes, neque potentiam Dei. Gal. 1. 9. Si quis vobis evangeligaverit praeter id quod accepistis, anathema esto. & 6. 16. Quicunque secundum hanc regulam incedent; pax erit super eos & misericordia & super Israelem Dei. 1. Tim. 3. 14, 15. Haec tibi scribo ut noris quomodo oporteat in Domo Dei versari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna & stabilimentum veritatis, 2. Joh. v. 10. Si quis venit ad vos, & hanc doctrinam non adfert, ne recipite eum domum, nec Ave ei dicite.
Scripturae finis judicialis definitivus, est ut dubia & lites quascunque de religione, illa sola ceu Judicis coelestis vox atque sententia ita definiat in Ecclesia, ut non detur appellatio. De quo judicio definitivo CHRISTUS loquitur Johan 5. v. 46, 47. Si cnederetis Mosi, cres deretis mihi:nam ille de me scripsit. Quod si scriptis illius non creditis, quomodo verbis meis creditis? Rom. 4. 2, 3. Si Abrahamus ex operibus justificatus fuit, habet quod glorietur, at no apud Deum. Quid enim Scriptura dicit? Credidit autem Abrahamus Deo, & imputtatum est ei ad justitiam. Sic ex Scripturis deciderunt controversiam gravissimam Apostoli in Concilio Actor. 15.
Finis directivus servit dirigendo judicio cujus vis etiam privati & faici, ut veritatem in dogmatibus intelligat, & ab erroribus sibi caveat: finis vero definitivus pertinet ad publica judicia Ecclesiastica, quibus controversiae religionis definiuntur?
Sextum argumentum ducimus a comparatis: Si mandata Principis, scripto & ipsis principalibus literis probari necesse est, & ne excelsae quidem dignitatis viris jussionem Principum allegantibus, sint cripto creditur I. 1. C mandatis Principum l. 1. prohibitum 5. infi.C. de jure fisci lib. 10. Multo maxime in causis ad cultum divinitatis fidem salutemque Ecclesiae pertinentibus, literae Sacrae & diplo mata magni illius Regis nostri & Legislatoris exiguntur.
Septimum argumentum suppeditantexempla: Nam Apostoli Scripturam adeo necessariam judicarunt, ut nihil extra eam docuerint, quemadmodum eorum scripta luculentissime testantur. Similiter & alii in prima Ecclesia fideles necessariam sibi judicarunt, ut Beroeenses.
Octavum: Scriptura Sacra praestigias Satanae detegit, quae sine illa detegi nequeunt; ut monstrat historia tentationum CHRISTI
Ex his omnibus manifestum est, Scripturam Sacram necessario: Prophetis & Apostolis scriptam, necessario itidem usque ad finem mundi exstare, non tantum ad bene esse, sed etiam ad esse Ecclesiae.
Duo autem sunt genera haereticorum qui Scripturam Sacram Ecclesiae necessariam esse negant, Anabaptistae & Papistae, errore qui dem dispari, sed pariter impio, pernicioso & fugiendo,
ANABAPTISTARUM negantium Sacrae Scripturae necessitatem duae sunt sectae: una totam Scripturam Sacram tanquam necessariam rejicit, altera tantum Scripturam Veteris Testament
Prior secta plerunque Libertinorum dicitur, qui totam Scriptutam Sacram fanatice & furiose repudiant, Spiritus magisterium ob tendentes & in eo acquiescendum esse dictitantes: imo etiam Scrituras & servos DEI per quos conscriptae sunt & Ecclesiae traditae, indignis scommatibus scurriliter insectantes. Nihilominus tamer non desinunt Scripturae testimoniis uti ad insaniam suam tuendam, si quae sunt quae in sensum suum torquere possint: non quod eis adhibeant fidem, sed tantum ut perturbent simplices & facilius seducant. Illa ordine recitabimus & depravationes Libertinorum refellemus.
PRIMUM: Iesa. 54. 13. dicitur, Omnes erunt docti a Deo: Ergo Sacra Scriptura non est nobis necessaria. RESP. Fallacia est e falso oppositis: nam non tollunt se mutuo interna divini Spiritus & externa verbi scripti doctrina, sed una ale teram confirmat & stabilit. Spiritus enim Sanctus Scripturam Sacram mentibus nostris obsignat: Scriptura vero Sacra est lapis Lydius quo exploratur, an cogitata interna animi sint vere a Spiritu Sancto profecta. Etenim quum Satan in Angelum lucis se transfiguret, quam autoritatem, quam certitudinem habebit apud nos Spiritus nisi divina nota discernatur:
Replicant: Indignum est Spiritum Dei cui subijcienda sunt omnia, Scripturae subiacere: Ergo interna Spiritus Sancti revelatio non est ad Scripturam externam examinanda
RESP. Negatur antecedens: nam cum internam revelationem Spiritus Sancti ad Scripturam Sacram examinamus, nequaquam Spiritum Sanctum in ordinem aut in servitutem redigimus, sed dunaxat sibi ipsi comparamus. Neque hoc ignominiosum est Spiritu Sancto, sibi esse ubique consentientem & conformem, sibi per omnia constare, nusquam variare, sive foris nos doceat per Scripturam, sive intus per afflatum. Equidem si ad humanam vel Angelicam vel alie. nam quamvis regulam exigeretur; tum indignam contumelia afficeretur & subjiceretur alteri cui non deberet: Sed dum sibiipsi confertur, dum in seipso consideratur, quis ideo vere dicet irrogari ei injutiam: Hoc igitur contumeliosum illi non est: nisi forte honorificum ducamus a seipso desciscere & degenerate.
