Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 41
VIANDOR, est virtus, per quam ingenue veritatem dicimus, judicando de singulis ex rerum veritate, reprehendendo quae reprehendenda sunt, & laudando quae laudanda sunt, profitendo quae profitenda sunt, communicando quae communicanda sunt ad ad liorum institutionem, credendo & admittendo de aliis quae ἀφnμο sunt, nec temere credendo aut admittendo de aliis mendacia & falsos rumores.
Hujus ergo virtutis est, interpretari in bonam partem ea quae bona sunt, aut bono animo & fine dicta aut facta, aut ambigue dicta & facta, proximo non detrahere. & detrahentibus autes non praebere: rectam & veram de aliis censuram serre. Ut autem quali quisque sit animo ex actionibus ejus cognoscitur: ita ex iisdem judicium rectum fieri potest ac debet, ut Dominus docet Matth. 7. v. 16, 17, 18, 19, 20. & cap. 12. v. 33. Et Salomen Prov. 20. v. 11
Candori in dicenda veritate & judiciis est studendum: I. Quia mandatur a Deo Legibus duarum tabularum, Lege nona, Non dicet falsum testimonium, &c Joh. 7. v. 24. Iustum illud judicium ferte. Matth. 12. v. 33.
II. Quia ad eum nos invitant exempla aliorum piorum: ut Pauli Apostoli, qui in Corinthiis laudat laudanda, I. Corinth. 11. v. 2. & vituperat dissidia & abusus in coetibus Ecclesiasticis introductos, 1. Corinth. 11. v. 17, 18, 20, 21, 22. Christi, Joh. 8. v. 16.
III. Quia verae in proximum charitatis est indicium Candori opponuntur in defectu, libido obtrectandi & suspicacitas: in excessu, stulta credulitas & adulatio.
Libido obtrectandi, est vitium quum quis in deterius rapit & sinistro judicio condemnat, quod aequius interpretari licebat, proficiscens ex malevolentia & livore: qualis libido obtrectandi erat in Scribis Matth. 9. v. 3. 4.
Libidinis obtrectandi genuinus partus est calumnia. CALUMNIA, est vitium, quum quis non tantum innocentes fal So criminatur, sed etiam recte aut mediocriter aut saltem non malo animo dicta aut facta in malam partem interpretatur & temerati carpit ac condemnat aut falsum etiam adspergit & affingit, perverse que de aliis judicat, rigida censura aliorum vitia excutere affectansecundum carnales suos affectus, ut illi quos calumniatur, aliis pute ant, illorumque existimatio apud bonos imminuatur, Joh. 8. v. 15. Vo. secundum carnem judicatis
Calumniae igitur proxima causa efficiens est caro, id est, carnales affectus hominis, nempe odium, &c.
Calumniatorem enim culpant etiam optime dicta ac facta alicrum, quia illos oderunt: sicut contra laudant etiam pessime dicta acfacta quorundam, quia eos perverse amant
Calumnia vel interna est vel externa. Calumnia interna, est quum quis in corde suo mala cogitat de factis alterius easque condemnat: qualis erat quorundam e Scribis Matth. 9. v. 3. 4
Calumnia vel publica est vel privata. Est summopere detestanda & fugienda calumnia I. Quia a Deo prohibetur, Exod. 23. v. 1. Psal. 4. v. 3. Matth. 7. v. 1. Ne judicate.
III. Quia est vitium Satanae proprium, unde & diabolus, hoc est; calumniator dicitur. Satanas enim calumniatus est aeternum Filium Dei & ab obsequio illius multos angelos avertit. Idem Satanas abusus serpente in Paradiso calumniatus est Deum apud Evam, quasDeus invidus esset, Genes. 3. v. 5. Idem accusat nos in conspectu Dei nostri dies ac noctes, Apocal. 12. v. 10.
IV. Quia poenam habet comitem. Qui enim curiose inquirum in aliena facta eaque reprehendunt temere & odio quodam proximi ut meliores sanctioresque videantur; illi vicissim judicia aliorum & inprimis judicium Dei non effugiunt. Hoc argumento a calumniando avertit nos Christus Matth. 7. v. 1, 2. Ne judicate, ut ne judicemini. Quo enim judicio judicatis, judicabimini: & qua mensura metimini, eadem contra metietur vobis.
