Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 16
Invocationis verx est hoonyma: nam lata significatione denotat vocationem inamilium se immploratione auxilii, quo sem sit etiam, homimua in his terris viventium ancilium invocari, id est, bnelorari licits ineese: stricte vero significat religiesum cultum salLyuιν, debitum, quo significate, accipimus hoc loce & sic definimus:
Enroc ars I9.i, est oratis rulig, iosa, quam sulum Deum ex spiritibus invisibilibus, ec simpiciter ad omnia invocamus ex vera in ipsum fi¬ de, Psal. 50. v. 15. Invoca me tempore angustiae; cripiam te Ersionore. afficias me. Et Psal. 116. v. 13. Poculum omnis sulutis acceptum exhi bebo, & nomen Iehova praedicabo. Rom. 10. v. 14. Quomodo invocabunt eum in quem non crediderint
Invocatio Dei est vel precatio religiosa, vel juramentum. Precatio religiosi, est invocatio Dei, per quam mala a nobis depela di, bona autem necessaria animae ex corpori a Deo nobis & aliis darirogamus, Gen. 17. v. 18. & cap. 24. 13, 1c28. 3. & 32. 11. Exod. 8. v. 12. 2. Bam. 7. v. 29. 1. Reg. 8. 15.
Eaque sedulo est facienda ab omnibus hominibus, cujuscunque sexus, gentis, conditionis, professionis seu status; idque non tantum ab adultis, sed etiam ab infantibus quam primum possunt institui & docer¬
Cause impelientes ad precandum Deum sunt quaedam ex parte. Dei; quaedam en parte nostra; quaedam ex parte aliorum: quaedam ea consideratione precationis ipsiis
Ex parte Dei sunt. I. Quia ipse est Deus 2. Reg. 19. vers. 15. Ecprecatus est Chizcija coram Jehevis, dicens, Iehova Deus Iseaelis, insidens Cerubinis, ta es Deus solus omnibus regnis terrae: tu fecisti caelum & terram. Psal. 63. 2. O Deus, Deus sortis meus es, tempestive requiro te;sitiens est tui anima mea
II. Mandatum Dei, Psal. 27. v. 8, Tuum illud, Requirite faciem meam, cogitat cor mcum: faciem tuam Ichova requiro. Psal. 30. v. 15: In voca me tempore angustiae: cripium se ut honore afficias me. Jesa. 55 vers. 6. Requirit: Iehovam quum praesso est; iavocate eum, quum es Propinquus. Math. 7. v. 7. Petite, & dabitur vobis: quaerite, & invenietis, pulsate, & aperietur vobis. Et cap. 11. 28. Venite ad me onines vos laborantes & sustinentes onera, & ego refocillabo vos. Jacob. 5. v. 13, 14. AEger est animo aliquis inter vos? oret: AEgrotat aliquis intevos? accersat presbyteros Ecclesiae, & orent pro eo, ungentes eum oleo in nomine Domini. I. Tim. 2. v. 1. Adhortor igitur ante omnia ut fiant deprecationes, preces, postulationes, gratiarum astiones pro quibusvis hominibus.
III. Promissio certae exauditionis, Psal. 9 1. v. 15. Simulac invocaverit me, exaudiam eum, ipsi adero in angustia: cripiam eum, & honore afficiam eum, Jesa. 65. 24. Matth. 7. v. 7. & 8. versu. Quisquis enim petit, accipit, & qui quaerit, invenit: & ei qui pulsat aperietur Et cap. 11. 28. Joh. 14. 13, 14. Quicquid petieritis nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. Si quid petieritis in nomine meo, ego faciam. Jac. 5. v. 15. Et oratio fidei servabit laborantem, erigetque cum Dominus: quod sipeccata commiserit, remittentur ci. Eaque promissio juramento est firmata Joh. 16. v. 23. Amen, amen dico vobis, quaecunque petieritis a Patre in nomine meo, dabit vobis
IV. Exauditio & benignitas a Deo saepe ante exhibita. Ps. 3. v. 5. Voce mea ad Iehovam clamanti, respondit mihi e monte sanctitatis suae maxime. Psalim. 119. 65. Bono affecisti servum tuum Iehova, sed cundum verbum tuum.
V. Gloria Dei, Psal. 119. 74. Timentes tui videant me & laetentur, quod in verbo tuo exspectationem habeam.
VI. Certa liberatio quam Deus praestat. Ps. 18. v. 4. Laudatum invoco Iehovam, & ab inimicis meis servor. Et Psalm. 25. v. 15. Oculo mei jugiter ad Iehovam respiciunt; quia ipse educit e reti pedes meos Proverb. 18. 10. Turris robusta est nomen Iehovae, quo confugien justus, in edito collocatur. Luc. 18. v. 7. Deus autem non vindicabit. electos suos, clamantes ad ipsum die ac nocte, etiamsi iram differat sui per ipsis:
VII. Natura Dei, quia est bonus, misericors, benignus, Psal. S6. 4, 5. Laetifica animam servi tui: quia ad te, Domine, animam meam attollo. Tu enim Domine bonus es & condonans; multusque benignitate omnibus invocantibus te. Item 119. v. 68. Bonus es & beneficus, doce me statuta tua. Psal. 44. 27. Redime nos propter benignitate tuam.
VIII. Fedus gratiae, quod Deus nobiicum iniit. Psalm. 77. v. 4. Recordor Dei, quum fluctuando perstrepos meditor, quum oliruit se spiritus meus vehementissime. Jesa. 64. v. 9. Intuere quaesumus, nos omnes sumus populus tuus.
IX. Opera Dei, 2. Reg. 19. v. 15. Psal. 119. v. 73. Manus tuae fecerunt me & aptanerunt me: redde me intelligentem, ut discam praecepta tua. Psal. 70. v. 6. Ego sum pauper & egens; ô Deus, festina meam causa: auxilium meum & liberator meus es; Iehova, ne tardes, Jesa. 64. v. 8. Iam vero Iehova pater noster es, nos quidem Iutum sumus, tuvero fictor nosterus & opus manus tuae sumus omnes.
X. Beneficia Dei quae antea quoque ab ipso nos accepimus, Psa. 3. v. 8. Surge Iehova, fac salvum me, Deus mi, qui percussisti omnes. inimicos meos macillem, dentes improborum confregisti. Et Psalm. 4. v. 2, 8. Invocantem me exaudi, Deus justitiae meo; in angusto dilatasti mihi locum, gratiosu: ests mihi, & audi orationem meum. Indideris letitiam animo meo; majorem quam temporis quo frumentum istorum & mustum istorum percipiuntur ab ipsis copiose. Et Psa. 27. v. 9. Auxilium meum suisti, ne deseras meneque dereliaquas me. Psal. 61. v. 4. Nam fuisti: eceptus mihi, turris robusta adversus inimicum.
XI. Beneficia aliis qquoque a Deo praestita, Psal. 34. v. 7. Iste pauper invocavit, & Iehovis exandivit, ut ab onmibus angustiis ejus servavit eum. Sic CHRISTUS sanavit inisumeros aegrotantes qui ipsum invocarunt: idem facit adhuc. I. icet enim corporaliter absens sit: tamen non minus samat nunc male asfectos ad ipsum per proces fidei confugientes, quam olini sanavit puerum Centurionia; Matth. 8. v. 13. filiam muliciis Cananicae, Matth. 15. 28.