RESP. Fatemur: sed ad examen revocatur, quo suam apud nos majestatem sanciri voluit. Instant rursus: Nobis abunde esse debet, simul atque se nostris cordibus Spiritus Sanctus insinuat
RESP. Verum ne sub titulo Spiritus Sancti obrepat Satanae spiritus; in sua imagine quam Scripturae Sacrae impressit, vult a nobis recognosci. Scripturae Sacrae autor est: varius dissimilisque esse non potest. Qualem igitur se illic semel exhibuit, talis perpetuo maneat oportet.
SECUNDUM: Ierem. 31. v. 33. 34. ait Deus; Indam Legem meum cordibus eorum & omnes me cognoscent a minimo ad maximum:
Ergo Sacra Scriptura non est nobis opus RESP. Proceditur e falso oppositis: nam interna Scriptura Legis in cordibus, non tollit externam in Sacris literis comprehensam. Illa enim inditio Legis in cordibus nostris nihil est aliud quam vera illuminatio & conversio cordium, & confirmatio de remissione peccatorum; quemadmodum ex ipso contextu patet. Statim enim sequitur Cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum, ait Dominus. quia condonabo iniquitatem ipsorum & peccati ipsorum non recordabor amplius. Hoc est quod promittit se velle cordibus eorum in dere & imprimere
TERTIUM: Ioh. 6. v. 44, 45. ait Christus: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: & ego suscitabo ipsum ul cimo illo die. Scriptum est in Prophetis, Et erunt omnes docti a Deo. Quisquis ergo audivit a Patre & didicit, venit ad me. Ergo Scriptura Sacra non est nobis opus.
RESP. Plus infertur, quam ferat antecedens. Nam verborum. CHRISTIsensus non est, omnes Christianos intellecturos divina revelatione omnia arcana Scripturarum, ita ut non sint amplius Scripturae ipsis necessariae, sed tales futuros, ut non solum audiant magistrum exterius explicante verbum Dei, sed etiam audiant intus magistrum Deum suadentem, ut faciant quod audiunt. Dum sit concio, omnes audiunt & intelligunt quod dicitur, sed unus credit, alius non credit: unus convertitur a peccato ad resipiscentiam, alius non convertitur: illi priores docti dicuntur a Deo, isti posteriores non item. In hunc sensum protulit hoc loco ex Prophetis testimonium Dominus, Joh. 6. 45. Est. scriptum in Prophetis: & erunt omnes docti a Deo. Quisquis ergo audivit a Patro & didicit, venit ad me. Et Apostolus 1. Thes. 4. v. 9. Di. fraterna charitate non necesse habetis ut scribam vobis: ipsi namque divinitus docti estis, ut diligatis alij alios. Deus igitur illuminat intellectum, & fide viva donatos ad CHRISTUM tranit, & sensum Scripturarum illis aperit, non ut abjectis Scripturis per se sapiant: sed ut scripturas intelligant & majore reverentia prosequantur. Videmus id in exeplo discipulorum Christi. Luc. 24. v. 44, 45, 46. nam etsi a Patr. tracti essent ad Christum, etsi dono gratuito Patris eum agnovissent, etresuscitatum ex mortuis oculis suis vidissent, etsi contrectandum se eit praebuisset, etsi in conspectu eorum edisset: tamen ne quid fallaciae se pati arbitrarentur, necessarias illis judicavit Scripturas S. ut ex illis confirmarentur, dixitque eis: Hi sunt sermones quos loquutus sum vobis quum adhuc essem vobiscum, oportere impleri omnia quae scriptae sunt in Lege Mosis, & Prophetis, & Psalmis de me. Tunc aperuit eorum mentem, ut intelligerent Scripturas. Et dixit eis, Ita scriptum est, & ita oportuit Christum pati, & resurgere ex mortuis tertio die. Ac licet Apostoli in fide Christi essent abunde confirmati, tamen tantum abest ut Scripturam S. abjecerint, ut etiam deinceps multo magis necessa rium censuerint, ex Scripturis omnia quae docebant approbare, ut totum Novum Testamentum testatur. Imo ex hac ipsa concione Christ. oh. 6. c. descripta patet, Christum judicavisse: Scriptura necessaria esse siquide ea quae dicebat, ex scriptis Prophetarum confirmabat. Nonne Christo de se aliquid testanti vel absque aliis testibe credi oportuit? Oportuit sane: sed quanta sit Scripturarum necessitas propter infirmitate nostra & ad fidei nostrae certitudinem, ostedit eo ipso quod dicta sua e Scripturis firmavit. Quicunque igitur Sacram Script, negant esse necessariam, illi Christi Spiritum, qui in Apostolis fuit, non habent aproinde a Patre non audiverunt, non didicerunt, nec ad CHRISTUM. venerunt, qui a Scripturis S. neminem abducit, sed ad eas perducit.
QUARIUM: Matth. 23. 8. dicitur: Vnus est Magister vester Christus. Ergo Sacra Scriptura non est necessaria.