VI. Quia est vitium quo communiter laborant hypocritae qui severissimi aliorum reprehensores sunt, in alijs perspicacissimi, in seipsi caeci, ut planum est ex dicto Christi Matth. 7. vers. 3. 4, 5. Luc. 6. v. 41 42. Et Johan. 8. vers. 15. ait Christus de Pharisaeis calumniantibus id quod Christus de se dixerat; se esse lucem illam mundi: Vos secundum carnem judicatis
VII. Quia unusquisque seipsum prius judicare & vitia sua corrigere, quam alios carpere debet, Matth. 7. v. 5. Luc. 6. v. 41
VIII. Quia bonus est non quisquis novit alios carpere, sed qui inteoritatem suam tum verbis tum factis probat, Luc. 6. v. 43.
IX. Quia hoc vitium proprium est ut serpentis illius antiqui, qui propterea κατ iζοχν diabolus appellatur ut paulo ante dictum: it; & seminis illius, id est, malorum angelorum & hominum reproborum, qui capitali & irroconciliabili odio Seme illud mulieris CHRISTUM Dominum & Ecclesiam DEI persequuntur, & calumnias, quamvis impudentissimas & palpabiles; confingere & spargere solenne habent adversus Christum & fidos cultores ejus, ut eos exosos reddant toti mundo & e medio tollant per seditiones, bella, persequutiones crudelissimas, ut Scriptura Sacra & historia Ecclesiastica testatur. Ut serpens antiquus calumniatus est Deum in Paradiso ad seducendos & inimicos reddendos Deo homines: ita idem est autor calumniarum omnium quibus inde ab initio mundi homines perturbati fuerunt. Doegus calumniatus est Davidem & Sacerdotem: In aula Saulis calumniatores Davidis fuerunt plurimi: Judaei ealus mniati sunt Christum & Apostolos aliosque Christianos, ut historia Evangelica & caeteri libri novi Testamenti ostendunt. Gentiles calumnias teterrimas adversus Christianos confinxerunt: Papistae & alij adversus fideles reformatam religionem amplexos.
SUSPICACITAS, est vitium quum quis mala suspicatur de bonis inductus aut falsis suspicionibus haustis ex recte vel ambigue dictis aut factis quae sinistre accipit, aut etiam veris suspicionibus quibus nimium indulget.
Abea differt SuSPICIO quae est opinio mali de aliquo, propter probabilem causam, sive veram sive apparentem. Suspiciones licet habere, nisi velimus esse stulti & bardi: nobis enim a Christo dictum est Matth. 20. v. 16, 17. Cavete ab hominibus: estote prudentes sicut serpentes.
Sed aliud est habere suspicionem: aliud suspicioni indulgere Suspicio duplex est; mala & bona: inter quas aliquot sunt differentiae
. Mala est suspicio, quando proficiscitur ex causa vel prorsus falsavel non sufficiente; ut cum fingitur aut cogitatur aliqua causa quae nulla est & proximus est intnocens: Bena vero cum ex causa sufficiente suspicamur.
2. Mala est suspicio, quando ex suspicione aliquid certi statuitur:: Bona, quando res, cum sint probabiles rationes in utramque partem; in dubio relinquitur: 3. Mala est suspicio, quindo ex illa quis in animum inducit nocere proximo: Bona, contra¬
Suspicacitas est fugienda: I. Quia est a Deo prohibita. II. Quia a Spiritu Dei vituperatur in omnibus in quibuscunque est: ut in Saule qui falso suspicabatur, conjurationem adversus se initam, & insidias vitae suae & regno a Davide structas, 1. Sam. 22. v. 7. 8, 13. i Judaeis Johan. 5. v. 45.
III. Quia impellit ad pessima & scelerata consilia nocendi proximo, ad crudelitatem, ad homicidia, ut ostendit exemplum Saulis Regis, 1. Sam. 18. v. 7, 8.
STULTA CREDULITAS, est vitium quum quis temere sive uni alicui sive famae assentitur sine justa vel prohabili causa: vel quande sunt rationes manifestae aut probabiles, tamen credit contrarium dealiquo. Exemplum talis credulitatis est in Achabo. 1. Reg. 20. v. 34.
