Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 11
ANGELI, sunt spiritus seipsis subsistentes creati initio ad imaginem Dei, incommunicabiles, non sustentati in alio, neque pars alterius.
Declaratio definiti & definitionis. Nomen Angeli, quod Hebraice est: INPU sumtum est ab offi&& significat enim nuncium, δπο γ αγγιλειν, quod est nunciare, sic ut Hebraeum est a radice PNys
Usurpatur tribus modis: tribuitur enim tum Christo, tum Spiriti bus quibsdam creatis, tum etiam hominibus. Christus quatenus legi tus fuit Dei Patris tam ante, quam post assumtam carnem, vocatur An gelus Jehovae, Angelus Dei. Angelus faciei Jehovae, Angelus magn confilii, Angelus federis seu testamenti. Idem Christus vocatur Arch. angelus 1. Thess. 4. v. 16. quia reliquorum omnium Angelorum Princeps est Deinde spiritus quidam creati dicuntur angeli, ut Genes. 28. v. 12. vidit Jacob Patriarcha in somnio schalam constitutam in terracujus summitas pertingebat ad caelum, & Angelos Dei adscendentes & descendentes per eam. & 1. Cor. 6. 3. An ignoratis fore ut Angelos judicemus? Homines etiam, qui tanqua legati Dei verbum ejus annunciat, Angeli vocantur: ut Jobi 33. 23. Si adsit ei angelus, interpres unus ex mille, qui indicet homini aequitatem illius. &c. Hoc Jobi loco angelus dicitur homo qui minister est Dei, voluntatem ejus ae grotanti homini annuncians & pro eo Deum orans, sicut Hieronymus pro exemplo hujus dicti allegat Jesaiam missum a Deo ad Rege Ezechiam aegrotantem & pro Rege aegrotante deinceps precantem Deum. 2. Reg. 20. 11. Quanquam Gregorius Magnus Papa Romanus in caput Jobi 33. per Angelum hunc intelligit Christum Dominum: Gterorio Magno consentit Glossa ordinaria & Cardinalis Hugo. Sec absque dubitatione Angelorum nomen tribuitur hominibus Malach. 2. 7. & 3. 1. Apoc. 1. & 2. Jud. 2. 1, & passim
Iidem appellantur communiter stellae lucidae Jobi 38. vers. 7. ad indicandam lucidissimam eorum substantiam, cum qua creati fuetunt, scientia & sapientia plenam. Malos angelos etiam hoc nomine insigniri, patet ex Jesa. 14. 14. 12. Quomodo decidisti de caelo lucifer, nate aurora? Nam tuina Regis Babylonii comparatur casui Satanae, qui initio fuit creatus instar stellae lucidissimae, verum in illa luce non diu stetit, sed detrusus est in tenebras & servatur sub cadigine, ut sanctus Judas Apostolus loquitur. Eodem spectat quod Christus ait Luc. 10. versic. 18. Spectabam Satanam instar fulguris e caelo cadentem. Dicuntur etiam ignis flammans Psal. 104. 4. Hebr. 1. versic. 7. Vocantur etiam αρχαι, principatus, δυνdμεις, potestates. Ro8. 38. Ephes. 1. 21 & 3. 10. Nomina quibus a profanis autoribus appeliantur omitto.
Tantum de definito & nominibus variis quibus communiter. Angeli boni & mali insigniuntur: nunc definitionis explicationem videamus.
Primo in ea dicitur, quod Angeli sint, hoc est, quod sint entia. Ens autem duplex est, reale aut rationis
Ens reale, est quod revera est in natura, etiam extra intellectum, sic ut ejus esse ab operatione intellectus non dependeat.
Ens rationis, est quod nullum habet esse, nisi ab operatione mentis: seu rationis. Jam Angeli sunt entia, non rationis, sed realia: quia res¬
psa per suam essentiam a Deo creatam, in rerum universitate exsistunt, etsi mens nostra non concipiat.
Quum Angeli sint entia realia, habent igitur essentiam. Deinde quicquid habet potentiam agendi naturalem & actionem, id essentiis habeat necesse est: Actio enim a potentia naturali prodit, potentia alessentia dependet. Atqui Angeli habent potentiam agendi naturalem & actionem: Habent igitur essentiam
Porro essentia Angelorum est completa: quia sunt substantiae conpletae. Unde etiam exsistentia earum est completa, hoc est, per se exsistunt: modus enim exsistentiae sequitur modum essentiae. Qualis est; rei essentia, talis est ejusdem exsistentia.
pelorum. Secundo dicitur Angelos esse spiritus seipsis subsistetes, hoc est, verat substantias & hypostates, non aute tantum inspirationes vel motus & affectus, vel eventus bonos aut malos: ut sequentia argumenta planum faciunt:
I. Quicunque proprie insigniuntur nominibus significantibus veras substantias & hypostases; n sunt verae substantiae & hypostases
tam spiritus hi proprie insigniuntur nominibus siignificantibus veras substantias & hypostases. Exempli gratia: Nomenantur Augeli, id est, nuncii, seu ministri, per quos Deus aliquid hominibus nunciat: rales autem esse non possunt nili vφιστίμ να Angeli nominantur filii Dei, custodes, vigiles: quae nomina certe signincaut substantias seu hypostases.
II. Quicunque sunt proprie creati a Deo. ii profecto sunt verae substantiae & hypostases. Substantiae enim sunt proprie creatae: acendens tia autem concreata
Atqui Angeli sunt proprie creati a Deo: sicut legitur. Psal. 104. Hebr. 1. v. 7. "Qui facit Angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem".
II. Quicunque proprie efficiunt actiones, solis veris substantiis & hypostasibus proprie competentes, ii profecto sunt verae substantiae & hypostases. Actiones enim sunt ὑποσάσεαν seu suppositorum. Eroperationibus colligimus rerum essentia.
am Angeli proprie efficiunt actiones, solis veris substantiis & hypostasibus proprie competentes. Nam serviunt Deo, exsequuntur e jus mandata, celebrant Deum, loquuntur, interrogant, respondent. docent, consolantur, abeunt, redeunt, assumserunt humana corpora. deportant animas fidelium in caelum & alia faciunt quae non nisi: veris substantiis fieri possunt
IV. Quicunque praediti sunt vita cum intelligentia & voluntate illos veras esse substantias & hypostases necesse est. Atqui Angeli praediti sunt vita cum intelligentia & voluntate: Ergo, &c. V. Quorum aliqui peccarunt, aliqui in veritate perstiterunt, icerte sunt verae substantiae & hypostases. Atqui Angelorum aliqui
VI. Quicunque vident semper faciem Patris caelestis, laetantur de hominum conversione & salute, ignorant diem judicii, ii certe sunt verae substantiae & hypostases. At de Angelis illa omnia rectu praedicantur. Ergo, &c.
