Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
TTHARITAS erga alios, est virtus, per quam uniti aliis sumus constanter in bono, propter Deum quem ex animo diligimus.
Causa conservans charitatem mutuam est affectio ultro citroque exercita: sicut Gregorius Nazianzenus ait: αδεν κτα ἔχυρὸν πςο ἀγάπον, ας αυλιδιοε θη διαδεσις: Nhil tam validum est ad charitatem, quam affectio ultro citroque exercita. Vis ut ameris, ama¬
Charitas erga alios tum erga homines, est, tum erga sanctos Angelos. De hac distributione vide Augustinum tertio tomo, de doctrina Christiana primo libro, capite vigesimo tertio & trigesimo¬.
CHARITAS ERGA HMINES, est qua nobis animitus unimus & unitos manere desideramus, illos homines, quibus bene volumus laudabiliter & justam ob causam
Ea sedulo & libenter exercenda: I. Quia a Deo nobis mandata est, & in Veteri & in Novo Testamento, Levit. 19. v. 18. Diliges proximum tuum sicut te. Matth. 5. v. 44. Diligite inimicos vestros. Joh. 13. 34. Maudatum novum de vobis, ut alii alios diligatis: sicut dilexi vos ut vos etiam diigatis alii ulios. Coloss. 3. 14. 1. Pet. 4. 8. 1. Joh. 2. v. 7, 8. & cap. 3. 11, 23. & 4. 7. 17. & 2. Joh. 4. v. 5, 6.
II. Quia est nobis summe utilis & necessaria propter effecta praeclara & amabilia quae producit, 1. Johan. 2. v. 10. Nam est pacis & concordiae conservatrix: dum multa proximi peccata operit & offensas facile ei condonat. Proverb. 10. 12. 1. Petr. 4. vers. 8. Hoc argumento exhortatur Paulus Apostolus ad charitatem 1. Cor. 13. v. 4. & sequentibus: Charitas iram cohibet &c. Amabilis effectus charita. tis est concordia, quae est & animi & sensus & orationis & actionum multorum hominum inter se consensio divinae voluntati congrua, excharitate mutua proficiscens. Alias enim conjuratio est damnabilis si plures quid Deo adversum conspiratione quadam inter se facta tuentur & probant, Jesa. 8. v. 12.
V. Quia charitas in proximum est indicium nos translatos a morte in vitam, seu est argumentum adeptae justificationis coram Deo. 1. Joh. 3. v 14.
VI. Quia ad charitatem in proximum invitat nos exemplum Christi, Joh. 15. 12. Hoc est mandatum illud meum, ut diligatis alis alios, prout dilexi vos. Eph. 5. 2. Incedite in charitate, sicut & Christus dilexit nos. 1. Joh. 3. 16.
IIX. Quia ex charitate erga proximum intelligimus nos vere est. filio. Dei,i Johan. 3 19. charitas nostra erga proximum certum est, nobis nostra: adoptionis testimonium.
X. Quia charitas hoc nobis praestat, ut Deum cum libertate loquendi invocare possimus, I. Joh. 3. v. 21
XII. Quia ex Deo est,1 Jeh. 4. v. 7. XIII. Quia est documentum nostrae regenerationis per Spiritum Sanctum & verae cognitionis Dei, 1 Joh. 4. v. 7. Quisquis dili¬
ex Deo natus est, & novit Deum. Gal. 5. 22. XIV. Quia testatur Deum habitate in nobis seu conjunctum esse nobis.1 Joh. 4. 12. Si diligomus alitalios, Deus in nobis haecitat
XIX. Qui certum est nobis instauratae in nobis imaginis Dei, tescimonium, 1 Johan. 4. 17. Per hoc adimpletur charitas nubiscum ut fiduciam habeamus in die judicii, quod qualis ille est, tales & nos sui mus in hoc mundo.
XX. Quia expellit corde metum servilem, hoc est, trepidationem & cruciatum illum conscientiae; 1. Joh. 4. 18. Metus non est in charitate: integra charitas foras ejicit metum: quoniam metus cruciatum habet: qui autem metuit non est integer in charitate. Hoc dictum de charitate quidem Dei erga nos agit, sed per consequens etiam de charitate nostra erga Deum. Nam quem Deus diligit, & qui sensum charitatis Dei in se percipit, is etiam proximum diligit
XXI. Quia est argumentum charitatis erga Deum: nam insepaabilis est a charitate erga Deum, 1. Joh. 4. 21. Et hoc mandatum nabemus ab eo, ut qui diligit Deum, diligat & fratrem suum, & cap. 5. v. 15.
