Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 18
Bona quae beatus Deus possidet infinita & incomprehensi¬ bilia sunt: ea tamen nostrae melioris & facilioris intelligentiae gratis ad haec attributa revocari possunt, quae sunt; Sapientia & Voluntas: Potentia & libertas
Horum attributorum ordo considerandus, Sapientia, quae praesupponit vitam & immortalitatem, est principium agendi dirigens: Voluntas vero est principium imperans: Potentia & libertas est principium exsequens, & in effectum exteriorem. procedens:
Sapientia Deus novit quae velit & possit facere, idque liberrime: sapientia dirigit uoluntatem, potentium & libertatem. Dirigens autem prius est directo: regula prior est regulato. Sapientiae est dirigere, atque ordinare actiones ad finem, modum formamque accommodam ipsi: Voluntatis est imperare. Haec ergo se invicem consequuntur, intelligere, velle, posse, facere liberrime absque ullo impedimento. Intelligere, prius est quam velle: velle prius est quam posse: posse prius est quam libere facere. Intelligere & velle manet in operante: posse & libere exsequi procedit in exteriorem effectum,
Eadem differunt ratione: Velle & facere non sunt ἐν τον αναγκαι aν, ut intelligere. Deus enim non potest non intelligere omnia factibi lia. At potest non velle & non facere. Voluit enim facere mundum & fecit, quando factus est, non citius, non serius: alioquin non tum sed prius aut postea factus esset. Necessario ergo intelligit Deus & abaeterno in aeternum: ut male dicatur, Deum posse intelligere, perinde ac si diceres, Deum posse esse. Nam posse esse, est ejus quod non est, semper intelligit. τὸ ἔζ αναγκης κι αει αμα. Arist. de ortu & interitu. t. 68.
Sapientia Dei dicitur αμαγυμως. Est enim vel creata vel increata. Creata sapientia Dei interdum significat hanc universi fabricam in qua singularis illa sapientia Dei insculpta est, & omnium ocuha exposita, ut 1. Corinth. 1. vers. 21. Postquam in Dei sapientia mundus non cognovit Deum.
Interdum significat totam doctrinam de rebus divinis revelatam divinitus: velut Deut. 4. vers. 6. Psalm. 19. 8
Interdum Evangelii doctrinam, ut 1. Cor, 2. v. 7. Loquimur sapientiam Dei in mysterio, occultam illam, quam praefinierat Deus anter secula, ad gloriam nostram.
Sapientia Dei increata duobus modis dicitur: vel enim essentiali sapientia Dei intelligitur, vel personalis
Personalis sapientia Dei, est aeternus Filius Dei, in quo reconditi sunt omnes thesauri sapientiae & intelligentiae, & per quem sapientiae rivi in creaturas rationales, Angelos & homines diffunduntur. De hac legitur Proverb. I. vers. 20. ubi honoris causa plurali numero dicitur sapientiae, quasi dicat, omnis & tota sapientia & omnis sapientiae autor. Item cap. 6. Sic 1. Cor. 1. 24, 30.
Hoc loco de essentiali sapientia Dei agitur? In Deo eam esse testatur Scriptura Rom. 16. 17. & cap. 11. 33. demonstrat satis ordo rerum sapientissimus in toto universo ab ipsoinstitutus: simplicitas item ejus, quum certum sit, quo quis simplicior est, eo magis esse intelligentem
Talis est autem essentialis sapientiae Dei descriptioSAPIENTIA DEI, est essentialis proprietas ejus, per quam ver& proprie, uno, aeterno & immutabili intelligendi actu, simul, omnino omnia perfectissime, certo, evidenterque, distincte & necessari seu immutabiliter novit; nihil unquam ignorans, nihil successive discens & cognoscens, nihil obliviscens
Hujus descriptionis membra ordine perpendemus. Primo sapientiae Dei nullum potest dari genus, sub quo illa tanquam species contineatur. Proinde non est hic opus generali definitione & distributione sapientiae. Notitia Philosophice loquendo es duplex: Sensualis & intellectualis. Notitia sensualis, est quae ministe rio externorum & internorum sensuum est comparata. Notitia in tellectualis, est quae citra sensuum ministerium in mente gignitur? Eaque duplex est, certa vel incerta. Incerta notitia dicitur opinio. Certa autem notitia duplex est, fides &scientia. Fides, est notitia certa, ex alterius relatu comparata. Scientia, est notitia certa lumine naturali intellectus evidenter percepta. Scientia haec etiam duplex est: ἐπσημη & νις. Emσnun, est scientia conclusionum, hoc est, quae nascitur ex praeexsistente cognitione principiorum, causarum & prae missarum propositionum, ac proinde ex definitione, divisione & ratiocinatione. Nuns autem, hoc est, intellectus, est scientia primorum principiorum, quae per se sunt cognita, non ex praeexsistente alia cognitione; ac proinde non ex definitione, divisione & ratiocinatione. Sulnullo istorum generum sapientia Dei continetur?
Sed est essentialis proprietas Dei, hoc est, ipsamet Dei essentia. I. quia Deus est simplicissimus: non esset autem simplicissimus, si in cosapientia realiter diversa esset ab essentia. 2. quia sapientia Dei est aeterna. Nota sunt Deo ab Jomni) aevo omnia opera sua, ait Jacobus Alphaei, frater Domini Act. 15. v. 18. Atqui nihil est ab aeterno nisi divina essentia. Quapropter sapientia Dei est ipsa Dei essentia.