Natura famae omnibus nota est. Poetae Gentilis est, Fama malum? quo non aliud velocius ullum, Mobilitate viget, viresque acquirit eundo. Tam ficti pravique tenax, quam nuncia veri. Cur fama malum? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax; quae ne tunc quidem quum aliquid veri affert, sine mendacij vitio est, detrahens, adjiciens, demutans de veritate? Quid? quod ea illi conditio est, ut nonnisi quum mentitur perseveret: & tamdiu vivit, quamdiu non probat. Siquidem ubi probavit, cessat esse, & quasi officio nunciandi functa, rem tradit: exinde res tenetur, res nominatur. Sama nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An vero famae credat, nisi inconsideratus? quia sapiens non credit incerto. Omnium est aestimare, quant acunque illa ambitione diffusa sit, quam cacunque asseveratione constructa, quod ab uno aliquando principe exorta sit: necesse est exinde in traduces linguarum & aurium serpat. & ita modici seminis vitium caeterarumoris obscurat, ut nemo recogitet, num primum illud os mendacium seminavirit, quod saepe sit aut ingenio amulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non novii sed ingenita quibusdam mentiendi uoluptato
ADULATIO, quae & assentatio dicitur, est vitium quum quis probat & laudat quod malum est, vel vituperat quod bonum est, sive id apertis verbis aut nutu & gestibus faciat, sive ea quae mala sunt, studio nolit reprehendere, ut aucupetur bona vel gratiam alicujus, κoλaxeia.
Est fugienda: I. Quia est nobis a Deo prohibita praecepto duarum tabularum, Non dices falsum testimonium.
II. Quia imitatores Christi dedecet. Is enim testatus est de mundo, quod opera ejus mala sint, Johan. 7. v. 7. quisquis igitur non vuli reprehendere mala, sed ea silentio suo approbare videtur, aut mala aperte laudat & bona vituperat in aliorum gratiam, is Christi imita tor non est
III. Quia vitata fuit a vere sanctis & fidelibus hominibus: ut a Paulo Apostolo qui etsi in fidelibus laudaverit laudanda, tamen nunquam sermone assentatorio usus est, 1. Thessal. 2. v. 7.
IV. Quia fatalis est magnarum potestatum pestis V. Quia est deprecanda, Proverb. 27. v. 6. Fidelia sunt vulnera amici, deprecanda vero oscula osoris
OEIICITURI. Loqui ad gratiam aliorum non dedecet fideles: Coloss. 4. v. 6. Sermo vester semper cum gratia sit sale conditus. Adulatio est loqui ad gratiam aliorum: Ergo adulatio non dedecet.
RESP. Loqui ad gratiam aliorum, scil. non simulate aut ficte, & ut eos lucrifacias Christo vel Christo lucrifactos confirmes, non dedecet fideles. Ast adulationem esse loqui ad gratiam aliorum hoc modo, negatur: quia adulator accommodat se dictis factisque ad al terius voluntatem, idque ficte, non vere, ut aliquid ab eo temporacij commodi consequatur
II. Paulus Apostolus aliis adulatus est: Paulus Apostolus fuit fidelis: Ergo fideles adulatio decet.
Major probatur, quia Paulus ipsemet fatetur, se omnibus omnia factum esse, I. Corinth. 9. v. 19, 20, 21, 22.
RESP. Major negatur: & verba Pauli ad eam probandam adducta, secundum quid intelligenda. Paulus est omnibus omnia factus 1. non ficte, non simulate, sed vere. 2. non ut reportaret ab illis aliquid temporarij conmodi, sed ut omnino aliquos lucrifaceret Christo;
Instant. Paulus laudavit eos ad quos scripsit, velut Romanos, & Thessalonicenses & alios: Ergo est adulatus
RESP. Major omissa est falsa: nempe. Quisquis laudat eos ad quos scribit vel loquitur: is adulatur. Nam aliud est cum veritate & suncere alios laudare boni illorum causa: aliud adulari
III. David est adulatus Achi Regi Philistaeorum: David fuit fidelis: Ergo fideles adulatio non dedecet. Major probatur ex 1. Sam: 28. v. 2. & cap. 29. v. 8.
RESP. Exemplum vitiosum adducitur: ideo nihil probat. Davie enim peccavit, cum ita turpiter adulatus est Achischo Regi, idque astutissimo genere adulationis. Is enim est astutissimus adulator, qui cum maxime aduletur, tamen eam prae se fert speciem libertatis, ut possit videri non adulari, sed refragari. De quo solertissimo adulandi genere monet etiam Plutatchus in libello, Quomodo discernendus sit adulator ab amico.
On this page