Text List

Caput 33

Caput 33

CAPUT XXXIII. In quo de Nemesi morali laudabili.

VTOX Nemesis varie usurpatur: Ab Aristotele libro de mundo Deus ipse Nemesis intelligitur δὸ τεκασυ διανεμήσεως: ab aliis ustitia & ultio divina intelligitur, quae insolentiam hominum reprimere, & de injuriosis poenas sumere solet, quam Gentiles peculiarem deam esse finxerunt: interdum pro invidia capitur aut indignatione cum quadam invidia: hoc autem loco virtus moralis intelligitur & sic definitur?

NEMESIS moralis laudabilis, est virtus, quum quis juste indignatur & tristatur, aut propter contumeliam & atrocem injuriam quam vel Deus vel proximus afficitur, eamque depellere aut vindicare nititur pro facultate & officij sui ratione: aut propter malitiam & ob durationem hominum in peccatis, quibus seipsi perditum eunt, Appellatur etiam zelus, ira justa¬

Virtus haec est exercenda: I. Quia eadem in Christo fuit, ut testatur Marcus cap. 3. vers. 4, 5. Christus Pharifaeis & Scribis dixit, Licet sabbatho benefacere, an malefacere? hominem servare aut trucida, res Ipsi vero silebant: Et quum circumspexsset eos cum ira, simuldo lens, quod occalluisset cor eorum, dicit homini manum arefactam habenti, extende manum tuam. Johan. 2. v. 4. quum Maria mater ejus inconsiderate & intempestive postulasset novis sponsis in Cana oppido Galilaeae vinum miraculo quopiam dari ab eo, fuit offensus & justa indignatione motus, sic ut graviter eam reprehenderit his verbis: Quid mihi tecum rei est mulier? nondum venit hora illa mea. Hac phrasi, quid mihi tecum rei est? certum est, gravem loquentis offensionem intelligi, ut 2. Sam, 16. v. 10. Quid mihi vobiscum filij Tzerviae? Matth. 8. v. 29. Luc. 8. v. 28. Quapropter Athanasius primo tomo, oratione quarta adversus Arianos pag. ducentesima octogesimaprima ait, quod Christus ἐπετλητῆς τῶῆ μητος, id est, increpuit seu reprehendit matrem: Chrysostomus, homilia vicesima in Johannem ait, quod Christus asperius responderit, Quid mihi & tibi mulier: Et paulo post ait esse verba aspera & indignationis. Et Augustinus nono tomo, libro secundo de Symbolo, capite quinto, satis perspicue docet, quod Christus his verbis matrem reprehederit. Ireneaus Martyr, libro tertio adversus haereses, capite decimoocta vo ait: Properante Maria ad admirabile vini signum, & ante tempus uolente participare compendij poculo, Dominus repellens ejus intempestivam fostinationem, dixit. Quid mihi & tibi est mulier? Hieronymus Commentariis in caput quartum ad Galatas ait: Ab ipso Domino quasm mulier increpatur. II. Quia in aliis quoque sanctis & Deo probatis hominibus fuit. ut in Mose, qui exivit a Pharaone cum ira, Exod. 11. v. 8. qui item ac census fuit ira valde quum Dathan & Abiram conjurati Rorachi recusassent venire accersiti & contemtim provocassent Jehovam, Num 16. v. 15. In pio Ionathane qui cognito definitum esse a patre suo Saue, ut morte afficeret Davidem, surrexit a mensa accensus ira, neque comedit in die novilunij secundo quicquam; dolore enim afficiebatur propter Davidem, quum ignominia affecisset ipsum pater ipsius 1. Sam. 20. vers. 33, 34. In Davide qui ait Psal. 119. v. 136. Rivi aquarum descendunt ex oculis meis, propter eos qui non observant Legen tuam, id est, effundor in lachrymas improborum causa, a quibus legem tuam violari, indignissime fero. & vers. 139. Conficit me σelus, quod obliviscantur verbi tui hostes mei. Et vers. 158. Simul ac video perfide agentes, fastidio meipsum torqueo, quod sermonem tuum non observent. In Paulo Gal. 1. v. 9. & cap. 5. v. 12. 2. Cor. 13. v, 10.

III. Quia accepta est DEO & laudatur a Spiritu Sancto in sanctis hominibus, ut in Phinee Sacerdotes

IV. Quia calcar est virtutis Nemesi opponitur, tum stupiditas in tolerandis contumeliis & injuriis quibus Deus aut proximus afficitur, tum asperitas nimia ac turbulenta & simulata Nemesits.

Asperitas nimia ac turbulenta opposita Nemesi laudabili, est quum indignatio quae alioquin justa futura erat, modum transit, a perius tractando alios, quam par est.

Illa est vitanda: quia publicum etiam statum perturbare potest: ut factum est, quum Judaei nimis aspere respondorunt Israelitis aegn ferentibus, Davidem a solis Judaeis reductum ad regnum, 2. Sam. 19. & 20¬

Simulata Nemesis, est vitium cum quis prae se fert indignationem & tristitiam propter contumeliam & atrocem injuriam in Deum ver proximum, sed depellere eam nec nititur ac ne vult quidem,

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33