Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 10
SPEM in Deo sequitur ordine charitas erga Deum, quae spe posterior est ordine Quum enim per fidem promissionem de vita aeterna admisimus, spes eam assequendi concipitur, atque hinc amor erga Deumoritur. Non enim amamus eum, a quo non speramus. nos posse adipisci quae exoptamus & quae ille promisit. De charitate autem erga Deum duo sunt consideranda: Unum in genere, An sit discrimen inter dilectionem, amorem & charitatem: Alterum in specie, quid sit charitas erga Deum, quae ejus causa, effecta, subjecta, adjuncta, dissentanea? &c.
Differunt communiter dilectio, amor & charitas: Dilectionem enim minore faciunt amore, amorem majore dilectione, charitatem majorem amore. Cicero epistolam ad Dolabellam: Quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, posse aliquid accedere? tantum tamen accessit, ut mihi denique nunc amare videar, an tea dilexisse. Eodem sensu ad Filium scribit: Sed tamen ut scires, eum a me non diligi solum, verum etiam amari, &c. Dilectio & electioidem pene sunt: significantior tamen vox est dilectio, quia includit & judicium eligentis, & actionem sejungentis electam rem ab aliis. Dilectionem amor sequitur, per quam rei quam diligimus affectu unimur: Amor enim unit amantem cum amato. Amore autem majoest charitas per quam ita complectimur rem amatam, ut omnibus. modis enitamur, ne ea careamus unquam. Dilectio ergo est affectus levior, amor vehementior, charitas ibi statuitur, ubi conjunctio actior & perpetua intercedit. Haec est usitata trium istarum vocum di stinctio: at in rebus divinis discrimen istud non semper observatur. in-primis quum de charitate erga Deum agitur: & si quod discrimenest, amor & charitas erga Deum causa sunt dilectionis: haec vero est fectum est charitatis & amoris erga Deum. Sic autem definitur charitas erga Deum:
Charitas erga Deum, est virtus per quam creatura rationalis Deo unita adhaeret, in eo se oblectat, in eo laetatur & unice acquiescit, propterea quod ipse sit summum bonum.
Estque vel naturalis vel supernaturalis Charitas naturalis erga Deum, est quae Adami natura a Deo concreata erat ab origine. Nam si sine charitate a Deo creatus est, ejus similitudinem in creatione sui nequaquam accepit. Si sine charitate creatus est, justus & innocens a Deo factus non est: creatura namque rationis capax & liberi arbitrij, justitiae & innocentiae, sine charitate erga Deum particeps esse non potest: colligitur ergo, quod A dam antequam peccaret, charitatem habuit, sine qua justus & innocens esse non potuit. Nec tamen illa Deum diligere potuit sine auxilio Dei moventis. Charitatem autem illam Adamus violatione praecepti Dei perdidit. Sed quia sine charitate erga Deum nemo intrat in regnum coelorum: opus fuit alia ut justitia sic & charitate erga Dei. um eaque supernaturali, quam renati donarentur, auxilio gratiae sanata natura: sic ut impium dogma illorum sit, qui docent, posse hominem suis naturalibus viribus Deum supra omnia diligere. Definitur autem charitas erga Deum supernaturalis in hunc modum:
Charitas erga Deum supernaturalis, est virtus per Spiritum Sanctum cordibus, nostris infusa, quam toto corde, tota anima, tota mente, totisque viribus, Deo uniti adhaeremus, uti summo nostro bono, ita ut sicut ipsum aute & super omnia amamus, sic etiam propter ipsum alia, quae secundum voluntatem ejus diligenda sunt, amore non stro complexis tamen in ipso solo cordibus nostris unice conquiescamus. Appellatur etiam charitas Dei, Johan. 5. v. 42. 1. Johan. 3. v. 17. charitas Patris, I. Johan. 2 v. 15.
Charitas erga Deum, ut & charitas erga proximum, est virtus ac proinde habitus, secundum Sacrae Scripturae doctrinam: etsi charitas seu amor sit affectus seu passio secundum Philosophorum sententiam, qui tria constituunt humanarum actionum principia internin hominibus exsistentia, δυναμιν, παθος κι ε8ιν. Nos Scripturam Sacram ducem sequimur, quae refert charitatem seu amorem erga Deum inter virtutes Theologicas, id est, quae infunduntur a Deo per Spiritum Sanctum, & immediate in Deum feruntur
Causa efficiens illius alia est primaria, alia secundaria. Primaria est Deus ipse, qui charitatem infundit cordibus nostris per Spiritum Sanctum nos regenerantem, sicut dicitur, 1. Johan. 4. vers. 7. Charitas ex Deo est. Unde charitatem sancti a Deo petunt, velut Paulus Ephes. 6. vers. 23. Pax sit vobis fratribus, & charitas cum fide a Deo Patre & Domino Iesu Christo. Et Galat. 5. vers. 22. Fructus Spiritus est charitas. Subscribit Concilium Arausicanum. alterum, canone vigesimoquinto sic pronuncians: Prorsus donum Dei est, diligere Deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectos diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis, unde placeremus Ergo charitas erga Deum est a Spiritu Sancto: ac proinde non est Spiritus Sanctus ipse: sic ut Petrus Lombardus turpissime erraverit. libro primo Sententiarum, Distinctione decimaseptima, capite secundo & aliquot sequentibus contendens, charitatem Dei in nobis esse ipsummet Spiritum Sanctum. Iste error damnatus est ab ipsamet Sorbona Parisiensi & primus positus inter articulos in quibus Magister sententiarum non tenetur communiter ab omnibus; quem tamen Guilielmus Occamus excusare conatus est. Atqui aliud est charitas, aliud charitatis autor. Charitas in nobis erga Deum est, Spiritu Sancto: Ergo non est ipsemet Spiritus Sanctus. Charita. in nobis est virtus & qualitas in nobis: Spiritus Sanctus est illius effector. Charitas in nobis est res creata: Spiritus Sanctus est ejus creator.
Secundaria causa efficiens illius est tum verbum Dei per quod in nobis gignitur fides efficax per charitatem, tum fides salvifica quae per agnitionem bonitatis Dei in nobis charitatem generat; charita; enim erga Deum ex agnitione bonitatis Dei oritur. 1. Timoth. 8. v 5. Galat. 6. vers. 8. ac proinde quod tradunt Scholastici, charitatem fide ac spe priorem esse, merum est deliramentum: tum natura nostra Spiritus Sancti virtute regenita, atque sic & arbitrium nostrum per gratiam regenerationis liberatum, atque adeo imago & similis tudo Dei in nobis per spiritualem regenerationem instaurata: nam quisquis diligit, ex Deo natus est, & novit Deum 1. Johan. 4 vers. 7 Huc pertinet quod legitur Deuteron. 30. vers. 6. Circumcidet Iehova Deus tuus cor tuum & cor seminis tui ad diligendum Iehovam. Deum tuum ex toto corde tuo & ex tota anima tua. Expresse autem licimus causam instrumentalem charitatis esse nostram naturam per Spiritum Sanctum regeneratam, ac proinde & arbitrium nostrum per gratiam regenerationis liberatum: quia amor erga Deum; naturalis in nobis, quales sumus post lapsum, nullus est. Ut enim natura sumus filij irae, ita etiam natura prorsus a Deo aversi sumus ejusue odio referti, donec ipse ex gratia corda nostra mutet. Perperam igitur Papistae aliqui duplicem statuunt amorem quo Deum post laplum prosequamur; unum, naturalem: alterum, infusum. Nutura lem vocant, quo naturaliter a nobis Deus diligatur, priusquam nos Spiritu suo regeneret, & quo amore naturali tanquam praepatatione nos mereamur regenerationis gratiam. Quae opinio improba est: & pestilens. Nam in hominibus post lapsum nullus potest esse amoerga Deum nisi divina gratia infusus per Spiritum Sanctum. Qua propter etiam Bellarminus ipsenmet nostram sententiam approbat tertio tomo controversiarum, controversiae tertiae parte prima, libro sexto, capite septimo, ubi ait sententiam hanc, (quae nostra est) esse Augustini, imo etiam Scripturarum & Conciliorum, quicquid aliqui (nimirum Papistae, de illis enim loquitur Jminus considerate in hac parte scripserint
Finis charitatis nostrae erga Deum supremus est Deus ipse. Nam Deus diligendus est propter se. Subordinatus finis est ut propter Dei. lum alia etiam diligamus quae ex Dei voluntate diligenda sunt, sicut dicitur, 1. Johan. 4. vers. 21. Et hoc praeceptum habemus ab eo, ut qui diligit Deum, diligat etiam & fratrem suum
Interna prima ac principalis est diligere seu amare Deum, cui conjungitur actio desiderandi seu appetendi eum, si quis eo nondum fruatur aut nondum plene fruatur: & gaudium de eo, si quis cum habeat praesentem, eoque fruatur, inque eo tanquam in fine acquiescat. Hae enim tres sunt veri & perfecti amoris actiones propriae atque inseparabiles; diligere: id est, affici & inclinari erga objectum, hoc est bonum cognitum: desiderare illud, hoc est, appetere & studere ut ei uniaris: denique in fruitione ejus tanqua finis adepti unice acquiescere.