RESP. Proceditur ex falso oppositis: nam CHRISTUS & Scriptura S, non sunt opposita. CHRISTUS est Magister noster, quia docet nos, sed non tantum foris coram viva voce sua ut fecit versans i1 terra, nec tantum Spiritu suo intus, sed etiam per Scripturas S, & perministros suos, ex Scripturis S. loquentes. Quin etiam quum adhuin terra versaretur, discipulos suos docuit per Scripturas S. sic & post. adscensionem suam ad coelos & effusionem Spiritus S, e coelo, Ecclesiam suam docuit & doceri voluit ab Apostolis per Scripturas, & vuli usque ad finem mundi. Deinde CHRISTUS in allegato Matthaei loce prohibet solum ambitionem & affectationem magisterii: idque inde manifestum est, quia ibidem reprehendit Scribas & Pharisaeos, quod amarent salutari ab hominibus Rabbi: non prohibet autem Scripturas Sacras discere
QUINTUM: Paulus ait I. Cor. 2. v. 15. Spiritualis homo omnia dijudicat: Ergo Scriptura Sacra non est necessaria.
RESP. Syllogismus integer foret talis; Quicunque est spiritualis homo omnia dijudicans, ei Scriptura Sacra non est necessaria: Fideles sunt spirituales homines omnia dijudicantes, ut dicitur I. Cor. 2. v. 15. Ergo fidelibus Sacra Scriptura non est necessaria. At primo negatur propositio major: nam spiritualis homo, id est, Spiritu S. praeditus & per eum regeneratus ac vera fide donatus, omnia dijudicat, id est, facile certum fert judicium de omni doctrina quae proponitut, utrum sit θεοπνδνσος, necne: idque facit quotidie scrutans Scripturas, an haec ita se habeant quae ab aliis audivit vel in aliorum scriptis legit, ut ostendit exemplum Beroeensium Actor. 17. 11. Confirmanda igitur era propositio major, quae est τὸ κρινόμινον: sed pro ea probatur minor quae est extra controversiam. Deinde hoc vult tantummodo Paulus fideles praeditos Spiritu Dei intelligere ac discernere omnia dogmata, ne seducantur. INETANT Libertini, & ajunt, Paulum de solo Spiritu Sancto loqui nulla facta mentione Scripturae Sacrae, v. 12. 13. Nos vero non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum qui est ex Deo: ut sciamus quae Deus est nobis gratificatus: Quae etiam loquimur, non sermonibus. quos docet humana sapientia, sed quos docet Spiritus S spiritualia; cum iis quae spiritualia sunt conjungentes.
RESP. Etsi Paulus in his versibus Scripturae divinitus inspirata expresse non meminit: non tamen eam a mediis consequendi sapientiam salvificam exclusit. Imo in hac epistola & in aliis, quin etiam in hoc ipso capite ea quae docebat, ex Scriptura S. confirmavit: necessariam igitur esse homini spirituali satis ostendit
SEXTUM: I. Iohan. 2. 20. dicitur; Vos unctionem habetis a Sanct illo profectam & nostis omnia: & v. 27. Unctio quam vos accepistis abeo, manet in vobis: nec necesse habetis ut quisqua doceat vos; verum sicut eadem unctio docet vos de omnibus, quae & verax est, & non mendax: & sicut docuit vos, manebitis in eo. Ergo nobis Sacra Scriptura non est necessaria.
RESP. Syllogismus integer hujusmodi est; Quoscunqu. Vnctio a Sancto illo profecta docet omnia, ijs Scriptura S, nen est necessaria: Atqui vere fidelesUnctio a Sancto illo profecta docet omnia: Ergo vero fidelibus Scriptura Snon est necessaria. Verum propositio major negatur, est enim falsa, ideo, quia in ea opponuntur quae opposita non sunt, nec se mutuo tollunt. Nam unctio interna, & doctrina Scripturae externa non sunt opposita: sed optime consentiunt: Externa do ctrina inanis est, nisi intus ungat nos & perfandat intelligentia Sanctus S. Johannes igitur unctionem illam internam commendat, & ad eam attendere jubet, ut a qua verae intelligentiae & fidei promanet rincipium: externam autem doctrinam non reijcit, nam & ipse perhanc ipsam epistolam docebat, quam certe legere & meditari oportuit eos ad quos scribebat, si sensum Johannis assequi & haec ipsa de unctione interna cognoscere voluerunt. Quomodo enim cognovissent, nisi legissent, cum ipsos coram Johannes tum non doceret viva voce? Optime autem hunc locum interpretatur Augustinus in tract 3. in epist. Joh. in haec verba, Unctio vos docet omnia. Quid ergo nofacimus, fratres, qui docemus vos (inquit August.) si unctio ejus docenos de omnibus? Quasi nos sine causa laboraremus. Et ut quid tantur clamamus? dimittamus vos unctioni illius, ut doceat vos unctio ipsius. Sed modo mihi facio quaestionem, & illi ipsi Apostolo facio. Dignetur audire parvulum quaerentem a se: Ipsi Iohanni dico Unctionem habebant quibus loquebaris: Tu dixisti, quia unctio ipsius docet vos de omnibus: Vt quid talem epistoles fecisti? quid illos tu docebas? quid instruebas? quid aedificabas? Hucusque dubitationem proposuit? jam responsionem subjungit. Sequitur ergo apud Augustinum in hunc modum: Iam hic videte(inquit) magnum Sacramentum fratres. Sonus verborum nostrorum aures parcutit, magister intus est. Nolite. putare quenquam hominem aliquid discere ab homine. Admonere possumus per strepitui, occes nostrae, si non sit intus qui doceat inanis sit strepitus noster Adeo, fratres, vultis nosse? Nunquid non sermonem istum omnes aundistis, quam muiti hinc indocti exituri sunt! Quantum ad me pertinet, omnibus loquutus sum, sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus Sanctus intus nondocet, indocti redeunt. Magisteria forinsecus adietoria quaedam sunt. & admonitiones: Cathedram in coelo habet, qui corda docet. Scon pergit porro August. atque huc refert illud CHRISTI dictum, quod habetur Matth. 23. Nolite vobis dicere magistrum in terra: unus est magister vester Christus. Ipse ergo vobis intus loquitur, quando ne corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo, unctio ipsius sit in corde, nesit in solitudine cor sitiens, & non habens fontes quibus irrigetur Interior ergo magister docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet.