Causae ex parte nostra sunt: I. Naturae dictamem, etiam nemine extrinsecus submonente nos, ut fieri jubente. Judicium enim naturalis rationis & testimonium conscientia: innatae omnes homines docent atque convincunt, ut quem esse Deum fatentur, eundem preeandum ac invocandum esse sentiant atque concedant. Nam Paulus Romanor. 1. vers. 19. ait: i1 quod de Deo cognosci potest, manifestum esse animis omnium hominum etiam Gentilium, nempe Deum esse, & esse potentem ac bonum, ac proinde esse precandum. Et cap. 2. versic. 14. ait; Gentes natura quae legis sunt facere: Et vers. 15. opus Legis scriptum in cordibus Gentilium. Jam & hoc opus Legis est natura omnibus inscriptum, Deum esse colendum. Unde & Gentiles conceperunt & concipium preces ad Deum.
II. Necessitas nostra, Psalm. 25. versic. 16, 17. Respice ad me, & gratiam fac mihi; quia solitarius & pauper sum. Oppressiones animi mei dilatant se: ab angustiis meis deduc me. Psalm. 18. v. 5, 6, 7. Cir cumdantibus me doloribus mortis, & torrentibus hominum nequam. perterrentibus me: Doloribus sepuleri circumeuntibus me: occurrentibus mihi tendiculis mortis: In ipsa angustia mea, invoco Iehovam, & ad Deum meum vociferor: exaudit e templo suo vocem meam, & vociferatio mea coram co pervenit ad aures ejus. Psalm. 38. v. 2. & sequentibus, Iehova, ne in fervente ira tua arguas me, aut in excandescentia tua castiges me, &c. Psalm. 76. v. 6. Ego vero sum pauper & igens, o Deus, festina mea causa: auxilium meum & liberator meus. es; Iehova, ne tardes. Psalm. 68. v. 1. Inclina Iehova, aurem tuam, exaudi me: nam pauper & egens sum, διχιο, παιες δε οκο χατόευσ ἀιορω ποi: Precamini, omnes enim homines Deo indigent. Quisquis igitur morbis aut aliis modis affligitur, precibus ex vera fide profectis ad Deum, ad Christum Dominum confugiat.
III. Fides in Deum, Psa. 119. 66. Praestantiam rationis & scientiae doce meinam praeceptis tuis credo.
V. Studium obsequendi Deo & observandi mandata ejus, Psal. 119. versic. 67, 69, Quum nondum affligerer, ego errabam: nunc autem sermonem tuum observo. Concinnantibus contra me falsitatem superbis, ego ex toto animo custodio mandata tua
VII. Brevitas vitae nostrae in his terris, Psalm. 39. v. 13, 14. Audi prationem meam, Iehova, & clamorem meum, aurem adverte ad lacrymas meas, no surdum agas: quia peregrinus sum coram te inquilinus ut omnes majores mei. Desiste a me, ut recreem me; quum nondum abeo, ut non amplius sim.
VII. Quia nos ad preces invitat & excitat exemplum Christ& aliorum sanctorum. Christum precibus ad Deum in statu humisiationis invigilasse docetur Psal. 22. v. 40. & 69, Docetur & in Novo Testamento, Matth. 14. versic. 23. Dimissa igitur turba adscendit in montem privatim, ad orandum
I. Quia penes amicos nostros, etiam naturae jure conjunctissimos nobis, non est situm, ut nos juvare & cripere possint. Hoc argus mento impulsus fuit David ad faciem Dei quaerendam, Plalm. 27. v. 9, 10. Ne deseras me, neque derelinquas me, Deus salutis meae. Nam pater meus & mater mea dereliquerunt me, sed Iehova recipiet me.
II. Quia amici nostri ipsimet auxilio divino egent i inimicos nostros intueamur, consideratio illorum ad precandu. Deum nos impellit,
I. Quia observant nos, ut nobis noceant, Ps. 5. v. 9. Iehova deduc me in justitia tua propter observatores meos. Psalm. 27. ver. 11. Doceme, Iehova, viam tuam, & deduc me per semitam planam; propter observantes me
II. Quia inimici nostri sunt potentiores nobis, violenti, astutiacrudeles, Psalm. 25. v. 19. Aspice inimicos meos, quia potentiores sunt: &e odio violento oderunt me. Psalm. 5. v. 10. Nam non est in ore illius jectum, intimum illorum aerumnae; sepulcrum apertum guttur illoeum, lingua sua dolose blandiuntur. Psalm. 27. v. 12. Ne tradas me desiderio hostium meorum: nam consistunt contra me testes menda res, & qui spirat violentiam,
Si precationem ipsam consideremus, ad precandum Deum non impellere debet precationis Ie, causa efficiens princeps, quae est Spiritus Sanctus in nobis habitans, Rom. 8. versic. 26, 27. Itidem autem & Spiritus una sublevat infirmitates nostras, quid enim oremus ut oportet, non novimus: sed ipse Spiritus intercedit pro nobis suspiriis inenarrabilibus. Qui vero scrutatur corda, novit quid sapiat Spiritus: quia secundum Deum intercedit pro sanctis. Qui ergo libenter & frequenter precatur, ex eo cognoscit, in se Spiritum Sanctum habitare.
II. Finis, qui est ut declaremus debitam gratitudinem erga Deum. Psalm. 18. vers. 4. Laudatum invoco Iehovam, & ab inimicis. eneis servor.
III. Effectus de quo Jacob. 5. versic. 15. Oratio fidei servabit laborantem: Et vers. 16, 17, 18. Multum valet precatio justi efficax. Elias homo erat iisdem quibus nos affectionibus obnoxius, & ardentissime oravit ne plueret: & non pluit super terram annos tres & sex menses. Et rursum oravit & coelum dedit pluviam: & terra produxit fiuctum suum Preces firmissimum praesidium nobis suppeditat, ne sub afflictionum pondere fatiscamus, Rom. 8. 26.