Deus autem est a nobis diligendus, I. Quia ipse nobis hoc mandat, Deut. 6. v. 5. Matth. 22. v. 23. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo & ex tota anima tua& ex totis viribus tuis. Deut. 10. v. 12. Nunc itaque Israel, quid Iehova Deus tuus petit abs te; nisi ut timeas Iehovam Deum tuum, ambules in omnibus viis ejus & diligas eum? Deus. 11. v. 1. Diliges Iehovam Deum tuum. Et cap. 30. v.16. Praecipio tibi hodie, ut diligas Iehovam Deum tuum ambulando in viis ejus & observando praecepta ejus, Josu. 22. v. 5. vel 8. juxta distinctionem Junij & cap. 23. ver. 11 Attendetis igitur valde animis vestris, ut ametis Iehovam Deum vestrum. Epist. Judae v. 21. Vos ipsos in charitate Dei conservate. 1. Timoth. 1. v. 5. Finis mandati est charitas
II. Quia est summum nostrum bonum, ac proinde bonus, mise ricors, gratiosus, &c. Hoc argumentum innuitur, quum dicitur: Diliges Dominum DEUM TUUM. Est enim Deus noster, quia federe nopiscum inito declarat se esse summum bonum nostrum, ac proinde bonum, misericordem, gratiosum.
III. Quia innumeris beneficiis nos affecit, singulis adhuc momentis afficit & in posterum afficere non desinet. Hoc argumento pollicetur David Psalmo decimooctavo v. 2. se dilecturum Deum, quia sit firmitas ejus, id est, autor & donator firmitatis. Sic Psal. 31. v. 24. Diligite Iehovam omnes quos benignitate prosequitur: fideles custodientem Iehovam, & rependentem excellentissime, facientem res magnificas. Psal. 37. v. 4. Oblecta te in Iehova qui dabit tibi petitiones cordis tui. Et Psal. 119. v. 1. Diligo, nam exaudit Iehova vocem meam, deprecationes meus. Exod. 20. ver. 6. exercet benignitatem in millesimos qui diligunt ipsum, Deut. 5. v. 10. Item c. 7. v. 9. Vt agnoscas Iehovam Deum tuum esse Deum ipsum; fortissimum, fidelissit mum, observantem federis sui & benignitatis suae erga diligentes se & observantes mandata sua in mille generationes. Dan. 9. v. 4. Psal. 145. v. 20. Servat Iehova omnes amantes ipsum. Sic amorem Deo. debemus nomine gratitudinis ipsi praestandae IV. Quia dilectio Dei est τεκμήριον verae cognitionis Dei, 1. Cor8. v. 3. Si quis diligit Deum, hic cognitus fuit ab eo, id est, vera cognitione Dei donatus
V. Quia est certum signum unionis nostrae cum Deo, 1. Johan. 4. v.16. Qui manet in charitate, in Deo manet & Deus in eo¬
VI. Quia est nobis infallibile argumentum quod Deus nos diligat, 1. Joh. 4. 19. Nos diligimus eum, quoniam ipse prior dilexit nos:
VII. Quia ad dilectionem Dei nos impellere debent exempla Primo quidem exemplum Christi, in cujus humana natura sempefuit & est charitas erga Deum perfectissima: usque adeo ut illa motus etiam pro nobis mortem oppetierit. Quo pertinet quod dixit Johan. 14. v. 31. Sed ut norit mundus, Patrem a me diligi: & prout praerepit mihi Pater, ita me faccre, surgite, abcamus hinc.
Deinde ad eandem nos invitat exemplum sanctorum Angelorum quorum similes esse debemus: Angeli enim amant Deum super omnia. Propterea orare jubemur, Fiat uoluntas tua sicut in caelo, sice etiam in terrd
Praeterea aliorum etiam sanctorum hominum exempla ad diligendum Deum nos provocant: ut Mathusalemi, Noachi, Abraha mi, Isaaci, Jacobi, Josephi, Moses, Josuae, Danielis, Davidis, Pauli & aliorum sanctorum
VIII. Quia dilectionis Dei praemium est certum. Praemium dilectionis est id quod amatur: Proinde & dilectionis Dei est praemium Deus ipse. Anima vere amans Deum aliud praeter Deum sua amoris praemium non requirit: aut si aliud requirit, illud profecto, & non Deum diligit Ideo David praeter Deum nihil requirit, Psalmi 73. vers. 25. Quis esset mihi in coelis praeterte? & praeter te nullo delector in terra. Qui vero Deum habet, ab ipso omnia habet: sicut dicitur Deuteronom. 30. vers. 6. Circumcidet Iehova Deus tuus cor¬ tuum & cor semitisqui, ad diligendum Iehovam Deum tuum ex uto corde tuo & ex tein anima tua propter vitam tuam, & ver. 19, 20. Contestor hodie contra vos coelum & terram, me vitam ac mortem proposuisse tibi, benedictionem ac maledictionem: quare vitam esecturus es, ut vivas tu cum semine tuo, Diligendo Iehovam Deum tuum, auscultando voci ejus, & adhaerendo ei. Rom. 8. v. 28. Novimus autem, iis qui diligunt Deum, omnia simul adiumento esse ad bonum. 1. Corinth. 2. v. 9. Praedicamus sicut scriptum est, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in mentem hominis venerunt, qua praeparavit Deus iis a quibus ipse diligitur. Hebr. 11. v. 26. Jacob. 1. vers. 12. Beatus est vir qui sustinet tentationem: quoniam probatus compertus, accipiet coronam vitae, quam promisit Dominus iis a quibus ipse diligitur. Et cap. 2. v. 5. Audite fratres mei dilecti, nonne Deus elegit pauperes mundi hujus ut fierent divites fide & haeredes regniquod promisit iis qui ipsum diligunt.
Ex his omnibus manifestum est, Deum esse diligendum Ast non diligendus tantum est, sed etiam solus vere & per se & sim pliciter diligendus, ut sequentia argumenta evincunt:
II. Quia ipse solus est vere, & per se & simpliciter bonus: sicut Christus dicit Matth. 19. v. 17. Nullus est bonus, nisi unus Deus.
III. Quia ipse solus est vere & proprie summum nostrum bonum. IV. Quia est diligendus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente & ex omnibus viribus nostris
V. Quia solus propter se amatur, omnia alia propter ipsum VI. Quia in ipso solo vere est omnis vera virtus, ut sapientia, justitia, misericordia, charitas, &c. sic ut non tantum sapiens, justus; & misericors sit & nos charos habeat, sed etiam ipsa sit sapientia, justitia, misericordia, charitas
VII. Quia ipse solus nos vere diligit & amat amore aeterno, ardentissimo & constanti. Quo pertinet quod legitur 1. Johan. 4. v. 19. Nos diligimus Deum quoniam ipse prior dilexit nos.
