Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 17
ORATIO DOMINICA, est quam Dominus noster Jesus Christus ipsemet nos docuit, divino plane artificio constans. Mat 6. v. 9. & seqq. Luc. 11. 2 & seq. his verbis: HA TEP ἡμών o ἐν τεις δοννοίς, αγιαθετον τό δνομγσον E λθετι η δεισελεια σον θθητίστο τό θελημα σο ωχεν δραιῳ, μι επι τ γῆς Τον ἀρτον ημόν τον ἐπιουσεον δες ημιν εημερον. Reἀ Dισ ηαιν τα ὀ φειληκατα ηκιῶν, ως ιι ημας ἀφιεμεν τεῆς αφειλίταις ημαν Rαi μη εισενεγκης ημας εἰς πειρασμον, αλλα ρωσαμημας δτο γ πονηρος ον σκ ετκη ἡη Dεσελεια, κι η εθναισ, κιη δεζα εις τα: αιόνας, αμlμιν
PATER noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Veniat. rignum tuum. Fiat uoluntus tua, sicut in caelo, ita etiam in terra. Panem nestrum quotidianum da nobis hodie. Et remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Quia tuum est regnum, & potentia, & gloria in secula, Amen
Orationis Dominicae quatuor sunt partes. Exordium, Proposicio petitionum, confirmatio & Epilogus. Exordium non tam captans, quam commendans benevolentiam Dei erga nos, & nos ad attentionem excitans & docilitatem, est tale: PATER NOSTER, QUIESINCAELIS: quo nos uti vul Christus Doctor noster, ut Deum debito honore & reverentia & cum certa exauditionis fiducia invocemus.
Pater noster est Deus. Est autem Pater duplici respectu: Primo, respectu Christi, quia illum genuit ex se Secundo respectu nostri. 1. Quia nos elegit ab aeterno in Christo& praedestinavit quos adoptaret in filios per Jesum Christum Ephese 1. v. 4. 7. 2. Quia nos creavit ad imaginem suam, Luc. 3. 38. Adam fuit Dei, nempe filius: non simpliciter quia eum Deus creavit: nam etiam caelum & terram, stellas, boves, oves & alia omnia cicavit; sed quia creavit ad imaginem suam,
3. Quia nos redemit ex tyrannide diaboli ac recepit in gratiam adoptavitque in filios, ex malis servis diaboli bonos sibi filios facienso per Christum Mediatorem
I. Quia nos regenuit per Spiritum Sanctum sermone veritatis Jacob. 1. 18. 1. Petr. 1. v. 3, 4, 21.
In precibus vero Patrem nominamus his de causis I. Ut oraturi discernamus nostram invocationem ab infidelium precibus, convertentes nos ad hunc Deum, qui se in Filio suo Jesu Christo patefecit.
2. Ut indicemus, nos invocare Deum in nomine Christi, in quo nos elegit, per quem nos ad imaginem suam creavit, per quem in filios adoptavit, & patern ister factus est: preces nostras non dignitat aliqua nostra, non meritis nostris niti, sed Christi patrocinio fundatas esse. Hoc igitur nomen blandum admonet nos praecipuorum beneficiorum Dei, nimirum electionis nostri ad vitam aeternam, creationis ad imaginem Dei, idoptionis in liberos
3. Ut excitetur augeaturque in nobis filialis amor, reverentia set timor Dei, humilitas & patientia, quae sunt optitnae ad bene precandi. & ad perseverandum in precibus praepatationes. Accenditur enim ad amorem, qui cogitat se patrem adire, ut cum eo de rebus sibi necessa riis colloquatur. Concipit timore & reverentiam qui cogitat sibi patrem alloquendum. Humilitatem declarat qui perpendit sibi cum patre negotium esse. Patienter sibi exspectanda bona optata censet, qui cogitat, se ea a patre petere, 1. Petr. 1. v. 17. Malach. 1. v. 6. Quapropter qui in peccatis persistunt, mendaciter dicunt, Pater noster: quia se non gerunt ut filios Dei decet. Qui Deo non obtemperant praecipicuti, orantes non exaudiuntur ab eo¬
1. Ut hac ipsa blanda compellatione audientiam impetremus & exauditionem precum: quo pertinent oninia illa loca in Psalmis & Prophetis, in quib. audientia & exauditio precum imploratur, veluti Psalm. 7. 2, 3. Dicta mea auribus percipe Iehova, considera meditatiouem meum. Attende voci clamoris mei, Rex mi, & Deus mi:nam apud te orationem habeo¬
. Ut precemur cum multo certiore obtinendi quod petimus fiducia, firmiter statuentes nos a Deo velut a Patre propitio exaudiri, quia nos in filios adoptavit, quia Christi membra sumus, quia ipsum perChristum invocamus, quia non accepimus Spiritum servitutis ad metum, sed Spicitum adoptionis, per quem clamamus Abba, id est Pater Rom. 8. vers. 15. qui una sublevat infirmitates nostras, qud enim preceinerut oporiet, non novimus: sed ipse Spiritus interpellat pro nobis suspiriu inenartabilibus. Ergo Patris tam blandum nomen fiduciam exauditionis & spem adeptionis bonorum quae ab ipso petimus in nobis generat Nam ut admonet Magister & Servator noster Christus Matt 7. 11. Si terreni patres cum mali sint, non possunt tamen filiis sui bona negare, nec eos dimittere inanes sustinent, nec venenum porricunt illis pro pane: quanto plus beneficentiae a caelesti Patre exsperctandum est, qui non tantum summe bonus est, sed ipsa etiam bonitas, quique multo melius novit quid nobis necessarium & utile sit quam terreni parentes norunt quid liberis ipsorum necessarium sit & expediati
Unus idemque Deus, est Pater noster & Dominus noster. Pater. clementia: Dominus, disciplina. Pater potestate blanda: Dominus, severa. Pater diligendus pie: Dominus timendus necessarie.
6. Ut Deum profitendo Patrem, gratias agamus ei pro beneficii, nobis ex paterno amore exhibitis, & laudemus bonitatem Dei, qui Pater appellari dignatur a vilissimis servulis. Vide Chrysost. in Psala 150. & August. libro secundo de sermone in monte. cap. 18.
NOSTRUM autem Patrem dicere jubemur ad testandam fidem in Deum, ad declarandam charitatem in ipsum & proximum, ad fovendam spem in Deo, ad consolationem nostram, hoc est, ut pluribus verbis explicemus
I. Ut accessus noster per preces ad Altissimum sit intrepidus, nimirum ut per fidem intrepide & familiariter ad eum implorandum invitemur, excussa ex animis nostris omni anxietate. Sic enim fideles apud se ratiocinantur: Pater noster est, Ergo invocemus cum intrepide, Jese 64. 1, 2. Intuere e caelis, & vide ex habitaculo sanctitatis tuae & ornatus tui: ubi est zilus tuus, & maxima potentia tua? fromitusne visurum tuorum & misericordiae tuae erga me continerent sese? Tu enim Pater nos steres, quamvis Abraham nesciturus nos, & Israel non agniturus esset. eos: tu Iehova pater noster es, vindici nostro a seculo nomen est tibi. 2. Ut declaremus charitatem in Deum ut liberi, & in proximos nostros ut fratres & sorores, ne aliis neglectis, tantum se quisque curet ac proinde ut cogitemus, non pro nobis tantum, sed pro caeteris etiam hominibus orandum esse, praesertim pro iis, qui nobiscum sunt meibra in corpore Christi, fratres & sorores, & filii ac filiae ejusdem Patris in caelis, & sdem bonis indigent, quibro & nos indigemus ac proinde tam illis quam nobis imploranda: & ne divites ac nobiles se extollant supra caeteros & contemnant pauperes & obscuros, neve pauperes & inferioris conditionis homines spernant opulentos & nobile genere natos, cum in hac precatione fateantur se pro frattibus Christianos omnes agnoscere, quorum omnium est unus idemque Pater: & ne ira, odio & invidia praediti simus adversus alios qui eundem nobiscum Patrem habent, sed ut iram, odium & invidiam deponamus, fugiamusque; & concordiam, unitatem ac pacem cum aliis colamus, tueamurque alioquin non recte Deum vocaremus Patrem nostrum, quum debeat eorum, qui unum Patrem communiter invocant esse cor unum & anima una¬
3. Ut spem in Deo alamus & foveamus, suturum ut accipiamus quae petimus, ac proinde animosius precemur, cogitantes totam Eclesiam ipsumque Mediatorem ut fratrem nostruni nobiscum orare. 4. Ut nos consolemur, quum Deus sit noster Pater, nos esse ipsius filios & sitias haeredesque, ac fiatres cohaeredesque Christi, Rom. 8. v. 15, 16, 17 nos Deo curae esse ut filios, ac etiamsi terrenam haereditate non habeamus, habere tamen certo calestem: nos caelesti haereditate rivari non posse, etiamsi bonis terrenis omnibus spoliaremur: nobis nihil defuturum quod ad hanc & futuram vitam necessarium est: nobis non magnopere lugendum, si privati simus terrenis parentibus & amicis, quum immortalem Patrem in caelis habeamus, qui nunquam nos deseret: pro unoquoque nostrum etiam alios fideles orare: nam dum singuli orant pro omnibus, sequitur quod omnes orent pro singulis: ita omnes omnino sideles ubicunque sunt terrarum, pro me, prote, pro quolibet nostrum orant, quae sane magna est utilitas, magna consolatio; unde connequitur precationem generalem omnium puo seinviceni esse meliorem & utiliorem precatione speciali uniuscuiusque pro se tantum concepta
Hactenus est prima exordii pars sequitur secunda Quae est descriptio Dei quem comprecamur, his verbis comprehensa. Qui es in caels. Similis est Psalm. 123. 1. Ad te attollo oculos meos Stu qui sedes in caelis Deum esse in caelis, significat esse summe excelsum & omnipotentem, & Rectorem universitatis qui possit nobis dare ea quae ab ipsopetimus.