Eaedem causae impellentes ad precandum Deum etiam fiduciam exauditionis precum in animis nostris confirmant: ideo eas pii allegant in petitionibus suis, non ut Deum illis moveant ad exauditionem: nam Deus nulla re externa moveri potest proprie loquendo; sed ut cordium suorum fiduciam, de impetratione beneficiorum quae petunt, alant, confirment & declarent Conditiones precationis Deoque placentis, sunt res illae quae ad pre cationem requiruntur, ut secundum voluntatem Dei fiat & ab eo exaudiatur. I. Johannis 5. 14. Haec est fiducia quam apud Deum habemus, ipsum, si quid petierimus secundum uoluntatem ejus, nos audire
Conditiones illae sunt: 1. Directio precationis ad solum verum. Deum, tanquam unicum religiosae precationis objectum: Psalm. 5. versic. 2, 3. Dicta mea auribus percipe, Iehova, considera meditatio. nem meam: Attende voci clamoris mei, rex mi & Deus mi; nam apud te orationem habeo. Johannis 4. versic. 22. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus: quia salus ex Iudaeis est. Psalm. 77. versic. 2, 3. Vox mea ad Deum fertur, quum exclamo: vox mea at Deum, ut aurem advertat ad me. Tempore angustiae mea Dominum requiro: manu mea noctu perfusa, & non intermittente: renuente. consolationem admittere anima mea. Non tanquam ad procul absentem, sed tanquam habitantem gratiose in cordibus nostris, & cogitationes cordium nostrorum videntem
II. Cogitatio mandati divini de invocatione facienda: quia cul tus quem Deus in verbo suo a nobis exigit, non potest non ei gratus esse. Psalm. 27. versic. 8. Tuum illud, Requirite faciem meam, cogitat cor meum: faciem tuam Iehova requiro
III. Cogitatio rerum petendarum. Non enim petendae sunt a Deo res nisi ipsi placentes, quas petere jussit, quae nobis in vocatione nostra sunt necessariae, quae utiles sunt ad salutem aeternam, quas sedaturum precantibus promisit. 1. Reg. 3. 5. & sequentibus aliquot, Matth. 20. versic. 20, 21, 22. Tunc venit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans & petens aliquid ab eo: Ipse vero dixit ei; Quid vis? Ait ei; Dic ut sedeant isti duo filij mei, unus ad dexteram tuam, & alter ad sinistram, in regno tuos. Respondens autem Iesus dixit, Nescitis quid petatis: Jacob. 4. 3. Petitis, & non accipitis, eo quod male petatis, ut in uoluptates vestras insumatis,
IV Verum & ardens desiderium earum rerum quas e Deo petimus, Psalmo 5. versic. 4. Mane disseram coram te & speculabor, id est, velut in specula constitutus desiderabo & exspectabo dum praestes postulata. Et 77. 3. Psalm. N30. 6. Et ipse redimet Israelem, ab omnibus iniquitatibus ejus. Ardentis in precando desiderii index est repetitio frequens ejusdem petitionis vel iisdem & aliis verbis.
V. Sinceritas cordis, sic ut oratio non fiat labiis dolosis, Psalm. 17. versic. 1. Exaudi Iehova justitiam, attende ad clamorem meum; aurem praebe orationi meae, quam habeo absque labijs dolosis. Psalm. 25. 1.
VI. Sensus & agnitio indigentiae nostrae. Nam qui non sentit qui non agnoscit indigentiam suam, is aut non invocat Deum, aut non terio. Psalm. 77. versic. 3. & 86. versic. 1. Inclina, Iehova, aurem tuam, exaudi me:nam pauper & egens sum. Cui munus docendi injunctum est, is conscientia vocationis & necessitatis intelligit se adstringi ad petendum a Deo Spiritum prophetiae
VII. Vera humilitas & agnitio nostrae indignitatis, Eccles. 5. v. 2. Ne acceleres ore tuo, & animus tuus ne festinet proferre quicquam coram ipso Deo: nam Deus ipse in coelis est, tu autem super terram: dcirco sunto verba tua pauca. Jesa. 64. versic. 10, 12. Sed sumus utaimmundus omnes nos, & sicut panniculus abjectissimus omnes justitiae nostrae: diffluimusque velus folium omnes nos, & iniquitates nostrae, ut ventus auferunt nos. Iam vero Iehova, pater noster es: nos quidem lutum sumus, tu vero fictor noster es, & opus manus tuae sumus omnes. Daniel. 9. versic. 18. Inclina, Deus mi, aurem tuam & audi:a; peri oculos tuos & vide desolationes nostras, & civitatis quae vocase est de nomine tuo: non enim propter ullam iustitiam nostram nos prox cidentes deprecamur te, sed propter miserationes tuas amplissimas
VIII. Obedientia erga Deum, ac proinde filialis timor Dei seu reverentia Dei declarata observatione praeceptorum Dei &, fugi peccatorum: ut corde repleto vera reverentia Dei, corde puro & casto precemur. Psalm. 5. v. 8. Ego alitem instructus amplitudina beni: nitatis tuae ingrediar domum tuam: incurvabo me versus templum panctitatis tuae cum reverentia tui. Prover. 15. versic. 29. Procul abest Iehova ab improbis, orationem autem iustorum exaudit. 1. Johan. 3. v. 22. Quicquid petierimus accipimus ab eo, quoniam praecepta eius. observamus, & quae in ipsius conspectu placent facimus. Johan. 15. v V. Si manseritis in me & verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis petite, & fiet vobis. Casta Deus mens est, casta vust mente vocari: Et castas jussit pondus habere preces. Pertinacium vero in inobedientia preces non exaudiuntur, Jerem. 11. v. 11, etiamsi inclamarent me, non exaudirem eos
IX. Agnitio Mediatoris Christi Domini & fides in eum, ita ut in ipsius solius nomine Deum invocare deheamus Dan. 9. 17. Nunc inquam ausculta. Deus noster, orationi servi tui & deprecationibus. eius, & fac ut luceat facies tua super sanctuarium tuum quod desolatum est, propter Dominum. Johan. 16. v. 23. Amen, amen dico vobis, quaecumque petieritis a Patre in nomine meo, dubit vobis. Hic enim est altare in quo ponendae sunt preces nostrae, Hebr. 13. v. 10, Jac. I. v. 6. Sed postulet cum fide
X. Fiducia certae exauditionis & praestationis eorum quae peruntur, nitens promissionibus, veritate, sidelitate & omnipotentia Dei, Oportet enim fideles omnino certos esse, habere se ipsum postulatum suum, aut certe exaudiri a Deo licet non statim postulatum asse quantur. Psalm. 18. v. 4. Laudatum invocabo Iehovam, & ab inimitis servabor. Psalm. 25. 2. Hebr. 11. versic. 6. Psal 86. versic. 7. Marc. 1I. 24. 1. Tim. 2. 8. Jac. 1. v. 6. nihil ambigens: nam qui disceptat, similis est fluctui muris qui ventis agitatur & iactatur. I. Johan. 5. versic. 15.
XI. Agnitio & cogitatio promissionis divinae, Ps. 50. 15. Atque invoca me tepore angustiae; cripiam te ut honore afficias me. Jes. 65 v. 24. Eritque nondum elamantibus ut ego respondeam; adhuc ipsis loquentibus, ut ego exaudiam,
XII. Spes patienter exspectans praestationem seu impletionem precationis Psalm. 40. 2. Constanter exspectavi Iehovam, qui inclinans ad me audivit vociferationem meam. Psalm. 130. 5. Exspectavi Iehovam, exspectavit anima mea: etiam in verbo ejus exspectationem habeo. Et v. 7. Exspectationem habeat Israel in Iehova.
XIII. Animus mansuetus & ab omni injusta ira & offensione in proximum purus, Psal. 10. v. 17. Desiderium mansuetorum exau divisti Iehova. I. Tim. 2. v. 8. Volo igitur viros orare in quovis loco, puras manus attollentes absque ira & disceptatione. Matth. 5. vers. 23. 24. & cap. 6. 14. Si remiseritis hominibus ipsorum offensas, remittet. etiam vobis Pater ille vester coelestis. Marc. 11. 25.
XIV. Assiduitas, constantia & perseverantia in precando, Luc. 18. 1. & sequentibus. Sic mulier Chananaea non defuit instare precibus apud Christum, donec eum exorasset.