RESP. Nequaquam: nam etsi amor erga Deum non caret mere cede, tamen non debet esse mercenarius, sed filialis. Esset autem mercenarius, si Deum diligeremus propter mercedem seu spe mer cedis consequendae: imo jam non diligeremus Deum, sed mercedem Ac proinde sine intuitu mercedis diligendus Deus. Affectus est, non contractus charitas. Deus gratis diligendus est, quia totum praemitum nostrum ipse erit, ut in coelo bonitate ejus & pulchritudine perfruamur. Non sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemij intuitu diligendus sit.
Porro ut nemo in Deum vere credit, nisi qui in Jesum Christum credit: ita nemo vere Deum amat, nisi qui Jesum Christum amat
Ad dilectionem autem Jesu Chr isti impellere nos debet I. Mandatum Dei, quod tum in generali mandato de diligendo Deo continetur: Nam si Deus diligendus est certe & Jesus Christus tum speciatim exstat Johan. 15. vers. 9. ubi Christus dicit; manete in illa mea charitate.
II. Promissio gratiosa eximiorum bonorum quae destinata sunt: diligentibus Christum, Johan. 14. v. 21. Qui diligit me, diligetur a Patre meo: & ego diligam eum, & ei conspiciendum exhibebo meipsum. Amplius incrementum cognitionis Christi est merces dilectionis erga Christum
III. Comminatio inevitabilis poenae denunciatae non diligentibus Christum, 1. Corinth. 16. v. 22. Si quis non amat Dominum Iesum Christum, esto anathema, marancatha.
IV. Dilectio Christi erga nos, Johannis 13. v. 1. Ante festum autem diem Paschae, sciens Iejus venisse horam illam digrediendi ex homundo ad Patrem, quum dilexisset suos illos qui erant in mundo, usque ad finem dilexit eos. & cap. 15. v. 9. Prout dilexit me Pater, ita & ego dilexi vos. Gal. 2. v. 20. Vivo per fidem illam Filij Dei qui dilexit. me & tradidit semetipsum pro me. Quis non diligat cum a quo tantopere dilectus fuit?
VI. Excellentia amoris erga Christum. Nam amor erga Christum est melior vino, imo omnibus rebus quae homini in hac vita. gratissimae & charissimae esse possint, Cantic. 1. v. 2.
VII. Finis charitatis erga Christum: est enim γνώρισμα & si gnum verorum Dei filiorum: Sicut Christus ait ad Judaeos cap. 8. v 42. Si Deus Pater vester esset, diligeretis me. Est signum quod Pater. nos diligat, Johan. 16. v. 27.
Ei conjunctae sunt aliae actiones, nempe desiderate & appeter. Deum & gaudium in Deo. Jesa. 26. v. 9. Psal. 42. v. 2, 3.
Deum. Externa effecta ejus sunt actiones omnes quaecunque ad cultum Dei pertinent, ipsaque mandatorum Dei omnium obedientia, & odium mali. Nam qui charitate erga Deum praeditus est, is humilis est & patiens, Dei mandata observat & malum odit, sicut dicitur, 1. Joh; 2. vers. 5. Qui observat sermonem Dei, vere in hoc charitas Dei adimpleta est. Et cap. 5. v. 3. Haec est enim charitus Dei, ut praecepta ejus observemus: & praecepta ejus gravia non sunt. Et 2. Joh. v. 6. Haec autem est charitas ut ambulemus secundum praecepta ipsius. Psal. 97. v5. I0. Amantes Iehovae, odio habete malum, Charitatis erga Deum efectus est etiam charitas erga proximum & inprimis erga demesticos sidei, ut dicitur 1. Joh. 3. 2. 17. 1. Joh. 4. v. 21. Hoc praeceptum habemus ab eo, ut qui diligit Deum, diligat et iam & fratrem suum, & cap. 5. v. 1. Quisquis diligit eum qui genuit, diligit etiam eum qui ex eo genitus est?
Atque haec externa effecta sunt etiam certissima signa charitatis erga Deum, I. Johan. 4. v. 20. Si quis dixerit, dilego Deum, & fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum quem non vidit, quomodo potest diligeret
Similiter effecta ac proinde signa amoris erga Christum sunt. I. Observatio mandatorum ejus, Johan. 14. v. 15. Si diligitis me; praecepta mea servate. & vers. 21. Qui tenet praecepta mea, & observat illa, is est qui diligit me, & vers. 23. Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
II. Gaudium ob discessum Christi ad Patrem, Johan. 14. v 28. S diligeretis me, gauderetis utique quod dixerim, proficiscor ad Patrem.
Tantum de effectis charitatis erga Deum. Subjectum 8, seu ij qui sunt praediti charitate erga Deum, sunt res generati per Spiritum Sanctum, 1. Johan. 4. v. 7. Quisquis diligit, eo Deo notus est, & novit Deum. & vers. 16. qui manet in charitate, in Deo manet & Deus in eo¬
Subjectum eν ᾧ, id est, in quo inest charitas erga Deum, non est sola voluntas hominis regenerati, sed etiam mens seu intellectus, ac proinde tota anima, imo totus homo cum omnibus suis partibus, facultatibus & viribus: sicut Dominus ait Matth. 22. v. 37. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota cogitatione tua, & ex omnibus viribus tuis. In hoc enim manda to, quod est primum & maximum, cor significat affectus, appetitus & inclinationes: anima significat partem volentem & motus voluncatis: cogitatio significat mentem seu partem intelligentem: viret hominis significant omnes actiones simul, internas & externas, animi & corporis. Magna autem ratio est, cur non tantum voluntas; sed etiam mens seu intellectus subjectum δεκτικον charitatis erga Deum statuitur: quia dilectio Dei absque cognitione ejus esse non potest. sicut dicitur, Ignoti nulla cupido. Nulla ergo nostri pars charitate erga Deum vacua esse debet, sed omnis nosterzelus, cogitatio, voluntas, animi studium, & corporis labor eo tendere debet, quo Deum diligamus & amemus: unde Paulis ait Rom. 6. vers. 12. Ne regnato igitur peccatum in mortali vestro corpore, ut auscultetis ei in cupiditatibus corporis. Nihil est in ulla nostri parte, quod non sit diligendo dicatum & consocratum, sive vires, sive opus; sive affectum, sive ef fectum; sive conatum, sive rem ipsam; sive vim & facultatem ejus spectes.
Subjectum seu objectum citca quod charitas haec versatur, est Deus qui amandus est, non sicut aliquid quod videtur oculis, sed sicut amatur sapientia, & veritas, & sanctitas, & justitia & charitas, & si quid a liquid tale dicitur: non quemadmodum sunt ista in hominibus, sed quemadmodum sunt in ipso fonte incorruptibili & immutabili. Amandus est Deus non tantum quatenus est bonus, misericors, gratiosus, clemens, benevolus erga nos, & quatenus nos amat, & bene ficiis multis afficit; sed etiam quatenus est sapiens, justus, potens; etiam quatenus nos judiciis suis, quantumvis severis, visitat & castigat. it enim verus amor liberorum erga parentes hoc efficit, ut diligam suos parentes etiamsi a parentibus objurgentur, reprehendantur, castigentur; etiamsi non omnia quae volunt impetrent ab illis; intelligunt enim probi liberi, id bono suo fieri, & licet castigentur, licet non omnia a parentibus obtineant, tamen se ab illis amari: ita vera charitas erga Deum respicit in eum, etiam crucem imponentem, persequutionem, bella, morbos, & alias calamitates immittentem, etiam virga sua ferientem, imo etiam interficientem, ut exemplum Abrahami, Josephi Patriarchae, Jobi, Davidis, Danielis, inprimis vero Christi Servatoris nostri ostendit: exemplum item Pauli, &c. Nam Abrahamus quamvis jussus Isaacum offerre in sacrificium, Jobus quamvis calamitatibus variis & magnis afflictus, & inprimis Christus Dominus quamvis a Deo traditus in mortem, charitatem erga Deum firmiter retinuit. Idem statuendum de aliis sanctis, inter quos Hexcellunt Martyres veritatis coelestis, quos ab amore erga Deum
nulla vis, nullae promissiones, nullae minae, nulla damna rei familia ris; nulla exsilia, nulli cruciatus, non gladius, non ignis, non supplicia aut terrores avertere potuerunt.