Secunde, Deus vere & proprie cognoscit omnia, hoc est, sapientia ribuitur Deo non metonymice, quod alios faciat sapere, nec meta phorice seu similitudine quadam, quod scilicet ea praestet, quae homo, vera sapientia praeditus praestaro solet: sed citra ullum tropum. Cum enim dicitur I. Joh. 3. v. 20. Potentior est Deus corde nostro & novit. omnia, non potest intelligi, quod Deus faciat, ut res creatae omnia norint nulli enim angeli, nulli homines omnia norunt: ex parte cognoscimus, ex parte prophetamus, inquit Paulus 1. Cor. 13. v. 9. Nec potest de similitudine intelligi: quae enim creatura novit omnia, ut ab ea similitudo notitiae ad Deum transferatur:
Tertio, novit Deus omnia per seipsum, per suam essentiam, quae est similitudo rerum omnium quae sunt, aut esse possunt: non quem admodum nos facimus per visa seu species rerum objectas & intelligibiles, id est, per φαντασίας seu imagines a reb. sensu perceptis abstractas & animo impressas: seu per similitudines quas mens conciit & conceptas retinet, tanquam sigilla cerae impressa. 1. quia Dei sapientia, scientia, notitia nullum principium, nullam causam habet non gignitur aliunde, sed essentialis est naturae divinae illius aeternae & immutabilis. Species aute intelligibiles, per quas intellectus aliquid novit, principium & causa sunt scientiae in intellectu. 2. quia Deus omnia novit ab aeterno, non igitur per species rerum intelligibiles, quia illae non sunt ab aeterno. 3. quia Deus est simplicissimus seu simplicissima essentia: non esset autem talis, si per species rerum. intelligeret: quia aliud jam in ipso esset essentia, aliud illae imagines, per quas essentia cognosceret. Quin Dei tanta est simplicitas, ut ejus scientia non sit diversum quid ab ejus essentiat species autem intelligibiles, per quas intellectus aliquid novit, sunt diversae ab intellectu 4. quia Deus est purissimus actus. Non esset autem actus purissimus, si per imagines illas cognosceret, quia prius esset in potentia ad illas intelligendas, quam actu intelligeret. 5. quia sapientia Dei est causi universalis rerum omnium: Ergo non potest fieri earum effectum; Fiere aute earum effectum, si esset in ipso per species seu imagines ab eis abstractas. 6. quia sapientia Dei est ipsamet essentia. 7. ga species intelli gibilis, est similitudo rei intellectae in ipso intellectu impressa: At tales similitudines non sunt in ipso intellectu divino. Nam si essent, tum imi pressae essent aut a se aut aliunde. Non a seipso: esset enim agens, imprimens & patiens, seu impressionem recipiens. At Deus est actus putissimus, sine potentia passiva. Neque ab alio extra Deum: quia nihil prius Deo, nihilque in Deum imprimendo, agere potest. 8. Deus omnia in se continet, & ipsius essentia dicitur exemplar rerum omnium. Idcirco non opus habet ullis imaginibus rerum ad eas cognoscendas, sed sua sibi essentia sufficit, quam videndo videt omnia
Quarto, novit omnia simul, uno, aeterno & immutabili intelligendi actu atque uno momento, hoc est, una simplici intellectione, non discursive seu per discursum, non successive, ut unam post alteram cognoscat: nec ratiocinando res alias ex aliis colligens & intelligens: neque ex noto ad ignotum procedens, uti recte docet Thomas in prima parte Summae Quaest. 14, articulo septimo: nec demum in tempore & cum motu
Testimonium est Actor. 15. v. 18. Nota sunt Deo ab aevo omnia opera sua. Et Jacob. 1. vers. 17. Apud Deum non est transmutatio aut coversionis obumbratio, id est, Deus nihil cognoscit per vices & modo hoc, modo illud, diversis temporibus, sed omnia simul. Si Deus distinctis actibus modo hoc, modo illud cognosceret, discursus esset & motus in Dei voluntate, seu in Deo ipso volente. At discursus & motus in Deo non est, nec esse potest. Rationes. 1. quia Deus est simplicissimus: Ergo uno simplici actu omnia simul cognoscit. 2. qui est ab aeterno, is non cognoscit successive, per prius & posterius: ADeus est aeternus: Ergo, &c.
Quinto, novit & intelligit Deus omnino omnia, hoc est, tum primo, directe & adaequate seipsum in seipso: tum secundo qua indirect quaecunque sunt extra ipsum, divina & non divina, ut Angelica, ut humana: coelestia, terrena:bona, mala: maxima, minima: occulta. manifesta: universalia, singularia: necessaria, contingentia: nobilissima, vilissima: quae sunt, quae non sunt, sed esse possunt: futura, non futura: praesentia, praeterita: quae fuerunt, & non fuerunt: atque adeo infinita, etiam ea quae nunquam futura funt,
Quod Deus seipsum noverit aequali notitia sui, haec testimonia. demonstrant, Matth. 3. vers. 27. Nemo novit Filium nisi Pater; nec Patrem quisquam novit nisi Filius. I. Corinth. 2. vers. 10. Spiritus omnia scrutatur, etiam profunditates Dei. Quis enim hominum novit ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in eo? ita etiam ea quae sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus Dei.
Quod omnia quaecunque sunt extra ipsum, Deus noverit; testantur haec dicta, I. Johan. 3. 20. Potentior est Deus corde nostro & novit. omnia. Johan. 21. 17. Domine, tu omnia noscit:? Hebr. 4. 13. omnia sunt nuda & patentia oculis ejus, qui cum nobis est negotium
Quod sciat arcanos quosque motus voluntatum, cordium & cogitationum, & peccata hominum, liquet ex his allegatis, Genes. 6. 5. Quum videret Iohova augescere malitiam hominis in terra & omne figmentum cogitationum cordis ejus, tantummodo malum est, omni tempore. Psalm. 90. vers. 8. Proponis iniquitates nostras tibi, occulta nostra lumini faciei tuae. Et Psalm. 94. 11. Iehova cognoscit cogitationes hominum, esse vanitatem ipsam. Proverb. 17. 3. Fusorium vas argento adhibetur, & catinus auro; qui alitem probat corda, est Iehova. Jerem. 16. vers. 17. Oculi mei advertunt ad omnes vias eorum, non sunt absconditae a facie mea, neque est abolita iniquitas eorum, ex adverso oculorum meorum. Et cap. 18. 23. Tu Iehova nosti totum consilium eorum contra me ad mortem.