Deus quidem ubique est, Jerem. 23. 23, 24. Esa. 66. 1. sed caelum est velut ordinarium Dei palatium, in quo ejus solium est, & praecipua Dei gloria apparet: quia magnificentius se patefacit Deus in caelo Angelis & beatis animis, Psalm. 115.16. Ipsi caeli, caeli sunt Iehovae, terraque quam dedit filiis hominum
Additur vero, qui es in caelis, propter subjectas causas: 1. Ut admoneamur, sursum cor nobis habendum, & nihil nisi caelestia cogitanda cum ad orandum accedimus, ac proinde quum Deum invocamus animos nostros e terra sursum elevemus ad caelos, Psalm. 5& I2I. 2. Ne quid de Deo carnale aut terrenum cogitemus, neve eum. moduli nostri metiamur captu, ne humilius de ipso aliquid sentientes. in obsequium voluntatis nostrae redigere ipsum velimus, sed potius um timore & reverentia suspicere discamus majestatem ejus gloriosam, Psal 8. 2. Qui ponis decorem tuum supra caelos. q. d Potenria, maestas, laus, gloria, magnificentia tua elucet etiam in caelo. cum omnium sanctorum Angelorum admitatione, non tantum in terra2. Ut excitetur confirmeturque nostra in Deo fiducia, sic ut ab jus omnipotentia, quaecunque animo & corpori nostro sunt necesaria, exspectemus.
4. Ut cum humilitate & vera reverentia Deum precemur, sicut Ecclesiastes ait cap. 5. 2. Na acceleres cre tuo, & cor tuun ne festinet proferre quicquam corum ipso Deo: nam Deus ipse in caelis est, tu autem super terram, idcirco sunto verba tua patca.
5. Ut memores simus Deum nostrum caeli & tetrae dominium tenere, ubique adesse, arbitrio suo regere & dispensare omnia, & invocantes audire atque juvare 6. Ut discernamus inter Patrem calestem & patrem terrenum. Ille aeteruus est, hic mortalis. Unde quanto caelum est excelsius terram tanto praestat caelestis terreno, & adhuc magis. 7. Ut admoneamur, nos non ad hujus mundi, sed caeli societatem Apertinere, hoc est, ad adoptionis familiam quae est in domo superna Patris caelestis, Hebr. 12. 22, 23.
. Ut intelligamus, magno clamore opus esse, si a Deo exaudir. volumus cum nos in profundo terrarum, ille in summo caelo seden habeat. Clamor autem iste non corporis, sed cordis: non vocis, sed desiderii est.
II. Ut admoneamur caelestem vitam nobis agendam, & non in terris, sed in caelis patriam & haereditatem nostram esse quaerendam, quia Pater noster est in caelis.
petitiones. Petitiones orationis Dominicae sunt sexs e quibus tres priores pertinent immediate ad gloriam Dei: tres posteriores ad nostram necessitatem
Ordo petitionum orationis Dominicae est sapient ssimus & prae clarissimus. Nam quum simus ideo conditi, & in hoc mundo collocati, ut Dei Summi boni nostri, cujus communione & fruitione beat sumus, noman sanctificemus, & ejus sanctificationem rebus aliis omnibus praeferamus, etiam posthabita propriae vitae & gloriae nostrae ratione, & ante omnia expetamus; ideo sapientissime primum omniu jubemur petere ut nomen Dei sanctificetur. Atque haec demum vera est votorum omnium moderatio, si Dei gloriam ita expetimus, ut res liqua omnia locum ei cedant. Hoc ipsum, quod nos primo loco & ante omnia petere Christus jussit, ipsemet fecit, & in eo quod praecepte praescripsit, exemplo quod imitatemur, nobis praeivit, & una Dei Patris gloria contentus, reliqua omnia pro nihilo duxit. Johan. 12. v. 27. Nunc (inquit) anima mea turbata est, & quid dica? Pater, serva me ex hac hora: sed propterea veni in horam hanc. Pater glorifica nomen tuum
Quoniam vero nomen Dei sanctificari non potest nisi ubi Regnum Patris caelestis viget; Nam ubi regnum diaboli, regnum peccati & Antichristi obtinet, ibi nomen Dei ignominia afficitur: ideo secundo loco adventus regni Dei petitura
Et quum regula sanctificationis nominis divini sit, non nostrum E arbitrium vel opinio, sed sola voluntas Dei in verbo ipsius nobis re velata: ideo necessario tertio loco petimus, ut voluntas Dei fiat
Sed quia nomen Dei non sanctificant & celebrant qui niortui sum vel spiritualiter vel corporaliter; sicut dicitur Psal. 115. 17. Non mortus laudabunt te Dmine, neque ulli descendentes in infernum: ideo panem vitae spiritualis & corporalis quarto loco petimus
Quandoquidem vero innumeris vicibus & modis deficimus in sanctificando nomine Dei & peccatis nomen Dei contumelia affici mus: ideo necessario quinto loco remissionem peccatorum a DE Opetimus.
Denique ne deinceps ullum peccatum vel Satanas nos impediat ver avocet a sanctificatione nominis divini; sed ut constanter usque ad finem in sanctificatione nominis divini perseveremus, victis & superatis omnibus impedimentis: ideo ultimo loco petimus, ne Deus noinducat in tentationem sed nos a malo illo liberet. Videsne, quam divinus sit petitionum istarum ordo
Deinceps igitur petitiones hoc ipso ordine expendemus. Qualibet autem, petitione precamur bonum aliquod & deprecamur malum oppositum: Proinde religiose considerandum & atten dendum, quodnam bonum expetamus & quod malum deprecemur. In cujus libet petitionis expositione etiam indicari potest, qui nam homines frustra ea utantur. Sed nos copiosam expositionem relinquimu- PRIMAPETITIO est: Sanctificetur nomen tuum: qua postulamus nominis divini, quod quidem in seipso sanctum est, adeo ut nihil possit ei addi sanctitatis, sanctificatione apud nos, & in nobis, & ablationem omnium rerum, quibus nomen Dei prophanatur & blasphematur, cujusmodi sunt, infidelitas, haereses, idololatria, & vita impia & quaecunque sanctificationi nominis divini opposita sunt,
Sanctificatio nominis diuvini, est exaltatio majestatis, sapientiae, bonitatis, potentiae, justitiae, misericordiae & aliarum virtutum Dei, Psal 3527. Cantabunt & laetabuntur, qui delectantur justitia mea, dicentque iugiter, magnifiretur Iehova, qui delectatur pace servi sui. Et Ps. 40. 17. Gaudeant & laetentur in te omnes quaeretes te; ac dicant iugiter, magni ficetur Iehova, amantes salutis tuae. Et 70 5 idem repetitur: Nam pernomen Dei in hac petitione intelligitur majestas, sapientia, bonitas, justitia, potentia Dei, atque adeo ipsemet Deus.
A Deo ipso per patefactionem sui & editionem documentorum. suae sapientiae, bonitatis, misericordiae, clementiae, justitiae, veritatis, potentiae in operibus ejus lucentis Joh. 12. 28. Pater glorifica nomet tuum: Venit ergo vox e caelo, dicens, Et glorificavi & rursus glorificabo Ezech. 36. 23. Vt sanctificem nomen meum maximum quod prophana tum fuit in Gentibus, quod prophanatis in medio earum, ut sciant gentes me esse Iehovam, dictum Domini Iehovi, quum sanctificabo me in vobis. ante oculos earum. Exod. 9.16. Propterea feci ut exstares, ut ostendam in te potentiam meum, & ut enarretur nomen meum in tota terra. Et cap. 14. 18. Et experientur Aegyptii me esse Iehovam, quum glorificabo in Pharaone, in curribus eius, & in equitibus eius. Ps. 115. v. 1. No nobis, lehova, non nobis sed nomini tuo da honorem propter benignitatem tua propter fidem tuam. Ps. 67. Deus gratiam facit nobis, & benedicat no¬ bis, illustret facie suam erga nos maxime. Vt agnoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutem tuam. Celebrent te populi Deus, colebrent te populi omnes. Laetentur & cantent nationes; quum iudicabis populos recte & nationes ipsas in terra deduces potentissime. Celebrentt populi Deus, celebrent te populi omnes. Terra dante proventum suum benedicat nobis Deus, Deus noster. Benedicat nobis Deus, & revereantur eum omnes fines terrae. Psalm. 145. v. 4, 6, 7. 8, 9, 10, 11, 21. Genera tio generationi laudibus commedet opera tua, prout haec indicant omnimodam potentiam tuam. Et robur mirabilium tuorum operum praedicent; prout singula magna gesta tua enarraturus sum, Memoriam amplibonitatis tuae eructent, & iustitiam tuam cantent: gratiosum & misericordem Iehovam esse, longanimem & magnum benignitate, bonum est. ehovam omnibus & misericordiam eius in omnibus operibus eius. Celebrent te Iehova omnia opera tua, & quos benignitate prosequeris benedicant tibi: gloriam regni tui praedicent, & potentiam tuam eloquantur. Laudationem Iehovae eloquatur os meum: & benedicat omnis carnomini sancto eius, in saculum & sempiternum. Ps. 57. v. 6. & 17. & Ps. 108. v. 6, 7. Exaltare supra caelos, o Deus; & super totam terram glorie tua: ut liberentur dilecti tui, serva dextera tua & exaudi me. Psalm. 9. v. 17. Notum se fecit Iehova iudicio quod exereuit, quum suo ipsius facti illaqueatus est improbus: remmeditandam summe. Ps. 115. 1 Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Ezech 20. v. 41. Cumodore grato acceptos habebo vos, quando eduxero vos ex populis & congregavero vos ex regionibus in quos dispersi fueritis: & sanctificabo me, in vobis ante oculos ipsarum gentium, item cap. 38, 16, 23. Jesa. 5. v. 16. Et exaltatur Iehova exercituum tudicio suo, & Deus fortis, anctissimus sanctificatur iustitia. Et c. 64. 6. Quemadmodum conflagrante igne. cremia, aquarum bullas excitat ignis, ut notum faceres nomentuum hostibus tuis, a facie tua gentes contremiscant Inprimis facit id Deus in hac vita, patefaciedo se in Christo in mundo universo, docendo nos vias suas Psalm. 25. 4. & vocando nos ad gnitionem Christi. 2. Thessal. 1. v. 11, 12. Plene vero sanctificabit Deus nomen suum in extremo illo die, quum Christus judex vivorum & mortuorum venerit. 2. Thes 1. 16.