I. Etsi charitas naturalis seu originalis, cum qua Adam conditur a Deo fuerat, per lapsum Adami amissa est: tamen supernaturalis in regeneratis per Spiritum Sanctum est inamissibilis ac perpetua, sic ut ea Deum diligamus constanter usque ad finem vitae nostrae. Hoc significat David cum ait futuro tempore Psalm. 18. v. 2. Diligam te Iehova, firmitas mea. Sic legitur in quarto tomo operum Augustini in libro de salutaribus documentis ad quendam Comitem, capite setimo, & citatur in Jure Canonico capitulo Charitas, Distinctione secunda de Poenitentia: Charitas quae deseri potest, nunquam fuit vera. Sic Ambrosius, super epist. 2. Corinth. ad cap. sextum, & citatur capitulo Ficta charitas, Distinct, secunda de Poenitentia, ait: Charitas semel habita, ulterius non amittitur. Et Prosper libr. 3. de vita contemplativa, c. 13. ut citatur ibidem capitulo, charitas ait: Charitas est, utnihi videtur, recta uoluntas, ab omnibus terrenis ac praesentibus prorsus aversa, juncta Deo inseparabiliter & unita, igne quodam Sancti Spiritus, a quo est & ad quem refertur, incensa, inquinamenti omnis extranea, corruptionis nescia, nulli vitio mutabilitatis obnexia, supra omnia, quae carnaliter diliguntur, excelsa, affectio num omnium potentissima, divinae contemplationis avida, in omnihus semper invicta. Ac rationes sunt invincibiles quibus adstruitur, charitatem erga Deum regeneratis non posse unquam penitus deficere, sed esse perpetuam,
Prima est; quia dona Dei ad salutem regeneratis data sunt duto μιληζα, id est, ejusmodi quorum Deum poenitere non possit, ut Paulus docet Rom. 11. v. 29. Tale autem donum est charitas erga Deum quia nemo destitutus charitate erga Deum servatus.
Secunda: Si fides per charitatem efficax amitti nunquam penitus a renatis potest, sed perpetua est; tum & charitas erga Deum & proximum. Quod antecedit verum est: Ergo & quod sequitur. Conse quentia sumti probatur: quia fides vera & salvifica nunquam potes. esse sine charitate, quod & Jus Canonicum ipsummet fatetur, capi tulo Charitas est aqua, Distinct. secunda de Poenitentia: In Christum vere credit, qui charitatem habet. In Christum quippe credere est amando in ipsum tendere. Haec fides, ut definit Apostolus, quae per dilectionem operatur: huic duntaxat remissio delictorum promittitur. Quod si charitas a fide Christianorum sejungi nequit, cui scilicet, soli venia promittitur, quomodo qui charitatem non habuerit, fidem Christianorum habuit, id est, in Christum credidit:
Sed inimici perseverantiae sanctorum objiciunt nonnulla: Primo ajunt tum electos tum reprobos charitatem quam habebant, criminaliter delinquendo amisisse. Quod ad electos attinet producunt Adamum & Evam, Mosen, Davidem, Petrum, quos ajunt peccando charitatem erga Deum perdidisse. De reprobis adducunt testimonia Patrum, veluti Augustini qui in libro de correptione & gratia cap. 9. ait: Apostolus sciens nonnullos diligere Deum & in eo bono usque ad finem non permanere, mox addidit; His qui secundum propositum vocati sunt. Et Gregorij Magni lib. 8. Moralium cap. 35. Multi bene incipiunt, qui in malo vitam finiunt. His verbis Gratianus capitulo Multi; Distinct. secunda de Poenitentia adjicit: Noautem bene incipit, qui nunquam ex charitate operatur. Quod si ex charitate aliquando aliquid agit, & charitatem aliquando in ipso necesse est esse.
RESPON. Quod ad electos attinet, committunt fallaciam secundum plura interrogata, quia non est omnium eorum, quorum exempla adducuntur, par ratio. Nam si Adamum & Evam spectes, fate inur illos charitatem per lapsum amisisse: sed illorum exemplum nostrae sententiae inconvenienter opponitur. Nos enim de charitate sua pernaturali loquimur, ast Adami & Evae fuit naturalis: nos de regeneratis per Spiritum Sanctum asserimus charitatem in illis esse inamissibilem & perpetuam: Adamus autem & Eva post lapsum demum ne proinde post amissam originalem charitatem beneficium regene rationis consequuti sunt. Moses vero, David, Petrus & alij regenerati, charitatem semel ipsis infusam a Spiritu Sancto per regenerationem, nunquam penitus amiserunt. Semper enim virtutem ipsam seu habitum charitatis retinuerunt, etsi virtutem opere non semper ut decebat, declararunt. Tum si habitus acquisitus non pendet ab actu uno & altero, nec evertitur opposito actu uno & altero, ut ma gno consensu Philosophi docent: multo minus potest habitus a Spritu Sancto infusus ab opposito actu uno & altero everti, quum ab a ctibus, ut causa efficiente, non pendeat, sed a mera gratia Dei cujus dona salvifica sunt ἀμεζαμεληζαιι
Quod autem reprobos attinet, illorum nullus habuit, nullus habet, nullus habebit charitatem veram per quam fides est effica; Contrariae sententiae probatio ex testimoniis Augustini & GregoriMagni, petitione principij laborat: quia autoritas Augustini & Gregorij non est genuinum probandi assertiones Theologicas principium: deinde loquuntur de charitate reproborum erga Deum ααο δόζαν, secundum opinionem sive ipsorum reproborum sive aliorum de ipsis.
Secundo objiciunt quod Dominus dicit Matth. 24. v. 12. Quoniam multiplicata erit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Inda colligunt charitatem in regeneratis deficere posse
RESP. Homonymia est in nomine charitatis: nam in loco addus cto non intelligitur charitas a Spiritu Sancto infusa, sed naturalis a mor cognati sanguinis & communis amor qui est inter homines ve¬l ex consuetudine, vel ex beneficiorum communicatione, de quali chatitate etiam Christus loquitur Luc. 6. v. 32. Quod si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis erit gratia? nam & peccatores diligunt eos aquibus diliguntur: Qui amor tempore persecutionum ita refrigeicit, ut illum penitus quidam exuant, sic ut consanguinei se mutuo prodant & ad necem ob religionem offerant, ut vinere est Matthaei24. v. 9, & 10. Tunc tradent vos afflictioni & trucidabunt vos: & eritis exosi omnibus Gentibus propter nomen meum. Et tunc offendens tur multi: & alius alium prodet, & odio habebit alius alium. Istud clarius praedixit Dominus Matth. 10. v. 21, 22. Tradet frater fratrem ad mortem, & pater filium: & insurgent liberi in parentes, & mortes multandos eos curabunt. Et eritis exosi omnibus propter nome meum: verum qui sustinuerit ad finem usque, is servabitur. Et Luc. 21. ver. 16, 17. Prodemini autem etiam a parentibus & fratribus & cognatis & amicis; & morte mulctandos curabunt ex vobis: Et eritis exosu omnibus propter nomen meum. Hoc est quod Christus dicit, refrige icet charitas multorum. Loquitur ergo de charitate ergo cognatum sanguinem qualis natura est etiam in infidelibus & de charitate orta. ex cohabitatione, conversatione officiis & beneficiis: at nos agimus de perpetuitate charitatis a Spiritu Sancto regeneratis infusae perquam fides est efficax.
Tertio objiciunt quod legitur Apocal. 2. v. 4. Sed habeo aliquid R adversum 1e, quod charitatem tuam primam omiseris: Ergo charitas vera ainitti potest. RESP. Primo Christus in hac epistola non loquitur de vere regeneratis, sed communiter de corpore Ecclesiae Ephesinae, in qua ut & in aliis particularibus Ecclessis multi erant non regenerati. Nam etsi Angelo, id est, pastori seu Episcopo Ephesinae Ecclesiae scribere jubeat, reliquam tamen Ecclesiam simul comprehendit, in qua eram etiam non regenerati ut jam dictum, & ex regeneratis multi qui charitatem primam omiserant.