SEPTIMUM: Scriptura non valde certa nobis est, nisi Spiritus Sancti testimonio nobis confirmetur: Ergo non est necessaria.
RESP. Negatur consequentia: quia mutuo quodam nexu Dominus Scripturae S. Spiritusque sui certitudinem inter se copulavit, ut get illis Spiritus S. qui nos in Scriptura faciem Dei contemplari faciat: ut vicissim absque hallucinationis metu Spirium Dei amplexemur, subi illum in sua imagine, hoc est, in Sacra S.recognoscimus. Nequaquam Scripturam suam hominibus subitae ostentationis causa in medium protulit Deus, quam Spiritus sui adventu extemplo aboleret: sed eundem Spiritum, cujus virtute & inspiratione Scripturam dicta verat Prophetis & Apostolis & per eos Ecclesiae commendaverat submisit, qui suum opus efficaci Scripturae Sacrae seu verbi Dei scriti confirmatione absolveret.
RESP. Aliud concluditur quam ferat intentio Pauli, qui dum hortatur fideles ne Spiritum extinguant, non jubet eos inanes extra & praeter verbum Dei scriptum speculationes sectari, iisque acquiesceres sed continuo subjicit, non spernendas prophetias, id est, Scripturae Sacrae interpretationes. Quo procul dubio innuit, Spiritus lucem praefocari simul atque in contemtum veniunt Prophetiae; ac proinde & Scripturae divinae
His & talibus igitur argumentis Libertini nequaquam evicerint, Scripturam Sacrani necessariam non esse, sed illuminationem Spiritus exspectandam omisso ac valere jusso verbo Dei scripto, quod vere fideles norunt esse organum quo Spiritus sui illuminationem ipsis Dominus dispensat.
Sic refutata est sectae Libertinorum vaesania. Anabaptistae ut modestiores videantur, Novi quidem Testamen¬ ti libros agnoscunt necessarios esse & admittunt; sed Mosis & cateras Veteris Testamenti Scripturas ratiunculis frivolis ex Ecclesia Christiana exturbant
Moses erat servus: Servus vero non manet in domo perpetuo, 2. Filius manet naeternum, Johan. 8. v. 35. Filio igitur exhibito servus. ejiciendus domo,
Moses non audiendus praesenee Domino, quia hoc esset servum hero aequare vel anteferre, vel a CHRISTO ad Mosen homines retro ablegare.
4. Moses pugnat cum CHRISTO in doctrina de usu gladii, de caede, de talione, de jurejurando, ut patet ex Matth. 5. v. 22, 34, 39.
5. Finis Legis est CHRISTUS Rom. 10. v. 4. 6. CHRISTUS ex Patris mandato solus audiendus Matth. 17. 7. 7. Vetus testamentum est litera occidens, 2. Cor. 3. v. 6. 8. Novum Testamentum ad salutem sufficit: Vetus igitur non est necessarium, sed superfluum, sed inutile
His & similibus ratiunculis fanatici Anabaptistae se & alios in erforem abducunt & in eo captivos detinent, ad quas breviter respondebimus.
Ad primam: Non dicit Apostolus; Mosen, sed velamen cordi Judaeorum impositum, tolli per CHRISTUM: idque non Mosis ex Ecclesia exturbatione sed Judaeorum illuminatione & conversione ad CHRISTUM. Quando enim cor cui velamen impositum est, sese converterit ad Dominum, tollitur velamen illud, ait Apostolus 2. Corinth. 3. v. 16.
Ad secundam: Quod Johannis octavo capite vers. 35. legitur, id in servum peccati aCHRISTO est dictum, ut ex contextu constat: Respondit eis Iesus, Amen, amen dico vobis, quisquis operam dat peccato, servus est peccati: Servus autem non manet in domo perpetuo. Itaque si vos Filius in libertatem vindicarit, vere liberi eritis. Malitiose igitur quod in servum peccati dictum est, Anabaptistae contorquent in Mosen, qui fidus DEI servus fuit in tota domo DEI, ad testificanda quae post erant dicenda, ut docet Paulus Hebr. 3. v. 5.