VII. Quicunque numero differentes Deo assistunt ut mandata ejus capessant, ii certe sunt verae substantiae & hypostases. Atqui Angeli numero differentes Deo assistunt ut mandata ejus capessant Dan. 7. v. 10. Antiquo dierum millies mille ministrabant, & coram eo myrias myriadum stabant.
Quibus nos similes erimus in caelis, illi profecto sunt verae substantiae & hypostases. Atqui Angelis nos similes erimus in caelo: Ergo Angeli sunt verae substantiae & hypostases
Tertio dicitur de Angelis quod sint spiritus, hoc est, substantiae spirituales, simplices, incorporeae, & invisibiles: id sequentibus argunentis corroboramus. I. Quicunque in Scriptura Sacra expresse & proprie dicuntur esse spiritus, illi sunt substantiae spirituales & incorporeae. Jam Angeli i1 Scriptura Sacra expresse & proprie dicuntur esse spiritus Psal. 104. 4. Qui facit Angelos suos spiritus. Heb. 1. v. ult. de bonis Angelis dicitur: Nonne omnes sunt ministratorii spiritus, qui ministeru causa e mittuntur propter haeredes salutis futuros? De malis Angelis dicitur I. Reg. 22. 21 Prodiit quidam spiritus, qui consistens coram Iehova dixit, ego pelliciam eum, Matth. 8 v. 16. ejecit spiritus verbo
II. Quicunque carnem & ossa non habent, ii certe sunt spiritus Dicitur masculino genere Quicunque, ut ostendatur de personis sermonem haberi, non de quibusvis essentiis seu naturis, de quibus neu tro genere loquendum: nam masculinum est repraesentativum personae, neutrum vero naturae. Propositio haec plana est ex verbi Christi Luc. 24. 39. Spiritus carnem & ossa non habet, sicut me conspicitis habere
Atqui Angeli carnem & ossa non habent: Ergo, &c. III. Quorum etiam legio, id est, multitudo sex millium aut plurium, in uno homine esse potest, ii certe sunt spirituales substantiae & incorporeae: Atqui Angelorum etiam legio in uno homine esse potest. ut legitur Luc. 8. 30 ubi additur: nam demonia multa ingressa erant in eum: & rogabant eum, ne imperaret sibi ut abirent in abyssum
IV. Si anima humana est substantia spiritualis & incorporea, multo magis Angeli sunt substantiae spirituales & incorporeae. Antecedens verum est: Ergo & consequens
V. Patres non pauci, Angelos incorporeos esse agnoscunt. Chrysostomus in sextum caput Jesaiae, Seraphim, inquit, Spiritus dicuntur virtutes incorporeae, supernae. AUGUSTINUS seu quisquis est autor libri qui exstat nono tomo operum Augustini, de cognitione verae vitae, cap 6. sic definit Angelum: Angelus spiritus est, substantia incorporea, invisibilis, &c.
Ex hoc consequitur, eosdem esse substantias simplices, hoc est, ab omni corporea & sensili concretione segregatas
Haec vero Angelicae substantiae simplicitas longissime distat asimficitate Dei absolutissima: ac proinde Angeli comparati Deo non sunt absolute simplices; respectu autem corporum naturalium sunt simplices.
Angelos non esse absolute simplices, licet comparati corporibus naturalibus recte simplices asserantur, ex his argumentis patet:
I. Quia solus Deus est absolute simplex: nullus enim compositi onis modus in eum cadit; non ex partibus quantis, neque ex materia &
forma, neque ex genere & differentia, neq ex subjecto & accidenti bus, neque ex actu & potentia, nec ex supposito & natura, nec denique ex esse & essentia.
II. Quia Angeli sunt compositi ex actu & potentia, ex subjecto & accidentibus, ex esse & essentia. Primum omnis creatura est a ctu id quod est de nde potest mutari & esse id quod non est & desi nere esse id quod est Ita Angeli sunt mutabiles natura sua, quia Angeli qui boni erat creati sunt mutati in malos. Deinde in omni creata. substantia aliud est subjectum, aliud sunt accidentia realiter ei inhaerentia. Ita in Angelo aliud est substantia ejus, aliud qualitas substantia concreta, velut sapietia, bonitas, sanctitas. Tertio omnis res creata es cop sita ex esse & essentia: quia nulla res creata est ipsa sua essentia. Esse appellant id quod quid actu est, sive substantiale sit, sive accidentales essentia vero est per quam unumquodque est id quod est, Ita in Angelis aliud est esse uniuscujusque Angeli, quod est incommunicabile: aliud est essentia Angelica quae omnibus Angelis est communis
III. Si Angeli essent omnino & absolute simplices, tum actio eorum interna esset eorundem substantia: Sicut intelligere & velle Dei sunt ipsamet essentia divina. Atqui Angelorum actio interna. non est ipsamet Angelorum substantia. Ergo non sunt omnino & absolute simplices.
Quarto dicitur in definitione, quod Angeli creati sint. Id docetur Psalm. 104. v. 4. Heb. 1. v. 7. Coloss. 1.16. Per eum condita sunt omnia quae in calis sunt & quae in terra, vssibilia & invisibilia, sive throni, sive dominia, sive imperta, sive potestates, omnia, inquom, per eum & ejus respectu condita sunt. Unde sequitur primo, Angelos non esse ab aeterno: Sccundo Angelos non fuisse administros creationis: Tertio, Angelos esse finitos, hoc est, terminatae tum substantiae, tum multi tudinis, tum qualitatis ut sapientiae, bonitatis, potentiae, tum perfectionis tum actionis, quia omne creatum est finitum. Etsi enim non circumscribantur Angeli loco, sicut corpora: tamen loco definiuntur, sic ut substantia eorum nec in infinitum extendatur, nec pluribus quam uno in loco exsistat eodem tempore, nec multitudine sint infiniti, nec sapientia vel bonitate, vel potentia, nec perfectione. nec denique actione immensitatem Creatoris aequare possint. Quarto sequitur Angelos esse mutabiles natua sua quo ad qualitates πον το κκισον, τξεπιον.