Quod noverit omnia, etiam singularia, non in universali tantum sensu, hoc est, in universalibus causis & affectionibus, seu notione universali ex genere, indistincte; sed quatenus sunt singularia, proprie & distincte, quatenus exsistunt, & quatenus ab ipso facta subsi stunt, quum omne quod est, co ipso quo est, singulare sit; constat primo ex cap. 4. ad Hebraeos, vers. 13. Nec est ulla res creata quae non manifesta sit in conspectu ejus. Psalm. 56. vers. 9. Tu vagationes meus. in numerato habes, pone lacrymam meam in utre tuo, annon esset in numerato tibi? Psal. 139. vers. 1. &c. Iehova pervestigus me & cognoscis. Tu cognoscis sedere meum & surgere meum, intelligis cogita tionem meam e longinquo. Iter meum & accubitum meum circum. plecteris. Quum nondum est sermo in lingua mea, en, o Iehova, nosti ipsum totum. Matth. 10. vers. 26. 30, Nonne duo passerculi assario vaeneunt, & unus ex eis non cadet in terram sine Patre vestro? Vestrivero etiam capilli capitis omnes numerati sunt. II. Deus res a se invicem distinguit: novit unam non esse altetam, Judam Iscariotem non esse Johannem, novit qui sint sui etiam in specie seu singulari¬
Quod Deus noverit infinita, testatur Psaltes cum ait Psalm. 147. pers. 5. Intelligentiae ejus non est numerus.
OBIECTIOI. Deus non novit singularia: Ergo non novit infinita. Antecedens probat Abenrois seu Averroes aliquot argumentis
Primum: Cujus intellectus ab omni materia liber est, is non cognoscit singularia. Dei intellectus ab omni materia liber est: Ergo Deus non cognoscit singularia. Major probatur, quia omnia singularia sunt in assignata & certa materia, & cognoscuntur a faculta. te, quae & ipsa in materia est, & materialibus instrumentis ad cogposcendum utitur. RESP. Major restringenda est ut sit vera: Cujus intellectus abomni materia liber est, is non cognoscit singularia, videlicet, si res non possit intelligere nisi per species seu imagines a rebus collectas, & facultati cognoscenti oblatas; quomodo noster intellectus cognoscit. At Dei intellectus ab omni quidem materia liber est, sed cum non posse intelligere, nisi per species rerum oblatas, negatur.
Singularia non semper suntErgo singularia Deus non novit. Assumtio probatur, quia singularia quum nondum essent genita, non erant: quum vero corrumpuntur, desinunt esse¬
RESPON. Major est falsa. Deus enim novit omnia sive semper int, sive non sint semper. Nam scientia Dei a rebus non pendet, sicut nostra. Novit enim omnia per suam essentiam, tum quae sunt, tum quae non sunt, tum quae fuerunt, tum quae nunquam futura sunt, sed neri possunt.
Tertium: Si Deus singularia novit, tum aut semper ea novit. aut modo novit, modo non novit. Atqui primum non potest dici; quae enim non sunt, eorum scientia haberi non potest: neque secundum; quia scientia Dei esset variabilis. Nullo igitur modo intelligit singularia.
RESPON. Negatur assumtionis membrum prius, quia Deus omnia semper novit: nam omnia semper ei sunt praesentia Quartum: Quorum non est determinata veritas, ea Deus non novit
Singularium futurorum non est determinata veritas Ergo: &c. Minor probatur: quia futurorum contingentium non est determinata veritas. Futura enim contingentia possunt esse & non esseAt singularia futura sunt contingentia. Ergo
RESPON. Major probationis est particularis. Vera est enim cantum de nobis, quoniam causae e quibus sunt res contingentes, non bis sunt ignotae & incertae: Non autem vera est de Deo, cum ei omnes causaesint notae, quia ab eo omnes sunt definitae. Ita etiam fit, ut nihil Deo, sed nobis duntaxat sit contingens. Proinde certa quo- que est Dei de futuris contingentibus cognitio atque veritas
Quintum: Si singularium, antequam sint, non possunt causa percipi, tum ipsa etiam percipi non possunt.
At prius est: Ergo & posterius. RESPON. Concedo totum intellectum de nobis: non autem de Deo. Nos enim cogimur singularia ipsa, aut in seipsis videre, quum nimirum sunt in actu: aut in suis causis praevidere, quum videlicet sunt in potentia. Sed Deum ad talem, id est, miseram conditionem redigere velle, est impia audacia¬
Singularia sunt infinita: Ergo singularium non est scientia. RESP. Conceditur totum recte intellectum, nempe de nobis quorum intellectus est finitus: Negatur intellectum de Deo, cujus icientia est infinita;
At posterius est absurdum: Ergo & prius Connexum probatur: Si Deus cognosceret vilissima prope infinita: vilesceret intellectus diuvinus:.
vinus RESPGN. Connexum est restringendum. I. Si Deus cognosceret res per species ab illis acceptas. II. Si cognitionis objecta mutarent nobilitatem vel ignobilitatem intellectus. III. Si res aliqua vilis esset per se. IIII. Si diversis actibus cognosceret sinularia. At Deus nec per species intelligit, nec per objecta mutatur intellectus ejus: Imo cognitio cujusvis rei, etiam ignobilissimae & viissimae, perficit ac nobilitat intellectum creatum: quomodo igitur? meliorem redderet divinum? Et quia scientia Dei est non ab enter sedentis, ideo dignitatis vel indignitatis a rebus cognitio nihil accipit. Tum nulla res est vilis per se, sed tantum comparatione aliarum Tumque Deus nihil praeter se cognosceret, quia omnia ejus respectu, sunt ipsa vilitas. Insuper Deus non diversis distinctisque actibus, sed uno actu omnia & singula cognoscit:
At hoc est absurdum: Ergo & illude Probatur connexi consequentia: Cognitum enim est aliquo modo in cognoscente.