Ad tertiam: Mosen & Prophetas de CHRISTO etiam exhibito & praesente audire, non est servum hero aequare vel anteferre, vel jubere homines a CHRISTOad Mosen pedem retro ferre: sed est obe dire CHRISTI jam exhibiti & praesentis mandato, Scrutamini Scripturas, quia vos videmini vobis in ipsis vitam aeternam habere: & illae sunt quae testantur de me. Johan. 5. 39. Item; Habent Mosen& Prophetas, audiant eos Luc. 16. 29. Mosi de CHRISTO scribenticredere, est CHRISIO credere: sicut CHRISTUS ipse exhibitus jam & praesens ait Johan. 5. 46, 47. Si enim crederetis Mosi, crederetis mihi: nam ille de me scripsit. Quod si scriptis illius non creditis, quomodo verbis meis credetis:
Ad quartam: Moses non pugnat cum CHRISTO in re ulla, tum quia Moses in tota domo DEI fidus servus fuit, ut testimonium ei perhibet Apostolus Hebr. 3. v. 5. tum quia idem Spiritus CHRISTI in Mose & in Prophetis fuit, qui est in CHRISTOI. Petr. 1. v. 11, & 2. Petr. 1. 19. Quod vero caput quintum Matthaei attinet, in eo Christus nequaquam autoritatem & doctrinam suam Mosi opponit, sed Pharisaeis Legem DEI interpretatione sua depravantibus & ad nundinationes suas ea abutentibus, & contra ejus mentem dogmata impia & falsa invehentibus.
Ad quintam: CHRISTUS est finis Legis, non quod Legem exterminaverit aut aboleverit, sed quod tam impleverit. τελο enim idem est Rom. 10. v. 4. quod τελειωτπς, σληρωμα, id est, perfectio, impletioEt quia Paulus de Lege Morali ibi loquitur, ut contextus ostendit certum autem est Legem Moralem a CHRISTO non exterminatam, ut nec Prophetas; quum ad Legis Moralis obedientiam & Prophetarum lectionem ipse & Apostoli nos hortentur: non potest indeconfici, Vetus Testamentum Christianis non esse necessarium.
Ad sextam: Solus CHRISTUS est audiendus ut Filius, ut Dominus; sed & servi, jubente Domino, sunt audiendi, sive hi praenuncii ejus fuerint, sive praecones jam exhibiti, Luc. 16. 29. & cap. 10. v. 16. Alioquin nec ipsi Anabaptistae audiendi erunt, vel CHRISTI servi non sunt. Nos utrumque tenemus.
Ad septimam: Paulus 2. Cor. 3. adversus pseudoapostolos disputat, qui Legem citra CHRISTUM commendantes, populum avocabant a Novi Testamenti beneficio, quo paciscitur Dominus se Legem suam in corda fidelium insculpturum. Lex igitur est emortu litera & suos lectores occidit, ubi a CHRISTIgratia divellitur, & intacto corde, autibus tantum corporis insonat. Verum si per Spiritu Sanctum efficaciter cordibus imprimitur, si CHRISTUM exhibet, siad eum deducit: verbum est vitae, convertens animas, sapientiam praestans parvulis. Deinde Paulum non velle ut Christiani Vetus Testanentum missum faciant, ex eo manifestum est, quod in hac epistola; sua & aliis, imo in omnibus concionibus ea quae docebat, ex Veter. Testamento confirmaverit, neque quicquam dixerit extra ea quae Moses & Prophetae futura praedixerunt, Actor. 26. 22.
Ad octavam: Si Vetus Testamentum ideo non est necessarium. quia novum sufficit ad salutem: tum omnia Evangelistarum & Apostolorum scripta, excepto Evangelio Johannis, erunt rejicienda, quia Johan. 20. v. 31. dicitur: Haec scripta sunt ut credatis, Iesum esse Christum illum, Filium illum Dei, & ut credentes vitam habeatis per nomen ejus. Quinetiam hoc pacto suffecerit unica CHRISTI sententia Johan. 3. v. 16. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium illum suum, unigenitum dederit, ut quisquis credit in cum non pereat, sed habeat vitam aternam.
Sed fanaticis istis opponendum est Apostoli enunciatum 2. Tim.3 16. Tota Scriptura diuinitus est inspirata & utilis ad doctrinii, &c. DEUS namque summa sapientia & bonitate Scripturas non solum ad sufficientiam salutis, sed etiam ad ἀσφαλειαν, id est, firmitatem non labascentem & psenitudinem fidei dispensare nobis voluit, Luc. 1. v. 4. Philip. 3. 1. 1. Johan. 4.
Refutatus est Anabaptistarum error PAPISTARUM qui pro Christianis JESUITAS se nominant, quaui Christianorum nomen nimis vile esset & proinde ipsis sorderet, jam est refellendus error.
illi dicunt, Scripturas Sacras sine traditionibus non fuisse simliciter necessarias. Sc enim Bellarminus lib. quarto de Verbo DEI non scripto, cap. quarto, sectione prima, in statu controversiae captioSe ludit, quasi de simplici, hoc est, absoluta & de praeteriti tantum temporis, ac non potius de hypothetica & praesenti necessitate Scripturae sit quaestio¬
Tandem sectione quinta de praesenti necessitate Scripturae mentem suam prodens ait, nobis necessariam esse Scripturam Sacram non necessitate simplici, sed ad bene esse, hoc est, ad utilitatem nostra. Sensus Bellarmini est, esse quidem Scripturam nobis necessariam, hoc est, utilem, sed non ita quin facile illa carere possimus, modo traditiones habeamus: sicuti verbi causa, quadrigae sunt necessariae, hoc est, utiles ad profectionem, sed non ita, quin facile illis careas & profectionem instituere possis, si bigae adsint
Unde apparet, Jesuitas traditiones magis necessarias facere quam Scripturam: imo Scripturam nobis necessariam esse negare: quum necessarium hic ipsi sit idem quod utile. Neque enim omne utile est. necessarium: etsi omne necessarium quod bonum est suo modo, siutile. Hinc intelligimus, Papistas nihili facere Scripturam, quum eam negent esse vere necessariam & traditionibus suis, quas necessarias esse contendunt, postponan.
