Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 14
VIBERTAS seu potestas conventuum Ecclesiasticorum, est jus quod Deus Ecclesiae dedit, ut fideles in nomine Christi convenirent ad communem suam aedificationem. De hac dicit Dominus ipse Matth. 18. v. 20. Ubi sunt duo vel tres in nomine meo, illis sum in medio eorum. Et exemplum ostenditur Luc. 24. vers. 53. Eran discipuli Christi omni tempore in templo, laudantes & benedicentes: Deo.
Conventus Ecclesiastici vel ordinarii sunt vel extraordinarii, Ordinarii sunt, qui stato qualibet septimana die, aut etiam singulis, diebus fiunt.
Suntque tum conciones sacrae, tum Scholae bonarum literarum. Conciones sacrae sunt coetus fidelium qui ad exercendum cultum Dei religiose conveniunt.
SCHOLAE bonarum literarum, sunt coetus in quibus juventur pie docetur & discit artes liberales & in primis salvificam e Verb Dei doctrinam, ad verae religionis in Ecclesia Dei conservationem & propagationem, dum perpetuum de legitimis scriptis Propheticis & Apostolicis, verisque illorum interpretationibus testimonium juventuri inculcatur & commendatur: ad ministerii Ecclesiastici conservationem, dum adolescentes idonei ad ministerium educantur & exercentur: ad promovendum regnum Christi & electorum salutem: & denique ad rerumpublicarum & Oeconomiarum evidentem utilitatem. Unde Scholae dictae sunt seminatia Ecclesiarum, rerumpubli. carum & Oeconomiarum.
Extraordinarii conventus Ecclesiastici, sunt qui requirente aliqui evidente necessitate praeter ordinarios conventus instituuntur.
Suntque vel Consistoria vel Colloquia vel Concilia Ecclesiasticat Consistorium Ecclesiasticum, est coetus in quo presbyteri Ecclesiae unius conveniunt ob negotia Ecclesiastica:
Collaquium Ecclesiasticum, hoc in loco appellamus coetum in quo vicinarum Ecclesiarum deputati conveniunt, ut de negotiis Ecclesiam spectantibus colloquantur & deliberent.
Concilium Ecclesiasticum seu synodus Ecclesiastica, est publicus conventus piorum virorum, a diversis Ecclesiis etiam diversarum provinciarum legitime missorum vel congregatorum, ut inter eos de rebusacris & ad fidelium aedificationem pertinentibus communi Ecclesiarum consensu agatur & statuatur, pro potestate quae illis est a Deo concessa. Dicitur etiam Ecclesia repraesentativa
Concilia a Prophetis & Apostolis celebrata divinam habent auto ritatem, sic ut nefas sit eis ulla in re quicquam derogare. Tale fuit Concilium Israeliticum, cui Elias Propheta praefuit, 2. Reg. 18. Tale fuit Apostolicum, quod Act. 15, describitur
Concilia aliorum Episcoporum, quae post Apostolos sunt celebra ta vel adhuc celebrantur, Propheticis & Apostolicis conciliis nequaquam sunt paria autoritate: nec eorum autoritas Scripturarum Sacrarum autoritati est, exaequanda.
Secundo, Concilium vel particulare est, vel Universale. Particulare Concilium, est quod aliquarum certarum Ecclesiarum nomine collectum est.
Idque est vel dioecesanum, vel provinciale, vel nationalo Dioecesanum Concilium, est in quo ex una dioecesi, Ecclesiae, reli gionis & disciplinae divinae causa conveniunt. Hujusmodi concilia & τθπας συγοδει vεl σωοδοσ τοπικαι dicuntur
Nationale Concilium, est in quo legati Ecclesiarum integrae alicuus nationis seu integri regni conveniunt. Concilia provincialia & nationalia dicuntur συνοδαι καν ἐπαρχιας,
Concilium Vniversale est quod universae Ecclesiae nomine collectum est: quale fuit Israeliticum, 1. Reg. 18. vers. 19. Nicenum adversus Arium: Constantinopolitanum adversus Macedonianos: Ephesinum adversus Nestorium: Chalcedonense contra Eutychen, & alia quae Oecumenica appellari consueverunt, item generalia.