Secundo loquitur Christus non de totali amissione, sed de omissione seu remissione pristini zeli & fervoris, quem commendat v. 2, & 3. Novi opera tua, & laborem tuum & tolerantiam tuam, & quod non possis ferre malos: & exploraris eos qui se dicunt Apostolos esse & non sunt, & comperisse eos esse mendaces. Et onere pressus fuisti, & sustines: & propter nomen meum laborasti, & non es defatigatus. Istam charitatem, id est, zelum & fervorem charitatis non penitus AMISISSE, sed OMISISSE Ephesios scribit, ideo monet ut ad illum redcant. Cum enim Ephesij initio recepissent primum a Paulo, deinde a Johanne & aliis viris Apostolicis doctrinam Evangelij de Jesu Christo, maximus fervor in omnibus eorum dictis & factis apparebat, id quod ex Actis Apostolicis & epistola Pauli ad Ephesios scripta colligere licet: sed progressu temporis deferbuit ille fervor, & in studi pietatis frigidiores & remissiores facti sunt. Hoc igitur ipsis exprobrat Christus & corrigere jubet,
Tantum de primo adjuncto. II. Charitas erga Deum perfecta ac sincera esse debet, ut praecipitur Deut. 6. v. 5. Matth. 22. v. 37. Diliges Dominum Deum tuum ex toro corde tuo, &c. Ex toto enim corde Deum diligere, est eum solum agnoscere & habere pro summo nostro bono, sic ut in eo solo cor nostrum totum acquiescat, ne partem ejus ipsi, partem alteri tribuamus, nihilque sit, quod ei aequare, nedum anteponere, vel in amoris partem admittere velimus.
Ratio idem docet: nam summum & unicum bonum est summe & unice appetendum amandumque. Quod si remisse amet quis, non amat summe, multo minus unice. Deus autem est summum & unicum bonum nostrum. Deus igitur summe & unice amandus
III. Est in nobis dum hic vivimus, imperfecta, id est, cui restat semper aliquid quod addi possit; ut sequentia argumenta evincunt.
Primum quia illa dum hic vivimus, semper procul adhuc abest a modo & gradu illo quem Lex requirit, sic ut Legi nequaquam satisfaciat. Nam Lex dicit; Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, & ex tota anima tua & ex tota cogitatione tua & ex omnibus viribus tuis. Quis autem regenitorum vere gloriari potest, se eo modo & gradu Deum diligere,
Secundum: quia illa dum hic vivimus, destituitur vi tollendi a nobis omne peccatum. Si dixerimus nos peccatum non habere, nosipsos fallimus, & veritas in nobis non est, ait Johannes de se & aliis regeneratis Deum diligentibus 1. epist. cap. 1. 8.
Quartum: Si fides in nobis imperfecta est, tum & charitas. Verum est prius: Ergo & posterius. Connexum est certum; quia fides est causa charitatis: impossibile est autem ut effectus sit praestantior causa sua efficiente
Quintum: Si cognitio Dei est imperfecta in hac vita, tum & charitas erga Deum. Nam tantum diligimus, quantum cognoscimus Sciri enim aliquid vel credi, & tamen non diligi potest: diligi autem quod neque scitur neque creditur, non potest. Quanto major est notitia, tanto est major dilectio: & quantum deest cognitioni Dei, tantum perficiendae charitati erga Deum deesse statuendum est.
Sextum: Si regeneratio nostra imperfecta est in hac vita, tum & G charitas erga Deum: Verum est antecedens: Ergo & consequens.
Subscribunt & orthodoxi Patres, veluti August. secundo tomoepistolam vigesimanona: & tertio tomo libro de Spiritu & litera, capite ultimo. Bernardus super Cantic. Serm. quinquagesimo. Videan| tur verba eorum in Symphonia nostra Catholica. Fatentur idem nonnulli Papistae, ut Thomas Stapletonus libro sexto de universa justificationis doctrina, capite septimo. Et Bellarminus tertio tomo controversia tertia, parte secunda, libro quarto, capite undecimo, ubiait, dilectionem in hac vita imperfectam esse, quia potest crescere & quia major erit in patria. Idem tamen Bellarminus contendit, eam in hac vita posse esse tam perfectam, ut praecepto adimplendo sufficiat. Sed jam videbimus tum aliorum, tum ipsius argumenta quae doctrinae nostrae orthodoxae opponunt.
Objiciunt primo quod legitur, 1. Johan. 4. vers. 12. Si diligamus alij alios, Deus in nobis habitat, & charitas ejus adimpleta est in nobis: Ergo charitas nostra erga Deum est in nobis dum hic vivimus perfecta.
RESPON. Negatur consequentia, quia committitur fallacia homonymiae in nomine complexo charitatis Dei, quod in dicto Johannis non accipitur de nostra charitate erga Deum, de qua jam quaeritur, sed de charitate Dei erga nos: & sensus est, dilectionem nostram erga proximum esse signum quod habitet Deus in nobis, & quod vere & reipsa comprobetur in nobis quod Deus nos diligat perfecto atque aeterno amore in CHRISTO. Res enim quaelibot dicitur adimpleri ab effectu, quando vere & reipsa innotescit & comprobatu ab effectu: ita charitate nostra erga proximum tanquam effectu, vere & certo innotescit & comprobatur nobis quod Deus nos diligat. Quia nemo proximum suum diligit, nisi quem Deus prius dilexit & charitate erga se & proximum donavit. Ergo charitas Dei ad impleta est in nobis, quando sensus ejus diffusus est in cordibus nostris, sic ut intime sentiamus & vere pleneque cognoscamus quod Deus charos nos habeat: sicut versic.16. Johannes subjicit; Et nos cognovimus & credidimus charitatem quam habet Deus erga nos Eodem sensu dicitur de charitate Dei quam is nos diligit in Christo, Rom. 5. v. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Augustinus quidem hunc Pauli locum accipit de charitate qua nos Deum diligimus, sed primo Paulus se quentibus versibus diserte se explicat quod agat de charitate Dei exga nos, quam ostendit dum Filium dedit pro nobis in mortem: nam quum dixisset Apostolus, charitatem Dei diffusam esse in cordibus. nostris, hanc illico rationem subjicit: Christus enim, quum nullis adhuc viribus essemus, praestituto tempore pro impiis mortuus est, &c. Et multo manifestius v. 8. Commendat autem suam erga nos charitatem Deus, eo quod quum adhuc essemus peccatores, Christus pro nobis mortuus sit. Secundo quia salutis nostrae certitudo nititur charita. te Dei erga nos, ut videre est Johan. 3. v.16. Rom. 8. v. 37. Galat. 20. 2. Thessal. 2. v. 16. 1. Johan. 4. v. 10. Tertio quia si spes nostra nitere tur nostra dilectione, millies confunderetur, quoniam nostra dilectio saepe est admodum frigida. Ambrosius in Commentar,. ad hunc Pauli locum interpretatur de charitate qua Deus nos charos habet Haymo ac Thomas Aquinas magis etiam probant, ut intelligatur charitas quam nos a Deo diligimur.
Instant & ajunt: Charitas Dei, quae est in nobis, est illa qua nos Deum diligimus: at Iohannes loquitur de charitate Dei quae est in nobis: Ergo de illa qua nos Deum diligimus. Ait enim diserte: Charitas Dei adimpleta est in nobis
RESP. Major est particularis duntaxat: Nam & charitas Dei qua Deus nos diligit est in nobis quoad cognitionem & vivum sensum ejus: Sicut Christus ait Johan. 17. v. 26. Notum ipsis feci nomer tuum & notum faciam: ut charitas qua dilexisti me, sit in eis, & ego in eis.
Instant rursus & urgent v. 17. & 18. Per hoc adimpleta est charitas nobiscum ut fiduciam habeamus in die judicij, quod qualis ille est, tales & nos sumus in hoc mundo. Metus non est in charitate: integra charitas foras ejicit metum, quoniam metus cruciatum habet: quiautem metuit, non est consummatus in charitate. Aiunt Johannem docere, quo quis plus charitatis habet erga Deum, eo minus metuer diem judicij: De nostra proinde charitate loqui & eam vocare perfectam.