RESPOND. Deus malum non intelligit mali speciem in se recipiendo: sed seipsum intelligendo, simul bona omnia intelligit, & bona intelligendo, mala etiam quae nihil aliud sunt, quam privationes bonorum, cognoscit
At prius est: Ergo & posterius. RESPOND. Nego connexi consequentiam: Primo, quia non magis illa valet, quam ista; Si Deus non potest impossibilia, tum non potest infinita. Eadem enim Deus non novit, quae non potest, & quae non vult. Deinde, quia etiam possibilia sunt infinita;
Replicatio seu Instantia: Si Deus non novit impossibilia, tum est in eo aliqua ignorantia. At hoc est absurdum.
Ergo & illud RESPON. Negatur connexi consequentia: nam non magis id sequitur, quam si quis diceret: Si Deus non potest impossibilia, tum est in eo aliqua impotentia.
pientiae Dei. Sexto, novit omnia perfectissime, hoc est, non ex parte, ut nos homines: nec ut augeri vel minui possit Dei sapientia; unde Paulus ait Roman. 11. vers. 33. O profundas divitias tum Sapientia tum coginitionis Dei! Et Psaltes testatur scientiae Dei non esse numerum Ps. 147. v. 5. Magnus est Dominus noster, & multus viribus; cujus in telligentia est innumerabilis.
Septimo, novit omnia certo & evidenter, hoc est, nihil novit opinione duntaxat, nihil demum ex alterius relatu, quemadmodum nos novimus ea quae opinamur vel credimus.
Octavo, novit omnia distincte, hoc est, non confuse, non generali ter & communiter tantum, sed peculiariter etiam & singulariter sint gula individua: ac proinde novit universa & singula, universe & sin gulariter. Hinc Christus ait, omnes capillos capitis nostri numeratos esse, Luc. 12. v. 7. Unum passerculum non cadere in terram sine Patre. nostro, Matth. 10. 29. Et Paulus ait. 2. Timoth. 2. 19. Novit Dominus eos, qui sunt sui.
Nono, novit omnia necessario & immutabiliter: quia sapientia Dei semper est eadem, nunquam variatur, nuquam augetur, minuiturve, & quia omnia praeterita, praesentia & futura necessaria & contingentia scit infinita scientia sua & infallibiliter necessitatis illius absolutissimae virtute. Etsi igitur Deus etiam novit contingentia, hoc est, quae in se & nobis talia sunt, tamen non novit ea contingenter, sed necessario & infallibiliter, quatenus subduntur divino adspectui secundum modum praesentiae illius.
Haec in hominibus re differunt: in Deo re unum & idem sunt, & modo atque ratione tantum distinguuntur.
Intelligentia Dei, est cognitio evidentissima rerum omnium, infinitis modis evidentior, excellentior, perfectior, quam in ullo est Angelo aut homine intelligentia principiorum Scientia Dei, est notitia simplicissima omnium eorum quae creaturae rationales ratiocinando cognoscunt; Deus autem absque discursu ratiocinationis omnia. Psalm. 139. 6.
Scientia Dei est sine ratiocinatione, sine discursu, hoc est, Deus non syllogizat; non ratiocinatur. Ratiocinatio enim I. Est de rebus dubiis, at Deo nihil est dubium, Hebr. 4. vers. 13. Omnia sunt nuda, & patentia oculis ejus, quicum nobis est negotium. II Ratioci natio est de rebus quarum una est notior quam altera: at Deo omnia sunt aeque perspicua & clara, & nequaquam alia aliis notiora. III Ratiocinatio est propria eorum qui imperfecte cognoscunt, ac pro inde aliud ex alio colligunt: at Deus perfectissime singula cognoscit Vide in Hieronym. Zanchii libro tertio de natura & attributis: Dei, capite secundo, quaestione grima: & capite tertio, quaestione duodecima: item libro quinto, capite primo, quaestione quarta, in refutatione sophismatum contra doctrinam de providentia Dei, pagina. juadringentesimaoctava. Vide etiam Franciscum Suarezium, temosecundo, Disputat. XXX. Sect. XV. numero XXXIV.
Scientia Dei PRIMo vel generalis est, vel specialis. Geueralis scientia Dei, est quam simpliciter & absolute omnia & κφτοη & χι τοDοη cognoscit. Et haec ad omnia omnino, etiam ad peccata & reprobos se extendit: Bonum enim cognoscit Deus pra mario & per seipsum: Malum vero reductive per oppositum Bonum Unde recte omniscientia Dei appellatur. De hac dicitur Hebr. 4. v. 13. Nec est ulla res creata quae non manifesta sit in conspectu ipsius imo omnia sunt nuda & patentia oculis ejus, quicum nobis est negotium. De eadem sermo sit Psalm. 7. v. 10, &c. & 11. 4. & 33. 13, 14. & 94. 11
Axiomata. I. Scientia Dei est actualis, non habitualis II. Scientia Dei aliter se habet quam nostra. Nostra est simili visui illorum, qui in via communi ambulantes, sequentes se non vident: Deus vero, ut qui ex editiore loco totam viam intuetur, simul eos omnes videt qui veriantur in ipsa, adspectu uno¬ III. Omnia in scientia Dei sunt necessaria, etiamsi in se essent contingentia respectu causarum suarum.
IV. Scientia Dei est infallibilis, aeterna & immutabilis. V. Scientia Dei est infinita, id est, ad infinita se extendit. VI. Scientia Dei est summe immaterialis, universalia & particularia, bona & mala, materiata & immateriata, uni versa & singulamodo & ratione immateriali purissimaque, sciens & cognoscens simul absolutissime,
VII. Deus tum formas universales, ut principium universale, habet in sese ab aeterno immutabiliter; tum formas singulares, ut exemplar sive ideam rei cujusque singularis infinitate aeterna intellectus sui, secundum quam omnia & singula sunt ipsi in se & a seaeternum praesentissima. In se autem dico, eo quod habet in essentia sua exemplar, praeceptamque formam rerum omnium, cognitione aeterna & immutabili, atque infallibili secundum cognoscentis modum: a se vero, eo quod principium est universale tum rerum omniu communium & singularium, tum scientiae & cognitionis illarum ne dum ut ab illis concipiat formas, qui per se & in se exemplar habet aeternam ipsarum
Specialis scientia Dei, est qua suos electos non solum ut reliqua omnia cognoscit, verum etiam gratiose agnoscit pro suis, ab aliis dis cernit, prae aliis curat, eosque approbat, & tanquam filios in illo dilecto amat. De hac dicitur 2. Timoth. 2. vers. 19. solidum tamen fum damentum Dei stat, habens sigillum hoc, Novit Dominus eos, qui sunt sui.