A creaturis Dei sanctificatur nomen Dei quum illae majestatem & beneficentiam divinam testantur ac celebrant, omnes suo modo sibi que congruente. Psal. 103. 22 Binedicite Iohovae omnia opera eius in mnibus locis dominationis eius, & 104. 31. Sit honor Iehovae in saculum, laetetur Iehova in operibus suis. & 145. 10. celebrent te Iehova omnia opera tua. lisque tum ratione carentibus, ut caelo, stellis, aquis, meteoris, terra, pascentibus e terra, bestiis denique, Ps. 148. a v. 3. usque ad undecimum: Laudate eum Sol & Luna, laudate eum omnes stellae lucidae. Laudate. eum caeli caelorum, & aquae quae supra hoc caelum sunt. Laudent nomet Iehovae, quae ipso praecipiente illico creata sunt, Quae stabilivit in sempiternum, in saculum, quibus decretum dedit quod nullum transgrediatur Laudate Iehovam terrestria; cete & omnes abyssi: Ignis & grando, nis & exhalatio; ventus turbineus efficiens verbum eius: Ipsi montes, & omnes colles, arbores fructiferae omnesque cedri: Ipsae bestiae, & omnia iumenta; reptilia, & aves alatae. Psal. 8. & 19. & 97. 6. Jes. 43. 20. Glorificabit me bestia agri, dracones & ulula.
Tum a rationalibus creaturis, Angelis & hominibus. De Angelis dicitur Psal. 103. 20, 21. Benedicite Iehovae angeli eius, valentissimi robore, efficientes verbum eius, auscultantes voci verbi eius Benedicite Iehovae omnis exercitus Iehovae, ministri eius facientes placitum eius. Et Psalm. 148. 2. Laudate eum omnes Angeli eius, Laudate. eum omnes exercitus eius, Jes. 6. v. 2,
Abhominibus vero sanctificatur nomen Dei tum in caelo jam triumphantibus, Apocal. 4. v. 10, 11. & cap. 5 v. 13, 14. & cap. 6. v. 9, 10, & & cap. 7. v. 9, 10. & cap. 18. versicul. 20. & capite 19, primis versibus octo.
Tum a nobis adhuc militantibus in terra sanctificatur nomen divinum, tum communtter, sive in Ecclesiasticis coetibus a ministris Ecclesiae & plebe Ecclesiastica, sive in politia civili a Magistratu & subditis, sive in Oeconomiis a patribus & matribusfamilias & reliqua familia tota; tum singulariter, a quolibet fidelium pro sex
in Ecclesiasticis coetibus sanctificatur nomen Dei a ministris Ecclesiae, quum illi doctrinam & disciplinam Ecclesiae ex praescripto Dei administrant Aplebe Ecclesiastica, quum exhibet cultum Deo debi tum in auscultatione verbi divini, Sacramentorum perceptione, precibus & gratiarum actione ad Deum, eleemosynarum distributione &c. In politia civili sanctificatur nomen Dei a Magistratu per legum exsequutionem: a subditis per debitam obedientiam
A quolibet fideli singulariter vera ide & bonis operibus Vera fide nomen Dei sanctificamus, quum Deum ipsiusque opera recte agnoscimus, promissionibus ejus credimus, & in ipso omnem. fiducia collocamus, & in ipso collocatam libere & intrepide profiter mur, certo statuentes, nos propter solius Christi meritum servari, Num. 20. 12. Jes 8. 13. Iehovam exercituum ipsum sanctificate.,
Bonis operibus nomen Dei sanctificamus, tum recte colendo Deum, in primis glorificatione & praedicatione virtutum & operum ejus. Ps. 71. 8. Impleatur os meum laude tua, toto die gloria tua. Jes. 29. 21. Nam quum videbit natos suos, opificium manuum mearum in medio sui, sanctificantes nomen meum; tum sanctificabunt sanctum lacobi, & Dei Israelis expavescendum praedicabunt. 1. Petr. 2. 9. Vos autem genus ele ctum, regate sacerdotium, gens sancta populus que sibi Deus ut proprium vendicat, ut virtutes praedicetis illius qui vos vocavit e tenebris in admirabilem suam lucem: tum virtutis studio; idque ad hunc finem, ne sanctissimum nomen Dei propter nos contumelia afficiatur, sed potius ut alii videntes nostra bona opera glorificent Patrem nostrum caelestem
Rursus sanctifigari nome divinum a nobis debet tum in spiritis, tum in corpore nostro. 1. Cor. 6. 20. Nam empti estis pretio: glorificate igitur Deum in corpore vestro, & in spiritu vestro quae sunt Dei.
Idque tum in tota vita, sive res nobis sint secundae, sive adversae; sicut Jobus sanctificavit nomen Dei in mediis calamitatibus Job. 1. 21, 22. Nudus exivi ex utero matris meo, & nudus redibo illuc, Iehova dedit, & lehova recepit: sit nomen Iehovae benedictum. In hoc toto non peccavit Iob, neque attribuit insulsitatem Deo. Et cap 2. 10. Scilicet bonum acceperimus a Deo, & malum non acciperemus? 1. Petr. 3. v. 14, 15. Sed si quid perpetiamini propter iustitiam, beati tamen estis. Caterum timorem eorum ne timete neque turbumini: sed Dominum Deum sanctsi cate in cordibus vestris.
Tum in ipsa morte, Job. 13. v. 15. Si occideret me non sperarem? a praesertim propter Christum: quam ratione morte glorificant Deum; tam infantes, sicut infantes Bethlehemitici, qui quum Christus ad neem ab Herode quaereretur occisi sunt, Matth. 2. quam adulti, sicut de Petro Apostolo legitur. Joh. 21. 19. Hoc autem dixit, significans, qua morte glorificaturus esset Deum
Caeterum haec petitio prima ponitur, ut sciamus quodnam primo & praecipuum omnium votorum nostrorum esse debeat, & quo dirigenda sint omnia nostra desideria, cogitata, dicta & facta, imo & quaecunque eveniunt nobis laeta ac tristia, atque adeo tota vita nostra & mors ipsa corporalis. Sanctificatio enim nominis divini anter omnia est expetenda: eadem scopus est desideriorum, cogitationum sermonum & operum Christianorum omnium, & omnium bonorum & malorum quae nobis accidunt: haec si fuerint in scopum illum directa, non facile aberrabunt
Sensus igitur primae peritionis est: Hoc primum est & principale votum atque summum desiderium nostrum, ut nomen & gloria tua exaltetur & emineat super omnia in caelo & in terra, Psalm. 72. 19. Et benedictum nomen gloriae eius in saculum: impleaturque gloria eius tota terra. Et Psalm. 67. 2, 3. 4, 5. 6. Deus gratiam faciat nobis & benedicat nobis, illustr et faciem suam erga nos maxime: Vt agnoscamus in terra viam tuam, in omnibus Gentibus salutem tuam. Celebrent te populi, Deus, celebrent te populi omnes. Laetentur & cantent nationes. quum iudicabis populos recte, & nationes ipsas in terra deduces potentissime. Celebrent te populi, Deus, celebrent te populi omnes: ut tu magnifiteris in omnibus operibus tuis. Sanctificare igitur inter nos, dando ut nomen tuum per universum orbem inclarescat & adoretur: dando nobis agnitionem tui veram, & vivam fidem in te & charitatem erga te & proximum, spem patientem, &c. Sanctificare inter nos conservando & liberando nos ab hostibus & malis omnibus, & ostendendo potentiam tuam in hostibus tuis, ut olim in Pharaone. Sanctificare inter nos dando nobis ut totam vitam nostram, omnia nostra cogitata, desideria, dicta & facta atque adeo omnia nostra & nos ipsos impendamus ad tuam gloriam & laudem Da ut te sanctificemus non tantum in rebus laetis, sed etiam in morbis & aliis calamitatibus. Sanctificare in vita & morte nostra. Effice in nobis quicquid novisti nomini tuo fore honorificum. Econtrario autem abige aut impedi omnia illa quibus nomen tuum prophanatu eradica ex cordibus nostris omnem infidelitatem, haeresin, idolo satriam; coerce peccata, propter quae nomen tuum blasphematur inter Gentes: deficiat quaeso malum improborum Psal. 7. v. 10. convelle maleficia sive servatis adhuc, sive perditis improbis. Largire quemadmodum tu unus es omnium gloria, ita nullus de se glorietur sed suam agnoscentes indignitatem tuamque munificentiam, in teglorientur omnes, quae sola est vera gloria
Haec de prima petitione. SECUNDAPETITIO est: Veniat regnum tuum, Hac petimus regni Dei adventum: & e contrario destructionem atque abolitionem regni Satanae, peccati, Antichristi & denique mortis.