RESP. Etiam v. 17. per charitatem intelligitur charitas Dei ergo nos, quae perfecta seu adimpleta est nobiscum, quia plena copia effus ac solide prestita est nobis in Christo ut veluti numeris omnibus constet, eo fine ut fiduciam habeamus in die judicij, vivo & efficaci sensus charitatis Dei erga nos diffuso in cordibus nostris per Spiritum Sanctum. Nam quo quis plenius sentit & gustat in corde suo Dei erga se amorem, eo minus timet diem judicij divini. Qui enim scit & credit atque reipsa sentit in corde suo se a Deo in Christo amore aeterne & perfecto amari, is non metuit se condemnatum iri ab eo: ac proinde non reformidat diem judicij, sed cum gaudio exspectat. Quapropter nullus ad Dei tribunal tranquillo animo unquam accedet. nisi qui statuet, gratuito se amari a Deo in Christo. Quod & Paulus docet cum ait Rom. 8. v. 31. Si Deus pro nobis, quis contra nos? & ver. 38, 39. Nam mihi persuasum est, neque mortem, neque vitam, nequo Angelos, naeque principatus, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque sublimitatem, neque profunditatem, neque ullam rem aliam conditam posse nos separare a charitate Dei, quae est in Christi. Iesu Domino nostro. Similiter vers. 19. agit de charitate Dei erga nos: Metus non est in charitate, quia hoc consequimur cognita Dei ergo nos charitate, ut metu judicij divini non exagitemur. Amor Dei exga nos est remedium quo a misero illo metu liberamur. Integra charitas foras ejicit metum; quia hoc est singulare beneficium Dei, quod nobis per Spiritum Sanctum penitus persuadet, quod nos perfecta sempiternaque charitate in Christo complectatur, & quia quo perfectius per fidem perspecta ac cognita nobis est charitas illa Dei erga nos, eo pacatiores fiunt conscientiae nostrae propulsato metu, quia metus cruciatum habet, quo Deus nos liberat, quum sui amoris erga nos sensum efficacem nobis indit. Qui autem metuit, non est consummatus in charitate, quia metus & trepidatio assidua conscientia. est certum indicium, hominem non habere probe cognitam charitatem Dei erga se: charitas enim Dei probe cognita, animum tranquillat. Sed etiamsi versum hunc de charitate nostra erga Deum intelligeremus, tamen inde probari non posset, illam in nobis in hac vita perfectam esse: tum quia Apostolus id non docet; non enim ait, charitatem esse in nobis integram, sed de charitatis perfectae fructu duntaxat disserit: tum quia etiam sanctissimi quique, dum hic vivunt, habent aliquem metum judicij ultimi; Sunt enim simul jam in sanctis hae duae contrariae qualitates, nempe charitas erga Deum & me- tus judicij divini & aeternatum poenatum, in gradibus remissis, crescente paulatim charitate in Deum & decrescente metu, & succedente laetitia in Deo, donec laetitia vincat & perfecte ejiciat omnem trepidationem in altera vita, cum Deus absterget omnem lacrymam. Nullus ergo sanctorum in hac vita omnibus numeris perfectam habet charitatem
OBIICITUR secando: Deus promisit Deuter. 30. v. 6. se effectus rum ut tempore novi Testamenti diligatur ex toto corde & tota anima: Ergo charitas in nobis etiam in hac vita est perfecta.
RESP. Negatur antecedens, Deus enim nusquam promisit, se in hac vita perfectam & absolutam omnibus numeris dilectionem sui, sae hominibus inditurum, sed principium & media se effecturum pro¬
mittit, quae ad perfectionem illius ordinantur. Nam Deus non dici Deut. 30. Dilecturus es Deum toto corde: sed, circumcidet Dominus cor tuum & seminis tui, ut diligas eum toto corde, &c. Quod promisit, praestat, sed ordine & demenso suo, ut eo ordine sucressive ad prae stationem partium nostrarum perducamur. Utque impletiopraecepti, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, &c. ad vi¬ Atam illam immortalem pertinet, si nos post lapsum consideres: ita &
OEIICIUNr tertio: Si non esset in hac vita in nobis charitas tam perfecta ut praecepto divino adimplendo sufficeret, tum non possemus id esse Christi discipuli & amici: cum ipse dicat Joh. 13. v. 35. Ex hoc cog. noscent omnes, vos esse discipulos meos, si charitatem habueritis aliin alios: Et c. 15. v. 14. Vos amici mei eritis, si feceritis quae ego praecipivobis. Quid autem praecipiat, explicat ibidem dicens v. 17. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis alij alios. Valde autem absurdum est, neminem posse esse Christi discipulum vel amicum: Ergo est in hac vita in nobis charitas tam perfecta ut praecepto divino adimplendo sufficiat.
RESP. Negatur sumti consequentia: Nam etiamsi in hac vit: non est in nobis charitas tam perfecta ut praecepto divino adimplendo satisfaciat: possumus tamen esse Christi discipuli & amici, quale sunt omnes illi qui credunt vera ac viva fide in Iesum Christum, inquorum cordibus simul Spiritus Sanctus accendit sinceram charitatem erga Deum & proximum, ut videre est Actor. 2. v. 41. & sequentibus usque ad finem capitis, item cap. 4. 32. Charitas enim non facit discipulos & amicos Christi, sed factos ostendit tanquam certum eorum signum.
OBIICIUNT quarto: Qui possunt in hac vita esse perfecti, in iis etiam charitas in hac vita est perfecta: At iusti possunt in hac vita esse iperfecti: Ergo, &c. Assumtionem probare nituntur ex sequentibus dictis Gen 6 v. 9. Noc vir iustus fuit atque perfectus. Genes. 17. 1. Am bula coram me & esto perfectus. Matth. 5. v. 48. Estote perfecti. Matt. 19. vers. 21. Si vis perfectus esse. Philipp. 3. vers. 15. Quicunque perfecti sumus
RESPON. Primo distinguendum est: Qui possunt esse in hac vita. perfecti, nempe in se, idque perfectione non tantum partium & sinceritatis, sed etiam graduum, in iis etiam in hac vita est charitas per fecta nimirum perfectione jam dicta. At justos nimirum sua propria ac sibi inhaerente justitia, posse in hac vita esse perfectos in se, non tantum perfectione partium & sinceritatis, sed etiam graduum, negatur. justificati autem propter Christum & regenerati per Spiritum Sanctum, in conspectu Dei perfecti sunt in Christo non tantum partibus verae pietatis quae omnes in ipsis inchoatae sunt, sed etiam gradibus. verae & integrae justitiae Christi ipsis imputatae, sicut dicitur Coloss. 2. v. 10. In ipso estis completi. Hebr. 10. v. 14. Unica enim oblatione consummavit in perpetuum eos qui sanctificantur:
Deinde quod ad testimonia attinet quae ad probationem assumtionis allegantur, illa dissimilem rationem habent, Gen 6. v. 9. Noachus dicitur perfectus fuisse, sed perfectione partium, seu integritate & sinceritate opposita hypocrisi & simulationi pietatis: quia habuiverum & non simulatum affectum studiumque & propositum obediendi Deo secundum omnia ipsius praecepta, & repugnandi pravis cupiditatibus. Gen. 17. v. 1. & Matth. 5. v. 48. mandatum est de perfectione consequenda, unde non sequitur, illam in nobis hac in vita esse aut esse posse Matt. 9. v. 21. hypothesis est que nihil ponit in esse: nam cum imprudenti fiducia adolescens Christo respondisset, se omnia quae Lege Dei mandantur observasse a juventute sua, & quaesivisset, quo adhuc deficeretur; Christus ex hypothesi ei respondet, q. d. quic quid praestitisse tibi videare, tamen unum tibi deest (non dicit unicum per remotionem, ut vocant plurium: sed anum positiva significatione, non exclusis aut negatis aliis defectibus,) si vis perfectus ese abi vende quae habes, &c. non ut perfectionis modum simpliciter ostenderet, sed ut hoc signo evinceret imperfectionem illius, qui cum se Legem Dei affirmaret observasse, tamen nondum amare Deum & proximum eousque didicisset, ut renunciaret opibus suis: quante minus sibi ipsi, & mundo toti propter Deum & proximum? Philip. 3. v. 15. perfecti dicuntur non respectu obedientiae illius quam Lex requirit, sed respectu infirmorum qui minus habent cognitionis & certitudinis, promptitudinisque ad obtemperandum Deo. Paulus non ibsolute perfectum se esse dicit, sed comparate de perfectione majore loquitur secundum gradum, quam aliorum sit, non de perfectione. plena secundum statum: quemadmodum adultus secundum gradum est puero perfectior. Quapropter eum locum recte vertit Beza, quotquot itaque adulti sumus: sensum Apostoli vere exprimens. Imperitus puer vel omnia praesumit de se; adultus vero periculo facto infirmitatis suae, eo perfectus est comparate, quod conscius est imperfectionis suae & ad justam perfectionem tendit. Quod paucis verbis contraxit Theophylactus: Perfecti est (inquit) seipsum non existimare perfectum: haec enim est perfectio, non confidere: servata nimirum graduum in aetate nostra & profectibus nostris comparatione.