Vniversale Concilium dicitur ambigue, vel quod est orthodoxum, & hoc sensu Milevitanum concilium, quod alioqui particulare erat tamen universale dicitur tomo primo conciliorum, pag. quingentes. quinquages. quarta & quinta: similiter Carthaginense pag. quingentes. quinquages. octava. Vel quod ex universae Christianae Ecclesiae consensu & legatis est collectum. Generale Concilium similiter non semper pro Oecumenico concilio sumitur, sed aliquando pro nationali, sicut in conciliis Romanis ub Symmacho habitis, semper legitur Symmachus concilio generai praesidens, & tamen Episcopi tantum Italiae illis conciliis interfuerunt Sic Toletanum tertium, c. 18. dicitur generale, in quo erant tantum Hispaniae Episcopi¬
(non probum. Tertio concilium vel legitimum & probum est, vel illegitimum & Concilium probum & legitimum, est quod legibus Verbi Dei est consentaneum. Leges aute & conditiones concilii legitimi sunt aliquot,
Prima est, ut convocatum sit vel per Magistratum politicum, 1. Rega 18. 19, 20, maxime si sit fidelis. Josu. 23 & 24. 1. Chron 2:. & 28, 29. 2. Chron. 29. v. 4. vel per ipsos Episcopos seu pastores, si Magistratus sit infidelis, aut religionem Christianam plane non curet, vel ei adversetur, Actor. 15. 2. Concilium Nicenum primum & alia convocat sunt a Constantino Magno, sicut Eusebius libro primo de vita Constantini Magni ait: Ecclesiae tamen Dei peculiarem solicitudinem impertiens (Constantinus Magnus,) quum per varia loca exorirentur inter Episcopos dissensiones ipse ceu communis aliquis Episcopus a Dei constitutus συυο κς τῶν θεο λειτμργον σωικρθτει, synodes ministrorum Dei indicebat & congregabat. Constantinopolitanum concilium primum a Theodosio Magno coactum, alia ab aliis Imperatoribus. qua de re videatur Symphonia nostra Theologica, cap. decimoocta. vo, thesi vigesimatertia
Secunda conditio legitimi concilii est, ut habeant in concilio vocem deliberativam seu consultativam & decisivam quicunque sunt abEcclesiis delecti & delegati, non tantum ab una, sed etiam ab altera parte dissidentium, quorum videlicet res agitur
Legati autem Ecclesiarum debent esse tum in primis pii, doctis prudentes, modesti, humiles, mansueti, & veritatis amantes & pacifici Pastores & Theologi, maxime praecipui defensores dogmatum pugnantium: tum ipsi quoque Imperatores, Reges. Principes & alii vii idonei, id est, pii, sancti & docti, sive Scholarum sint moderatores; sive politici ordinis, quos ad deliberationem, collationem & dictionem sententiarum, pari cum caeteris jure convenit admitti. Quod & in concilio Apostolleo factum, Actor. 15. 2. Laicos fuisse in concilioe Niceno admissos testantur Histor. Triparti libro secundo, capite tertio: item Tomus primus conciliorum Colon. excus. pag. trecentes. triges. quarta, Gelasius Cigicenus, Ruffinus. Videatur Symphonia nostra Catholica, cap. decimooctavo. thesi vigesimaquarta.
Tertia conditio legitimi concilii est, ut locus concilii sit opportus nus, tutus, & sine periculo accessuris omnibus, idque propter sentenias dicendas, quas omnino liberas esse oportet.
Quarta conditio est, ut summus quidem concilii praeses sit Christus, in cujus nomine congregatur, qui etiam supremus judex est in controversiis religionis, qua de re videatur Symphonia nostra Catholica cap. primo, thesi nona. Ministerialis praeses sit etiam idoneus, tum Ecclesiasticus tum Politicus.
Ecclesiasticus praeses est qui disceptationi sacrae praeest, hoc est, qui moderatur totam concilii actionem, indicit tempus conveniendi, convocat coetum, proponit agenda, sententias interrogat & Notariis adhibitis colligit: si qui Sacrae Scripturae aut Patrum orthodoxorum loci perperam aliegentur, eorum verum sensum exponis & ostendit, ipse quoque post alios sententiam dicit, eodem jure quo caeteris
Praeses Ecclesiasticus is erit, qui ex numero Episcoporum seu Pastorum a toto concilio erit electus & probatus, sive concilium generale sit, sive speciale
Nam Pontificis Romani non est, omnibus generalibus conciliis praesidere, ut sequentia argumenta evincunt:
I. Quia nullum tale privilegium Pontifici Romano a Christo datum est 2. Quia exempla ostendunt, eum jus praesidendi generalibus conciliis non habuisse. Praefuerunt enim illis alii, quam Romani Episcopi: qua de re videatur Symphonia nostra Catholica, cap. decimoocta. vo, Thesi vigesimaquint:
Hodie vero multo minus est ejus praesidere, quia est reus, quia acHcusatur de idololatria, haeresibus innumeris, totius cultus diuini pro¬
hanatione, & aliis criminibus a maxima Christianitatis parte. Nullo igitur jure in sua propria causa potest praesidere.