QBIICITUR primo, Angelorum creationem a Mose non describi. RESPON. Etsi Moses in historia creationis non facit seorsim mentionem Angelorum, ut qui ad captum popularem se accommodans visibilium rerum creationem commemoret: tamen valde consentaneum est, quod statim in principio cum & incaelo supremo creati sint, quemadmodum ostendit collatio primi versus in primo capite Geneseos cum locis Scripturae al is, nempe Geneseos 2. vers. 1. Itaque perfecti sunt caeli & terra, emnisque exercitus illorum. Hic certe exercitus nomine etiam Angeli intelliguntur. Item Job. 38. vers. 7. Psalm. 1c4. 4. Joh. 1. v. 3. Coloss. 1. 16. Heb. 1. v. 7.
QBIICITUR II. Angeli sunt fi ii Dei, lob. 1. & 38. Ergo non sunt creati, sed ex Deo geniti ab aterno.
RESP. Angei sunt filii Dei, tum quia creati sunt ad imaginem Dei, cui sunt conformes: tum quia adoptati sunt in filios. Certum ergo est, Angelos esse creatos
Creati vero sunt non ante caelum & terram, quia in principie cre ivit Deus caelum & terram: neque etiam post perfecta visibilia opera, quia homo ultimum Dei opus fuit: sed ut probabile est quemadmodum paulo ante dictum, cum & in ipso caelo supremo. Nequaquam enim absurdum est, aliquid cum & in alio creatum a Deo eodem momento: nam & anima Christi eodom me mento creata est cum & in corpore, in utero Mariae Virginis. Ergo Angeli creati sunt in caelo beatorum, quia Deus, cum creavit caelum beatorum, simul cum illo incolas ejus creavit. Unde etiam Angeli defectores deturbati sunt e caelo, nempe in quo fuerant creat & collocati. 2. Petr. 2. v. 4. Deus Angelis qui peccaverunt non peperit, sed in tartarum detrusos catenis caliginis tradidit, damnationi servatos. Judas fidus Jesu Christi servus, frater Jacobi in epistola suae Catholica ait v.6. Dominum Angelos qui non conservarunt suam originem, sed reliquerunt suum domicilium, judicio magni illius diei vinculis aeternis sub caligine riservasse:
Quinto dicitur in definitione quod creati sint ad imaginem Dei. Hoc ut recte intelligatur, dicendum aliquid communiter de creaturis ad imaginem Dei creatis.
Creaturae ad imaginem Dei factae sunt creaturae rationales, quibus Deus divinitatis suae imaginem impressit, & omnes quidem alias creaturas materiam suae laudis esse, ab his vero etiam agnosci & celebrari, suamque ipsis felicitatem ac laetitiam communicare voluit.
Eaeque sunt factae ad imaginem Dei, qua Deus est Deus, non quam trinus personis. Quamobrem non dicuntur imago Sanctae Trinitatis, sed imago Dei,
Non omnes creaturas, sed tantum rationales ad imaginem Dei, esse conditas, certum est: Etsi enim omnes creaturae, etiam minimae & vilissimae, gloriam Dei suo modo enatrent, & Deum esse, eumque sapientem, bonum, omnipotentem, ubique praesentem esse admoneant, sicut in versu dicitur;
Praesentemque refert quaelibet herba Deum: Tamen solae creaturae rationales Deo, tanquam archetypo, expressa repraesentatione respondent, ac proinde solae ad imaginem Dei conditae sun
Interdum quidem imaginis vox lata significatione sumitur proqualicunque similitudine etiam ficta, sicut pictura ad repraesentandum Deum facta ex opinione humana, nominatur imago Dei. Sic quidam loquuntur καταχρνσικώς, in Sole esse imaginem, id est, qualemcunque similitudinem Dei unius essentia, trini personis; item Solem esse imaginem Dei, nostros animos illuminantis & tenebras errorum calamitatumque dispellentis: sed ista signficatio aliena est a praesente instituto. Nam similitudo & imago, si accurate loqui velimus, differunt: quia similitudo latius patet, d quam imago, ut Augustinus quarto tomo, libro octoginta trium quaestionum, quaestione septuagesimatertia docet, ubi est imagos ibi statim etiam esse similitudinem, sed non contra. Inter ovum enim & ovum similitu lo est, at non imago. Nulla res creata est, quae non aliquam cum Deo similitudinem habeat, quia omnis effectus similitudinem aliquam habeat cum sua causa necesse est: & illatum aliae magis, aliae minus similes sunt Deo, cum alia tantum habeant Esse, aliae etiam vitam, aliae praeterea cognitionem quo- que aliquam; & cum omnes sint banae in suo genere & gradu. Ita nihil in mundo est, in quo non aliquod Dei, bonitatisque divinae vestigium impressum conspiciatur.
Sed interim sola creatura rationalis est imago Dei & ad imaginem Dei facta. Ut enim aliquid vere dici queat alterius rer imago, duo requiruntur. Primum requiritur ut sit aut ex ea re expressum, aut ad exemplar illius rei efforimatum, alioquin etiamsi simile sit illi rei, illius tamen imago dici non poterit. Quid enim inagis simile est ovo, quam ovum? ovum tamen unum alterius ovi imago nunquam dicetur.