Haec est notitia divinae praedestinationis, ait Thomas Aquinas i1 explanatione hujus loci. De eadem Christus loquitur, quum ait Johan. 10. vers. 14. agnosco oves meus. Et vers. 27. Oves mea vocen meam audiunt & ego eas agnosco. Et Psalm. 1. vers. 6. Quoniam novit Iehova viam justorum, at via improborum peribit. Haec vocatur etiam scientia approbationis. Exod. 33. 12. ait Moses ad Deum dixisti, agnosco te nominatim, id est, approbo te & habeo rationem tui.
Haec distinctio est necessaria, ut recte explicentur illa loca, in quibus Deus dicitur quosdam non nosse; ut Matth. 7. vers. 23. ait Christus: Tunc autem profitebor eis, Certe nunquam novi vos, discedite. a me, qui operam datis transgressioni legis. Hoc dictum loquitur de notitia speciali conjuncta cum approbatione: sensus igitur est, nunquam novi vos, nempe pro meis, nunquam vos approbavi, nunquam gratiose dilexi
SECUNDo scientia Dei est tum notitia praeteritorum, & praesentium; tum praescientia futurorum. Haec distinctio non Dei respectu est accipienda, sed rerum quae fiunt, & nostri quibus patesiunt. Nam Deus simul uno intelligendi actu ab aeterno novit omnia, quae nobis sunt praeterita, praesentia & futura¬
De notitia praeteritorum & praesentium non est quod jam dicamus: sed de Praescientia operaepretium est quaedam proponere, quae est in genere scientia eo solum angustior, quod duntaxat de futuris dicitur. Itaque idem plane est cum scientia Dei, nisi quod insuper addit cognitionem praecedentem, id est, rerum futurarum solum: Scientia vero est scitorum omnium universe. Deinde scientia propricomplectitur quemlibet sciendi & cognoscendi modum, sive ad objectum intellectuale & internum, quod intellectui scientis & cognoscentis inest, respexeris; sive ad materiale & extrinsecum (nam ut trumque genus perfectissime suo modo ab aeterno in aeternum cognoscit Deus:) praescientia vero non nisi de objecto extrinseco, & post. futuro enunciari potest, quum de infinita Dei majestate agitur. Hujus differentiae ratio est evidens: Nam quicquid est in Deo, aeternum. est: objectum intellectuale & internum est in Deo: aeternum igitur? At rei aeternae non est praescientia: aeterno enim quid praeire possit. nec igitur est in Deo objecti aeterni praescientia. E diverso autem quicquid non est in Deo, quicquid est extra Deum, non est aeternum. aeternitate plane interminabili, ut loquuntur, id est, experte omnia termini: Objectum materiale & extrinsecum non est in Deo: Nec aeternum igitur est, sed temporarium; Rei igitur temporariae praescientia est in Deo. Abista scientia & praescientia Dei fluunt omnes actus, qui ab ipso ad extra (ut loquuutur) id est, ad res omnes extra ipsum feruntur atque occupantur
Proprie igitur ei scientia tribuitur: praescientia vero καλαχεησικώσ, non nisi rerum respectu, quas disposuit ipse, quaeque futuris temporibus manifestandae erant Angelis & hominibus. In hunc autem modum describitur.
Praescientia Dei, est qua Deus significatur praevidisse & praecoghovisse ab aeterno omnia, quae nostri respectu futura dicuntur. Haeoγωσις, Praevisio, praecognitio.
Eaque falli non potest, hoc est, quaecunque Deus praescit, necessario & infallibiliter praescit, necessitatis illius absolutissimae virtute, quia omnia sunt ipsi actu praesentia, non secundum modum rerum, causarumve solum, sed secundum modum intellectus aeterni & immutabilis, omnia in se habentis actu aeterno & immutabili.
Estque PRIMO duplex: Universalis & Particularis Vniversalis praescientia Dei, est qua Deus ab aeterno novit omnia, in tempore futura, tum quae ipse facturus erat, sive in electis sive in reprobis, sive in aliis creaturis, tum quae alii facturi & admissuri erant
Axiomata de praescientia Dei. I. Universalis praescientia Dei ad universum mundi ambitum & ad omnes creaturas extenditur, etiam ad ea quae Deus ipse non facit, ut ad peccata: nam illa quoque praescit Deus.
II. Praescientia Dei non est causa eorum quae Deus decrevit non facere, sed solummodo permittere, ut peccati, Eadem vero praesentia; est causa earum rerum, quas decrevit Deus facere vel per se vel per alios. Ita non omnium quae Deus praescit. ipse est autor, sed tantum eorum quae ipse facere decrevit, sive per se sive per alios. Res non tales sunt ob divinam praenotionem, sed quia tales futurae erant, ipso Deo vel agente, vel praepatante, vel permit. tente & ordinante, ideo eas novit:
Hoc tenendum ad refutandos Manichaeo: Omnia quidem quae futura erant, Deus praescivit: sed non omnium quae praescivit est causa vel autor.
IV. Nec praescientia seu praevisio divina affert rebus & eventibus futuris necessitatem in ipsis. Utrumque enim verum est, tum contingentia a Deo cognosci necessario & infallibiliter, quatenus subduntur divino adspectui secundum modum praesentiae illius, eoque esse necessaria in scientia ejus: tum futura, in se (non autem in Deo. esse contingentia cum suis causis comparata, quandoquidem nihil est tam contingens, quin adhaereat semper aliquid necessarii. Mult, minus affert praescientia seu praevisio divina coactivam necessitatem peccandi: nam naturam ipsam hominis & voluntatem non abolet, u nec praedestinatio. Nec ideo peccamus, quia praescit Deus, sed praescit potius, quia peccaturi sumus, inquit Augustinus ad Simpliciat num.
