Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 29
PIRTUS moderans appetitionem gloriae & honorum dicitur φ¬ λολεμια, nomine in bonam partem accepto; estque virtus quae honores debitos oblatos non temere recusat; aut si non offerantur, convenienti modo flagitat ad Dei gloriam & humani genericommodum: indebitos autem non appetit, nec exigit. Proinde virtus haec regit nos in expetendis fugiendisque honoribus. Haec virtus quae circa voluptatem nonorum versatur, si eam in genere spectes, est quibusdam αναγυμος: unde sit ut duo extrema de ea tanquam loco deserto ambigant ex illorum sententia.
QUaERITUR, an gloria sit a fidelibus expetenda & appetenda? RESPON. Ut haec quaestio recte expediatur, primo explicandum quid sit gloria in hac quaestione: deinde quid sit expetitio & appetitio illa gloriae; ut quaestio ambiguitatibus libera, recte intelligatur. Gloria hoc loco est approbatio rei alicujus bonae profecta a recto judicio. Eaque duplex est: interna & externa. Gloria interna est, approbatio rei alicujus bonae, profecta a nostra conscientia recte judicante. De ea loquitur Paulus Galat. 6. v. 4. Opus autem suum probatum reddat unusqui sque: & tunc in semetipso gloriam habebit & non in alio. Gloria externa, est approbatio rei alicujus bonae, proficiscens ab aliis hominibus probis & laudatis recte judicantibus de nobis vel de aliis. Loquimur de gloria quae juste habetur, tum recte factis, tum aestimantium aequitate comparata. Eaque interdum separatur ab honore, interdum ab eo non differt. Cum separatur, in eo est disctimen, quod gloria tribuitur a multis, honor etiam ab uno vel paucis: itaque major est in gloria claritas, quam in honore. Nec male Ambrosius Commentariis in epistolam ad Romanos gloriam! definit claritatem cum laude. Nam gloria sit quisque clarus & claripate gloriosus, ac per hoc quod utroque verbo significatur, idipsum est, ut ait Augustinus, nono tomo, tractatu centesimo in Johannem: Quanquam Seneca epistolam centesimatertia gloriam & claritatem differre contendit, quod illa multorum, haec bonorum judiciis constet. Augustinus tractatu jam citato ait, quod antiqui Latinae linguae clarissimi autores definierint gloriam, quod sit frequens de aliquo fama cum laude
Aristoteles libro primo Rhetoricorum, capite quinto nostram differentiam gloriae & honoris declarat his verbis: δυδοζια δ ἐσι, το χτο πάντον σσθθαίον θολαθανεθει, η τοιηον κι εχειν, α παντες εφιιν¬ τοι, η oι πολλοιῆ ει αγαθει, η οι φρινιμοι. Tεμη δ, εσι υδυ σημειον δυεργιτικη, εζεως κμογται α, δικαιως μδι κμαλισα oν δυεtγετηκοτες: α μλ αλλα κ κγται δαναμδος δυιργιτεῖν: hoc est, Gloria est, ab omnibus virum. probum existimari, aut quidpiam habere, quod omnes appetunt, aut plerique, aut viri boni, aut prudentes. Honox autem est signum habitus ad bene merendum propensi. Ac jusse quidem & maxime honerantur qui bene meriti sunt: veruntamen & is honoratur, qui benimereri potest.
Deinde expetitio & appetitio differunt. Expetere est tantum in animo sicut optare: appetere est moveri ad potiundum.