XV. Finis seu scopus precationis conveniens voluntati divinae: nam qui etiam licita, verum in perversos usus petunt, nihil impetrant Jac. 4. v. 3. Petitis, & non accipitis, eo quod male petatis, ut in uolupta tes vestras insumatis. Qui in munere docendi versans donum intelligendi & recte interpretandi Scripturas a Deo petit ad Dei gloriam & Ecclesiae aedificationem, bono fine petit, & si per fidem in Deum in nomine Christi poscit, impetrat
XVI. Acquiescentia in voluntate Dei, quid, quale, quantum quomodo, quando dare ipsi visum sit. Quicquid fideles a Deo postus lant, conditione postulant voluntatis Dei, nempe ut det quando vult,
Cavendum igitur ne longior mora precandi cursum abrumpati ne imitemur Saulem qui animum a Spiritu Dei alienum prodidit, quod non illico accepto responso a Deo, statuit non esse sibi amplius in consulendo Deo haerendum 1. Sam. 14. v. 20. Vide Instit, Calvini lib. 3. cap. vigesimo, section. 52, 52.
Absoluta Deitatis λα τξεια, est quae proprie in Deitatem dirigitur? eaque etiam Christum, quatenus Deus est, adoramus, quaque ei honorem omnipotentiae, omniscientiae & omnipraesentiae tribuimus.
Agιώμα Mediatoris Christi proprium, est adoratio quae Christo defertur tum personae, tum officii ipsius ratione, ut Mediatori θευιν ρρώπῳ, ita ut sicut totus secundum utramque naturam Dominus & Rex noster est, totus etiam nobis sit, nulla facta naturarum vel per animi cogitationem distractione, colendus & adorandus
Ut enim agnitio Christi consistit in agnitione personae & offici: ipsius: sic in invocatione utroque modo cogitandum est de Christo¬
Brimum invocandus est, ut Deus dator bonorum cum Patre & Spiritu Sancta. Deinde cogitandum est de eo tanquam de Mediatore seu intercessore, propter quem nos recipi & exaudiri credimus.
Ea adoratio Mediatoris una est, non respectu & gradu, sed numero. Una λα τρειαᾳ colitur unus Christus
Ideo adoratur Mediator non humanitatis creatae, sed aeternae & omnipotentis Deitatis ipsius causa. Nam Deitas creatrix omnium. est proprium religiosae adorationis subjectum: non humanitas, quia est creatura. Cyrissus ad Theodosium regem de recta fide: Num, igitur tanquam hominem adorabimus Emanuelem? Absit: deliramentum enim hoc esset, & deceptio ac error. In hoc enim nihil, differremus ab his, qui creaturam colunt ultra conditorem & factorem.
sitque fides ei tribuit juxta utramque naturam, quod secundum Scripturas oportet: ita petit ut in opere exauditionis, tanquam offici apotelesmate, secundum utramque naturam agat quod suum est.
Secundum Deitatem, ut inspiciat corda, audiat gemitus, det Spiritum Sanctum & alia bona pro immensa sua sapientia & potentia.
Secundum humanitatem vero & preces & exauditionem etiam humana sua voluntate approbet, & in ea quod ipsius est faciat. Sicprecatur Ecclesia Apocal. 22. v. 20. Etiam veni Domine Iesu: in qua precatione petit, non ut Deitate sua conspicuus veniat in nubibus, sed sua humanitate, liberet vero & glorificet Ecclesiam divina sua omnipotentia, unus & idem ille Dominus JESUS.
Precatio rursus vel nostramet causa sit vel aliorum. 1. Tim. 2. v. 1. Adhortor igitur ante omnia, ut fiant deprecationes, petitiones, interpellationes, &c.
Quae nostramet causa fit, est vel deprecatio vel petitioDeprecatio, Graece διοήσις, est precatio, quam facimus pro nobiipsis ut Deus nihil mali nobis immittat, sed a nobis avertat omnia mala, praesentia & futura, tum culpae, tum poenae: si autem nobis imponat poenas quas peccatis nostris promeriti sumus, ut eas mitiget prosua clementia, & neutiquam nos illis subverti & in sempiternam perniciem praecipitari sinat, Psalm. 6. 2. & 38. v. 1, 22. & Psalm. 27. 9. N abscondas faciem tuam a me, ne avertas in ira servum tuum: auxilium meum fuisti, ne deserus me, neque derelinquas me, Deus salutis meae.
Ea saepe conjunctam habet querelam de gravitate afflictionum quas perferimus, veluti Psal. 6. v. 7. 8. & 38. v. 3. & sequentibus & Sov. 5. & seqque
Quaeritur, An liceat deprecari mala poenae? RESP. Licet I. quia Christus poenas illas quas loco nostro in se susceperat, deprecatus est, cum oraret Matth. 26. 39. Pater transeat a me calix iste, quatenus nempe erat cruciatus, & destructio¬
II. Quia alii fideles idem fecerunt, ut David Psalm. 5. & 31. Quaeritur etiam, An licent deprecari confusionem seu pudefactio¬ nem sui? RESP. Distinguenda est confusio seu pudefactio. Est enim
cofusio faciel coram Deo ex peccatorum ingenua confessiane. Talis confusio non est deprecanda, sed ultro subeunda, quia confessio peccatorum cora Deo minime subrerfugienda. Tale confusionem non reformidavit David Ps. 51. Danielc. 9. Publicanus Luc. 18. 13. filius perditus sed resipiscens, Luc. 15. v. 18. & seqq. Paulus 1. Tim. 1. 13, 14. Fideles Ephesti Act. 19. 18. Est etiam pudefactio coram hominibus quam subeunt confessores veritatis coelestis & martyres propter nomer Christi: illa quoque non deprecanda, sed exoptanda, & ubi obtigerit, cum gaudio suscipienda, ut fecerunt Apostoli Act. 5. v. 41. Moses Hebr II. v, 24, 25, 26. fideles Hebraei, Hebr. 10. v. 32. & sequentibus. 1 eam subeunt, praedicantur beati Matth. 5. v. 11, 12. Alia vero esii fusio quae conjuncta est cum ignominia in Deum, ut prinin uius fidelium peccaret, & propter peccatum illud accerseret sihi iifuuuis & occasionem praeberet ad blasphemandum nomen Beiudems deles & hostes veritatis divinae. Talem confusionem deprecatur eei vid, cum ait Psalm. 119. v. 31. Inhaereo testimoniis tuis Iehova, ne fis me erubescere, id est, eo infirmitatis prolabi atque peccare, ut in probrosa sit vita mea. Et v. 39. Averte opprobrium meum quod reformido, id est, Ne sinas me labi in peccatum, quod metuo, quodque leinceps probrosum mihi futurum esset,
Secundo, si quis fidelium opprobrio & contemtu afficeretur eo nomine quod pietati studeat & observationi mandatorum Dei in haereat. Talem confusionem deprecatur David Psalm. 119. v. 22. Dei volve a me opprobrium & contemtum, quia testimonia tua custodio
Tertio, si quis fidelium videatur frustra Deo servire, frustra ipsum invocare, sed in periculis succumbere, in calamitate probrosa permanere, delusus esse exspectatione sua, nihil salutis a Deo posse obtiner. aut sperare, ut Psalm. 3. v. 3. & 42. v. 11. Talem confusionem deprecatur David. 25. 2. Deus mi, in te confido, ne erubescam. Et Psalm. 31. 2.
PETITIO, Graece ωροσευχή, est precatio, quam facimus pro nobis, ut Deus bona necessaria nobis largiatur.