OEIICIUNT quinto. Qui servat sermonem Dei, vere in hoc charitas Dei perfecta est, ut dicitur. I. Johan. 2. vers. 5. At veri discipuli Christi in hac vita servant sermonem Dei: teste Christo qui ait Joh: 17. v. 6. de discipulis suis, Tut erant & mihi eos dedisti: & sermonem tuum servarunt. Ergo in veris discipulis Christi in hac vita charitas Dei perfecta est.
RESP. Conceditur totum recte intellectum, nempe si charitas erga Deum intelligatur perfecta partium & sinceritatis perfectiones quomodo perfectam in piis esse charitatem in hac vita ultro damus Sed si intelligatur perfecta graduum perfectione, tum negatur consequentia quia sunt in arguimentatione quatuor termini propter ambiguitatem medij. Nam servare sermonem Dei in majore proposiione significat implere praecepta Legis Dei: legitima enim & constans atque absoluta praeceptorum Legis Dei impletio, est perfectaDei charitas, qualis in hac vita in nemine mortalium reperitus. A. in minore propositione & in dicto Christi, servare sermonem Dei. idem est quod amplecti & in corde puro custodite Evangelij doctri¬ nam quae homines efficit vere discipulos Christi & Dei filios. Reprobis effluit sermo Dei, sed apud electos radices agit; unde servare eum dicuntur. Sic legitur Apoc. 22. v. 7. Beatus qui obseruat verba prophetiae hujus, nempe in mente sive animo per fidem: Loquitur enim de observatione intellectus, non autem actionis vel operis. Sunt qui locum 1. Johan. 2. vers. 5. exponunt de charitate qua nos prosequitu Deus & comparant hunc versum cum v. 1. capitis tertij, in quo dicitur: Videte qualem charitatem dedit nobis Pater, nempe ut Filij Dei vocemur: & verbum τείελεῖωται distinguunt a verbo τειιλεταμ: ita ut hoc significet perfectum seu consummatum esse: illud vero sanctificatum seu consecratum esse. Ita ut sensus Johannis sit; Qui observat praecepta Dei, in illo charitatem Dei quam is diligit suos esse sanctificatam, & illum in ea sanctificatum per communicationem Spiritus Sancti in ipso habitantis Quae expositio si recipitur, sententiam Pabistarum plane evertit
Istae sunt praecipuae objectiones adversariorum: ex quarum refur tatione constat, charitatem nostram erga Deum in hac vita non esse perfectam, utpote cui semper aliquid addi possit dum hic vivimus.
Quod Papistae disputant de charitate animarum in Purgatorio post hanc vitam, an illa perfecta sit, nugatorium est; quia animarum Purgatorium quale Papani statuunt, nullum est: Proinde superva canea & inutilis est disputatio quam Bellarminus habet primo Controversiarum tomo, controversia sexta, libro secundo cap. tertio¬
QUAERITUR, Quum dictum sit & probatum, charitatem in havita esse imperfectam, ac proinde charitatem perfectissimam, id est cui nihil addi potest, non esse hujus vitae: An defectus perfectae charitatis sit peccatum? Nos affirmamus: Papistae negant. Sententiam nostram sic confirmamus
Omnis ἀνομια est peccatum Defectus charitatis perfectae est ἀνομια: Ergo defectus charitatis perfectae est peccatum. Major propositio est certa, nam cum definitio cum definito convertatur, sicut peccatum est ἀγομια, ita αἀνομιαν esse peccatum necesse est
Minor etiam certa est: Nam primo Lex non requirit charitatem defectu laborantem, sed omnibus numeris absolutissimam ac perfectissimam: Deinde, quicquid Lege prohibetur, culpatur, damnatur, id certe est ανομια: At defectus charitatis Lege prohibetur, culpatur, damnatur: quia quicquid Lex requirit, id perfecte bonum esse vuli cui nihil addi possit, cui id non desit quod ad perfectionem ejus exigi tur: ac proinde Lex perfectionem cui nihil addi possit requirens, defectum prohibet, culpat, damnat: Unde consequitur, defectumillum ἀνομιαν esset
Papistarum sententiam Thomas Stapletonus de universa Justificationis doctrina hodie controversa sexto libro, capite septimo probare conatur ex Augustino, qui libro de Spiritu & litera cap. ult. ait: Dici potest quaedam justitia minor huic vitae competens, de qua non absurde dicitur ad eam etiam pertinere ne peccet. Neque enim si esse. nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenae perfectaeque debetur, jam culpae deputandum est, &c.
RESP. Peccatur petitione principij: quia Patres non sunt legitimum principium Theologicorum dogmatum, sed sola Sacra Scriptura. Augustinus hoc quidem dicit, sed ex Sacra Scriptura non probat. Tantum de imperfectione charitatis nostrae in hac vita: se¬
quitur quarta Thesis de eiusdem adiunctis. V. Charitas nostra durabit & manebit etiam in futuro seculo, sic. ut Paulus docet 1. Corinth. 13.
quitur de dissentaneis ejus Dissentanea charitatis nostrae erga Deum quaedam diversa sunt: tantum, quaedam opposita.
Diversae sunt a charitate omnes aliae virtutes Christianae, quae etsi realiter, id est, ut res & res differant a charitate, tamen unam cum ea simul esse possunt ac revera simul sunt in eodem subjecto. Opponitur ei etiam, ut diversum quid, metus judicij divini & poenatum aeterna. rum, qualis in hac vita est in omnibus sanctis
Quod ad opposita attinet, in excessu nihil charitati erga Deum opponitur: quia in diligendo Deo excessu peccari non potest: nunquam enim tam valde diligimus Deum, quam debemus. In diligendo Deo modus est, non habere modum.
An sit, non absque causa quaeritur: videtur enim plane ἀδυναζον, ut quis Deum odisse possit, quum Deus summum sit bonum: Bonum. autem amoris, non odij subjectum sit. Sed esse odium adversus De tum, testatur Scriptura Sacra Exod. 20. v. 5. Ego Iehova Deus tuus, Deus fortis, zelotes sum, visitans iniquitatem patrum in filios, in nepotes & in abnepotes, in eos qui odio prosequuntur me. Et Num. 17. v. 35. Quum profectura esset arca, dicebat Moses; Surge Iehova, & dispargantur inimici tui, fugiantque osores tui a facie tua. Joh. 15. v. 18. Si mundus vos odit (ait Christus,) scitis me prius quam vos, illis odit hubitum. Et vers. 24, 25. Oderunt tum me tum Patrem meum. Sed. oportet ut impleatur sermo qui in lege ipsorum scriptus est, Oderunt me immerito. Quod vero ad dubitandi causam attinet: Bonum non est simpliciter objectum odij, sed quia illud homines ut sibi adversum atque malum considerant. Quum itaque impij Deum non appreliendant, quatenus is est summum bonum, sed eatenus tantuni quarenmus ipsorum adversatur cupiditatibus. (ilas enim prohibet, & punit ut justus judex,) inde sit ut eum oderint impij homines & cacodaemones.