Praescientia Dei non cogit hominem, ut talis sit qualum praescivi Deus, sed praescit talem futurum, qualis futurus est, quamvis eum non sic fecerit Deus: Augustinus septimo tomo, libro de praedestinatione. & gratia, capite 15.
V. Eadem praescientia patet latius quam praedestinatio, sed non patet latius quam decretum: Nam nulla alia praescivit Deus, nisi qua decrevit, vel facere vel permittere fieris
VI. Praescientia a permissiono distinguenda est: differunt enim toto genere. Nam praescientia est actus intelligentiae: permissio est: actus voluntatis, Illa est imminentis actus, ut vocant: haec vero transeuntis. Illa objectum suum in sese habet; haec autem extra se
VII. Omnia quae Deus praescivit, etiam voluit fieri: quia nihi prorsus fit, nisi quod Deus voluit fieri, bonum quidem Deo ipso faciente vel per se vel per alios; peccatum vero permittente ut facianc alii
Praescientia Dei particularis, est qua speciatim quosdam, nimirum electos, cum gratioso amoris affectu, ut suos praecognovit. Roman. 8. 29. Nam quos praenovit, etiam praedestinauit conformandos imagini Filij sui. 1. Petr. 1. vers. 2. Electis ex praescientia Dei. Haec est causa eorum quae Deus praescivit. Cum enim dicimur electi &ο ωρο¬ γνήσιν 1. Petr. 1. v. 2. certe ωρογνωσις causam electionis significat,
Rursus praescientia Dei vel theorica est, vel practicaPraescientia Dei, quemadmodum & scientia, consideratur duobus modis: uno: absolute simpliciterque secundum propriam rationem ejus in seipsa: altero, secundum quid & respective (ut loquuntur) prousest praescientia artificis, res a se praescitas operantis. Prior est praescientia nuda, ac proinde theorica, speculativa, contemplativa dicitur: posterior est activa, ideo practica appellatur:
Praescientia Dei theorica, est quae absolute simpliciterque secundum propriam rationem suam in seipsa agit ac non in alio, distinct a voluntate
Quod si praescientia theorica in alio ageret, jam ex facto theoricaesse desineret. Intellectus non agit in alium, ut intellectus est. Proprium intellectus est, ut suo modo percipiat, quae foris sunt: propriivoluntatis ut ad ea quae foris sunt moveatur intellectu suo. Scientia & praescientia intellectus est, ac non voluntatis: per se igitur non efficit quicquam foris, ac proinde non est causa eorum quae fiunt. Si quando certo (ut fit) praescivit medicus, aegrotum brevi moriturum, an mortis causam dixeris praescientiam ejus? si aedificium ruiturum architectus praeviderit; si speculator praenoverit viatorem in pericu lum a leonibus vel lupis vel praedonibus venturum; si natura praeviderit in alto perituram navim, dum littus non potest legere; quis horum praescientiam causam esse istorum malorum affirmabit? quit proprium est scientiae & praescientiae quod aeque mala cognoscit ac bona, & praenoscit ea, an propterea est malorum causa? quid illa divina praescientia facias? quae praescivit mala omnia universe & sine exceptione ulla, eoque universe malorum omnium causas(quod absit) diceretur
Praescientia Dei practica, est quae cum voluntate juncta agit in alio. Hanc Scholastici praescientiam beneplaciti vocant: Et haec est eausa rerum.
Scientia visionis in Deo, est qua Deus ea quae sunt & omnino futura sunt novit & videt, tanquam praesentia. Eaque novit primo in seipso non solum tanquam potente, hoc est, qui ea possit facere, sed etiam tanquam ea tandem fieri volente
Secundao novit ea, in suis quoque causis secundis & proximis, a quibus omnino tandem proficiscentur & in lucem prodibunt. Ter¬. tio novitra Deus in semetipsis, quia scilicet omnia futura sunt: Haec igitur scientia non novit innnitas res & substantias, nunquam enim turi ae sunt infinitae substantiae, quum creatio rerum & principium halmerit, & habitura sit sinem. Hac tamen scientia novit insinitas motiones, eo, geatiodes nimirum, affectiones & actiones in creatur ris tam malis quam bonis. Haec scientia vocatur etiam notitia intuitiva, quae rendit in res ut praesentes sunt, non autem quia aliunde comprobantur. Hac Deus & se & creaturas intuetur: & tamen nec ab ipso Deo, neque a creaturis dicitur pendere, ut neque causari
Scientia simplicis intelligentia in Deo, est qua Deus ea quae pos¬ sunt quidem fieri & esse, sed nunquam fient, nunquam erunt, novit in sua duntaxat omnipotente essentia, non autem in volente, quia ea non vult fieri; neque in causis eorum secundis, quia nullas habent; neque in seipsis, quia nunquam futura sunt
Haec scientia dicitur simplicis intelligentiae, quia quae non exsistut: reipsa, solummodo intelliguntur. Eaque solius Deitatis est, sic ut no quidem animae Christi ullo modo competat; etsi similitudo creata scientiae visionis sit in anima Christi¬
Hac scientia novit Deus etiam insinitas substantias, tametsi nunuam actu futurae sint: potentia enim Dei in infinitum extenditur? hoc est, potest infinita creare. Unde & scientia indefinita, quia est rerum infinitarum, etsi nunquam futurae sunt. Haec dicitur etiam notitia ibstractiva, quae antecedit omnem actum divinae voluntatis:
Axiomata. I. Deus novit etiam ea quae non sunt: & vero etiam quae nunquam actu futura sunt, dum modo non sint simpliciter impossibilia. Ut enim Deus non vult & non potest impossibilia simpliciter: ita etiam ea non novit
II. Ea quae nunquam sunt futura, dummodo non sint simpliciter impossibilia, habent esse in omnipotentia Dei: idcirco omnium eorum est veritas
Quaecunque Deus novit: aliquo modo habeant esse necesse est: At simpliciter impossibilia nullo modo habent esse: Cujusmodi sunt: Dei lum non esse, Deum non vivere, Deum non esse justum, Deum posse. nentiri, Deum posse seipsum abnegare, factum posse fieri infectum, duo contradictoria esse simulvera, &c. Ergo simpliciter impossibilia Deus non novit.