Neque quilibet homo, alterius hominis est imago: sed filius imago est patris sui quia ex parre suo expiessus & genitus est. Figura sigil li, in cera expressa, illius est imago. Caesar pictus est imago viventis Caesaris, quia ad hujus essigiem & formam, ille pictus efformatur est & efflictus. Et cujusque hominis speculum intuentis vultus similis in speculo relucens, nativi vultus imago est: quia ex nativo vultu in speculo est expresia. Hoc igitur primo requititur, ut aliquid sit imag alterius rei. Secundo requiritur, ut id referat ac repraesentet vel essen tialem formam vel accidentalem, hoc est, specificam illius rei vel essentiam, vel figuram, aliamve qualitatem, vel utramque simul: alioqui si generalem tantum & essentiam & qualitatem referat, imagi dici non debebit. Sic licet ovum e gallina exprimatur, & vermis nascatur ex homine: quis tamen ovum imaginem gallinae, aut vermem imaginem hominis appellet? Sed filius quilibet: imago sui patris est quia & essentiam illius specificam, & ffigiem formamque repraesen at. Similiter pictura vel statva hominis et imago hominis: quia licet essentiam non repraesentet, figuram tamen & effigiem refert. Imago igitur proprie loquendo, est id quod ex aliqua re vel ad exemplar alicujus rei expressum est, repraesentans aut propriam illius rei essem tiam atque naturam, aut propriam aliquam qualitatem vel figuram aut utramque. Est autem manifestum, per nullam creaturam mere corpoream repraesentari posse Dei essentiam atque naturam quae spiritualis est, & incorporea, intelligens & libera voluntate prae dita: Ac proinde licet similitudo aliqua essentiae, vitae & bonitatis divinae in rebus mere corporeis reluceat: in nulla tamen illarum image Dei expressa est. Quapropter imago Dei creata (nam de increata & essentiali imagine Dei, quae est aeternus Filius Dei hoc loce non agitur) tantum est in creaturis rationalibus; & in hunc modum definitur:
IMAGODEI in creaturis rationalibus, est similitudo naturae divinae creaturis rationalibus impressa a Deo, ut ipsum tanquam archetypum & patrem referant atque repraesentent.
Partes imaginis Dei, ad quam creaturae rationales sunt factae, duae sunt: prima, est ipsa spiritualis substantia incorporea & immortalis, Joh. 4. v. 24. 1. Tim. 6. 16.
QUAERITUR, Quum imago Dei in creaturis rationalibus sit ac identalis, ac proinde accidens quoddam, quomodo substantia spiritualis sit pars eiustnum substantia possit pars esse accidentis:
RESP. Substantia absolute accepta non est pars accidentis, sed quatenus est subjectum ordinatum ad aliud seu relatum, catenus fiaccidens alii, ac proinde rei accidentalis pars statui potest. Exempli gratia: Sacramentum respectu federis divini cujus illud est sigillum est accidens quoddam, & tamen Sacramenti pars est substantia quaedam, quatenus ordinata est ad significandum quiddam: veluti arhos vitae & arbor scientiae boni & mali, agnus in Paschate, aqua in Baptismo, panis & vinum in Coena Domini, &c. Est enim Sacramentum totum quiddam per accidens, seu ut alii malunt loqui, totum aggre gativum: ita etiam imago Dei in creaturis rationalibus.
His ita praemissis, probandum nobis est, Angelos ad imaginem Dei creatos esse: id autem sequentia argumenta evincunt.
I. Quia creatisunt filii Dei, Job. 1. v. 6. & 38. 7. II. Quia creati sunt substantiae spirituales & rationales III. Quia creati sunt justi, sncti, puri IV. Quia Angelorum bonorum sanctitatem & justitiam imitati debemus, ut tales in terris simus, quales sunt Angeli in caelo, Matt. 6. vers. 10.
Imago Dei in Angelis, est similitudo divinae naturae, Angelis a Dei impressa in prima creatione, ut ipsum tanquam filii Dei suum patrem referrent
Partes imaginis Dei in Angelis sunt duae: prima est ipsa substantia. Angelorum incorporea, quam Deum referunt incorporeum: secunda sunt excellentes proprietates, Angelicae substantiae tributae a Deo.
QUAERITUR, Quum imago Dei in Angilis sit accidantalis, ( solus enim aeternus Filius Dei est imago Dei efsentialis;) substantia autem Angelorum constituatur pars imaginis illius, an substantia fiat pars accidentis:
RESP. Imago Dei est totum quoddam, non per se, sed per accidens: nam constat subjecto & accidente Subjectum ipsum est substam tia: proprietites autem sunt accidentia Deinde substantia potest considerati ut ordinata ad aliud, ut ostendunt signa sacramentalia, quae elementa dicuntur, quemadmodum paulo ante dictum.
Proprietates illae, quarum Deitas archetypus est, imago autem & similitudo in Angelis, sunt vita & immortalitas, beatitudo & gloria.
Vita Angelorum vel naturalis est, vel supernaturalis Naturalis vita Angelorum, est vis in natura ipsorum condita, qui de loco in locum & per media loca transeunt: quam vel immediate per se, vel per naturalia agentia a se mota in aliis res creatas agere posunt: qua ratioci nantur, & alia vitae opera edum, Angelos de loco in locum & per intermedia loca transine certum est, quia e caelo in terram mittuntur ad homines & in caelum redeunt, Luc. 1. v. 19. Et respondens Angelus dixit ei, Ego sum Gabriel qui adsto in conspectu Dei: missusque sum ut te alloquar, & haec tibi lata nunciem. Ev. 26. Mense autem sexto missus est Angelus Gabriet a Deo in urbem Galilaae, &c. Et cap. 2. v. 3, 14, 15 Et repente adfuit cum Angelo multitudo exercituum calestium, laudantium Deum, & dicentum, Gloria in caelis altissimis Deo, & in terra pax, in homines benevolentia. Et factum ist, ut discesserunt ab eis Angeli in caelum, &c. Zach. 1. vers. 10. dicitur de Angelis, Hi sunt quos misit Iehova ad perambulandum terram. Hebi 14. 1 Reg. 22 v 2. Job. 1. v. 6, 7, 12. Ut autem loco moveantur, mora temporis opus non habent: sed in tempore imperceptibili expeditissime moventur instar ventorum, & nihil remorari illorum motum potest, Actor. 1. v. 10. & cap. 5 19. & cap. 12. 7, 8, 9, 10. 2. Reg 19. 35. Supernaturalis vita Angelorum, est conjunctio illorum cum Deo. cum quo qui uniti sunt, vere vivunt
Naturalem vitam omnes Angeli retinent: supernaturalem mali amiserunt per lapsum, separati a communione Dei
Immortalitas Angelorum, est potentia non moriendi, sed continuandi vita semel accepta. Ea itide duplex est, naturalis & supernaturalis
Naturalis immortalitas Angelorum, est qua illorum substantia non desinit natura i vita vivere, sed ita a creatore sustentatur, ut mori & corrumpi non possit. Naturalis dicitur, non quod Vi naturae suae & per se Angeli sint immutabiles, hoc enim proprium Dei est: sed quod naturae ipsorum a Creatore iimortalitas illa in prima creatione est: concreata & indita Angelorum autem substantiam esse immortalem & incorruptibis lem, confirmant haec argumenta
I. Omnis substantia spiritualis est immortalis & incorruptibilis, Atqui Angelica substantia est spiritualis: Ergo immortalis & incorruptibilis
II. Omne corruptibile est ex elementis compositum: Atqui Angelica substantia non est ex elementis composita: quia non est corpotea, ut elementa, sed spiritus. Ergo, &c.