Rationes, quibus erroneam suam & blasphemam opinionem probare conantur, petitae partim ex variis aetatibus Ecclesiae, partim aliunde sunt subiiciendae & refellendae.
Prima ex Bellarmino. Si sine Sacra Scriptura Ecclesia Dei & religio ab Adamo usque ad Mosen annis bis mille conservata in mundo fuit solam traditione, tum Saera Scriptura nobis quoque non est simpliciter necessaria:
At qui sine Saera Scriptura Ecclesia Dei & religio ad Adamo usque ad Mosen annis bis mille conservata in mundo fuit solam traditione.
Ergo Sacra Scriptura nobis non est simpliciter necessaria. RESP. Primo peccatur ignoratione elenchi, quia argumentationis istius conclusio non contradicit nostrae affirmationi & thesi. Etsi enim asserimus, Verbum DEIrevelatum, esse omnibus simpliciter necessarium ad salutem & vitam aeternam, quum illud sit causa salutis: tamen nequaquam dicimus Verbum DEI scriptum seu Saeram Scrituram esse simpliciter necessariam, quasi absque illa aut nopotuisset aut non posset DEUS Ecclesiam suam docere & servare si vellet, sed dicimus esse nobis necessariam ex hypothesi voluntatis & dispositionis divinae, hoc est, quia DEUS Ecclesiam suam Scripturae Propheticae & Apostolicae tadem adstrictam esse voluit, ne quid ipsa crederet tanquam ad salutem necessarium, neve quid tanquam ad cultum DEI pertinens faceret, nisi quod in Scriptura Sacra ipsi mandavit. Ac proinde Scriptura Sacra, quae verbum est DEI revelatum scriptum, nobis est necessaria ως συναίηον, ut concausa vel causa in strumentalis nostrae salutis data divinitus
Secundo, Maioris propositionis consequentia negatur tum quia, ex particulari conficitur praeter disciplinam Logicam; tum quia dispar est exemplorum ratio. Et particulari non sequitur in hunc modum: Si tunc non fuit Scriptura necessaria; Nunc ergo necessaria no est; vel, Nunquam ergo necessaria est ac proinde neque nunc. Disparem esse exemplorum rationem manifestum est ex eo, tum quia variae sunt aetates Ecclesiae, alia autem aetas aliam gubernatione postus sat: tum vel maxime ex eo, quod variam rationem instituit DEUS, que suae cuique aetati visa est necessaria. Itaque non quid potuerit olimaut possit iam fieri, sed quid velit DEUSiam a nobis necessario teneri & observari spectandum est. Etsi igitur olim ab Adamo usque ad Mosensine Verbo DEI scripto Ecclesiam & religionem conservavit: tamen Ecclesiam posteriorum temporum a verbo scripto vult pendere, u locet testimonium Joh. 5. 39. 1. Tim. 4. 13. 2. Tim. 3. 14, 15, 16. 1. Pet. 1. 25. 2. Pet. 1. 19. Ita non sequitur: Illi causa necessaria usi sunt sine hac concausa: ergo & nos. Contra ita statuere oportet Christianam mentem: Illi causa necessaria usi sunt cum multis concausis & adminiculis umbratilibus: nobis vero melius prospectum, qui & causa eadem necessaria utimur & concausam unicam habemus nempe Scripturam divinam quae non modo nobis est instar omnium, sed etiam cunctas alias perfectione superat ad communicationem veritatis & gratiae in CHRISTOJESU. Disparitas exemplorum ex eo etiam manifesta est, quod Prophetae immediate edocti a DEOolim verbum; Dei Ecclesiae annunciaverint coram via voce, nam sancti Patriarcha erant Prophetae: at nunc Prophetae tales non amplius a Deo excitantur & ad Eccles. mittuntur. Patriarchis se DEUS per visiones, per somnia, per alios modos patefecit, & assidue quodammodo familiariter cum illis conversatus & collocutus est, illisque coram patefecit voluntatem suam: at nunc modis illis sui patefaciendi non amplius utitur Ex his falsitas consequentiae propositionis maioris est manifesta.
Tertio falsum est quod in minore dicitur, Ecclesiam & religionem ante Mosen solam traditione fuisse conservatam. Nam ruerunt ante Mosen praeter annunciationem Verbi DEI a PaRtriarchis viva voce factam, varia rudimenta Ecclesiae, ut sacrifi¬
ciorum accensio e coelo, arca Noe, visiones, typi, figurae, velui sacrificia & sacramenta quorum corpus fuit in Christo exhibitum Deinde nunquam religio fuit corruptior quam ante diluvium & inde usque ad Abrahamum & Mosen, ut testatur Geneseos caput sextum, septimum & alia, & caput 24 Josuae: donec novis patefactionibus vera religio Abrahamo qui & ipse idolorum cultor fuerat: restitueretur, tandemque literis a Mose doctrina religionis consgnaretur. Aliquando in solo Abele, aliquando in solo Enocho, aliquando in sola domo Noe, aliquando in solo Abrahamo fulsse Ecclesiam Augustinus docet in Psal. 128. Ideo igitur olim tandem opus fuit Scriptura Sacra, quia religionis puritas & Ecclesia traditione sola conservari non potuit. Quicquid enim inter homines absque scripta norma traditione solam propagatur, incorruptum diu manere non potest; quum hominum ingeniis, moribus, vita nihil sit magis lubrium, nihil instabilius & mutabilius. Adhaec traditio illa quam Patriarchae usi sunt δς δια πασον a Papistarum traditionibus distat: nam Patriarcharum traditio vere divina erat, ut inter omnes fideles constat: Papistarum vero traditiones divinae non sunt, sed humanae, sed diabolicae, cum conjugium & cibos a Deo creatos ad hominis usum prohibeant, quae Paulo teste 1. Tim. 4. 1. doctrinae sunt daemoniorum. Sic responsum est ad primam rationem: sequitur secun¬
ad Christum. Si a Mose usque ad Christum exstiterunt quidem Scripturae, tamen ea propriae erant Iudaeorum; reliquae autem Gentes, in quibus etiam eraapud aliquos vera religio & fides, sola traditio non scripta inveniebatur: tum Scriptura Sacra nobis non est simpliciter necessaria.