XXII. Quia testimonium nobis est charitatis Dei erga nos Nam ex charitate nostra in proximum cognoscimus, quod & Deus nos d ligat, 1. Joh. 4. 12.
XXIII. Quia ad charitatem erga proximum invitant nos alios rum fidelium exempla: veluti Johannis, 2. Joh. v. 1.
Vera charitas erga alios homines est perpetua: sicut dicitur Joh. 13. v. 1. Iesus usque ad finem dilexit suos disc pulos
Charitati erga homines opponitur tum simulata aut momenta nea charitas in proximum, & amor inordinatus in proximum, tum odium iniquum in proximum
Simulata cheritas in proximum, est quae in verbis tantum, non in reipsa posita est, quum ab effectu sincero non proficiscatur. Ita simulavit Saul charitatem in Davidem promissa ei filia, I Sam. 18. Sic Carolus IX. Rex Galliae simulavit charitatem in Regem Navarrae. Principem Condaeum, Casparum Colignium Amiralium, Anno 157:.
Momentanea charitas in proximum, est quae vel levi occasione abrumpitur: qualis erat Saulis in Davidem 1. Sam. 16. 22. Dilexit Sauli Davidem valde, adeo ut esset et armiger.
Amor in proximum inordinatus, est vitium quum quis homines plus diligit quam par est, ita ut furor potius censeri debeat, quam amor. Veluti si quis amore hominis alicujus faciat quod Deo displicere novit. Prohibetur Matth. 5. 29, 30.
Qdium iniquum in proximum, est peccatum, quum quis aversatur atque a se amovet homines alios vel ex recordatione aut persuasione illatae injuriae, vel ex mera animi elatione, quod sese illis superiorem & meliorem putat Hujusmodi odium si inveteratum sit, appellatur vulgo rancor, unde & rancidae epulae dictae, λπι φι ἡ ἀνειν: a Scholasti¬
acidia dicitur ab acide Est fugiendum sedulo: I. Quia a Deo prohibetur praecepto Decalogi, Ne occidas. Ite Lev. 19. v. 17. Ne odio habeto fratre tuum in corde tue
II. Quia facit homines Cajino fratricidae similes, 1. Joh. 3. v. 12. III. Quia in morte aeterna hominem detinet, 1. Joh. 3. 14. IV. Quia homicidio par censetur coram Deo, 1. Joh. 3. v 5. Quise quis odit fratrem suum, homicida est, & nostis nullum homicidam habere vitam aeternam in se manentem. V. Quia arguit vacuitatem verae notitiae Dei, 1. Joh. 4. v. 8. "Qui non diligit, non novit Deum: nam Deus est charitas"
VI. Quia cum charitate in Deum nequit conjunctum esse, 1 Joh. 4. vers. 20. Si quis dixerit, diligo Deum & fratrem suum oderit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum quem non vidit, quomodo potest diligere:
VII. Quia excitat discordiam, quae est animorum, sententiarum, orationis & actionum in re, in qua consentire homines debebant, dissensio ex mutuis odiis proficiscens. Excitat contentiones, Proverb co. 12. id est, convicia & contentiosas exprobrationes peccatorum ab humanitatis charitatis que officio alienissimas
IIX. Quia est vitium vere diabolicum. Diabolus enim ut odit Deum, ita etiam odit humanum genus, & in eo maxime electos ad vitam aeternam.
IX. Quia perniciosum est humano generi, Gal. 5. v. 14. Quod si alii alios mordetis & exeditis, videte ne vicissim alii ab aliis consumamini
X. Quia est vitium infidelium proprium, sicut Paulus de illis ait Rom. 1. v. 31. quod sint charitatis expertes. Hinc Christiani exprobrabant olim Gencilibus mutua odia, ut M. Minucii Felicis Octa rius. Vos, inquit, naec invicem agnoscitis, ut in mutua odia savitis: nec fratres vos, esi sane ad parricidium recognoscitis,
Differt ab odio justo, quod est appetitus amovendi a nobis illos quorum incorrigibilem esse malitiam animadvertimus, proficiscens ex constanti amore Dei & probtatis. Tali odio prosequendi sunt, osores Dei exemplo Davidis. Psalm. 139. v. 21, 22. & qui dediti sum vanitatibus fallacibus, Psalm. 31. v. 17. id est, idolis, divitiis, fiduciae in hominibus. Exemplo item Christi, Prov. 8. 13. fastum & elationem, vianque maii, denique os perversitatibus deditum od
On this page