Estque duplex: Universale vel specialo Universale regnum Dei, est quod Deus in toto mundo exercet in universas creaturas, potentiam suam declarans in movendis vel coercendis omnibs in conservandis illis quas vult conservare & destruendis quas vult destruere. Hoc regnum usitate dicitur regnum potentiae Dei.
Speciale regnum Dei, est quod Deus in Ecclesia sua exercet in creaturas rationales, Angelos & homines.
Estque duplex: gratiae nimirum & gloriae REGNUM GRATIAE, est quod Deus in hac vita exercet in terris adhibitis mediis ab aeterno ad id destinatis, nempe missione FiliMediatoris in mundum, institutione & conservatione ministerii Ecclesiastici, vocatione & collectione Ecclesiae ex genere humano pepraedicationem Evangelii, efficacia Spiritus Sancti operantis in electis hominibus fidem vivam & resipiscentiam, justificatione gratuita credentium, sanctificatione continua illorum, liberatione illorum a peccatis, gubernatione per verbi divini ministerium, defensione cortra hostes, consola ione adversus omnes miserias quibus in hac vita. sumus subjecti, & si quae sunt alia media quae Deus ad gubernandam in hac vita Ecclesiam suam adhibet. De hoc regno dicitur Roman 24. 17. Regnum Dei est iustitia, pax, & gaudium per Spiritum Sanctum. Colos. 4. v. 11
Regnum appellatur simpliciter Matth. 4. v. 23. & 9. 35. ubi legitur, Iesum praedicusse Evangelium regni. Intelligitur autem promissum illud a Deo regnum gratiae, regnum Messiae seu Christi. Sic Luc. 19, 12, 15.
Regnum Dei dicitur, quia Deus in eo regnat Regnum Christ. dicitur, quia per Christum Mediatorem Deus Ecclesiam suam regit. Regnum caelorum dicitur, tum quia per illud ad regnum caleste & loriae praepatamur: tum quia administratio eju: non est mundana, sed caelestis & spiritualis: tum quia plenitudo ejus contingit demum electis, quum translati fuerint in caelum.
REGNUM GLORIAE, est quod Deus post hanc vitam exercebit in caelo, spectandam praebens electis manifeste gloriam suam & gloriam Christi quam illi dedit, & Ecclesia suam perfecte glorifi annon adhibitis mediis illis quibus in regno gratiae utitur, sed ipse eriomnia in omnibus, patefaciens & communicans se beatis immediate. 1. Cor. 13. 10. & cap. 15. 28. Apoc. 21. v. 22. 23. & sequentibus.
Hoc quoque absolute dicitur regnum Matth. 25. 34 Luc. 12. 32. & cap. 22. 29. Jac. 2. v. 5. item regnum Dei, Marc. 9. 47. & 10. v. 14. & res gnum Patris Christi. Matth. 26. vers 28 & regnum Patris iustorum, Matth. 13, 43. & Regnum caelorum Matth. 5. v. 3. Regnum gratie & gloriae est quidem unum reipsa, sed differunt tempore & modo. Nam I. regnum gratiae est in hac vita, regnum gloria post hanc vitam
III. Regnum gratiae finem habebit 1. Cor. 15. 24. Nam Christus tradet regnum Deo & Patri, quia desinet facere officium Mediatocis, non amplius colliget Ecclesiam per praedicationem Evangelii, sed am collectam sistet Deo, &c. Sed regni gloriae non erit finis, Luc. 1. 33. Hebr. 12. 28.
Hactenus distinctio regni Dei declavata est. Adventus regni Dei, est continua patefactio gubernationis divinae quam in toto mundo adhibet omnipotenti operatione, & inprimis in Ecclesia tum in giatia in hac vita, tum in gloria aeterna post hanc vitam.
Universalis regni Dei adventus, est quum Deus in dies cognoscendum praebet toti mundo, se potentia sua univerium mundum gubernare. Dan. 4. v. 17 23, 25.
Patticularis regni Dei adventus, est cum Deus Pet Christum regem caeli & terrae manifestat tum in regno gratiae tum in regno gloriae
Adventus regni gratiae, est cum Deus Pater Christum pro rege nobis dat, ejecto e nobis foras Satana Principe mundi, & destructo regno Satanae, peccati & mortis, & regno Antichristi; ac proinde Pater, Filius & Spiritus Sanctus ad nos veniunt & mansionem apud nos faciunt Johan. 14. 23. Rom. 8. v. 9, 11. 1. Johan. 2. 27. nos gratia, nisericordia & amore prosequuntur, nos ad se tiahunt, Joh. 6. 44.
Estque duplex: tum ad singulos electos, tum ad totam Ecclesiam. Adventus regni gratiae ad totam Ecclesiam, est cum Deus in toto mundo Ecclesiam sibi codigit, & eam ubicunque illa sit tuetur & gratios e regi:
Idque dupliciter: tum institvendo Ecclesias ubi nullae erant: tum conservando & augendo eas & conservando ministerium Ecclesiaticum, Psalm. 67. toto Psalm. 3. v9 Suter populum tuum sit benedictio tua, Sela. Et Psalm. 26. 9. tum destruendo regnum peccati & diaboli, amovendo e medio populi sui haereses & scandala. Psalm. 7.. v. 6, 7. Jerem. 10 v. 25. perdendo regnum Antichristi & abolendo denique rignum mortis.
Adventus regni gratiae ad singulos electos, est quum Deus unumquemque electorum non tantum externa vocatione Ecclesiae visibili adjungit, sed etiam interna vocatione Ecclesiae Catholicae invisibilis membrum actu cfficit, eumque fide salvifica de natum justificat & reenerat, atque ita regit verbo & Spiritu suo, ut se illi magis magisque lubjiciat, sic ut regnum peccati & Satanae adeoque impietatem omnen e corde suo exterminate studio habeat, donec carnem exuerit. Incestuosus ille Corinthius de quo I. Cor. 5 erat quidem jam in Ecclesia externa, sed nondum erat actu in Ecclesia Catholica invisibili, ac proinde nondum ad illum advenerat regnum gratiae, donec vera fide & resiiscentia donatus fuit. Sic precatur David Psal. 5.9. Iehova deduc me in iustitia tua propter observatores meos. q. d. Sis tu mihi dux & rector in via tua & in justitiam omnem.
Eodem pertinet paterna castigatio nobis nunquam non necessatia: est enim gratiosae gubernationis pars, quam nos Deus Pater vel in
officio continet, vel ad officium revocat, ut boni & fidi cives regni ipsius maneamus, Job. 5. 17. Ecce beatus est mortalis, quem arguit Deus: quapropter castigationem omnipotentis ne spernas. 1. Cortnth. 11. 31, 32. Hebr. 12. 6. & seqd
Ideo fideles subjiciunt se castigationi divinae, Psalm. 6. vers. 2. & Ps. 38. 2. Jerem. 10. 24. Castiga me Ihova, verumtamen in modo: ne casci. gos in ira tua, ut non comminuas me. Hinc orandus Deus, ut castiget impoenitentes quo resipiscant. Jobi 34. v. 36, 37 petit Elihu, ut Deus Jobum tantisper flagellet, donec Deo cedat & victoriae laudem tripuat.
Adventus regni gloriae, est patefactio Christi Domini in gloria. Estque itidem duplex: tum ad singulos fideles, tum ad totam Ecclesiam
Ad singulos fideles, quum ad unumquemque fidelium venit, ut animam ejus ad se in caelestem gloriam transferat. Quem adventum exoptat Paulus, cum ait; Cupio dissolvi, & esse cum Christo.
Adventus regni gloriae ad totam Ecclesiam, erit quum Christus in loria Patris redibit in nubibus ad judicium omnium vivorum & mortuorum ex pulvere terrae resuscitatorum, assuturus nos in caelum ut videamus gloriam ipsius ejusque participes simus aesernum. Itaque hac petitione postulamus adventum ultimi diei & futuram corporum resurrectionem universalem Ultimus dies est nobis experendus, I. Quia Christus jussit in petitione secunda orationis, quam ipse nos docuit.
II. Quia est beatissimus ille dies nuptiarum Agni & sponsae sua Ecclesiae, Apocal. 19, 7. est tempus refrigerij a conspectu DominiActor. 3. v. 19.
III. Quia a fidelibus semper expetitus fuit, Cantic. 8. 7. Accurres dilecte mi, & similis esto capreae aut hinnulo cervorum, qui versaris in montibus aromatum 2. Cor. 5. v. 2, 3. 4. Apocal. 6. 9, 10. Quum vero aperuisset sigillum quintum, vidi sub altari animas eorum qui mactat fuerant propter verbum Dei, & propter testimonium quod tuebantur. Clamabant autem voce magna dicentes. Vsquiquo Domine, qui sanctus es & verax, non iudicas, & sanguinem nostrum vindicas, eum reposcendo ab iis qui habitant in terra? & cap. ult. vers. 17. Et Sporitus & Sponsos licunt, Veni, & qui sitit veniat: & qui vult, accipiat aquam vitae gratis Versu item 20. Dicit qui testatur ista: etiam, venio ctio. Amen. Veniigitur Domine Iesu
IV. Quia die illo plenam atque perfectam redemtionem, rege nerationem & restitutionem consequemur, Luc. 21. 28. Matth. 19. 28. Joh. 5. 28, 29. Actor. 3. v, 21.