Verum est antecedens: Nam quod praeter Iudaeos multi alii ad qui hoc constanter asserit lib. 2. de peccato originali cap. vigesimo quarto & lib. primo de praedestin. Sanctorum cap. nono & lib: decimo octavo de civitate Dei, cap. 4.
Ergo & consequens verum est, Ecclesiam pertinerent, patet ex Iob & amicis eius, Item ex Augustino,
RESP. Primo iterum peccatur ignoratione elenchi ob mutatum statum controversiae. Nam Scripturam Sacram non esse simpliciter necessariam, ultro concedimus: Dicimus autem esse necessariam ex hypothesi voluntatis & dispositionis divinae. Secundo falsa est assumtio. Nam Scripturas non fuisse proprias Judaeorum, sed et iam a Gentibus & maxime fidelibus inter illas lectas testatur historia Ptolemaei Philadesphi, qui legem ex Hebraea lingua in Graecam cutavit transferri: testatur historia Eunuchi quae habetur Actor. 8: itaque ex sola traditione non scripta veram religionem & fidem interGentes fuisse post Mosen usque ad Christum, negatur. Tertio falsa est probatio assumtionis, nam Job & amici ejus vixerunt ante tempora Mosis, cum Job fuerit quintus ab Abrahamo ex posteris Esavi, ut scribit beatus Athanasius in Synopsi Sacrae Scripturae, pag nonagos. sexta tomi secundi Edit. Commelinianae. Vixerunt igitu Job & amici ejus ante Legem per Mosen latam & scriptam: etsi liper Jobi demum post Legem datam sit scriptus a Mose, ut Hebraei & Origenes existimant, Augustinus vero etsi docet fuisse justos quosdam non solum in filiis Israel, sed etiam extra eundem populum, & exempli causa adducit Jobum: tamen nequaquam statuit, Jobum posi Legem latam & scriptam a Mose demum vixisse. Imo, libro decimo octavo de civitate Dei capite quadragesimo septimo aperte ait Augustins, Jobum tertia generatione posterigrem fuisse quam Israel, id est, Jacobum Patriarcham
Instat Bellarminus. Si & in ipso populo Dei etsi Scripturae exstarent, tamen magis utebantur Iudaei traditione quam Scriptura: tum haec non est nobis simpliciter necessaria. Prius est verum. Ergo & posterius.
Assumtum instituit probare testimoniis Scripturae & causa. Testimonia sunt haec. Exodi 13. Narrabis filio tuo in die illo dicens, hoc est? quod fecit Dominus, &c. Deuter. 32. Interroga patrem tuum, & annunciahit tibi, maiores tuos, & dicent tibi. Job. 8 Interroga generationem pristinam, & diligenter investiga patrum memoriam. Judicum 6Ubi sunt mirabilia quae narraverunt nobis patres nostri? Psalmo AaDeus auribus nostris audivimus, patres nostri annunciaverunt nobis opus quod operatus, &c. Psalmo 77 Quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera, Filii qui noscentur, & exsurgent, & narrabunt ea filiis suis. Ecclesiastici capite Non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis, & tamen fuit Ecclesiasticus ex ultimis scriptoribus Testament. Veteris
Causa autem cur uterentur Hebraei magis traditione quam Scriptura, videtur fuisse, quia usque ad tempora Esdrae Scripturae non erant relactae ad formam librorum, ut facile & commode haberi possent, sed erant dispersae in variis annalibus & chartis, & interdum ex negligentiae sacerdotum ongo tempore non inveniebantur: ut patet ex 4. Reg. 22. ubi narratur tanquam novum quid, quod in diebus losiae fuerit inventum unum uolumen Legis Domini in templo. Esdras autem post capti vitatem omnia collegit, & simul in unum corpus redegit, addens in Deus teron, ultim. capit. de vita Mesis, & quaedam alia hinc inde ad historia continuationem. De quo vide Theodoretum praefatione in Psalmes; Bedam in caput 9. libr. 1. Esdrae, & Petrum Antonium Benter, annotatione nova de Sacra Scriptura.