Eaque primo vel determinata est, vel indeterminato Petitio determinata est quam speciatim certum quid exprimitur uod a Deo petitur. Petitio indeterminata, est qua id quod petitur non exprimitur apertis verbis, sed in corde sentitur, & Deo, quin etiam interdum plerisque hominibus satis notum esse scitur, etiamsi non exprimatur, u Psal. 115. v. 1, 2. & in iis Psalmis, in quibus David tantum exauditione precationis postulat, non expressa speciatim re quam velit, ut Psal. 4. v. 2. Psal. 5. 2, 2, 3. Psalm. 28. v. 1, 2. Psal. 54. v. 2. & 55. v. 1, 2. Et 6I. v. 1. Et 86. v. 1. Sic Joh. 12. v. 41, 42. narratur Christum esse precatum, verum. quid a Deo petiverit, diserte non exprimitur, etsi bonam consequentia possit colligi
Secundo petitio est vel spiritualium bonorum, vel corporalium Petitio bonorum spiritualium, est qua a Deo petuntur ea quae ad spiritualem vitam pertinent, ut sanctificatio nominis divini, adventur regni Dei, praestatio voluntatis Dei, fides, spes, charitas: & ea debet fieri sine conditione.
Petitio corporalium bonorum, est qua a Deo petimus ea quae adhanc corporalem vitam pertinent. Ea debet fieri cum conditione, r videlicet Deus velit ea bona nobis dare, & si saluti nostrae expediat, Ita orat leprosus Matth. 8. v. 2. Domine, si velis, potes me purgare.
Sic fuit de precatione quam nostramet causa facimus. Precatio quae aliorum causa fit, vel pro ipsis est, vel contra ipsos. Precatio pro aliis vel intercessio est, vel benedictio. Intercessio, Graece iνldigiς, est precatio quam sancti seu fideles faciunt pro aliis, ut Deus ipsis bonum aliquod conferat, aut ab ipsi G malum aliquod auferat
De hac tres sunt quaestiones graves: Una est; Quorumnam sanctorum sit, intercedere pro aliis apud Deum, degentiumne tantum in his terris, an vero etiam viventium jam in coelo? Altera, pro quibus hominibus sit apud Deum intercededum: Tertia, Quid aliis hominibus sit a Deo petendum.
Quod ad primam quaestionem attinet, quia duobus membris constat, duo ad illam respondeo. Primum, Sancti in his terris degentes deprecantur & intercedunt pro aliis, idque facere debent ex officios primo, quia mandatum est a Deo, 1. Tim. 2. v. 1. & 2. Adhortor igitur? ante omnia, ut fiant deprecationes, preces, postulationes, gratiarum actiones pro quibusvis hominibus: Pro regibus & quibusvit in eminentia constitutis: ut tranquilla ac quietam vitam degamus cum omnipietate & honestate, Jacob. 5. 24. AEgrotat aliquis inter vos ? accersat. presbyteros Ecclesiae & orent pro eo, Et v.16, Orate alij pro aliis, ut sanemini. Deinde, quia deprecatio & intercessio piorum nic degentium pro se mutua habet promissionem exauditionis, Jacob. 5. v. 14. & se quentibus. Tertio, quia probata sanctorum exempla idem confimant: ut Moses, Samuel, David, Salomon, Elias, Paulus Aposteluso alii orarunt pro populo Dei: Ecclesia Dei oravit pro Petro, Act. 12. v. 12. Quarto, quia ipsi etiam sancti, aliorum fidelium preces pro se expetiverunt, ut Paulus Coloss. 4. v. 3. 1. Thessal. 5. 25. 2. Thessal. 3. v. 1. Hebr. 13. v. 8.
Peculiariter autem ministri verbi Dei precari debent pro Ecclesiae tota, & nominatim pro Ecclesia ipsorum fidei commissa, Ephes. 1. 17. 18, 19. & cap. 3. 14. & seqe
Iidem ministri verbi precari debent pro illis etiam a quibus laesisunt, & laeduntur gravissime, ut fecit Stephanus Actor. 7. 6c.
Ecclesia vicissim, pministris verbi Dei precari debet, Act. 12. v. 5. Magistratus pro subditis, 1. Chron. 29. v. 18. Psal. 3. v. ult. Etiam pro subditis peccatibus & rebellibus, ut fecit Moses, Exod v. v. 11. Subditi pro Magistratu seu Principe suo. Psalm. 20. Conjuges pro se mutuo, ut Isaacus precatus est pro Rebecca conjuge sua, quae sterilis erat. Genes. 25. v. 21.
Parentes pro liberis suis, Psalm. 72. Jam ad secundum membrum primae quaestionis respondeo. Ansancti Angeli & beati homines viventes jam in coelo, pro nobis ore & intercedant, nullibi Scriptura Sacra aperte testatur. Nullibi etiam hortatur sanctos vita functos & cum Christo jam regnantes, ut proaliis adhuc in terra degentibus orent:nam Scriptura Sacra est viventibus in seculo & viatoribus data; non autem mortuis & in patria quiescentibus.
Hactenus de prima quaestione. Secunda quaestio est, Pro quibus hominibus sit apud Deum intercedendum? Causa quaestionis est, quia Deus vetat Ezechielem proSenioribus Israelis intercedere, Ezech. 20.
Videtur autem quod sit pro omnibus intercedendum, quum Paulus 1. Tim. 2. v. 1. dicat: Adhortor igitur ante omnia, ut fiant deprecationes, preces, postulationes, gratiarumactiones pro omnibus hominibus. Et v. 4. Additur ratio, quia Deus omnes homines vult servari, & id agnitionem veritatis venire. Praeterea quicunque sunt diligendi. pro illis etiam preces concipiendae: At omnes homines sunt diligendi: Ergo etiam pro illis preces concipiendae. Item, quicunque sunt proximi nostri, pro iis est orandum: At omnes homines sunt proxim, nostri: Ergo.
Sed contra est quod Deus vetuit Jerem. 7. v. 16. Et Ezechielem proSenioribus Israelis intercedere: item non voluit ut Samuel lugeret de Saule, & illius causa ulterius laboraret, 1. Sam. 16. v. 1, 2. Et 1. Joh. 5. v.16. prohibetur oratio pro iis qui peccant ad mortem. Scholastici etiam statuunt, pro inimicis nostris non esse specialiter orandum: con munia enim humanitatis officia tantum illis tribui oportere, non autem haec tam egregia quae solis amicis debemus: ut docet Thomas D in 2. secundae quaest. 35. Et Durandus in lib. 3. Sentent. distinct. 30. quaest. 1. Tum pro excommunicatis & haereticis non videtur oran dum; quia qui orat cum excommunicato, est & ipse excommunicatus, si laicus est; vel deponitur, si sacerdos est, Can. Qui communicaverit. 11. quaest. 3. Deinde, qui non sunt salutandi, pro iis nec orandum: At excommunicati & haeretici non sunt salutandi, 2. Johan. v. 10, 11. Ergo pro iis nec orandum
Sed concilium Braccarense 1. cap. 34. interdicit, ut nulla oratiofiat pro his qui seipsos interficiunt, ut videre licet in Jure Canonicocausa viges. tertia, quaestione quinta, capitulo Placuit ut qui 1¬
ubet etiam Canones Pontificii ne precemur pro clerico qui aut in bello, aut in rixa, aut in Gentilium ludis mortuus fuerit. 23. quaest. 8.c. Quicunque clericus 4
Caeterum responsio ad quaesticnem proposita nostra haec est: Proomnibus electis hominibus e mundo ubicunque sint & adhuc futuri, sint terrarum orandum est universaliter: at pro mundo seu omnibus omnium ordinum hominibus viventibus adhuc in terris est orandum communiter 1. Tim. 2. 12. Psal. 5. v. 12. Psal. 28. 9. exceptis iis qui ad mortem peccant, quemadmodum docet Johannes epist. prima, cap. quinto. versu decimosexto. Idem exemplo Saulis confirmatur, & populi Judaici in rebellione adversus Deum confirmati, Jerem. 7. v. 16. & cap. 11. v. 14. & cap. 14. 11, & Seniorum illorum Israelis, pro quibus prohibitus est Ezechiel intercedere
Ergone etiam orandum pro hostibus & persequutoribus Ecclesiae Etiam, quam diu non constat eos ad mortem peccare. Sic enim ait Christus Matth. 5. v. 44. Precamini pro iis qui vobis infesti sunt, & persequuntur vos: & exemplo suo praeivit: orans in cruce pro iis a quibus crucifigebatur, Luc. 23. 34. Et Paulus jubet I. Tim. 2. v. 2. orare pro regibus & quibusvis in eminentia constitutis, quorum aliqui hostes & persequutores Christianorum fuerunt.