V. Quia illius amor & exspectatio est nota hominum vere piorum: unde piorum periphrasis sumitur a Paulo Apostolo, qui 2. Tim. 1. v. 8. ait: reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus. in illo die, iustus ille iudex: non solum autem mihi, sed & omnibus quo dilexerint illustrem illum ipsius adventum, id est, omnibus vere piis Quemadmodum olim piorum erat periphrasis, qui exspectabant res gnum Dei, & redemtionem Israelis.
Itidem futura corporum resurrectio universalis expetenda est: I. Quia illam Christus secunda petitione orationis quam nos docuit petere jussit
II. Quia promissa est nobis a Deo III. Quia a fidelibus semper expetita, Rom. 8. v. 20, 21, 22, 23 Expeti autem debet adventus regni gloriae & resurrectio fidelium non tam unde aut ad gloria Dei aut resurrectionem universalem fidelium acceleremus, quibus ante jactum mundi fundamentum est suum, praestitutum tempus, quam ut fidem & suam & nestram testemur, vota nostra ad gloriae Dei salutisque nostrae consummationem, conlungamus.
Sensus igitur secundae petitionis est: Te agnoscimus Regem esse regum omnium, quo nihil esse potest neque majus, neque melius: Veniat regnum potentiae tuae: Patefiat magis magisque toti mundo te esse Jehovam illum, Regem caeli & terrae, & omnium quae in eis sunt, te dominari ubique potentissime
Veniat etiam regnum gratiae tuae: Regnes inter nos gratiose perUnigenitum Filium tuum, prosequere nos gratia, misericordia & amore tuo sempiterno Cantic. 1. versicul. 2. trahe nos & post te curre: mus Cantic. 1. versicul. 4. ne auferas a nobis regnum illud tuum gratiosum; conserva, auge & confirma illud inter nos: conserva, corrobora & confirma nos in illo, ne vel vi vel insidiis diaboli & mundi ab illo separemur, sed perpetuo cives ejus simus: conserva & auge Ecclesiam tuam, destrue regnum diaboli & Antichristi, omnemque potentiam se adversus majestatem tuam efferentem: irrita fac omnia consilia quae contra verbum & Ecclesiam tuam capiuntur: rege nos Spiritu Sancto & verbo tuo, ut nos tibi magis magisque subjicia. mus, ut maneamus constanter & sincere servi tui. Ne dominetur nobis peccatum Psalm. 19. vers. 14. Ne regnet peccatum in mortala corpore nostro. Veniat denique regnum gloriae tuae: veniat Filius tuus in fine vitae uniuscuiusque nostrum & suscipiat animam cujusque nostrum in glorin & beatitudinem caelestem: veniat Filius hominis in nubibus caeli cum gloria sua & omnibus sanctis Angelis suis, sedeat in throno gloriae suae: cogantur coram eo gentes omnes. separet oves ab hoedis, sistat nos tibi Deo & Patri & introducat nos in regnum tuum caeleste, patatum nobis ut benedictis tuis a jactis mundi fundamentis, in quot e videamus de facie ad faciem, perfrua. murque satietate gaudiorum in conspectu tuo amoenissimorum in aeternitatem, & te in illo regno cum omnibus sanctis Angelis & beatis hominibus laudemus & celebiemus absque ullo fine: veniat regnum illud tuum in quo plene tandem & perfecte regnabis, cum eris omnia in omnibus.
Hucusque de secunda petitione. TERTIA PETITIO est: Fiat uoluntas tua, sicut in caelo, ita etiam in terra.
Ea postulamus, nobis gratiam hanc dari, ut omnes divinae voluntati obtemperemus, toti Deo serviamus, & quod gratum ei est faciamus tam promte & voluntatie, quam fit in caelo: utque e contrarios nobis constanter caveamus, ne unquam faciamus voluntatem diapoli, mundi, Antichristi, carnis nostrae propriae.
Voluntas Dei, quam fieri Christi jussu petimus, non est arcana illa sed revelata in verbo Dei: ac proinde est id quod Deo gratum acceptumque est, quodque ideo a nobis requirit voluntario obsequio prest indum: non autem id, ad quod Satanas, mundus, Antichristus & caro nostra propria nos solicitat.
Rogamus fieri voluntatem Patris nostri caelestis, non autem non stram: quia voluntas nostra semper est secundum affectus pravos voluntas autem Patris nostri caelestis semper est optima justissimaque
Continue autem voluntas Dei a nobis facienda in rebus omnibus. secundis & adversis: Ecclesiasticis & politicis: externis & domesticis: publicis & prinatis: in vita & in morte: donec in caelum translati Angelis similes fiamus & quod Deo placet in aeternum faciamus. Sic petitione ista non tantum hoc petimus, ut in hac vita voluntatem Dei faciamus, sed quum fieri illa a nobis in hac vita perfecte non possit, ut tande ob¬ tineamus perfectionem illam quam Angelis & Capiti nostro Christo similes erimus. Huc pertineat precationes multis in Psalmis, velut, Ps. 5. v. 9. Complana coram me viam tuam, id est, quam praescribis verbo tuo. Psalm. 25, 4, 5.
Ita autem petendum nobis ut voluntas Patris nostri caelestis fiat in terra: quemadmodum fit in caelo tum a Christo Catite nostro, tum a beatis Angelis, tum ab hominibus sanctis eorumque spiritibus seu animabus in caelum iam translatis: idque duabus de causis. 1. ut nostra voluntates in studio perficiendi quae Deo placent, fiant Christi, sanctorum Angelorum, & beatorum spirituum voluntatibus pares, quo anquam exemplum perfectionis ad quam contendere debemus. imitati, quorum similes fieri nos docet. 2. Ut ex perfectionis desiderie certi simus, Patrem nostrum calestem completurum in nobis quoc in hac vita inchoavit, quum in caelo voluntas Dei fiat perfectissime
Vindicanda est haec petitio tertia ab abusu & depravatione Papistarum. Nam Bellarminus libro quarto de Justificatione, capite decimotertio, ratione quarta, sic argumentatur?
Si Legis perfecta impletio nobis in hac vita est impossibilis; tum non sit unquam Dei voluntas in terra, sicut in caelo, & sic frustra hanc ora tionem frequentamus, Fiat uoluntas tua sicut in caelo, sic etiam in terra: Atqui consequens absurdum est;. Ergo
RESP. Negatur propositio connexa. Nam non ideo Christus nos jussit orare, Fiat voluntas tua in terra, sicut fit in caelo; ac si fiere illa a nobis in hac vita perfecte posset, sed ut tandem obtineamus perfectionem illam quae nobis parata est in caelis. Nec enim existimandum est, fructum & effectum precationis nostrae, hujus vitae angustis spatiis terminati, aut nos hac petitione tantum ea jussos a Deo. petere, quae in hac vita requiruntur, & perfici debenSensus igitur tertiae petitionis est: Effice benignissime Pater calestis, ut nos tibi veram & perfectam obedientiam exhibeamus. quemadmodum caput nostrum Christus, sancti Angeli tui, valentissimi robore efficiunt verbum tuum auscultantes voci verbi tuit Psalm. 103. versicul. 20. in caelis semper intuentes faciem tuame Matth. 18, versicul. 10. & sancti homines consummati in caelis: sic ut hic interra magis magisque uniamur Christo Capiti nostro, & Ecclesiae Angelorum tuorum & sanctorum jam triumphantium in caelo, donec & nos illis plane similes fiamus. Compleatur voluntas tua a nobis sine contradictione, da ut nos ordini tuo subjiciamus & tibi serviamus atque placeamus, renunciantes propriae voluntati nostrae, & desideriis Satanae, mundi, Antichristi & carnis nostrae. Da u mperatores, Reges, Principes, atque adeo omnes Magistratus pofitici, Pastores item & ministri Ecclesiae tuae, Doctores, discipuli, cives, atque adeo omnes & singuli suo loco officium sibi a te injunctum recte & fideliter faciant, consilio tuo sancte serviant, tibique placeant. Da ut simus organa non irae, sed gratiae tuae, simus utiles Ecclesiae tuae, non simus pestes & ἀλαστορeς, &c.
riores. Posteriores tres petitiones ad nostram necessitatem pertinent, tum quo ad sustentationem nostri, ut petitio quarta: tum quo ad justificat tionem & regenerationem nostri, ut quinta & sexta¬
QUA RTA petitio est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; qua postulamus panem quotidianum ad sustentationem nostri, & depre camur subtractionem panis quotidiani & noxiam famem verbi Dei, paupertatem probrosam, bella, annonae caritatem, morbos, inprimis contagiosos, ut pestem, lepram, &c.
Panis quotidianus quem Christus nos a Patre caelesti petere iussit, et omne id quod ad sustentationem totius hominis, hoc est, non tantum corporis, sed etiam animae quotidie necessarium est.