III. Si corpora nostra gloriosa post resurrectionem erunt moralitatis & corruptionis expertia, tum profecto & Angelorum sub stantia est a mortalitate & corruptione immunis. Ratio consequentiae est, quia nos in atero seculo post r. surrectionem erimus sicut Angeli neque nubemus, neque uxores ducemus Matth. 22. v. 30 ac proinde non erimus amplius mortales & corruptibiles, quales ad continuationem sui generis cor jugio opus habent,
IV. Communi omnium Christianorum consensu Angeli semper crediti sunt esse immortales & incorruptibiles. Unde Alamum darus Saracenorum Princeps ab Otihodoxis baptizatus, Annc Christi 512 confutavit Eutychianos, qui contendebant divinam natu: am in Christo passam, rucifixam & mortuam fuisse. Nam cum Severus Monachus Eutychianus ad Alamundarum duos Episcoposmisisset, qui eum labe Eutychiana inficerent; Alamundarus hoc ipsodie, inquit, literas accepi, Michaelem Archangelum esse mortuum. Quem nuncium cum Episcopi fa sum: sse asseverarent, quod in Angelos mors non caderet: sut jecit ille; Quomodo ergo vos affirmatia divinitatem mortuam esse, eo quod cum carne sua in unam naturam transierit, cum ne quidem angeli moriantur? Itaque Severi legati cum dedecore discesserunt, ut recitant Cedrenus, Zonaras & Diaconus.
Ertatunt igitur Gentiles & cum eis Hieronymus Cardanus, qui Angelos statuerunt mortales & corruptibiles.
Naturalem autem hanc immortal tatem & incorrupt bilitatem Angeli non habent a suae naturae vi & potestate, (nam Angei sunt a natura sua & per se mutibiles, quum solus Deus natura sit immutabilis, ut Augustinus ait primo tomo, libro de vera religione, capite de motertio,) sed a voluntate & beneficio Creatoris, substantiam An ge lorum perpetuo sustentantis. Nam & de illis intelligendum est quod legitur Rom. 11. v. 56. ex eo & terau & in ipsum sunt omnia. Colos1. v. 17 Omnia per eum cor sistunt & Hebr. 1. v. 3 sustinet omnia verbosuo potente. Item Apoc 4. v. 11. Tu condidisti omnia & per veluntatem tuam sunt & creata sunt.
Superiaturalis immortalitas Angelorum, est qua a Deo separati non possunt, semel in ea a Deo confirmati
Beatitudo Angelorum consistit in eorum sapientia & voluntate: tentia & libertater Prima beatitudinis Angelicae pars est sapientia, quae est vera ac perfecta cognitio rerum ac praesertim supremi Entis atque Boni: quod est Deus. Nam in genere cognoscunt Angeli Deum & se ipsi mutu;, & quisque seipsum atque alia a se diversa. Hoc est extra controversiam: Attamen multa quaeri solent de subitecto, modo & varietate sapientiae Angelorum.
I. An cognoscant & sciant omnia atque infiritas II. An cognoscant res singudares & materiales: III. An praecognoscant futura. IV. An norint mysteria salutis & consiliorum divinorum: V. An sciant omnes motus internos, cogitationes, desideria, affectus, sermones, actiones & passionas hominum?
Quod ad primam quaestionem attinet, etsi Angelorum scientia sit. permagna & longe nostram humanam superet: omnum tamen quaesunt e: fiunt atque infinitorum capax non est, ut sequentia argumenta erin: unt I. Quia Scriptura testatur eos non omnia nosse, Marci 13. versic. A 32. Do die illa ac hora nemo scit, ne Angeli quidem, qui in caelo sunt, neque ipse Filius, sed Pater
4. Quia Angeli nihil crearunt, neque illi omnia gubernant, nec denique omnia & singula ad certum finem dirigunt.
5. Quia ut Angelorum essentia, ita & intelligentia, sapientia, potentia non est infinita, alioquin esset aequalis essentie, intelligentiae, sapientiae & potentiae divinae, quod est impossibile.
6. Quia si Angeli non sciunt omnia quae scit humana natura Christi, tum certe omnia & infinita non sciunt
Natura enim humaua Christi antecellet sapientia omnibus Angelis & hominibus, cum propter unionem ejus personalem qua aetere no illi Sermoni est copulata, tum propter Mediatoris officium, quod si una cum Deitate sibi unita gerit. Atqui antecedens verum est: nam Angeli ex plenitudine Christi omnia accipiunt: tum non omnia revelantur Angelis, quae intellectui humano Christi a Deitate unita revelantur. Verum est igitur & consequens.
7. Quia si humana natura Christi non novit omnia & infinita; quae Deitas novit: tum nec Angeli, quorum cognitio est inferior cogi nitione Christi. At humana natura Christi non novit omnia & infinita, quae Deitas novit: nam vis ejus & sapientia non est infinita uDeitatis, nec sua aliqua in ipsam transfusa vi cognoscit omnia. De cognitionis enim modo ipsi conveniente dicitur Marci 13 v. 32. De die illo & hora nemo scit, neque Angeli neque ipse Filius, sed solus Pater De patefactione arcanorum per Deitatem Marc. 2. v. 8. Cum statim cognov sset Spiritu suo eos sic ratiocinari apud se, &c.
8. Quia Angeli per revelationem successive multa cognoscunt & proficiunt in cognitione sapientiae & consiliorum Dei, ex ipsa operum divinorum exsecutione & contemplatione, ut videre est apuc Danielem Prophetam & in Apocalypsi Johannis. Quo pertinet quod dicitur 1. Petr. 1. 12. Angelos desiderare introspicere in mysteria Evangelii: Et Ephes. 3. v. 10. ut nota nunc fiat per Ecclesiam imperiis ac potestatibus, quae in caelis sunt, multiformis illa sapientia Dei: secundum propositum aternum, quod constituit in Christo Iesu Domino nostro. am qui per revelationem divinam antea ignota cognoscunt & proficiunt, ii certe omnia & infinita non sciunt. Tum omnia & infinita E revelari Angelis, nunquam ex Scriptura Sacra probabitur?
