Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 26
PTONESTAS, Graece σεμνοτης est virtus quae versatur tum in moderando vestitu & cultu & incessu corporis, ne quid in eo sordidum vel lascivum vel affectatum vel inhonestum appareat, tum in cavendis lascivis ludis & jocis, ut omnia allectamenta ses incitamenta & occasiones ad illicitae Veneris appetitus amoveantur
Virtuti huic studendum: I. Quia a Deo mandatur, Exod. 20. v. 26. 1. Cor. 11. v. 10. II. Quia est altera teperantiae famula, & illius velut in animis nostris obstetrix. Nam temperaniae praepatat nostros animos; dum affectus rectae rationi contrarios, ex animis nostris evellit jam insitos aut ne inserantur, obstat & impedit.
Honestati opponuntur inhonestas & ζαναυσίη Inhonestas, Graece ἀσίλγεια, est vitium cum quis ea sibi permittiaut facit in vestitu cultuque & incessu corporis & sermonibus quaenaturali honestati repugnant. Hoc vitio igitur peccatur vel in vestit & cultus corporis nimio pretio, nitore, forma, ornamentis, mollitie additione varia fucis praeter decorum sexus aut personae nobis a Deo. impositae & praeter rationem aetatis, loci, temporis, & aliarum circum. stantiarum: vel in lascivis ludis & jocis ex studio placendi hominibus. impudicis.
Hujus vitii est si mulier vestem virilem, vir vestem muliebrem induat: si quis fucis pingat faciem, si vir comam studiose alat, si mulier retecto capite in coetibus sacris compareat:
Est studiose fugienda, I. Quia a Deo prohibita est? II. Quia illam cavendam etiam Gentiles ipsi statuerunt. Sic enim Romani quoque idololatriae Dialibus suis Flaminicis caverant. ne scalas nisi quae Graece vocabantur plus tribus gradibus adscenderent, teste Gellio lib. 10. cap. 15. Hucusque de virtute affectuum vehementiorum mode ratrice: sequitur
On this page