Estque duplex: Spiritualis & corporalis. Spiritualis, est quo pascimur ad vitam aeternam. Hunc quoque Christus petere jussit hac petitione: hic nobis quo- tidie necessarius. Nam quoniam infirma est natura nostra, quoniam animus quotidie multis impetitur arietibus; quotidie pane spiritual confirmemur oportet, impares alioquin futuri tot tamque validis hostibus, tot assultibus, tot terriculamentis. Quis enim ferat esse mundi ludibrium, relegari, protrudi in carcerem, vinciri, damnari, torqueri exui facultatibus, spoliari uxore charissima ac dulcissimis liberis; denique crudeli morte perimi nisi fuerit caelesti pane continue confirmatus;
Panis verbi Dei est cibus spiritualis continue nobis necessarius, per quem quotidianis verae cognitionis Dei & virtutum accessibus, juxta internum hominem grandescimus in Deo, donec adolescamus in virum & in mensuram plenitudinis Jesu Christi, Proverb. 9. 5. Jes552. Jerem. 15. versic. 1, 6. Ps. 65. 5. Saturamur bono domus tuae; rebus sanctis templi tui. Ephes. 4. 13. Heb 5. v. 13. 14. Per verbum Deus nogenuit cum nihil essemus: per idem nos denuo genuit quum per Ada num infeliciter nati essemus: eodem alit ac vegetat quos regenuit. Hic est panis ille caelestis, hoc est vinum novum, quo jugiter ac felici ter saturantur omnes beati spiritus qui in domo Dei habitant. Cujus portionem si quotidie dignatur impartire nobis filiis suis Pater caelestis, indies decrescent in nobis fames ac sitis rerum mundanarum Panem verbi Dei porrigunt nobis quotidie qui Evangelium docent sed frustra porrigunt, nisi Pater caelestis dederit & contulerit. Cum pane verbi Dei petimus simul spiritum intelligendi verbum Dei, qui spiritus successive obtinetur a Deo, ex demenso donationis Christi, A lege vocationis, & modulo tenuitatis nostrae
Panis ille vivificus qui de caelo descendit, est Christus Dominus i1 carne exhibitus. Joh. 6. v. 32, 33. 35, 48, 50, 51, 53, 54, 55, 56, 57, 58. Sit Augustinus ait decimo tomo, libr. homiliarum quinquaginta, homilia decimaquarta: Panis noster quotidianus, Christus in carne. Hic est omnipotens ille vitae largitor & autor, quem nobis fame contabescentibus & pereuntibus Pater caelestis de caelo mittere dignatus est Hic est panis ille qui vitam reddit mortuis: de quo quisquis ederit, non morietur in aeternum. Per hunc panen reviximus: per hunc alimur ad saginamur, & adolescimus ad perfectum robur spiritus. Hic nobis quotidie trajiciendus in animae viscera. Corpus Christi est panis ille vivificus, cujus participes sunt omnes vere fideles, qui versantur in magna domo Dei, quae est Ecclesia. Unus panis est, omnium vere credentium communis, quemadmodum & nos unum corpus sumus constans ex membris diversis, sed eodem spiritu vegetatis. Hic panis vere suavis est, reficit afflictos, crigit collapsos, robur addit infirmis crigit pusillos, denique & vitam confert aeternam. Orandus igitur benignissimus Pater caelestis, ut hunc panem nobis liberis suis quo- tidie impartiatur, donec eo vesci contingat in mensa illa caelesti, qui regni filios genuinos abunde explebit perenni satietate & copia gaudiorum in conspectu Dei amoenissimorum, ad dexteram Dei in aeternitatem, Psalm. 16. 11. Per hunc panem vitae unimur Deo Pari, Filio & Spiritui Sancto, quo perfrui perfecta felicitas est, nesciens desiderium alterius rei, sive quae in caelis est, sive quae in terris. In ipso enim Deo nostro uno sunt omnia & extra cum nihil est quod sit expetendum.
Corporalis panis quotidianus, est qui ad corporis nostri sustentationem requiritur. Dicitur viaticum nostrum, Psal. 132. v. 15. Viatico eiu affatim (seu benedicendo Jbenedicam, egentes eius saturabo cibo.
Estque non tantum victus seu cibus & potus, sed etiam in illo vialendi & nutriendi corpus, vis conservandi & confirmandi seu instautandi bonam valetudinem & tuendi hanc corporalem vitam, quae vis promanat a benedictione seu beneficentia procedente ex omnipotet. te & arcana virtute divina, Deuteronom. 8 v. 3. Matth. 4. ver. 4. quam vietiam pauculum diu durare potest & multiplicari, 1. Regum 17. vers 14, 15.16. & diu robur corporis sustentare, 1. Reg. 19. v. 8. qua vi ne ditissimi quide carere queunt: item mens sana in corpore sano, animus laetus & contentus eo quod largitur Deus, Prov. 13. v. 15. Omnes dij pauperis (id est, hominis sua sorte minime contenti) mali sunt: boni autem corde (id est, acquiescentis in sua sorte, dies) sant convivium juge amictus seu vestimentum, habitatio commoda, bonus & clemens Princeps seu Magistratus, conservatio Reipublicae, pax & tranquillitas publica & privata, victoria adversus hostes, felix & blandum corjugium, probi liberi, familia morigera, boni vicini, fidi amici, honesta. fama & existimatio praesertim apud bonos, charitas mutua inter homines, tempestas commoda, fertilis fructuum terrae proventus, evasic Epericulis, protectio ab inimicis, Psalm. 64. vers. 2, 3 prolongatio & conservatio hujus vitae corporalis, Psalm. 6. versic. 5, 6. & Psalm. 36. v. 10, 11. Psalm. 91. versic. 16. sanatio morborum Psalm. 6. 3. rem: diidonea ac commoda vel ad depellendos morbos vel ad praeservationem ab illis, benedictio medicamentorum ut valetudini prosint, &c. Haec omnia & alia similia vitae hujus corporalis adjumenta nomine corporalis panis quotidiani intelliguntur? Eum quidem Deus manuum nostrarum labore parari jussit, sed tamen eum a Deo petimus, quia neque labot noster, neque labore parta prosunt nobis absque divina benedictione, quae & ipsa panis quotidiani pars est.
Quod si dives es & abundans, attamen velut inops, opum tuarum benignum usum indies exorato & cogitato plenas cellas & plenas arcas subito posse evacuari, nisi manu Domini custodiantur: imo nis Dominus cibum potumque sua benedictione asperserit, edentes ta bescent fame & bibentes arescent siti. Ezech. 4. v. 14. Comedetis & non saturabimini. Levit. 26. v 26.
Nominamus eum quidem Nostrum panem, & tamen petimus eum; a Deo nobis dari: quia Dei dono sit noster: neque potest quicquam esse aut fieri nostrum, nisi dante Deo. Quid enim habes, quod non accepisti? Quid ergo tibi assignas, quod non tibi ipse dedisti? Agnosclargitorem, confitere te accipere, ut libenter ille dignetur dare. Qui superbus est, qui panem quo vescitur, non agnoscit Dei donum esse, is non suo, sed alieno pane vescitur, ac per hoc injustus esse & fur agnoscitur. Praeterea quod dari nobis a Patre caelesti panem quotidianum petimus, eo admonemur, ut frugaliter & reverenter illo utamur a nequaquam abutamur, aut prodigalitate, voracitate & ebrietate per damus. Quicquid enim a Patre caelesti nobis datur, eo nequaquam abutendum, sed recte utendum. Si liberi corrumpere & perdere non debent ea quae a terrenis parentibus acceperunt dona: multo minus nos corrumrere & male perdere decet dona a Deo Patre nostro caelesti tam gratiose nobis data¬
Nominamus eum NOSTRUM panem, ut eum acquitamus jure, hoc est, aut successione haereditaria, aut labore, aut dono: nam mendicitas validorum, ut sunt monachi mendicantes, contra jus est; quos manibus suis laborare oportebat ex institutione Dei Genes. 3 versic. 7. Ephes. 5. versic. 28. ut habeant unde iis dent qui necessitate premuntur, alioquin homines inordinati sunt I. Thessalonicens. 5. v. 14. & 2. Thessal 3. v. 6.
Dicimus vero nostrum panem & non meum, ut quisque sciat, se non sibi soli, sed etiam suo proximo panem necessarium petere debere.
betimus denique QUOTIDIANUM panem, eumque HODII nobis dari, propter quinque causas I. Ut diffidens de crastino solicitudo e nostris animis eximatur.
3. Ne ultra praescripium Dei immoderate & avare opes hujus mundi appetamus & concupiscamus. Unde Propheta Agur Prover. 0. 8. orat: divitias ne des mihi: ale me pane demensi mei
5. Ut altius crigamus animos; ad beatam nempe & caelestem vitam, quam filiis suis Pater noster caelestis promisit.
Quemadinodum autem panem quotidianum petimus a Deo nobis dari, ita pudendam paupertatem deprecamur, sicut Propheta Agur facit Proverb 30. v. 10. Paupertatem ne des mihi, &c.
Sinsus igitur quartae petitionis est: Liberalissime Pater, da nobis quotidie quo ad sustentationem nostri egemus. Sed ante omnia, quonia juxta testimonium fidi servi tui Pauli Apostoli, praecipue spirituum pater es, pasce animos nostros alimonia spirituali verbi tui, sive lacte opus est infirmis, sive solido cibo adultioribus. Pasce animos nostros pane illo vivifico, quem nostri amore impulsus nobis dedisti, ut omnis qui in eum credit, non pereat, sed vitam aeternam habeat: Da etiam nobis benedictionem tuam & omnia necessaria in hac temporali, caduca & fragili vita: da nobis alimenta corporis, amictum necessarium, hospitium seu habitationem commodam: bonam valetudine corporis: da clementem & benignum Magisiratum: fac ut regnet ale ma inter nos pax & tranquillitas: prohibe quaeso, ne bellorum tumultibus & dissidiis affligamur. Adsis auxilio tuo Magistratui nostro 1. X. summo & omnibus adininistris illius in regimine politico, prosperos reddas conatus illius, dona illi sapientiam, prudentiam civilem & intellectum, guberna omnia illius consilia, omnes cogitationes, ut tempublicam pacifice & juste gubernent, ut tranquillam ac quietam vitam degamus cum omni pietate & honestace, &c.