Politicus praeses est Imperator, Rex seu Princeps & summus Magistratus fidelis, qui concilium conuocauit, aut eius nomine legati ipsius. Sic praesedit in concilio Niceno Constantiunus Magnus. 12. q. 1. Futuram Eiusque officium est curare ἀυταζιαν, hoc est, bonum ordinem & pacem concilii, illudque tueri ab omni vi externa & confusione interna. coercete rixantes Episcopos, cogere ad esse non sistentes secum evotantur, continere coadunatum concilium, ne ipso inscio & non permittente dissoluatur, Episcopos sui officii metas transgredientes & umultuantes ad officium reuocare, quod ex majoris melirisque partis synodi sententiis & suffragiis a Praeside Ecclesiastico juxta Sacram Scripturam Canonicam fuerit collectum & conclusum approbare, decreta a Concilio iuxta sacrarum litterarum praescriptum facta ab omnibus subsignari jubere, eadem publico dicto sanicire & cutare servari per totam suam ditionem, demque decretis Conciii legitime factis rebellantes punire.
Distingui oportet causam Ecclesiasticam ab actu erdinis externAd causam Ecclesiasticam, hoc est, tem fidei & Ecclesiae electivus proses est: actus vero ordinis externi est plane politicus, ideo Magistratus summus illius conservandi causa praeses est Edicta Imperatorum & Regum, quibus Synodorum praesertimA Oecumenicarum decreta confirmantur, Graeci vocant δα ιαγμαζα θεισματα, χρυσοθολακθγαζαρασ σωοδικας γε φασεις, edicta, aureas ballas ad synodales sententas regis autoricate muniendas: id enim est xυνον, sancire ut vim Legis aliquid habeat, quod unius est ac solius Principis.
Jus pronunciandi quid sanctum sit, quid non, est Patrum Synodi: at sancire derreta Synodi est Principis. Res divinae administrantur. synodali xρισει, judicio: eaedem confirmantur regia imxρiσes, judicie quasi secundo
Quod si Magistratus non sit fidelis, vel concilium plane non curet, tum cotius concilii consensu praeses politicus est eligendus, qui rectum ordinem & pacem concilii tueatur, & caetera curet, quae summiMagistratus officium tamen non attingant, ut quod de edictis & poenis dictum est,
Quinta conditio legitimi Concilii est, ut liberum sit concilium hoc est, ut concessum sit cuique etiamsi laicus, vel etiam infidelis si concilio proponere, in quo aedificari & instrui quoad religionem possit. Quivis enim audiri potest & debet modo id ordine & rite fiat. Tum ut quivis liberum habeat aditum & abitum. Qui autem haereseωs vel sceleris alicujus convictus fuerit, & pertinax manserit, poena Ecclesiastica afficiatur, hoc est, depositione ab officio Ecclesiastico, vel Abstentione, vel Excommunicatione
Sexta conditio est, ut σuζoτmois demotis controversiis ab Episcopi seu Pastoribus & presbyteris caeterisque Ecclesiarum legatis, citra praejudicium domi paratum fiat; utque pars utraque dissentientium audiatur, absens vero & non audita pars neutiquam damnetur.
Aσυζητήσει seu colloquio absint contentiones & rixae, ut consulatur aedificationi quae inter rixandum nulla est. Exemplum est in JerPropheta, cui cum contradixisset in publico conventu Chananj Pseudopropheta, redarguit eum modeste Propheta Jeremias contentionem fugiens, donec Deus servo suo occasionem exhiberet ac aedificandum commodam, Jerem. 28.
Forma & ratio legitima atque fructuosa colloquii de religioni controversiis describitur ab Augustino in secundo tomo, epistola centesima quinquagesima secunda, quae est ad populum Donatianae factionis: Canthaginem venimus, & nos & Episcopi vestri, & quod priunolebant & indignum esse dicebant, in unum convenimus. Electi sunt ex nobis & ex ipsis, septe hinc & septem inde qui pro causa omnium loquerens tur. Electi sunt alii septem hinc & septem inde, cum quibus ubi opus erat consilium pertractarent. Electi sunt quatuor hinc & quatuor inde, quigestis conscribendis custodes essent, ne infalsatum aliquid ab aliquo diceretur. Dati sunt etiam a nobis & ab ipsis notarii quatuor hinc & quatuo inde, ut bini cum exceptoribus ludicis alternarent, ne aliquis nostrums dixissealiquid causaretur, quod non fuisset exceptu. Huic tantae diligentiae etiam illud est additum, ut & nos & ipsi, quem admodum ipse Iudex vοrbis nostris subscriberemus, no quisquam diceret in illis gestis aliquio vel postea fuisse corruptum. Cum enim adhuc viventibus eis qui subscripserunt innotuerint eadem gesta omnibus locis in quibus oportet ut innotescant, sic etiam ad posteros confirmata veritas perdurabit.