tione. Ars Dei, est notitia Dei absolutissima per quam artificiose operasua efficit: ut dicitur Psalm, 139. 15. Non celata est vis mea tibi, ex quo factus sum in abdito, artificiose confectus in imis partibus terrae. EtHebr. 11. v. 10 Deus dicitur rexviτns civitatis coelestis, id est, artifex. Sic mundus seu Universum est arte factum quoddam supremi Archetypi divinaeque artis
Prudentia Dei, est notitia Dei absolutissima, per quam omnia decernit & facit ex sapientissimo consilio voluntatis suae, Jesa. 40. 28.
Porro quaeritur PRIMo, An Deo competat prudentia? Causa dubitandi est, quia prudentia sine ratiocinatione esse non potest: ut Aristoteles docet libro sexto: discursus autem & ratiocinatio a Deo. procul absunt, cum imperfectionem semper intra se annexam habeant. RESPOND. Prudentia maxime competit Deo, ut subjectae rationes ostendunt.
I. Omnes virtutes in Deo sunt, sed citra omnem imperfectionem. Aliud enim & alio modo in Deo sunt, quam in nobis. In Deo sunt ipsa divina essentia simplicissima & perfectissima: in nobis sunt qualitates compositae cum subjecto, & imperfectae.
At prudentia est virtus maxima: Ergo prudentia est in Deo. II. Prudentiae proprium est praecipere, ut ea exsecutioni mandentur, quae sunt decreta: Dei autem est proprium praecipere omnibus creaturis, ut ipsius exsequantur decreta: Ergo in Deo est prudentia.
III. Qui agit omnia ex consilio voluntatis suae, in eo est prudent tia. Nam prudentiae proprium est rectum consilium inire, recto consilio omnia sua instituere, agere, dirigere
At Deus agit omnia ex confilio voluntatis suae Ephes. 1. vers. 11. Deus agit prudenter, id est, proposito certo fine.
Ergo, &c. Quaeritur SECUNDO: Quomodo prudentia Deo competat i RESPOND. Proprie Deo competit, sed sine discursu, sine ratiocinatione, sine consultatione. Ideo in Deo statuitur a Scriptura consilium, sed sine consultatione: sicut scietia, sed sine discursu: decretum, sed sine deliberatione
Axiomata de sapientia Dei. I. Sapientia Dei est infinita ac imperscrutabilis, quia Deus est infinitus, Job. 11. v. 7, 8, 9. An profunditatem sapientia Dei invenias. Altior est altissimis coelis, quid agas? profundior sepulero imo; quid cognoscas? Longior terra mensura ejus: & latior maritPsalm. 147. 5: Magnus est Dominus noster & multus viribus, cujus intelligentia est innumerabilis. Jes.40. v. 13. Quis expendit spiritum Iehovae? Et v: 58. Annon novisti? nonne audivisti Deum aeternum Iehovam, creatorem extremitatum terrae non defetisci, neque defatigari? nulla est pervestigatio prudentiae ejus. Roman. 11. 33. 34. O profundas divitia lum sapientiae tum cognitionis Deilquam inscrutabilia sunt ejus judicia, & ejus viae impervestigabiles? Quis enim cognovit mentem Domini¬
II. Deus omnia sapienter facit, Psalm. 104. v. 24. Quam ampla sunt opera tua o Iehova! quam ea omnia sapienter fecistitquam plena est terra possessione tuas Proverb. 3. vers. 19, 20 Iehova sapientia fundavit terram, statuit coelos intelligentia. Scientia ejus abyssi diffisse sunt. Jer. 10. v. 12. Qui fecit terram virtute sua, stabilist orbem nabilabilem sapientia sua, & prudentia sua extendit coelos.
III. Solus Deus est sapiens, Rom. 16. v. 27. Soli sapienti Deo gloria per Iesum Christum in secula, Amen. Solus Deus est omniscius: solus novit omnia in coelo & in terra¬ IV. Deus est ἀυτόσεφος, a seipso sapiens, Jes. 40. vers. 13, 14. Quis expendit spiritum Iehovae? ut vir a consiliis ei, docuit eum? Cum qui communicavit consilium ut instrueret se, doceretque se iter judicit doceret, inquam, se scientiam, & viam summa prudentiae notam faceret sibi? Rom. 11. 34. Quis ei fuit a consilios
VSVS attributi sapientiae divinae. Primo, quum Deus noster sit sapiens, imo omniscius, discimus inde, eum esse verum illum Deum: quo pertinet caput38 & 39 & AcJobi. Et quod legitur I. Cor. 2. vers. 16. Quis novit mentem Dominiqui instructurus sit eum? Discimus inde, Deum alium esse ab omnibus creaturis: quia ipsius scietia est simplicissima, uniformis, nullius accidentis capax, ne potentia quidem; quae pugnaret cum perfectione simplicitatis ejus. Itaque longe alia est scientiae divinae ac nostrae ratio.
Discimus inde, Deum nostrum a falsis diis esse discernendum: quemadmodum ait Jesa. 42. 37. Ego indico, & servo, & praenuncio. non autem ullus in vobis alienus Deus.
Secundo, confutantur hinc, qui omniscientiam quae proprietas Dei essentialis est, humanae Christi naturae reali transfusione communicatam esse contendunt. At quicquid verum Deum discernit: creaturis & falsis diis, id nequaquam reali transfusione humanae naturae Christi communicatum est. Omniscientia autem verum Deum discernit a creaturis & falsis diis: Ergo omniscientia nequaquam reali transfusione humanae naturae Christi communicata est.