Quin etiam orandum pro infidelibus, pro excommunicatis & haereticis, cum aberrantes sint in viam revocandi, juxta praeceptum Jacobi cap. 5. v. 19, 20. Fratres, si quis inter vos aberrarit a veritate. & converterit eum quispiam, Sciat eum qui averterit peccatorem ab errore viae suae, servaturum animam a morte, & obtecturum multitudinem peccotorum. Nec excommunicatio ad subversionem, sed ad aedificationem est instituta, ut excommunicati humilientur, ad Dei convertantur & servertur, quemadmodum Paulus docet 1. Cor. 5. v. 5. Ejusmodi, inquam, homo tradatur Satanae ad interitum carnis, ut spiritus salvus sit die illo Domini Iesu. Imo pro excommunicatis & haeryticis, ut convertantur, eo ardentius est orandum, quo remotioressunt a Deo & viciniores exitio. Quod vero attinet Canonem, Qui communicaverit, eo non prohibetur oratio pro excommunicatis. sed cum illis conmunicatio in sacris & precibus: quia Excomunicatio, est exclusio alicujus a conmunione totoque consortio fidelium, inter quos est Christi communio, qua exclusione declaratur, excommunicatum etiam regno Dei exclusum a Satanae traditum esse, donec excommunicatus resipiscat, Et quod Johannes 2. epist. v. 10, 11. dicit, Si quis venit ad vos, & hanc doctrinam non adsert, ne recipite eum domum, nec Ave ei dicite, Qui enim dicit ei Ave, communicat operibus ejus malis: eo tantum prohibet commercium cum errorum contra fundamentum defensoribus, quibus profecto non est exhibedum ullum testimonium fraternitatis & communionis. Interim non est vetitum porare pro illis, ut Deus illos illuminet & conservet.
Inprimis orandum est pro tota Ecclesia militante, quod David facit Psalm. 3. v. 9. & Psalm. 25 v. ult. Psalm. 125. v. 4, 5. & alibi. Pro certis itidem fidelibus in calamitate aliqua constitutis, Job. 30. 24.
Pro mortuis vero, sive piis sive impiis, sive naturali morte excesset rint, sive seipsi interfecerint, sive ab aliis interemti sint, non est orandum, non est intercedendum: nam qui pis mortui sunt & in coelum translati ad Christum, precibus nostris opus non habent; & injuriam facit martyribus & sanctis qui pro illis orat: qui vero impie mortui sunt & ad inferos descenderunt, precibus nostris nihil juvantur
OBIICIUNT Papistae ex 2. Machab. 12. v. 44. Nisi enim eos qui ceciderant, resurrecturos Iudas speraret, superfluum videretur & vanum, orare pro mortuis. Et v. 46. Sancta ergo & salubris est cogitatio pro defunctis orare, ut a peccatis solvantur
RESPON. Primo est petitio principii, quia libri Machabaeorum non sunt divinitus Canonici, sed Apocryphi: ideo ad confirmanda dogmata Ecclesiastica nulla est eorum autoritas. Deinde negamus, Judam Machabaeum orasse pro defunctis. Non enim causa mortuorum militum, sed viventium reliquiarum conceptae sunt precesne judicium illud Dei amplius ezardesceret in populum, sed ira illius desineret, ut Deuter. 21. 7. Quod autem libri Machabaeorum auto aliter interpretatur factum id erroris humani est. Tertio, si Judas oravit pro defunctis, ut judicat autor libri Machabaeorum, tum & factum udaei & judicium autoris ipsius de eo pugnat cum vere Canonica. Scriptura, quia oblatio sacrificiorum & precum pro iis qui se anathemate pollucrant, plane adversatur Legi Dei
OBIICITUR secundo; Quod Ecclesiae in more fuit positum, id est sanctum & faciendum: Precatio pro mortuis Ecclesiae in more fuit. posita. Ergo precatio pro mortuis est sancta & facienda.
RESP. Primo nego consequentiam, quia ex puris particularibus nihil sequitur: major propositio indefinite quidem enunciata est, sed articulari aequipollet, si admitti debeat. Si vero universaliter intelligatur, est falsa: non enim omnis consuetudo Ecclesiae, sed tantum ea quae cum Lege divina convenit & sancta est, retinenda. Legibus enim Dei in Ecclesia vivendum est, non hominum superstitiosorum exmplis. Imo ne quidem sanctorum hominum facta quaevis, quae in Scriptura divina memorantur, imitanda, sed quae Deus jussit, facienda. Precationem vero pro mortuis Ecclesiae in more positam cum veritate Scripturae Sanctae convenire, negatur
OBIICIUNT adhuc: Quod sancti & orthodoxi Patres approbarunt, id est sanctum: Precationem pro mortuis, sancti Patres approbarunt, ut Epiphanius contra Aerianos haeres. 75. Augustinus in libro de cura pro mortuis: Arnobius libro 4. adversus gentes sub finem libri. Ergo: &c.
RESPOND. Quod sancti Patres approbarunt, scil. secundum Scripturas, id est sanctum. At precationem pro mortuis esse approbatam secundum Scripturas, negatur. Argumenta Augustini in libro allegato sunt merae & infirmae conjecturae, & Augustinus est in hac quaestione varius.
Hactenus de secunda quaestiones Tertia est, Quid aliis hominibus a Deo sit petendum: RESPON. Non tantum id quod delectat & gratum illis est: verum etiam ut impoenitentes & peccatis indulgentes Deus castigei quo resipiscant. Sic Elihu, Jobi 34. v. 36. precatur, ut tantisper Job flagelletur donec Deo vincenti cedat, & responsis vanis renunciet.
Tantum de intercessione: sequitur. Benedictio, δλογία, est precatio qua bona a Deo dari aliis optamus
Estque si causas efficientes spectes vel divina vel humana. Benedictio divina, est quae a Spiritu Dei inspirata, res eventuras Prophetico more precatur: qualis fuit Patriarcharum morituro: rum, ut Isaaci Genes. 27. v. 6. & sequentibus, & jacobi Genes. 48. Fi Mosis Deuter. 33. Benedictio humana, est quae ab humano civilique studio profecta res bonas aliis a Deo precatur.