Septima conditio Concilii legitimi est, ut finis concilii sit legitia mus. Is autem duplex est. 1. Ut puram doctrinam in Sacra Scriprura traditam adversus haereticos asserat, & publico suo testimoniapprobet: ac proinde sit non judex, sed index pot us judicii divini exScriptura Sacra 2. Ut Politiae Ecclesiasticae decreta pro divers temporum, locorum & personarum ratione constituat vel constitut. confirmet. Non est autem concilii videre, ut personae errantes supplicio cap: tali puniantur: nec sanguinaria chirurgia Ecclesiam decetsalubrior est diaet:
Octavo, ut nihil definiatur, nihil decidatur, nisi ex Sacrae Scripturae tanquam unicae NORMAEVERITATIS in Ecclesia, judicio, quod ju dicium & publicum est & Dei ipsius, qui in Scriptura loquitur, & solupotestatem habet praescribendi Ecclesiae, quid sit credendum & faci endum in Ecclesia. In Synodis sola vox Dei audiri debet & ab ejus decisione omnibus pendendum: alioqui vocem decisivam a qua veritatis autoritas dependeat nullus hominum in Synodo, ac ne ipsa qui dem Synodus tota habet. Vox illa Dei sonat in Scriptura Prophetica. & Apostolica, quae tum Conciliis omnibus, tum singulis etiam privatis est magistra fidei secundum Deum; Cui Scripturae judicio publico si subscribat concilium, ipsum recte judicat,
Proinde decreta Concilii Scripturis Sacris consentanea acceptan da sunt, sed Scripturis ipsis neutiquam exaequanda. Ideo nondum in telligentibus eorum aeritatem, licet ea examinate an cum Scripturia consentiant, ut factum est de Symbolo Niceno, Historia tripartita, lib. secundo, cap. undecimo: &, quod amplius, ut factum est de doctrina Apostoli Pauli a Beroeensibus, Actor. 17. 11
Extraordinarium fuit, quod Elija Propheta mitaculo cum prophetis Bahalis spopondit, ut nempe is esset Deus qui igne testaretur se esse Deum 1. Reg. 18. v. 24. Nam Prophetae Baalis non complectebantur Scripturam Sacram
Sic fuit de Concilio legitimo & probo. Concilium non probum & illegitimum, est quod legibus Verbo Dei praescriptis repugnat: hoc est, in quo illa desunt, quae in concilio legitimo requiti Scriptura Sacra docet. Tale concilium vocatur etia pseu dosynadus: cujusmodi est synodus Nicena secuda, quae falso dicitur septima synodus generalis: item concilium Constantiense, Lateranensia. aliquot, Florentinum, Tridentinum, quod postremum cur non sit leigitimum libro primo expositum cap. trigesimo tertio¬
Dissentanea Conciliorum Episcopalium. Concilia non habent potestatem condendi novos articulos fido vel proferendi alia dogmata, quam sunt a Deo puaescripta in prophaeticis & Apostolicis libris
II. Quia Deus etiam ipsos Prophetas prohibet aliquid afferre ex seipsis, sed injungit ipsis ut loquantur ex ore Domini. Ezechiel. 3. ver. 17 Fili hominis, ait Dominus, speculatorum te dedi domui Israel:aus dies igitur ex ore meo verbum, & annuntiabis illis ex me. Idem es apud Jeremiam aliis verbis Jerem. 23. versicul. 28. Propheta, inquit, apud quem est somnium, narret somnium: & qui habet verbum meum, loquatur verbum meum verum.
2. Quia ipsis etiam Apostolis a Christo injungitur, ut doceant omnes Gentes servare, quae ipse praecepit Matth. 28 19.
3. Quia ipse etiam Christus, quamvis Magister & Doctor omnium constitutus, nihil docuit, nisi quod Pater ipsi mandavit; sicut profiretur ipsemet Joh 7. v16. Mea dectrina non est mea, sed eius qui misit me Patris. Jam si Prophetae, si Apostoli, si Christus denique ipse hanin se legem recepit, ne quid docerent aliud, quam Deus mandasset. multo magis ea conciliis est imposita
Quia Moses, Prophetae, Christus ipse & Apostoli, dogmata: sua ex Scriptura probarunt: quod ipse Bellarminus faretur libro I. de Verbo Dei, cap. 2.
