Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 20
TEmperantiae nomen interdum stricte accipitur vel pro sobrietate vel pro castitate: interdum autem, ut & hoc loco, late pro complexu plurium virtutum particularium, & definitur in huc modum.
Temperantia, est virtus, quae animi nostri motum & affectionem in voluptatibus corporis appetendis fugiendisve regit & moderatur, sic ut illis fruamur, prout divinae voluntati, naturae & rectae rationiordini item personarum, locorum & temporum consentaneum est.
Officia temperantiae & sic temperantis sunt duo: 1. honestas & licitas voluptates corporis absentes moderate expetere & praesentibus moderate frui. 2. illis voluptatibus sic uti & frui, ne quid propter eas committat, quod possit vel famam, vel valetudinem, vel rem familia rem laedere.
Virtuti huic continenter studendum: I. Quia mandata est a Deo in Decalogo. Item 1. Petr. 3. v. 7. Estote temperantes. Mandata est autem omnium ordinum & aeratum hominibus, inprimis verbi Dei ministris, senibus, anibus & adolescentibus, ut ex sequentibus dictis planum evadet. De ministris verbi dicitur 1. Tim. 3. v. 2. Oportet Episcopum irreprehensum esse, unius uxoris virum vigilantem, temperantem, &c. Idem repetitur Tit. 1. 8. De aliis legitur Tit. 2. 1, 2. At tu loquere quae decent sanam doctra nam, ut senes sobrij sint, venerandi, temperantes. Et v. 5. ut adolescenculae sint temperantes: Et v. 6. Adolescentulos itidem adhortare ut. sint temperantes. 1. Tim. 2. 9. vultP aulus ut mulieres ornent sese cum temperantia.
II. Quia debita est Deo pro redemtione nostri per Christum & illuminatione per Evangelium. Quo pertinet quod Paulus Apostolus dicit Tit. 2. v. 11, 12. Illuxit enim gratia illa Dei salutisera qui¬ busvis hominibus. Erudiens nos ut abnegata impietate & mundan cupiditatibus, temperanter & jusse & pie vivamus in praesenti seculo.
III. Quia una cum justitia & pietate requiritur ad exspectationem plenae redemtionis per Christum tandem perficiendae: sicut loco jam citato Apostolus subiicit vers. 13. Exspectantes beatam illam spem & illustrem illum adventum gloriae magni illius Dei ac Servatoris nostri Iesu Christi.
IV. Quia praeclaros effectus habet sive corpus sive animam hominis spectes. Conservat enim corporis sanitatem & pulcritudinem: in anima autem conservat ac confirmat ingenium, judicium ac memoriam: adhaec prudentiam fovet, unde nomen συφροσμνης accepit, & inprimis reddit & conservat hominem aptum ad cultum divinum.
Intemperantia, est vitium quum quis voluptates corporis cum ad sunt aut cum haberi possunt, immoderate appetit iisque abutitur; vequod eae absint iisve minime fruitur, nimium dolet & tristatur, contra voluntate divinam, contra omnem rectam rationem & honestatem.
Oritur ex prava educatione vel corruptela. Unde nominatur Graece ἀκελασια, a privativa particula α & verbo κολαζειν, quod est, punire, coercere, castigare q. d. vitium non punitorum, non coercitorum. non castigatorum ac proinde male educatorum. Et intemperanter nuncupantur Graece ἀκδλασοι, id est, indomiti & necessariae castigationis bonaeque educationis expertes.
Istud vitium est fugiendum I. Quia a Deo est prohibitum in Decalogo. II. Quia est vitium admodum noxium. Nam intemperantia non tantum corpus aegrum & deforme facit: verum etiam animam corrumpit, ingenii vivacitatem paulatim extinguit, judicium obfuscat; memoriam debilicit, imprudentiam gignit, & hominem tardum impeditumque ad virtures reddit.
Stupiditas sensuum, αναjρσθεσία, est vitium quum quis omnes voluptates corporis, etiam necessarias, honestas & licitas, quas Deus homini ad se, suamque hanc vitam tuendam insevit, aspernatur, ac si tipes esset & truncus expers omnis sensus vel syncero animi judicie privatus.
Vitium istud est improbandum: I. Quia est veluti naturae immanitas, est vitium penitus alienum a natura, utpote quae non tantum doloris, sed etiam voluptatis sensus est praedita.
II. Quia animi etiam stupiditatem arguit Temperantia nocens, est hypocritica & simulata temperantia, qualis est eremitatum & monachorum, qui temperantiae opinignem apud alios venantur, quum sint revera intemperantes
Continentia, ἐγκρατεια Graece, est temperantia per quam nos continemus ab usu rerum ad voluptates corporis pertinentium, veluti cibi & potus, somni & Veneris, has res omnes rectae rationis imperio subiicientes, ne in iis peccemus. Rom. 13. v. 13, 14. Actor. 24. v. 25. Gal. 5. 22. 1. Petr. 2. 11, & 2. Petr. 1. 6.
On this page