Contra sic opponunt. I. Cui Deus dat Spiritum non ad mensuram, est omniscius: Humanae Christi natura Deus dat Spiritum non ad mensuram: Ergo humana Christi natura est omniscia Assumtio probatur ex cap. 3. Johan. vers. 34. Non enim huic dat. ad mensuram Deus Spiritum
RESPOND. Primo propositionem concedimus: est enim vera de persona, de qua etiam loquitur: masculinum quippe est personae repraesentativum. Secundo in assumtione est μεταρασις εἰς ἀλλο γινος nam cum propositio intelligatur de persona; assumtio agit de natuta. Tertio in probatione assumtionis peccatur allegatione impertinentis testimonii: nam assumtio agit de natura, dictum vero allegatum de persona θεανορώπῳ, cui Pater immensa dona contulit, ut de plenitudine ejus omnes hauriremus. II. In quo sunt omnes thesauri sapientiae ac cognitionis absconditi, is est omniscius. In humana Christi natura sunt omnes thesaurisapientiae & cognitionis absconditi: Ergo est omniscia
Assumtio probatur ex dicto Coloss. 2. vers. 3. In quo sunt omnes thesauri sapientiae ac cognitionis abscondit.
II. In Assumtione iterum sit μετυβασις εἰς αλλο γινος propositio loquitur de persona; at assumtio de natura¬
III. In probanda assumtione affertur testimonium alienum nam illa agit de natura, hoc vero de persona θεανορώπῳ, docetque omnem veram & salutarem Dei agnitionem, nonnisi a solo Christ. revelari omnibus electis & sanctis, ac propterea hanc sapientiam nusquam esse quaerendam extra Christum, ut quae tota in ipso solo inveniatur & per verbum & Spiritum ejus nobis communicetur.
Tertio reprehendimur nos merito, quod nobis persuademus; Dei um peccata nostra quae clam committimus, non videre, non observa. re, non nosse. Quemadmodum homo animalis dicit cum animo suo. eblitus est Deus fortis, abscondit faciem suam, ut legitur Psal. 10. 11. Atqui nihil Dei Opt. Max, scientiam effugit. Huc pertinent loca Jesa. 31. vers. 1, 2. Vae descendentibus in AEgyptum ad auxilium & quiinnituntur equis: qui confidunt curribus quum multi sunt, &cquid tibus cum sunt numerosi valde, neque respiciunt ad sanctum Israelis & Iehovam non requirunt. Atqui ipse etiam sapiens est. Job. 9. vers. 1. 4. Si volet litigare cum eo, non potest respondere ad unum ex mille. Est sapiens corde. Et cap. 11. v. 11. Nam ipse novit homines vanos; & videns nequitiam, annon consideraret
Quarto valet plurimum cognitio sapientiae Dei ad fovendam ietatem, fiduciam in Deum & timorem Dei. Nam instruimur hinc ad Deum sincero corde & absque hypocrisi colendum. Qui enim prorsus omnia novit, etiam intimos cordium nostrorum recessus novit, ac proinde reverendus & metuendus est, ut qui peccata puni turus sit, Jerem. 16. vers. 16, 17. Instruimur, a Deo sapientiam peterdam, scientiam, intelligentiam, artem & prudentiam omnem. Huc pertinet lllud 2. Paralip. 16. v. 9. Iehovae oculi discurrunt per totam. terram, ut firmum se exhibeat erga nos quorum animus integer es erga ipsum. Instruimur hinc esse Deum celebrandum, quod Paulus facit Rom. 16. v. 27. Soli sapienti Deo gloria per Iesum Christum, in secula, Amen. Et Rom. 11. 33, 34. O profundas divitias, tum sapientiae tum cognitionis Dei! quam inscrutabilia sunt ejus judicia & ejus viae impervestigabiles! Quis enim cognovit mentem Domini: rut quis ei fuit a consilios Quinto consolationem inde haurimus, Deum cum totius Ecclesiae militantis, tum singulorum in ea fidelium calamitates, aerumnas dolores, miserias, preces, pietatem, labores, opera, defectum, inopiam, eventus luctuosos nosse & curare: ac proinde fidelibus omnibus anxiasolicitudo de evasione ex miseriis, ex periculis, item de victu & amictu procul arcenda. Huc pertinet Psalmus primus, quo pii praedicantur beati, & oratio versu ultimo additur, quia novit Iehova viam justorum. Et quod legitur Psalm. 37. 18. Agnoscit Iehova tempora integrorum, adeo ut possessio eorum in saculum futura sit. Psal. 142. 4. Quum obrueret sed in me spiritus meus, toties tu agnovisti se mitam meam. Exod. 3. v. 7. dixit Iehova: Probe vidi afflictionem populi mei qui est in AEgypto; & clamorem eorum ab exactorihus eus audivi, quia cognovi dolores ejus. Nach. 1. 7. Bonus est Iehova, robori est tempore angustiae, & agnoscit recipiites, o ad ipsu. Huc pertinet. illud Christi Matth. 6. v. 31, 32. Ne igitur estote soliciti, dicentes, quiad edemus, aut ad bibemus, autquo amiciemur? (nam omnia ista genteregrunt,) novit n. Pater ille vester coelestis vos indigere his omnibus. Huc pertinent loca, Exo. 33. 17. Dixit itaque Iehova Mosi, etiam hanc res quam dixisti faciam, quia gratiam invenisti in oculis meis, & agnobi te nominatim. Deut. 2. v. 7. Nam Iehova Deus tuus benedixit tibi in omni opera manus tuae, agnovit iter tuum in deserto maximoisto; j a quadraginta annos Iehova Deus tuus tecum fuit, non eguisti ulla re¬
Etiam in extremis periculis constituti, magno simus animo, nosque erigamus meditatione sapientiae divinae. Nam cum Deus sit sa pientissimus, inveniet viam qua liberemur e periculis, cripiamur ex angustiis, evadamus ex malis omnibus: scit modum nobis succurrendi, nota sunt ipsi ab aevo omnia opera ejus, nec necesse habet ut quisquam eum doceat. Sic jubentur ministri verbi Dei consolari fideles Jesa. 40. 13. 14.
On this page