7. Quia solus Deus nobis in spirituali doctrina est magister: ut solus est verax qui nec mentiri nec fallere potest.
o habet Ecclesia potestatem etiem addendi aliqua Sacris Scripturus RESP. In propositione omissa est elenchus fnlsorum patium: nam falso fingitur eadem potestas & autoritas competere Ecclesia cum Prophetis & Apostolis Alii ministri Ecclesiae non sunt Prophe tae & Apostoli. Quod attinet ad assumtionem, sciendum est in libris Mosis vel dogmata contineri vel historiam. Si dogmata spectes, nulla nova sunt addita a Prophetis & Apostolis, sed tradita a Mose ab illis tantum declarata. At si historia ipectes, est addita, sed ad illustranda dogmata, non evertenda. Est igitur sophisma falsorum parium: nam quiequid Prophetis & Apostolis licuit, id aliis ministris non continuo licet
II. Concilia Episcopalia neminem obligant, si a Scriptura Sacradiscedant: ut haec argumenta ostendunt: Primum quia Cociliis etiam probatissimis Patres Orthodoxi alios adstringere in controversiis fidei noluerunt. Quod enim Concilium Universale probatius est Nireno primo? ad illud tamen noluit Augustinus revocare adversarios fidei, sed ad Sacram Scripturam Nam 6. tomo, li. 3. contra Maximi num Arianorum Episcopum, c. 14. ait: Nec ego Nicenum, nec tu debo Ariminense tanquam praetudicaturus proferre Concilium: Nec ego hujus autoritate, nec tu illius detineris: Scripturarum autoritatibus, non quorumcumque propriis, sed utrisque communibus testibus, res cum re, causa cum causa; ratio cum ratione concertet. Utrique legimus; Vt simus in vero Filio eius Iesu Christo: ipse est verus Deus & vita aterna. Vtrique tanti ponderis molibus cedamus
Secundum argumentum est Si ne Apostolis quide, imo ne Angelis quidem e caelo, aliquid praeter id quod Scripturae Sacrae docent anmunciantibus obediendum est: multo minus Conciliis Episcopalibus. Antecedes est Apostoli Pauli Gal. 1, 8, 9. Sed etiamsi nos, aut Angelus e caelo evangelizet vobis praeter id, quod vobis ovagelizavimus, anathe ma esto. Vt ante diximus, etiam nunc iterum dico, Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema esto. Sic CHRTSOST0MuS ait homil. 2. in secundam epist. ad Timoth. Plus aliquid dicam, ne Paulo quidem obedire oportet, si quid dixerit proprium, si quid humanum, sed Apostolo Christum in se loquentem circumferenti
Tertium argumentum, quia Conciliorum codices sunt corrupti & falsati. Nam ipsimet Pontifices Romani falsarunt canones Niceni Concilii & Milevitani. Vide Symphoniam nostram Catholicam decimooctavo cap. thesi vigesimaprima
Quartum, quia Conciliis si a Sacra Scriptura deflectant, antepo nenda est etiam unius hominis quantumvis laici sententia in sacris literis fundata: sicut Gerson ait Tractatu de Examinatione doctrina rum parte prima principali, consideratione quinta: Examinator huiusmodi doctrinarum est per modum doctrinae quilibet in sacris literis sufficienter eruditus. Et paulo post: Iungatur huic considerationi cum suadeclavatione duplex veritas. Prima staret quod aliquis simplex non auporizatus, esset tam excelleter in sacris literis eruditus: quod plus esset credendum in casu doctrinali suae assertioni quam Papae declavationi. Constat enim plus esse credendum Evangelio quam Papae. Si doceat igitur talis eruditus veritatem aliqua in Evangelio contineri, ubi & Papa nesciret. vel ultro erraret: patet cuius praeferedum sit iudicium. Altera veritas: Talis eruditus deberet in casu, si & dum celebraretur generale Concilium: cui & ipse praesens esset illi se opponere, si sentiret maiore partem ad oppositum Evangelii malitia vel ignorantia declinare. Exemplum beatissimus dedit Hilarius. Idipsum diserte scribit Panormitanus extra. de elect. c. si gnificasti: Plus credendum est vel simplici Laico Scripturam proferenti, quam toti simul concilio¬
On this page