Rursus benedictio e subjectis locis, vel publica est vel privata. Publica, est quae fit in coetu publico a ministris Dei: cujus formula exstat Numer. 6. v. 24, 25, 26. Benedicat tibi Iehova & custodiat te: faciat Iehova, ut luceat facies tua tibi, & gratiam faciat tibis attollat Iehova faciem suam erga te, & apponat tibi pacem
Privata, est quae privatim sit a quovis fideli aliis bene precantes veluti cum parentes benedicunt liberis, inprimis ex hac vita migraturi: ut Genes. 27. 6. Et cap. 48. 8, 15.
Adhaec benedictio vel spiritualis est, vel corporalis: Illa est precatio bonorum spiritualium, haec est precatio bonorum corporalium.
Salutatio & Valedictio sunt species benedictionis, qua salutem bonamque valetudinem & bona omnia aliis precamur a Deo e charitate erga illos profecta. Exempla passim occurrunt in Veteri & Novo Testamento, praesertim in epistolarum Apostolicarum exordiis & conclusionibus.
QUAESTIONES hoc leco incidunt: I. An fidelibus salutatione sit utendum? II. An imagines Dei & sanctorum manuhumana factae, sint. salutandae:
Ad primam quaestione responsio. Salutatione sidelibus est utendum: I. Quia est precatio qua aliis bona salutaria a Deo optamus. II. Quia praecepta est sidelibus, Matth 10. v. 12. ait Christus: Introeuntes autem domum, salutate eam. Rom. 16. v. 3. & sequentibus jubet Paulus complures officiose salutare
III. Quia exemplo Christi & aliorum fidelium est nobis conmendata, Nam Christus salutavit discipulos, Luc. 24. v. 36. dixit eis, Pax. vobis. Johan. 20. v. 19, 21, 26. Paulus & alii Apostoli in exordiis epistolarum suarum utuntur salutationibus, & sub finem epistolarum adscribunt salutem ab aliis fidelibus. Johannes Apocal. 1. versic. 4, 5.
IV. Quia comes & humana salutatio inter ossicia Christiana numeratur. V. Quia utest quidam ad collbquendum cum aiiis ingressus: ita A est simul declaratio charitatis erga alios
OEIICITUR: 2. Reg. 4. vers. 29. edixit Elisaeus Gechaxi: & quem inveneris, ne salutato eum, & si quis te salutaverit, ne respon deto ei. Et Luc. 10. 4. ait Christus septuaginta duobus discipulis, Neminem in via salutaveritis:
RESPOND. Non est simpliciter & proprie accipiendum quod figarate dicitur. Propheta enim Elisaeus & Christus Dominus ushyperbolica loquutione, nihil aliud sibi voluerunt quam praecipere. ut mandata obirentur celeriter nulla interjecta mora, quam adferre seset colloquium cum quovis obvio institutum.
Ad secundam quaestionem responsio. Imagines Dei & sanctorum manu humana factae, non sunt salutandae: quia quum anima careant rationali & vita, salutem illis precari est plane ineptum & stolidum.
tione contra alios. Precautio qua sit contra alios est duplex: querela Sanctorum apus Deum de hostibus, & imprecatio in illos
Querela Sanctorum apud Deum de hostibus, est quum in precibus ad Deum narrant hostium vel multitudinem, vel malitiam, crudelis tatem, injurias & insultationes, quum item conqueruntur de gravitate vel diuturnitate afflictionum quibus premuntur, de infirmitate animi & corporis, de desertione ab amicis, &c. Ejusmodi querelae plurimae sunt in Psalmorum libro, Psal. 3. & 10. & 13. & 38. Chabal. I. v, 12. & sequentibus, in Threnis Jeremiae.
Querelae ergo de hostibus sunt licitae apud Deum, qui solus vel coercere eos potest vel convertere.
Imprecatio Sanctorum in adversarios, est quum sancti Deum orant, ut hostes suos & Ecclesiae, qui implacabili odio non desinunt Deum furenter iritate & pios hostiliter perfequi, confundat & perdat tanquam justissimus Mundi judex, qui injuriam facit nemini. Tales imprecationes passim in Scriptura occurrunt, suntque Propheticae de nunciationes poenatum adversus hostes non resipiscentes, ut Genes9. v. 25. Num. 16. 15. Jos. 7. v. 25. Psal. 5. v. 11. Psalm. 125. v. 5. & passim. 1. Cor. 16. v. 22. Gal. 1. v. 9. & 5. v. 12. Actor. 8. v. 20. David Psalm 144. v. 5, 6. orat Deum, ut potentissimos hostes, quos per metapho tam montes appellat, tangat, ut in fumos abeant, ut eos suis coelestibus armis potentiaque prosternat. Sic Moses precatus est contra seditiosos Rorachum, Dathanem & Abiramum, Num. 16.
Species ejus est maledictio seu exsecratio, quam Prophetae & Apostoli ex inspiratione divina efficaciter usi sunt: ut quum Propheta. Elisaeus maledixisset in nomine Jehovae pueris Bethelensibus, qui es illudebat, 2. Reg. 2. v. 24. Sic David maledixit calumniatoribus suis apud Saulem, 1. Sam. 26. 10. Petrus Apostolus exsecratus est Simonem Magum volentem pecunia emere potestatem conferendi Spiritum Sanctum, Actor. 8. v. 20. Sic Paulus exsecratur eos qui non diligunt Dominum Jesum, 1. Cor. 16. 22. Si quis non amat Dominum. Iesum Christum, esto anathema, marancatha¬
Sunt ergo imprecationes, maledictiones seu exsecrationes aliquado licitae, sed cum his conditionibus: 1. Si mala imprecemur iis quibus Deus ea denunciat, nempe hostibus Dei. 2. in causa Dei, sine privato odio & cupiditate vindictae. 3. cum conditione, si sint insanabiles. 4. sic tamen, ne exitio eorum laetemur, sed tantum gloriae Dei vindicationem & Ecclesiae liberationem expetamus.
Abhis distingui debet imprecatio seu exsecratio impia atque injusta, quae fit exodio & vindicta privata in perniciem proximi, & quam Deus quasi carnifex statuitur & exsequutor pravarum cupiditatum hominis odio & desiderio vindictae flagrantis.