Explicatis terminis in quaestione hac occurrentibus, jam illa est solvenda: Si gloria intelligatur approbatio rei alicujus bonae, seu bona ac honesta fama profecta a recto judicio, & quatenus ad Dei ipsius gloriam & ad proximi nostri aedificationem facit, eam expetere & appetere, attamen citra ambitionem licet. Affirmationis argumenta sunt haec
I. Quia praecepta est a Deo per Apostolum Paulum, qui Philipt 1. v. 8. ait: Quod reliquum est, fratres, quaecunque sunt vera, quae cunque veneranda, quaecunque justa, quaecunque pura, quaecunque imabilia, quaecunque boni nominis, si qua virtus, & si qua laus est haec reputate, Jubet nos Deus λογιζεδ οσα συῳημο, cogitare quae sunboni nominis seu bonae famae: ergo jubet appetere gloriam quae nihile est aliud quam bona ac honesta fama,
II. Quia bene operantibus a Deo destinata & promissa est: ut Deus ipse ait ad Salomonem, 1. Reg. 3. v. 13. Insuper etiam quod non petiisti do tibi, tum divitias, tum gloriam, adeo ut non sit par tibi ullus inter Reges omnibus diebus tuis. Sic dicitur Psal. 84. v. 6, 12. Gratiam & gloriam dabit Deus. Jes. 61. v. 9. Et innotescet in gentibus semen eorum, & prognati eorum inter populos, omnes videntes eos agnoscent eos, esse semen cui benedicit Iehova. Ita Ezech. cap. 39 v.16. Deus dicit, populum Dei sibi comparaturum nomen. Tzephoniae 3. v. 20. Dispositurus sum vobis nomen & laudem in omnibus populis terrae Et Paulus ait Rom. 2. v. 6, 7. Qui reddet unicuique secundum opera ipsius: Iis quidem qui per tolerantiam quaerunt boni operis gloriam & honorem & incorruptibilitatem, vitam aeternam. & v. 10. Gloria vero & honor & pax erit cuivis recte facienti bonum, tum Iudaeo inprimis, tum & Graeco¬
III. Quia a Deo ut eximium bennficium confertur. Ita enim Deus Mosen reddiderat magnum valde in terra Agypti ante oculos servorum Pharaonis & ante oculos ipsius populi, Exod. 11. v. 3.
V. Quia eam vere fideles expetiverunt & appetiverunt: sicut David ait Psal. 73. 24. Consilio tuo deduc me, & postmodum in gloriam recipias me. Psal. 4. v. 3. Filij virorum, quousque gloria mea ignominie futura est? Et Paulus Apostolus, qui ait 1. Corinth. 9. v. 15. Bonum est mihi mori potius quam ut gloriam meam aliquis inanem reddat. Hinc Paulus sinceritatem suam in munere Apostolico & vitae integritatem profitetur, maxime in epist. sec, ad Corinch:
VI. Quia est pars imaginis Dei: nam gloria est attributum Dei: Sic dicitur Psalm. 111. 3. Gloriae & decoris est opus eius.
VII. Quia non minus necessaria nobis est coram proximoquam bona conscientia coram Deo. Necessaria autem est ad hunc finem, ut proximum aedificare possimus in Dei gloriam. Nam cujus fama mala est, is vel parum vel nihil aedificat. Semper autem cura esse debet homini Christiano, vitam componere in proximorum aedificationem, & sedulo cavere, ne quem obloquendi praetextum habeant Satanae ministri in Dei contumeliam & bonorum offensionem
VIII. Quia ejus neglectus est indicium crudelis animi. Sic enim August. dicit; crudelis est qui famam negligit
IX. Quia fax est mentis honestae gloria. Accendit animos ad nonesta, ad virtutes; ad gloriam Dei appetendam. Non facile flagitiis, aut rebus frivolis & vanis deditus est, qui scit de se semper loquendum, qui infamiam scelerum reformidat atque fugit:
RESP. Primo cognitione vera sapientiae rerum divinarum, id est, Dei & operum ejus. Deut. 4. v. 6. Jerem.19. v. 24.
II. Obedientia Deo debita. Deuteron. 28. v. 9, 10, 13. 1. Sam. 2. v. 30. Rom. 2. v. 10. Obedientiae hujus partes tot sunt, quot bona opera quae Deus a nobis requirit. Nullum igitur bonum opus est, quod non pertineat ad gloriae & honoris acquisitionem: in-primis vera religio seu pietas: humilitas Prov. 15. v. 33 & 18. v. 12.
Porro in solo Christo est vera gloria ac gloriatio nostra: quia ille polus est factus nobis a Deo sapientia, justitia, sanctificatio & redem tio 1. Corinth. 1. v. 30.