RESPONSIO: Primo rursus peccatur ignoratione elenchi in conclusione, ut antea dictum. Secundo, falsa est assumtio: nam piorum Judaeotum hic mos non fuit, ut magis traditione non scripta, quam Scriptura uterentur. Tertio falsae sunt probationes assumtionis. Testimonia enim quae Bellaminus adducit de narratione operum Dei, non probant usum traditionis non scriptae. Nam traditio non scripta & narratio non sunt idem: quia quae parentes narrant liberis, eademi scripta esse ihil impedit. Et sane narrationibus operum Dei e Sacra: Scriptura depromtis usi sunt pii Istaelitae in terram promissam in troducti in docendis libetis suis, ut hi ipsi confirmant Scripturae loca Bellarmino adducti, excepto loco Jobi, cum Jobus ante scriptam Legem vixerit. Breviter, quae patres inter Israelitas narrabant & liberi ex illis rogabant atque audiebant de operibus Dei erant eadem in Scripturis consignata. Ea igitur quomodo traditioni non scriptae tribuantur: Ecclesiasticus vero non fuit scriptor Canonicus Veteris Testamenti, ideo frustra hic allegatur.
Deinde causa quam Bellarminus homo prudentissimus assignat cur Hebraei magis traditione non scripta quam Scriptura usi sunt, est falsa. Nam Scripturae ante Esdram ei ant redactae ad formam libro rum, nec dispersae erant in variis annalibus & chartis, ut satis manfestum est ex Deut. 17. vers. 31. Jos. 1. & aliis locis Scripturae. Quoc Bellarminus: adfert de Scripturis longo tempore non inventis, & de invento demum temporibus Josiae uno volumine Legis, in eo imponere conatur simplicibus fallacia homonymiae. Temporibus enim posiae inventus suit authenticus liber Legis & originalis (ut vocant sive autographus, quem Moses Levitis dederat in sacrario asservandum, de quo Deut 31. vers. 25. 26: hic enim neglectus fuerat gras sante Manassis & Amonis tytannide Jerosolymis. Hinc si Bellarminus colligat, nulla alia exemplaria Legis inter piorum manus fuisse ex particulari concluserit universale praeter leges syllogismi. Esdras denique Psalmos & allos libros duntaxat in ordinem congessit & redegit. Clausulam Deuteronomii vel Josua addidit, ut ait Sixtus Senensis libro primo, vel ipse Moses adjecit ante mortem, de qua jam certus erat una cum iis quae statim consecutura erant Sequitur tertia Bellarmini ratio, petita ex tertia aetate.
Ecclesiae a Christi adventus Si a Christi adventii per annos multos fuit Ecclesia sine Scripturis: tum Scripturae non sunt simpliciter necessariae.
Antecedens est verum: Nam Irenaeus libro tertio capite quarto scribit, adhuc suo tempore fuisse gentes aliquas Christianas, quae solis traditionibus sine Scriptura optime viverent: Verum igitur est & conequens. RESP. Primo rursus peccatur eadem ignoratione elenchi, quam in prioribus rationibus. Secundo negatur assumrum intellectum universe. Nam Ecclesia a Christi adventu habuit libros Veteris Testamenti integros ac proinde habuit totam salutis doctrinam descriptam, quum ad summam doctrinae nihil intersit inter Vetus acNovum Testamentum: praedictiones enim in Veteri Testamento describuntur & complementum earum in Novo. Libri autem NoviTestamenti coepti sunt scribi sive octavo anno post Christi adscensionem, ut Theophylactus notat in primum caput Matthaei: sive an no decimoquinto ut Nicephorus refert lib. 2 cap. 4, sive anno vigesimo quinto, ut Eusebius ex Irenaeo memorat libro quinto capite octavo. Male autem argumentatur Bellarminus: Sine aliquibus libris Novi Testamenti fuit ad tempus Ecclesia: Ergo sine Scripturis fuit. Tertio in allegatione testimonii Irenaei dupliciter sophisticatur Bellarminus. Nam primo Irenaeus de quibusdam tantum Ecclesiis loquitur apud Gentes barbarorum, in quorum linguas non dum Scripturae translatae erant: Bellarminus vero inde concludis iniverse de Ecclesia. Atqui a particulari ad universale non valet consequentia. Sed ista sapientia logita Bellarminus plurimum abutitur? Deinde Irenaeus nomine traditionis intelligit doctrinam in libris Propheticis & Apostolicis scriptam, sed nendum scriptam sermoneillarum Gentium quibus tradebatur: dicit enim Ireneaus Gentes illaviva solum voce fuisse institutas, eo quod nondum exstaret Scriptura apud eos lingua ipsarum vernacula. Nam per veterem traditionem intelligit Ireneaus fidem Christianam in scriptis Propheticis & Apostolicis consignatam, ut ostendunt verba ejus: Cui ordinationis issentiunt multae gentes barbarorum, eorum qui in Christum credunt, ine charactere vel atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem & veterem traditionem diligenter custodientes, in unum Deum credentes, fabricatorem coeli & terrae & omnium quae in eisunt per Iesum Christum Dei Filium. Qui propter eminentissimam ergo igmentum suum dilectionem, eam quae esset ex Virgine generationem sustinuit, ipse per se hominem adunans Deo, & passus sub Pontio Pilato. & resurgens & in claritate receptus in gloria; venturus Salvator eorum qui salvantur & iudex eorum qui iudicantur, & mittens in ignem aeter. ium transfiguratores veritatis & contemtores Patris sui & adventus eius. His illico subjicit: Hanc fidem qui sine literis crediderunt, quantum ad sermonem nostrum, barbari sunt, quantum ad sententiam & consuetudinem, & conservationem, propter fidem per quam sapientissimi sunt & placent Deo, conversantes in omni iustitia & castitate & sapientia. At Bellarminus intelligit nomine traditionis doctrinam non scriptam in libris Propheticis & Apostolicis. Haec vero longe lateque distant.
On this page