USUS doctrinae hujus est, ne ex Angelis faciamus deos, & ut in telligamus falsum esse commentum Papistarum de speculo divinitatis seu Trinitatis, in quo omnium rerum imagines reluceant, qua sancti Angeli & homines beati intueantur, & in illis omnia cognoscant; ac proinde sint religiose invocandi: unde cum Gregorio Magno Papa Romano dicunt; Qui videntem omnia videt Deum, is in eoomnia videt. Hoc autem falsum est: essentia enim divina non est speculum in quo Angeli sancti ac homines beati omnia naturaliter videant: neque illi essentiam Dei totam & totaliter intuentur, de qua dicitur Joh 1 v. 18. Deum nemo vidit unquam,
Sic est prima quaestio de subjecto, sapientiae Angelicae, SECUNDA quaestio est; An Angeli cognoscant res singulares & materiale.? Causa quaestionis est, quia cognitio singularium & materialium sit per sensus, Angeli autem sensibus carent.
I. Quia Scriptura testatur, quod Galbriel norit Danielem, Zachariam, Mariam, &c. Satanas Jobum, Saulem, Judam Iscariotem &c.
II. Si Deus, licet careat sensibus, cognoscit res singulares & materiales; tum etam absurdum non erit Angelos, etsi carcant sensibus, eas cognoscere. At quod antecedit verum est, ut probatum in doctrina de attributis divinis: Ergo verum est & quod sequitur
III. Si Angeli sunt Spiritus ministratorii, qui ministerii causa emittuntur propter haeredes salutis futuros, si castra metantur circa timentes Dei & cripiunt eos: si Angelis suis Jehova praecepit de te, de me, de quolibet electo, ut te, me, & alios electos homines conservent. in omnibus viis suis; si laetantur de quolibet peccatore resipiscente, si in consummatione seculi hujus colligent ex regno Christi omnia offendicula & eos qui dant operam transgressioni Legis, proiicientque eos in fornacem ignis: si diabolus ut leo rugiens obambulat, quaerem quem absorbeat; tum profecto norunt Angeli singularia. Quomodo enim boni angeli singulis ministrarent, pro singulis excubarent, singulos exiperent, de singulis peccatoribus resipiscentibus laetarentur. singula offendicula colligerent, & in infernum mitterent? quomodo mati angeli hos vel ilos tentarent; si illos in singulari non nossent: Quae antecedunt, omnia vera sunt, ut testantur loca Hebr. 1. v. 14. & Psalm. 34. 8. & 91. 11, 12 Luc. 15. 10. Matth. 13. 41. 1. Petri 5. v. 8. Verum ergo & quod sequitur.
IV. Quorum singuli se invicem & singulas animas humanas norunt, illi certe norunt singularia. Atqui Angeli singuli se invicem & singulas animas humanas norunt: Nam omnis intelligentia novit res quae non corrumpuntur: Gabriel novit Raphaelem, & alios Angelos bonos & malos singulos: Angeli norunt animani Lazari, animam divitis epulonis & aliorum: Ergo noverunt singularia
Quod vero usitate dicitur; Sensum esse singularium, intellectum universalium: id de cognitione intelligendum est hominis, qui singularia per sensum, universalia per intellectum cognoscit. Hoc enuncia. tum a cognitione humana ad aliud genus cognitionis ab humano distinctum non est trahendum: alioqui peccatur μιτκθασει εἰς ἀλλ διοογ. TERTIA quaestio de subjecto sapientiae Angelorum est: Anngeli praecognoscant futura. RESP. Quaestio prius est declaranda, deinde decidenda Futura quaedam sunt necessatia, quae ex causis proveniunt simpliciter necessariis; veluti quod post noctis tenebras secutura sit lux diei: quaedam futura sunt ως ἐπι το πλεῖσον, ut plurimum & plerumque & in pluribus; ut quod corrumpant sanctos mores commercia prava: quae dam futura sunt vere contingentia. Futura autem vere contingentia. sunt tum quae raro & in paucioribus fiunt, eoque causas habent vero contingentes, quae vulgo fortuna & casus appellantur: tum quae ext libera voluntate penden¬
Prioris modi exempla sunt, quod Saul quaerens asinas patris sui. angenduslesset rex Israelitatum: quod idem rediens ex agro cum bobus, esset Spiritu Dei ornandus. Posterioris modi exempla sunt, quod Jobus esset patienter laturus jacturam omnium suorum bonorum. item quod Paulus Apostolus appellaturus esset Caesarem. Nam quae fiunt semper, & aliter non fiunt, eoque necessarias habent causas, non sunt vere contingentia: ut quod Sol fingulis diebus mane oritur & vesperi occidit: quod hyemi succedit Ver, Veri estas, estati autumnus, autumno hyems. Vt nec vere contingentia sunt quae ως ἐπι τυ πλεισεν, id est, plerumque & in pluribus fiunt, ut quod gravia peccata sequantur graves poenae.
Deinde res futurae cognoscuntur vel in seipsis vel in suis causis. In seipsis cognoscuntur, quae quasi praesentes coram cernuntur. In suis causis cogno cuntur, quarum cognitae sunt causae vel simpliciter necessariae vel fortuitae vel voluntatiae. Sic explicatus est sensus quaestionis: munc decidenda, quod commode net distinctis Thesibus quinque. I. Res futurae, in seipsis non possunt praecognosci ab Angelis, sed tantum a Deo: quia omnia sunt ab aeterno praesentia soli Deo, qui uno intuitu ab aeterno omnia videt, tam futura, quam quae jam reipsa xsistunt.
II. Res futurae quae ex causis proveniunt simpliciter necessariis, certo praesciuntur ab ipsis etiam hominibus, multo magis ab Angelis.
III. Res futurae quae plerumque fiunt, ab Angelis certius prae cognoscuntur, quam a nobis; tum quia earum causae notiores sum Angelis, quam nobis: tum quia illas Angeli certo, nos tantum probabiliter seu ex probabilibus causis cognoscimus.