Quaeritur, An licear fideli contra seipsum precari & sibi ipsi malum imprecari & optare aut seipsum devovere aliorum causa: Et videtur licere, quia Moses petivit deleri a Deo ex libro vitae, ut Israelis tis parceretur, Exod. 32. v. 32. Et Paulus Apostolus optavit ipse anathema esse separatum a Christo, pro fratribus cognatis suis secudum carnem, potius qua ipsi persisterent in ea caecitate & pertinacia qua detinebantur, Rom. 9. 3. Job maledixit diei ortus sui Job 3. 1. & sequentibus. RESP. Nemine licet salva pietate sibi ipsi ad redimenda aliorum, quantumvis clarissimorum, salutem, imprecari aeternum exitium & expunctionem e numero eorum qui grati sunt Deo, cum fieri non possit, quin tunc transeat in castra inimicorum Dei. Quod vero Mosen & Paulum attinet, utriusque oratio non simpliciter intelligenda sed cum conditione, si fieri possit, si Deo placebit & videbitur: sic ut sententia Mosis sit; O Jehova, dele me potius de libro vitae, si fieri possit, quam ut populum perdas & tuum inde nomen inter Gentes blasphemetur. Ita Moses suam salutem posthabuit gloriae Dei. Sic etiam Paulus optatum suum proposuit, sed cum subintellecta conditiones expetivit enim se unum potius, si fieri posset, aeterna felicitate, quam cum Christo habiturus erat privari, quam omnes Israelitas a gratia excludi, & inde nomen Christi, ac gloriam Dei in discrimen vocare Utriusque oratio profecta est ex fide non vulgari, sed eximia per charitatem itidem singularem & eximiam agente; quia uterque ut singu lari excellentia fidei & cognitionis Dei donatus fuit, ita sensu charitatis singulariter excelletis anathema fieri optavit pro populo Israelitico. Uterque etiam votum illud & optatum facere potuit, in quo ex cognitione eminentissima zelus pro gloria Dei, & amor in fratre. ferventissimus arsit, hac ipsa ὑπρροολῆ verborum vix exprimendus.
uos sane ut reipsa imitari nobis non datum, ita & verbis nefas Ex subjectis locis precatio ad Deum rursus vel priuata est, ver publicat
Precatio ad Deum priuata, est quam quiuis siue separatim & solus facit ubicunque locorum, siue cum aliis, & inprimis cum familia sua domi, aut in quocunque loco privato; Sic fideles domi suae, in cubiculis suis aut vhicunque locorum, & olim precati sunt, atque etiamnum prerantur, Mlatth. 6. v. 6.
Quod si in precatione priuata plures sint coniuncti, absente ministro Ecclesiae, potest aliis voce praeire etiam laicus, veluti paterfami. lias aut alius.
Nec solum togati, sed etiam milites precationis ad Deum offici: olim defuncti sunt & defungi debent religiose. Etemplo est Certurio Matth. 8. 5. & alter Centurio Act. 10. 1. 2. 3. Legio Christiano in castris Marci Antonini Philosophi Imperatoris, ut ipse refert in epistola ad Senatum Romanum, quae exstat in operibus Iustine Martyris pagina septuagesima nona
Milites item in castris Constantini Magni, qui illis precandi disciplinam tradidit, ut memorat Eusebius in oratione de laudihus Constantini Magni, pag. nongentesima quadra gesima octat a: breuem formulam precandi praescripsit quam mane & vesperi dicerent. Eam recitat Eusebius libro quarto de vita Constantini, pagina nongentesima sexta.
Theodosius Magnus Imperator praelium initurus contra Eugenium & Arbogastum, insomnem noctem precum continuatione transegit, & magis orando, quam feriendo pugnavit, ut Augustinus scribi
nto tomo, lib. 5. de Civitate Dei, capite vigesimosexto Precatio ad Deum publica, est quam coetus fidelium in Christi nomine congregatus publice facit, vel Pastore Ecclesiae, vel bresbytero vel diacono praecunte voce clara seu exhortatione & exemplo.
De publica precatione quaeritur. I. An in publico loco coram alijs precandum? II. An in certa Gente & urbe? III. Cujus sit in publica precatione vocealiis praeire.
Quod ad primam quaestionem attinet, videtur non esse in publico coram aliis precandum, ex Matth. 6. v. 5. & 6.
I. Quia in omni loco id faciendum, 1. Timoth. 2. 8. II. Quia Christus ipse in publico coram aliis precatus est, JohaII. 41. & cap. 17. Et fideles alii in veteri & novo Testamento.
Quod vero attinet verba Matth. 6. versic. 5. &6. in iis Christus non simpliciter, sed comparate loquitur; potius; in conclavi occluso privacim orandum, quam appetendam hominum frequentiam, quae nos orantes videat.
Ad secundam quaestionem responsio: In veteri quidem Testamento in una gente, & uno tantum certo loco ad pubsicum cultum & inocationem Dei fideles conveniebant, Johan. 4. v. 20. Act. 8. Sed in novo Testamento locorum discrimen sublatum est, sic ut quovis in loco fideles convenire possint ad fundendas ad Deum communepreces, Johan. 4. v. 21. 1. Tim. 2. 8. Damnandae igitur votivae peregrinationes Romam ad sepulcrum Petri & Pauli, &c
Ad tertiam quaestionem responsio: Ex veteri Ecclesiae disciplina etiam diaconi possunt & Presbyteri in precibus publicis coetui vocepraeire. Nam ad diaconum quoque pertinet officium precum, ut & ad Presbyterum, ut docet Isidorus Hispalensis Episcopus in epistola ad Ludifredum, & repetit confirmatque Jus Canonicum, canone Perlectis
Soli autem ii qui Ecclesiastico ministerio funguntur, in publicis precibus possunt praeire voce vel exhortatione ad precandum. Sic enim fert madatum Dei: Sic in veteri Testamento Sacerdotes & Prophetae fecerunt, ut ostendit exemplum Mosis Exod. 15.
Huic assertioni non obstat, quod Salomon, licet adstante Summe Sacerdote, preces publicas pro populo fudit, 1. Reg. 8. Nam Salom. semel tantum id fecit, idque extraordinarie ut Propheta Dei extraor dinarius. Idem de Josaphato statuendum 2. Chron. 20. v. 5. & sequentibus,
Quapropter rex Azaria, qui & Huzzias dictus, cum Sacerdotii munus invaderet, a Deo lepra percussus, ideoque hominum consortioexclusus est, 2. Reg. 15. 5. & 2. Chron. 26.16. & sequentibus Ex adjuncto tempore precatio vel diurna est, vel nocturna: item vel matutina, vel vespertina: item ante pastum & post pastum: item ante. & post negotij alicujus tractationem. Psal. 22. 3. & 42. 1, 9. & 55. 17, 18. & 77. 3. & 119. v. 147. & 5. 4. Jacob. 4. 15. Quaeritur de tempore precationis I. An semper & continu? & sine intermissione orandum? Videtur affirmandum simpliciter: qui Christus dicit Luc. 18. 1. oportere nos semper orare, nec segnes esse Et Paulus 1. Thessal. 5. 17. Sine intermissione orate. RESPON. Cavendum est ne simpliciter accipiatur, quod secundum quid dictum est. Christus enim & Paulus non hoc sibi volunt, ut nihil aliud unquam faciamus, quam precemur, atque ita praetextu precationis alios labores vocationis nostrae omittamus & negligamus, ut fecerunt Messa liani seu Euchetae haeretici, qui tantum orabant, & opinabantur, Mo nachis non licere vitae sustentandae causa aliquid operati, de quibus Augustinus de haeresibus ad Quodvult Deum cap. 57. Sed hoc volunt Christus & Paulus, nullo die intermittenda certa tempora orandi; in quacunque necessitate esse precandum Deum
Quaeritur II. An certae horae canonicae in precibus observandae RESP. Neque iisdem, neque totidem horis omnes Ecclesiae aut fideles omnes obstringi debent. Sed ex cujusque Ecclesiae prudenti juditio & deliberatione constituendum est, quot horis & quibus precepublicae fieri debeant. Privatae vero preces possunt fieri a singulis fidelibus, quotiescunque volucrint, seu potius quotiescunque Spiritus Dei autor precum eos impulerit jad invocationem Dei, etiam singuli horis
On this page