Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 15
TULTUS Dei immediatus internus simul & externus, est tum oratio ad Deum religiosa, & aclus pro gloria Dei: tum confessit veritatis, & cultus Dei in coetibus fidelium Oratio ad Deum religiosa, est cultus Dei, quando Deum alloquimur cum vera atque humili cordis devotione de iis rebus, de quibus llum compellari convenii secundum voluntatem ipsius, ex vera in illum fide, per Spiritum Sanctum, Ephes. 6. 18.
Orationis nomen est per se generale & commune precationi, iu ramento, voto, gratiarumactioni, celebrationi Dei, &c. ut constat ex titulo Psalmi nonagesimi, qui est PPyPI id est, oratio Mosis, in quam non tantum precatio est, sed etiam celebratio gratiae Dei, narratioinstabilitatis vitae humanae & miseriarum humanarum, accusatio nos stricora Deo. Et exoratione Davidis 2. Sam. 1718. & sequetibus; ex Sratione Israclitarum, Nehem 7. v. 6. & seqq. & oratione Danielis 9. ex Psalmis diversis: frequenter tamen per Synecdochen generis. pro solaeprecatione accipi solet. Hoc capite generaliter accipitur
Oratio religiosa ad Deum ut in Veteri, ita etiam in Novo Testa. mente fuit interdum directa ad unam personam Deitatis, interdum ad omnes communiter.
Ad unam, veluti ad Patrem, ut Dan. 9. videre est. Ad Filium, Psalma. 5. 7. Solium tuum, o Deus, in seculum & sempiternum, sceptrum rectum est sceptrum regni tui. Psal. 102. 25, 26. Coloss. 3. 17. Quicquid egeritis sermone, aut facto, in nomine Domini Iesu id facite, gratias agentes Deo & Patri per eum.
Filius autem Dei est religiose adorandus. I. Quia in eum credimus. Rom. 10. v. 14. Quomodo invocabunt. eum, in quem non crediderint:
II. Quia mandato Dei Patris jubetur adorari. Hebr. 1. 6. Quum inducit primogenitum in orbem terrarum, dicit, Et adorent eum onnes Angeli Dei.
III. Quia a vere sanctis religiose aderatus fuit, quorum exempla merito imitamur; veluti a Magis, de quibus Matth. 2. 2, 11, a leprosos Matth. 8. 2. a Centurione Capernaumi, Matth. 8. 5. a caecis duobuMatth. 9. v. 27. ab eo qui caecus natus & postea miraculose visu donatus fuerat, Jehau. 9. 38. Act. 7. 59. orat Srephanus Martyr: Domine Iesu, suscipe spiritum meum. Anocal. 22. 20. Veni Domine Iesus
Excipiunt hostes veritatis, Christum ab istis adoratum fuisse civili tantum cultu, tanquum hominem operibus mirandis excellen tem, aut prophetam: Eorum igitur exemplum perperam adduci au probandum, Christum esse religiose adorandum
Defeusio nostra. Antecedens exceptionis negatur. Nam adoratio civilis est absque ulla in eum fide qui externo cultu afficitur: neque enim licet salutis fiduciam in nudis hominibus collocare, juxta dictu Jerem. 17. 5. Maledictus qui consulit in homine. Haec vero adoratio tqua memorati fideles Christum adoraverunt, conjunctam habuit ecum fidem in Christum: imo ex fide illa, quam postulavit Christus. adoratio illa fuit profecta. Ergo non tantum civili honore Christum coluerunt, sed cultu qui soli Deo debetur.
Excipiunt rursus. Et si ea adoratione qua solus Deus adorandus est: sti adoravissent Christum: tumen ex eorum exemplo nihil colligi posse, eo quod non vecte fecerint Christum religiosa adoratione adorantes.
Defensio nostra. Sanctos illos qui Christum religiose adorarunt tecte fecisse, inde liquet, quia Christus permisit hoc adorationis renere se adorari, neque reprehendit ullos, quod se ita adorarent Quod igitur Christus permisit se ea adoratione coli, quae soli debetur Deo, aut bene fecit, aut male. Si bene; ergo illi debebatur, ac proinde naturalis est Dei Filius. Sinenale: suisset igitur in Deum blasphemus, & idololatriam non tam permisisset, quam probassec. Absit autem, ut haec de Filio Dei sentiamus, vel etiam cogitemus.
Ad Spiritum Sanctum oratio religiosa dirigi debet: I. Quia in eum credimus, ut Symbolo Apostolico profitemur. In quem autem credimus, eundem etiam religio: e adoraretenemur. Rom. 10. v. 14.
II. Quia mandatum nobis est, ut eum invocemus. Mandatum continetur in Baptismi institutione: Baptizate eos in nomen Patris & Filij & Spiritus Saucti, Foc est, obligate eos ad colendum & invocandum Patrem, Filium & Spiritum Sanctum
IV. Quia a vere fidelibus invocatus fuit, quorum nos exempla optimo jure sequimur: de quibus cideatur supra tertio libro, capite sexto.
Ad Patrem & Filium directa est oratio Jacobi Patriarchae Genes18. v. 15, 46. Deus ille ante cujus conspectum indesinenter ambula. runt patres mei Abraham & Isaac: Deus ille qui pascit me ex quo die sum usque in diem hunc: Angelus ille qui vindicat me ab omni malo, benedicat pueris istis & vocetur in eis nomen meum & nomen patrum meorum Abrahami & Isaaci. Et Pauli I. Thessal. 3. v. 11. Ipse vero Deus & Pater noster & Dominus noster Iesus Christus diriga. viam nostram ad vos.
Ad omnes tres personas Deitatis directus fuit hymnus Angelicus Jesa. 6. v. 3. Sanctus, Sanctus, Sanctus, est Iehova exersituum: impleti totam hanc terram glorinejus. De Deo Patre nullum est dubium. Filio autem hymttim hunc dictum esse, manifestum est ex Johan. 12. 1. 1. Similiter Spirieni Sancto dictum esse apparet ex Acto. 28. 25, 26. 27. Sic mandata es: precatio ad omnes tres personas in Baptismi institutione, & directa ad eas, 4. Corinth. 23. versic. 13. Apocalyp. versic. 4. 5.
On this page