Extra Christum, verbi causa, in sapientia mundi & disciplinis mundanis, in honoribus hujus seculi, in divitiis, gloriatio omnis est? culpabili:
Caen rum gloria haec distingui omnino debet a gloria humana; seu nonidana, quae est a nobis contemnenda, propter sequentes raciones¬ I. Quia impedit fidem veram in Deum: sicut Christus ait Johan. 5. v. 44. Quomodo vos potestis credere, quum gloriam alij ab aliis captetis & gloriam illam, quae a solo Deo proficiscitur non quaeratis? Et Johan. 12. v. 42, 43. Etiam ex primoribus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos hoc non profitebantur, ne Synagoga moveren tur. Dilexerunt enim gloriam hominum potius quam gloriam Dei.
II. Quia a Christo contemta fuit: sic enim ait Johan. 5. v. 41. Gloriam ab hominibus non capto: Ideo vetuit miracula a se edita praedicari, sicut legitur Matthaei 8. v. 4. & cap. 9. v. 29, 30. Similiter dicitur de ipso Matth. 12. vers. 25. & seqq. Sequuta est cum turba multa, sanavitque eos omnes. Et interminatus est eis ne se manifestum facerent: Vt impleretur quod dictum erat per Esaiam Prophetam dicent tem: Ecce servus ille meus, quem elegi: dilectus ille meus, in quo ad quiescit anima mea, ponam Spiritum meum super eum, & judicium Gentibus annunciabit. Non litigabit, neque clamitabit, neque audiet quisquam in plateis vocem ejus. Et honores mundanos non ambiebat, sed fugiebat: nam quum plebs illum voluisset regem facere mundanum post editum miraculum multiplicationis panum, secessit in montem solus ipse, Johan. 6. v. 15. & quum ipsum hortarentur frae tres seu cognati ipsius, ut in Judaeam iret Jerosolymam & seipsum mundo manifestaret, stultis ipsorum votis minime obsequurus est, Johan. 7. v. 3, 4, 5, 6, 7. 8, 9
III. Quia a vere fidelibus repudiata ac neglecta fuit: ut a MoseHebr. 11. v. 24. item a Paulo, qui ait 1. Corinth 4. v. 3. Mihi vero pro minimo est, quod a vobis dijudicet, aut ab humano judicio; imo nec ipse me dijudico. Sic 1. Thessal. 2. v. 6. Neque ex hominibus quaerentes gloriam.
IV. Quia a Deo reprehenditur in Israelitis, qui ut sibi nomen & famam compararent inter Gentes & apud illos in honore haberem tur, idololatriam illarum amplexi erant, Ezech. 16. v. 15
V. Quia ei praestat & praeferenda est infamia atque ignominia, Christi causa, quam perferre parati esse debemus. Sic enim jubet Scriptura, Hebr. 13. v. 13. & invitant exempla, veluti Mosis, Hebr. 11. v. 26. Pauli & aliorum Apostolorum & fidelium.
VI. Quia efficit ut Christo displiceas. Si adhuc, inquit Apostol Galat 1. v. 10. hominibus placerem, Christi servus non essem. Desiit, imo noluit placere hominibus vanis, ut Christi servus esset. Per bonam famam & malam, Christi miles graditur, nec laude extollitur nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate: & laeta contemnit & tristia ambit. Cave igitur, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei, populorum laude commutes. Quanto satius est, Deum habere fautorem, quam homines.
AMBITIO, φιλσεμια vitiosa, est vitium seu studium vanae laudis apud homines, nempe quum quis aut indebitos honores venatur, aut propter officium aut dona sibi a Deo concessa aut propter factum aliquod praeclarum sese effert & ostentat, aliosque prae se contemnit & negligit, & quaerit honores atque applausum hominum non studio gloriae Dei aut salutis proximorum, sed cupiditate supra alios eminendi & divitias amplas consequendi. Ut Pharisaei erant ambitiosi in precibus & eleemosynis faciendis, ut fama sanctitatis supra alios cminerent & ut amplas divitias consequerentur. Ita nunc sunt Monachi, & inprimis Jesuitae, qui gloriantur se disciplinas tradere GRATIS. Sic Mirjam Mosis soror & Aaron ambitione peccarunt NU. IX.
Est fugienda, I. Quia a Deo prohibetur, Gal. 5. v. 26. Ne simus inanis gloriae cupidi, alij alios provocantes, alij alijs invidentes.