IV. Futura vere contingentia, quae casualia dicuntur, nod possunt ab Angelis, nedum ab hominibus praecognosci, nisi a Deo ipsis revelentur; ac proinde si ea praecognoscant, tum non naturaliter, non i1 causis suis ea praevident & praecognoscunt, sed per revelationem divinam.
Hoc confirmant sequentia argumenta. I. Quia Angeli ignorant, quam diu calamitates hujus vel illius Ecclesiae, hujus vel illius populi aut hominis sint duraturae, nisi ipsis a Christo Domino reveletur: ut Dan. 8. 13. quum visio esset exhibita de interturbatione jugis cultus, de desolatione templi & urbis Jerosolymorum & persecutione populi Judaici per Antiochum Epiphanem: quidam sanctus, id est, Angelus dixit Christo Domino. quousque istavisio erit de jugi cultu, de defectione desolante? quousque proponetur & sanctitas & exercitus conculcationi? Et cap. 12. 6. interrogat quidam Angelus Christum Dominum, Quousque terminus erit horum mirabilium? Sic ignorabant Angeli quo pacto Achabus ruiturus esset upoenas impietatis daret donec Deus revelaret. 1. Rog. 22. versicul. 19. 20, 21, 22, 23.
2. Quia Angelo revelavit Christus, & per Angelum Johanni Evangelistae, quae oporteret fieri, Apocalyps. 1. versicul. 7. Jam si noverat illa Angelus per revelationem, non igitur in ipsorum causis naeturaliter
3. Quia si ne ipse quidem Christus qua homo, praevidet futura naturaliter in causis, sed cognitionem illorum dedit ipsi Deus per revelationem: tum profecto Angeli ea non praecognoscunt naturaliter Ratio consequentiae est: quia Christus, qua homo est, antecellit futur rorum cognitione omnibus Angelis. Jam autem antecedens verum. est, sicut legitur Apocal. 1. v. 1. Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit ipsi Deus ut indicaret servis suis quae oporteat fieri cito
t. Si praecognitio rerum vere contiugentium est simpliciter propria Dei, non ergo tribuenda Angelis. Illud est teste Scriptura Jesa42. vers. 8, 9. Ego sum Iehova, illud est nomen meum; & gloriam meam alteri non dabo, & laudem meam sculptilibus. Priora ecce evenerunt: & nova ego indico; quum nondum exoriuntur, praenuncio vobis. Et versic. 17. juxta distinctionem Tremellii & Junii: Ego indico & servo & praenuncio, non autem ullus in vobis alienus Deus, & cap. 44. vers. 2, 3. Quid ergo ut ego praedicat & indicat istud, aut ordinat istud mihi ex quo disposui populum aeternum, ut futura & quae eventura sunt indicentur illis? Ne paveatis, neque timentis, annon inde ab eo tempore praenunciavi tibi ac indicavi? Ergo Angeli futura vere contingentia, quae casualia dicuntur non praecognoscunt naturaliter. Sic fuit quarta Thesis cum rgumentis confirmationis
V. Res futuras, quae ex libera voluntate vel Dei vel hominum vel aliorum Angelorum pendent, Angeli certa scientia non praecognoscunt; sed vel per revelationem, vel per effecta & signa, penquae res illae occultae sese produnt: ut confirmationem sui in gratia & primaeva integritate boni Angeli naturaliter non praecognoverunt, ut nec mali angeli eam praevidere potuerunt, quia pendebat libera voluntate Dei. Qualem se Jobus gesturus erat non sciebat Satan, Job. 1. quia id pendebat ex libera voluntate DEI & Jobi Quid facturus erat Spiritus ille malus, qui postea decepit regem Achabum, alii Angeli ignorarunt donec ipse revelasset & Jehova confirmasset. 1. Reg. 22. versic. 20, 21. Lapsum seu peccatum ma; porum Angelorum boni Angeli non praeviderunt, quia pendebat exarbitrio malorum Angelorum.
QUA RTA quaestio de subjecto sapientiae Angelorum est: An Angedi noverint mysteria salutis, & consiliorum divinorum RESP. Quaestio prius declaranda, explicatis vocibus obscurio ribus. deinde solvenda
Mysteria salutis vocantur hoc loco, quinam homines sint electi ad salutem aeternam, & quae Deus ab aeterno constituerit apud se de saute illorum per Filium suum unigenitum carnem factum procurant da perficiendaque, per quae media, quibus temporibus, quibus locis, & si quae alia ad salutem nostram pertinent.
Mysteria consiliorum divinorum, sunt decreta Dei de omnibus quaefieri debuerunt & debent. Dicuntur mysteria, quia fuerunt abscondita a seculis in Deo, Ephes. 3. v. 9, latuerunt in occulto in Deo qui ea praefinierat ante secula ad gloriam nostram. 1. Cor 2. v. 7.
Sic explicatae sunt voces obscuriores quaestionis: nunc est solvenda, quod sequentibus Thesibus commode fiet
I. Angeli notunt mysteria salutis, & consiliorum divinorum. II. Norunt ea non per se & facultate naturali per lumen naturale & per species rerum inditas: Facultate enim naturali ipsi etiam sancti Angeli non possunt penetrare in divinam mentem & thesauros in ea absconditos intueri.
III. Sed norunt ea per revelationem. IV. Revelatio illa sit tribus modis; vel per privatam ac singulare mysteriorum communicationem Angelis factam: vel per publicas promissiones & declarationes mysteriorum salutis in Verbo Dei. nobis hominibus factas: vel per exsecutionem decretorum & promissionum Dei,
I. Quia illis prius testificatus est de multis mysteriis & per eos de mum hominibus illa annunciavit, ut videre est passim in veteri & novo Testamento Sic enim Gabrieli communicavit mysterium septua ginta septimanatum apud Danielem: Sic eidem communicavit mysterium conceptionis & nativitatis Christi, ejusque modum & alia ad illam pertinentia, Luc. 1. Matth. 1.
II. Quia Angelis bonis singuli electi homines commendantur a Deo, aut(ut magis proprie loquamur) Angelis bonis de singulis hominibus electis mandata dantur a Deo, sicut Ps. 9 1. 11. dicitur; Ange lis suis mandavit de te, ut conservent te in omnibus viis tuis. Heb. 1. 14. Nonne omnes sunt ministratorii spiritus, qui ministerii causa mittuntur propter haeredes salutis futuros?
