Text List

Caput 17

Caput 17

CAPUT XVII In quo de potestate ordinis Ecclesiastici

LIBERTAS seu potestas ordinis Ecclesiastici, est jus a Deo Ecclesiae datum constituendi ordinem & politiam Ecclesiae, facientem ad communem fidelium aedificationem. Politia Ecclesiae, est externus ordo, secundum quem omnia decengeruntur & fiunt in Ecclesia. tanquam in domo Dei viventis. Hac vero potestate constituit Ecclesia tum ceremonias externas ad cultum Dei decenter peragendum utiles: tum externam morum formam homini Christiano convenientem

Idque in solis rebus externis & indifferentibus, hoc est, ad externum decorum pertinentibus quod externe omnes aedificare possit.

Non autem in rebus internis, hoc est, internam animi pietatem & sanctitatem concernentibus, aut verbo Dei praescriptis.

Nam quae internam animi pietatem & sanctitatem spectant, ea non potest nec debet praescribere Ecclesia: hoc enim solius est Dei.

Nec debet Ecclesia quicquam Verbo Dei scripto repugnans ordinare & praecipere.

Decreta vero super politia Ecclesiae, appellari consueverunt Canones Ecclesiastici. Hist. Trip. lib. sec. cap. decimoquarto.

Initio Canones vocabantur regulae dogmaticae de fide: δατθπα¬ σis vero formulae Agendarum quas vocant, seu officiorum, ωρισμοι definitiones seu determinationes, ad disciplinam & ordinem Ecclesiae spectantes, quas posteriores capitula vocarunt. Postea aut imprudentia aut Synecdochice omnia Canones appellata

De quorum autoritate duae sunt cautiones notandae Prima est, ne illi canones tanquam praecepta divina conscientias obligare aut ad salutem animarum pertinere censeantur

Ideo inepti sunt, qui in canonum Ecclesiasticorum observatione veram pietatem & sanctitatem, & salutis certitudinem versari putant,

Secunda est, ne existimentur immutabiles & irtevocabiles, aut etiam ubique eosdem esse debere.

Iidem canones sunto pauci numero, faciles, utiles ad aedificatio nem Ecclesiae, & ex fidei charitatisque regula sumti: non autem muli, onerosi, inutiles, fidei denique & charitati adversantes.

Sic est de libertate seu potestate ordinis Ecclesiastici.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17