II. Quia res alias, quae alioquin Deo probatae fuissent, irritas cotam Deo facit, veluti cleemosynas, preces, jejunia, Matth. 6. Optima quaeque vitiat, honestissima quaeque deformat, ac suavissimi odoris sacrificia foetere facit coram Domino.
III. Quia illam vere sancti & fideles homines solicite fugerunt, ut David., Psal. 131. Paulus Apostolus, 1. Cor. 1. v. 14. & sequentibus.
IV. Quia divinitus reprehenditur in quovis. Sic reprehensa fuit. in discipulis Christi, Luc. 9. v. 46.
VI. Quia ab illa arcere nos debet etiam intuitus & consideratis infantum qui sunt ab ambitione alieni, Psal. 131. v. 2. Lucae 9. ver. 47. Sic infantes sunt magistri & doctores senibus a Christo dati¬
VII. Quia impedit ingressum in regnum coelorum, Matt. 18. v. 3. VIII. Quia poenas etiam in hac vita attrahit. Comitem enim habet ruinam, sicut Dominus ait Matth. 23. v. 12. Qui sese extollit, de primetur.
IX. Quia indicium est incredulitatis: ut videre est in fratribus seucognatis Christi, qui ambitioni studebant, quia non credebant in Christum, Johan. 7. v. 3. 4,1.
Contra objicitur: I. Honores sunt praemia virtutum: Ergo sunt fidelibus ambiendi. RESP. Primo major omissa negatur, nempe praemia virtutum esse fidelibus ambienda: negatur inquam haec propositio sive ipsa: virtutes, sive homines eis ornatos spectes. Pessime quippe cum utrisque ageretur, si non alium finem, quam praemia hujus mundi & in hoc mundo, praestitutum haberent. Atqui bonorum virorum & virturum finis proximus est vita aeterna; ultimus, gloria Dei
Secundo minor est limitanda: nec enim accipi debet quo ad ipsas virtutes, nec quo ad eos qui eis ornati sunt, sed quo ad alios, qui dona DEI in hominibus probis cernunt, admiratur & magnifaciunt, cumque illis cupiant aliquid offerre seu rependere, ac nihil habeant honore praestantius, illum exhibento II. Licet fidelibus suas virtutes magnifice praedicare Ergo etiam honores ambire. Antecedens probatur exemplis sanctorum qui se laudant ipsi, ut Samuel, I. Sam. 12. v. 5. David Psal. 18. & 119. & passim. Ezechias 2. Reg: 20. v. 3. Paulus Apostolus in epistolis ad Corinthios:
RESP. Cavendum ne simplicicer accipiamus, quod tantum seundum quid verum est. Nam fideles cum suas virtutes videntur magnifice praedicare, non ostentant aut venditant eas: sciunt enim eas esse dona Dei, se autem ipsos vitiatos & multis modis corruptos esse Deinde agnoscunt, eas sibi datas esse, non tantum sua ipsorum causa sed etiam populi, ut provideant & curent quae sunt aliis necessaria. Tertio sciunt & agnoscunt se non satisfecisse Legi Dei, nec posse cotam Deo in judicio ejus subsistere: ideo ut in loco exponunt bonsua, ita alias non dissimulant mala sua. At si cum adversariis suis conferantur, non dubitant se etiam coram Deo fore illis superiores. Deinde volunt sua vita illustrari gloriam Dei. Praeterea volunt suo ex emplo alios incitari ad pie recteque vivendum. Adhaec commemorant facta sua, non ut se praedicent apud alios, sed ut pondus addant doctrinae suae: nec sunt illorum falsae, aut vanae, aut ventosae orationes. Insuper agunt Deo gratias de donis suis, quotiesque ea in menem revocant, toties incipiunt esse spe confirmatiore, Deum ita sibi perpetuo adfuturum. Postremo nolunt illam lucem, quam vident i1 se a Deo accensam esse, abdi sub modium. Haec spectarunt Samuel, David, Ezechias, Paulus, qui nequaquam similes fuerunt Pharisaeo Luc. 18. Quod ad rem ipsam attinet, idem sit & a pio & ab impioquod tamen ab illo pie fit, ab isto impie. Nam duo cum faciunt idem, non est illico idem
On this page