QUINTA PETITIO est. Et remiite nol is debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris: qua petiraus remissionem peccatorum propter justitiam Christi ex gratia nobis imputatam, atque adeo beneficium justificationis gratuitae corem tribunali Dei: & firmite credentes, precationem nostiam a Deo exauditam, nos que obtinuise se remissionem peccatorum, declaramus, quod gratitudinis adversus Deum testificandae gratia parati simus ad condonandum proximis nostris ossensas ipsorum.
Bactoi igitur petitonis hujus sunt duae; postulatio a Deo remissionis pocratorium; & decleratio gratitudinis nostrae pro impetrata remisasicqus jeccarorum.
Postulatio remissionis peccatorum, est petitio absolutionis tum a culpa, tum a poenis peccatorum propter satisfactionem & justitiam Mediatoris nostri Christi fide applicata, qua digni fimus vita aeterna.
Partes postulationis ejus duae sunt: imploratio imputationis iustitiae Christi, & deprecatio imputationis nostrorum peccatorum at que sic reatu. & flagellorum ob peccata.
Quod orando pro remissione peccatorum, imploremus imputa ionem justitiae Christi, planum est inde, quia nemini remittuntur a Deo peccata, nisi propter justitiam Christi gratios e imputatam, sic ut dicitur 1. Joh 2. v. 12 Scribo vobis, filioli, quoniam remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. Et Actor. 16. v. 43. Huic etiam omnes. Prophetae testimonium dant, remissionem peccatorum accepturum pernomen eius quemvis qui crediderit in eum.
Quod orando pro remissione peccatorum, etiam deprecemur ifiputationem nostrorum peccatorum atque sic culpam & poenas, plutimi Psalmi indicant; ut Psal. 6. v. 2. orat David; Iehova ne in iratua reprehendas me, neque in excandescentia tua castiges me: Gratiosus esto mihi Iehova. Item Psal. 19. v. 13, 14. Nam errores quis intelligat me, inquam, ab occultis absolve: Tum a contumaciis subtrahe servum tuum, ne dominentur in me; tunc integer & insons ero a defectione mana. Psal. 32. v. 5, 6. Peccatum meum notum faciam tibi, & iniquitatem meum non tegam (inquiebam) Consitebor defectiones meus Iehovae; & tu sustulisti poenam peccati mei maxime. Propter hoc oraturus est te, quemcunque benignitate prosequeris quo tempore obvenerit, &c. Et 38. v. 2. Iehova, ne in fervente ira tua arguas me; aut in excandescentia tua castiges me. Et 51. v. 3. & sequentibus: Gratiam fac mihi, Deus, secundum benignitatem tuam, secundum amplitudinem miserationum tuarum, dele defectiones meus. Multum ablue me ab iniqui tate mea, & a peccato meo munda me: Nam defectiones meus ego agnoscos & peccatum meum obversatur mihi jugiter, &c. Et Psal. 143. v. 2. Nae congrediaris iudicio cum servo tuo: nam non esset iustus coram te ullus vivens
Quae vero debita nobis petimus remittiiomnia debita, tum culpe tum poenae: & quod ad debita culpae attinet, tum originale quod peccantis primi hominis voluntate contractum est & in nobis residuum manet dum in mortali corpore sumus: tum illa quae quotidie contrahimus. Non enim ea dimitti precamur, quae jam in baptismo dimissa sunt: & nisi dimissa credimus, de ipsa fide dubitamus, ait Augustinus decimo tomo, homil. quinquages. in lib. homil. quinquaginta Non tantum debitum culpae nobis remitti petimus, sed simul etiam lebitum poenae. Porro quod non dicimus, remitte mihi debita mea, sed potius, Remitte NOBIS debita NOSTRA; eo significamus, non remissionem peccatorum etiam aliis expetere, non amicis tantum, sed etiam inimicis, a quibus male habiti & tractati, & injuriis affecti sumus: sicut Christus in cruce oravit pro illis qui ipsum crucifigebant Luc. 23. 34. Pater, remitte ipsis: nesciunt enim quid fatiant. Et Stephanus protomattyr Act. 7. v. 60. Positis genibus, clamavit voce magna Domine, ne statuas eis hoc peccatum: Et Paul 2. Tim. 4. 16. In prima meadefensioe nemo mihi adfuit, sed omnes me deserutrut: ne illis impuretum. Secunde pars hujus peritionis est declaratio gratitudinis nostrae A Deo debitae pro impetrata ab ipso remissione peccatorum. Nam quicunque serio & ex vera fide orat Deum pro remissione peccatorum. illico credit & certo persuasus est, suam precationem jam esse exau ditam a Deo, sibi jam esse remissa peccata: ac propterea laetus ob impetratum tantum beneficium, gratitudinem suam erga Deum declarat eo dum statim vere & sincere ignoscit omnibus il.is qui eum offenderunt, & hunc suum animum coram Deo cordium scrutatore testificatur
Quum enim Deus in federe suo aeterno sponte & gratuito promi serit nobis remissionem peccatorum, nos quoque sibi obligavit stipulatione bonae conscientiae ad remittendum fratribus nostris, nomine gratitudinis ipsi praestandae: Ita ut ipse non teneatur nobis servar promissa, nisi nos quoque steterimus obligationi & pactis seu conditioni
Nostra igitur remissio non est causa remissionis divinae: nam Deus rior sponte promisit nobis & praestitit remissionem quum adhuc inimici ejus essemus: Deinde nos sibi obstrinxit ad condonandum etiam fratribus
Causa non potest esse posterior suo effectu: At nostra remissio, posterior est remissione divina: Ergo nostra remissio non est causa remissionis divinae Assumtio certa est: nam ii soli possunt ignoscere fratribus, quibus a Deo remissa sunt peccata: hocque testimonium sentimus in cordibus nostris, condonata esse nobis delicta, si firmiter nobis sit propositum, omnibus qui nos offenderunt, ex animo ignoscere
Sensus ergo quintae petitionis est: Condona nobis miserrimis pec- catoribus omnia peccata nostra, tum actualia, tum originale quod in nobis etiam post baptismum actu inhaeret, & ex quo actualia omnia tanqua e scaturigine manant: quotidie egemus tua misericordia, quae justitiam Christi nobis imputet & lapsus nostros ignoscat, ne excida, mus a charitate tua, sed perseveremus in ea pace, quam tibi per Unige niti tui sanguinem reconciliati sumus, ac pariter nobis dones, u quemadmodum tu misericorditer condonasti nobis omnia delict nostra, ita nobis invicem condonantes quotidianas offensiunculas mutuam inter nos pacem, concordiam & charitatem alamus in testimonium, tum gratiae tuae erga nos, tum gratitudinis erga te nostrae pro remissione peccatorum a te impetrata
USUS petitionis hujus magnus est. Nam primo ex ea colligimus. etiam justificatos & regeneratos esse adhuc peccatores & absque operibus suis bonis coram Deo justificari. Nam quicunque usque ad vitae hujus finem necesse habent orare, Remitte nobis debita nostra: ildi sunt peccatores & operibus suis bonis apud Deum non justificam tur. Atqui etiam justificati & regenerati usque ad vitae hujus finem no cesse habent orare, Remitte nobis debita nostra: Ergo
SEXTA PETITIO est: Et ne inducas nos in tentationem; ( AUgustinus septimo tomo, libro de natura & gratia contra Pelagianos, cap. sexagesimoseptimo habet, Ne nos inferas in tentationem. [ sed libera nos a malo: qua postulamus gratiam continuae regenerationis & anctificationis, positam in mortificatione veteris hominis & vivificatione novi. Mortificationem veteris hominis a Deo petimus quum deprecamur inductionem in tentationem
Tentatio alia est probationis, alia seductionis. Tentatio probationis, est qua Deus hominum fidem & obedientia. explorat, ut palam fiat, & alii cognoscant qualos sint; de qua tentatione dicitur Gen. 22. 1. Evenit autem his rebus transactis, ut Deus ipse tentaret Abrahamum, &c. Exod. 15. 25. Sed quum inclamasset Moses Iehovam, ostendit Iehova ei lignum, quo iniecto in aquas illas, dulces facte sunt aquae: bi imposuit ei statutum & iudicium, postquam ibi tentavit ipsum Deus. Et cap. 16. 4 ut tentem eum, utrum ambulaturus sit in lege mea, nenne. Et cap. 20. v 20. ut tentaret vos, venit Deus ipse. Deuter. 8. 2. & v.16. ut affli geret te tentando te, ad cognoscendum id quod erat in animo tuo, utrum observares praecepta eius, ne :ne. Et cap. 13 3. N tuscultato verbis Prophetae istius, aut isti somnianti somnium: quia tentat Iehova Deus vester vos, ad cognoscendum an sitis amantes Dei vestra ex toto corde vestro, & ex toto animo vestro. Christus tentavit Philipbum Joh & versic. 5, 6. tentavit discipulos conjunctim Joh. 6. 67. & c. 11. 7. Istam tentationem hac petitione non deprecamur: 1. quia illa nobis magnopere opus est, ut ea excitemur, pungamur, vellicemur ne nimium resides torpeamus: 2. quia illa est opus Dei salutare nobis sicut dicitur Psal. 11. 5. Iehova iustum explorat. 3. quia sancti homines optant tentari a Deo, ut David Psalm. 26. 2. Proba me Iehova & tenta me.