Qdium adversum Deum, est peccatum quum quis animo alieno st, a Deo eumque fugit, ei peccatum accusanti & punienti irascitur, & adversus eum inimicitias exercet malo isto orto ab eo quod sapit, caro: sicut dicitur Rom. 8. v. 7. Quod sapit caro inimicitia est adversus Deum: Lege enim Dei non subjicitur ac ne potest quidem,
Causa interna est φροοημα τ σαρκος, quod Gen. 6. v. 5. dicitur, figmentum cordis, id est, quod sapit caro seu corruptela totius animae a ratione & intelligentia usque ad affectus. Apostolus quidem expresSe usurpat nomen φρονηματος, quod de excellentissima illa animi parte proprie dicitur, ut intelligamus haerere hoc malum in ipso etiam ἔγεμονιϰῳ: Synecdochice vero omnes animi partes complectitur ut intelligamus corruptelam totius animae. Ut igitur fideg salvifiia, est causa charitatis erga Deum: ita infidelitas est causa interna odij adversus Deum, quam sit ut homines impij obtenebratam mentem habentes, videre & cognoscere non possint quam bonus sit Deus. & clemens erga omnes & quod sit summum illud bonum; eadem infidelitate sit ut non assentiantur verbo Dei & promissionibus ejus sed sint aversi a Deo & justitia ejus, & inclinati ad peccatum & amantes iniquitatis, nec in Deo acquiescant quem sibi infestum sentiunt atque iratum & cui facti sunt dissimilimi. Ac proinde qui non agnoscunt Deum ut summum bonum, nec verbo ejus assentiuntur, neacquiescunt in eo & dissimilimi ei exsistentes iniquitatem amant, illi Deum odio habeant necesse est. Ita φρογημα τ σαρκος, id est, nativa & affectata ignorantia Dei & voluntatis ejus, amor iniquitatis, persuasio Deum esse adversarium, & ultorem iniquitatis, opinio injuriae a Deo acceptae, est causa interna odij adversus Deum;
Abipso autem Deo & Servatore nostro CHRISTO Domino, res vera nullae sunt odij causae, sicut Christus ait Psal. 69. vers. 5. Oderunt me immerito. Joh 15. v. 24, 25. Qdij istius impiorum adversus Deum finis apud pios est, ut se eo solentur & confirment adversus odia mun di. Sic enim Christus ait Johan. 15. v. 18. Si mundus vos odit, scitis meprius quam vos, illis odio habitum
Qdij istius effecta sunt, tristitia & servilis metus ex praesentia Dei. fuga a Deo, audacia ad perpetranda scelera, poena certissima. Sic A dam & Eva post lapsum timuerunt audita voce Dei & fugerunt a Deo. Gen, 3. v. 8, 9, 10. De audacia osorum Dei, qua omni metu posito & audentibus animis erigunt se ad scelera sua perpetranda, dicitur Psal. 83. v. 3. Ecce inimici tui perstrepunt, & osores tui extollunt caput. De boena odij adversus Deum legitur Exod. 20. v. 5. Sic Deuter. 7. v. 10. dicitur, quod Deus rependat odio habentibus se cuique in faciem ejus perdendo eum, qui non dilaturus est odio habenti se, in faciem ejus rependet ei. Proverb. 8. v. 36. Omnes osores mei, amant mortem. Psal. 21. v. 9, 10, 11. 1. Corinth. 16. v. 22. Si quis non amat Dominum Iesum Christum, esto anathema, maran¬ athaSimulatus amor erga Deum, est peccatum, quum quis prae se fert amorem erga Deum, quem tamen revera non amat: ut faciunt hypocrytae & persequutores piorum sub specie & praetextu conservandi. defendendique religionem antiquam
Amor mundi, est peccarum quum quis res & cupiditates eas quas mundus amat magnifacit, & confectatur, spreta voluntate Dei; quod faciunt illi qui suas cupiditates aut voluptates, aut vitam aut gloriam mundanam aut alias res anteferunt Deo & ipsius voluntati & gloriae ac malunt ipsum negligere & offendere, quam res illas, quae nobis charae sunt, amittere, Matth. 10. v. 37.
Amor autem mundi est fugiendus: I. Quia a Deo prohibitus est, 1. Johan. 2. v. 15. II. Quia non potest conjunctus esse cum amore in Deum seu pugnat cum amore in Deum. 1. Johan. 2. v. 15.
IV. Quia mundus praeterit & cupiditas ipsius, I. Joh. 2. v. 17. Repugnantia a charitate erga Deum deinceps removenda I. Charitas hominis erga Deum non est gratia gratum acceptumque Deo hominem faciens, ut supra ostensum secundo libro, ea 21.
II. Charitas nostra non est causa nec efficiens nec formalis, amoris Dei erga nos: causa enim amoris, quo nos Deus complectitur non in nobis sed extra nos est. Hoc docet Paulus quum ait Rom. 8 v. 39. Nihil nos separabit a charitate quae est in Christo Iesu. Rationes magnae sunt: 1. Charitas nostra est imperfecta: non ergo est causa perfecta ejus amoris, quo nos Deus prosequitur, qui est perfectissimus. 2. Quod posterius est natura, non potest ratio formalis est: ejus quod praecessit. At nostra charitas est natura posterior charitatie Dei erga nos, ut dicitur 1. Johan. 4. v. 19. Nos diligimus Deum, quo- niam ipse prior dilexit nos. Nostra ergo charitas non potest causs formalis esse charitatis Dei erga nos. 3. Finitum non potest esse esficiens ac formalis causa infiniti: At nostra charitas erga Deum est finita, est exigua admodum & tenuis: Non potest igitur causa esse in finiti illius amoris, quo nos Deus diligit.
OEIICITUR Maxima virtus maxime justificat apud Deum Nam cum nihil sit praestantius justitia, consentaneum videtur, ut summum donum a prestantissima virtute promanet. At charitas nostra est maxima virtus: Ergo maxime justificat apud Deum. Assumtio probatur eo quod Paulus dicit 1. Corinth. 13. versic. 13. Nunc vero manet fidis, stes, charitas, erinhic. & axima autem harum charitas.
RESP. Major negatur: quia nititur hac falsa hypothesi, nos virtute nostra justificari coram Deo, quum Scriptura Sacra doceat, nojustificari apud Deum gratis, id est, pro nullo nostro merito. Deinde in justificatione coram Deo quaeritur, quae res apprehendat Christum, qui nostra est justitia. Fide autem Christus, non charitate apprehenditur: quia nobis ea conditiene Christus offertur & justitianestraest, si credimus in Christum. Adhaec charitas est justificationis: consequens: ergo non est causa illius,
IV. Charitas nostra erga Deum non vivificat, nec in justificatione, nec postea: quia fide vivimus, quia fide vivificati sumus quum inimici Dei & impij essemus Rom. 4. v. 5. Gal. 2. v. 20. Ephes. 2. v. 5.
Haec de dissentaneis charitatis nostrae erga Deum COMPARATA si spectes, charitas nostra erga Deum major est fide & spe, 1. Cor. 1. ver. 13. non simpliciter & omni modo, sed κοτα α nimirum tum quoad amplitudinem quatenus fructus ipsius longius progreditur quam fidei & spei, nempe etiam ad proximum, quum illa non egrediantur credentis & sperantis personam: tum quoad dius turnitatem perpetuam. Nam charitas in altero etiam seculo perma. net, ut Chrysostomus scribit homilia trigesimaquarta in epistolam priorem ad Corinthios, at sidei & spei nullum erit post universalem, resurrectionem munus. Adeptis nobis plenam terum promissarum quibus credidimus & quas speramus possessionem, certe neque fide am, neque spe opus erit: charitas vero & in Deum quo tunc fruemur, & in Angelos bonos hominesque electos aeternae salutis socios, quibus arctissime conjuncti erimus, tunc maxime vigebit.
On this page