Tentatio seductionis, est solicitatio ad defectionem a Deo, a Christo, a veritate caelesti, ab Ecclesia, ad haereses & alia peccata, profect. a Satana per seipsum, per mundum, per Antichristum ejusque ad ministros & haereticos per alios homines eosque interdum propirquos, imo & domesticos, denique per carnem nostram propriam ut nos a Deo avellat & in aeternum exitium impellat. Istam tentationem hac petitione deprecamur
Estque vel a lextris, vel a sinistris. Tentatio a dexeris, est quum a Satana solicitamur ad defectionem a Deo Summo nostro Bono, ad haereses & peccata alia, divitiis, potentia, honoribus dignitatibus, blanditiis, promissionibus, donis laudibus, carnalibus cupiditatibus, malis exemplis propinquorum. Imperatorum, Regum, Principum, magnorum vitorum, in primis amicorum suasionibus, consiliis in speciem amicis, oblatione & spe magnorum privilegiorum & commodorum, aliisque mediis carni & saunguini gratis. Tali tentatione aggressus est & vicit primos parentes nostros serpens ille antiquus, quum eis diceret; Eritis sicut dit scientes boni & mali. Genes. 2. versicul. 5, 6. Hujusmodi tentatione aggressus est Josephum per libidinosam uxorem Potigharis in AEgy¬ pto, Genes. 39. 7, 10. Hujusmodi tentatione aggressus est Christum Dominum, Matth..
Tntatio a siniftris, est cum a Satana solicitamur ad peccatum pauertate, probris, Psalm. 119. v. 22, 29. contemtu, Psalm. 119. versic. 22. ludibriis & exagitationibus, praecipue profectis a propinquis, Job. 2. versicul 9. afflictionibus, minis, metu, terrore, severis Regum & Principum edictis mandatis que aliisque mediis carni & sanguint ingratis ad ferendum, & difficillimis ad perferendum.
Rursus tentatio vel diabolica est vel humana. Tentatio diabolica, est qua diabolus homines aggreditur & ad pec- candum solicitat, & ab ea superati, peccant securi, sine ullo Dei timore ac proinde ex contemtu Dei. Tentatio humana, est qua ingenitum hominibus peccatum & prava concupiscentia, solicitat eos ad peccandum, quaque superati peccant, non ex contemtu Dei, sed ex infirmitate & ignorantia: quali tentatione superatus peccavit David adulterium cum Bathseba committens.
Diabolus ergo tentat, quum ad defectionem a Deo, ad abnegationem verae religionis, ad acceptationem haeresium aut alia peccata homines solicitat, ut in sempiternam perniciem eos impellat.
Deus vero in tentationem inducit, non quod solicitet & impellat quemquam ad peccandum, quod a nobis ciedi dicique Jacobus Apostolus vetat cap. 1, versicul. 13. Sed cum quos punire vult, abjici deserit, sua gratia destituit, caecitate percutit, in reprobam mentem coniicit, & Satanae tradit impellendos in peccata & exitium, sic ut prorsus sint peccato mancipati & expositi ad omnes tentationum insultus.
Inductio in tentationem quam ex Christi mandato deprecamur. non est nuda permissio, sed actio Dei. Nam qui punit, agit: At Deus quum in tentationem inducit, punit: Ergo Deus quum in tentationem inducit, agit. Renati non possunt induci in tentationem diabodicam quam Cnristus jussit deprecari Vide H. Zanchii Miscellanca pag. 124, 125, 145.
Deprecatio inductionis in tentationem est nobis necessaria. I. QQuia inductio in tentationem est vindicta divina gravissima II. Quia eam jussit Christus deprecari tum in hac petitione, tum Matth. 26. 41.
III. Quia eandem alii sancti etiam deprecati sunt, ut David Psal 12. 8 & Psalm. 19. 14. 27. 9, 12. & Psalm. 28. 3. & 31. 2. Ne pudore confundar unquam, & vers. 18. & Psalm. 36. 12, 13. & Psalm. 71. vers. 3, δ. 18. Psalm. 119. 9.
Vivificationem novi hominis a Deo petimus, quum imploramus liberationem a malo illo & adeptionem summi bona
Mali illius nomine intelligitur Satanas qui nobis adversatur, variisque modis nos conatur in peccatum & per hoc in exitium sempiternum impellere, a Deo cujus communione beati sumus, divulsos.
Liberatio a malo illo, est beneficium Dei, quo nos vindicat a Satana, ejusque saevitia corporali & spirituali, fraudibus & insidiis, mundi fallaciis, carnisque illecebris tanquam causis peccatorum, & ab ipsis peccatis conservat & exitio. Prov. 30 8. Psal. 39. 9. Psal. 19. 14.
Liberatio a malo illo est assidue & serio petenda: quia hostis ille ad solatium malevolentissimum damnationis suae, cum quibus damne tur & qui secum pereant quaerit indesinentera
Estque vel particularis, vel universalis Liberatio particularis a malo, est quae sit quovis tempore ab una aliqua tentatione. Utque magnum Dei beneficium est liberatio a sae vitia Satanae, contingens obsessis corporaliter vel alio modo a Satana afflictis: ita non minus Dei beneficium est praeservatio nostri a saevitia Satanae. Et sit vel immediate vel mediare. Immediate a solo Deo nullius creaturae interventu: mediate vero per Angelos vel homines vel alia media.
Liberatio universalis a malo, est quae fit in ultimo vitae articulo abomnibus tentationibus, perficienda ultimo illo die. Nullo aute tempore magis opus nobis est liberatione a malo illo, quam in fine hujuvitae, in ultimo momento militiae in his terris, annitente tum maxime Satana ut nos vincat, a Deo avellat & ad inferos secum rapiat. Ideo unquam, tum certe ardenter deprecanda inductio in tentationem & mploranda liberatio a malo Quum autem liberari a malo petimus, simul potiti summo bone uo Deus ipse est, expetimus; utque in ejus communione in aeternte conservemur, & perseveremus Huc pertinet quod legitur Psal. 4. v. 7. Attolle super nos lucem faciei tuae Iehova, hoc est, fac ut te, qui summum nostrum bonum es, potiamur, utque in tui communione in sempiternum permaneamus. Sic ista peritione etiam perseverantiam in gratia Dei, in bono, in fide in Deum usque ad finem petimu.
SENSUS igitur sextae petitionis est: Ne sinas ruere nos aut labin peccatum: ne diabolo nos, ne mundo carnisque nostrae cupiditatibus quae assiduum nobiscum bellum gerunt, vincendos permittas. Quin potius tua nos ad resistendum virtute instruas, sustineas nos manu tua praesidio tuo robores ac tegas, tam animae quam corporis protecto tem te nobis exhibendo, adversus omnes Satanae insultus nos confirmes ac munias, & ab illius mali, qui circuit instar leonis rugientis & quaerentis quem devoret, astu fallaciisque & periculis omnibus que nobis per seipsum, per mundum, per cupiditates carnis nostrae, permala aliorum exempla creat, nos manu tua liberes, ne aut fraudibus Satanae opprimamur, aut a peccato superemur. Ac cum parum sit, bene coepisse, nisi perseveremus; ideo a te Pater noster petimus, ne nobis in hodiernum diem tantum sis protector & liberator, sed usque ad vita. hujus fine nos in tuam fidem suscipias, quo sub tuis auspiciis & vexil to fortiter & constanter adversus Satanam, mundum & carnem non tram militemus bonam illam militiam, retineamus fidem & bonam conscientiam, & tandem victoriam obtineamus per Jesum Christum Dominui nostrum, & per illum ad plenam & inamissibilem commumonem tui, qui Summum bonum nostrum es, perducamur & in ea conservemur in aeternum.
Usus hujus petitionis. Colligenda hinc didascalia: Nobis continuum gratiae Dei adjutorium ad non peccandum est necessarium. Augustin sept. tomo, libro de perfectione justitiae contra Celest: um in fine. Nam quibus semper opus est ut non inducantur in tentationem, sed liberentur a malo illis continuum gratiae Dei adjutorium ad non peccandum est necessarium.
Sic fuit secunda pars orationis Dominicae: sequitur tertia. Tertia pars orationis Dominicae est confirmatio, quam quidem Lucas omisit, quia visum fuit Spiritui Sancto solas petitiones ab ipso paerscribi, & quia ad substantiam precationis per se non pertinet. Matthaeus vero expressit, c. 6. v. 13.
Confirmat: o illa continet tria argumenta, quibus impulsi ista; quae Christus jussit, a Deo petimus, quibusque corroboratur fides nostra, Deum certo nostras preces exaudire. 1. Chron. 29. v. 10, 11, 13.
Primum argumentum est, quia Patris nostri caelestis est regnum, id est, est rex imperium habens in omnia
Secundum, quia ipsius est potentia, hoc est, est potens, qui valeat, nobis dare quae petimus. Ps. 115. v. 3.
Tertium a fine exauditionis, quia ipsius est gloria in secula, hoc est ut laudetur & celebretur in omne aevum, quod sit Deus & pater benignissimus. Ps. 25. v. 11 Propter nomen tuum Iehova condonabis mihi iniquitatem meum & Psal. 115. v. 1, 2. Non nobis Iehovah, non nobis. sad nomi :ii tuo da honocem, propter benignitatem tuam, propter fidem tuam. Quare dicerent Gentes ubi est nuns Deus istorum? & Psalm 143. v. 11, 12. Propter nomen tuum vivum conserva me; propter justitiam quam educ ex angustia animam meam:, & propter benignitatem tuam D exscinde inimicos meos, perdens omnes affligentes animam meam, quia
On this page