Per publicas promissiones & declarationes mysteriorum salutis in verbo Dei nobis hominibus factas, innotescere illa etiam Angelis docet Paulus Eph. 3. 8, 9, 10, 11. Mihi longe minimo omnium sanctorum; data est haec gratia, evangelizandi inter gentes impervestigabiles illas opes Christi, & in lucem proferendi omnibus, quae sit communio mysteri quod erat absconditum a seculis in Deo qui omnia haec condidit per IesumChristum: ut nota nunc fiat per Ecclesiam imperiis ac potestatibus quae in caelis sunt, multiformis illa sapientia Dei: Secundum propositum aeternam quod constituit in Christo Iesu Domino nostro. Et Petrus 1. Epist. 1. 10, 11, 12. De qua salute inquisierunt, & quam scrutati sunt Prophetae, qui d ventura in nos gratia prophetarunt. Scrutantes in quem aut qualem teporis articulum praenuncius ille, qui in ipsis erat Spiritus Christi, declavaret eventuras Christo perpessiones, & gloriam illas consequuturam. Quibus revelatum est, eos non sibi, sed nobis ea administrare quae nunc annunciata sunt vobis per eos qui vobis praedicarunt Evangelium per emissum e caeo Spiritum Sanctum, in quae desiderant Angeli introspicere.
Per exsecutionem seu eventum & impletionem decretorum & promissionum Dei innotescere mysteria salutis Angelis, manifestum est, ex historia Evangelica. Nam mysterium conceptionis Christi ex virgine illibata innotuit apertius Angelis postquam virgo Maria corcepisset, Matth. 1. v. 20. Sic mysterium nativitatis, postquam Christu natus esset, Luc. 2. v. 10. & sequentibus, passionis item Luc. 22. 43. re. surrectionis ex mortuis postquam resurrexisset, Matth. 28. Luc. 24. ant & explorent omnes motus internos, cogitationes, desideria, affectus adscensionis in caelum, postquam adscendisset, Act. 1, 10. 11.
Hinc sequitur mysteriorum salutis cognitionem nobis curae & laetitiae esse debere, quum Angelos bonos & sanctos habeamus συνθεοληγυσ
Quaestio V. de subjecto sapientiae Angelorum est: An Angeli sciinimi, sermones, actiones & passiones hominum: RESP. Quaestio haec solvitur distinctione, sequentibus Thesibu explicatur
Prima Thesis: Angeli ne quidem ipsis praesentium hominum, nedum absentium internos mentis, voluntatis, cordis motus, desideria affectusque animi, ut nec absentium ipsis sermones, actiones & passiones norunt Thesin hanc confirmant argumenta subjecta,
I. Quia solius Dei est proprium omia ista nosse, sicut dicitur in precatione Salomonis 1. Reg. 8. v. 39. & 2. Chron. 6. v. 30. Tum tu ex audito e caelis, loco habitationis tuae, ut condonans facias aut des unicuique secundum omnes vias eius, quas agnosces apud animum eius: tu enim nosti solus animum omnium filiorum hominis. Ps. 7. v. 10. Deficiat quaesos malum improborum & stabilito iustum: prout explorator es cordium & renum, Deus iuste. Jer. 17. 9, 10. Fraudulentum cor ipsum supra omnia, & mortiferum est, quis cognoscat ipsum: Ego Iehova scrutator cordis, probator renum: idqe ut dem cuique secundum fructum actionum suarum
II. Quia nulla creatura novit ea quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui est in eo, 1. Cor. 2. v. 11. Atqui Angeli sunt creaturae, Psal. 104. 4.
Thesis secunda: Internos motus & affectus hominum tum demum norunt Angeli, quum illi aut ab Angelis ipsis sunt hominibus sugge sti, aut si ab illis suggesti non sunt, tamen vel sese produnt per externa signa atque effecta, vel per revelationem Dei ipsis innotescunt: Sermones vero, actiones & passiones hominum Angeli qui praesenter sunt ipsi audiunt, vident, observant; absentes autem Angeli minime, nisi vel a Deo vel ab aliis Angelis cognoscant. Singulorum enim ubique hominum sermones, actiones & passiones, & quaecunque in mundo dicuntur & fiunt, ab Angelis per se cognosci sion possunt, quum ubique non sint.
Hinc colligitur, quam stolide agant Papistae, qui Angelos invocant & quidem nominatim hos vel illos, quos sibi speciatim praesentes esse ignorant, aut licet praesentes essent, cogitationes tamen & deideria illorum per se non cognoscunt.
licae: sequitur de modo eius De illo quatuor quaestiones praecipue moventur. I. An Angeli ea, quae cognoscunt, intelligant per suam essentiam? II. An Angeli intelligant per species intelligibiles III. An intelligant per discursum syllogisticum, compositionem & divisionem, hominum instart
IV. An uno intuitu & uno intelligendi actu simul omnia intelligant: Ad has quaestiones respondebimus per Theses distinctas.
De prima quaestione Theses. Prima: Angeli non cognoscunt per suam essentiam omnia. Rationes Theseωs hujus sunt.
I. Quia solius Dei est omnia cognoscere per suam essentiam, ut in attributo sapientiae Dei demonstratum
II. Quia si Angeli omnia cognoscerent per suam essentiam: tum illa esset rerum omnium perfecta imago & causa exemplaris: At hoc non est: quia perfectam imaginem & causam exemplarem rerum omnium necesse est infinitam esse, quippe res omnes tum quae exsistunt, tum quae exsistere possunt, earumque omnium differentias referentem: Angelorum autem essentia non est infinita, sed finita;
Thesis secunda: Angeli per suam essentiam aut nulla cognoscunt aut forte paucissima; velut unusquisque Angelorum seipsum; & bonAngeli Deum, videntes eum supernaturali lumine
prima. Angeli non intelligunt per species intelligibiles a rebus abstractas seu per abstractionem. Rationes Theseωs sunt istae:
I. Quia proprium hominis est cognoscere res per species seu imagines ab ipsis rebus abstractas & a sensibus exterioribus ad interiores & ab his ad intellectum translatas
II. Quia si Angeli cognoscerent per species a rebus abstractas, tum cognoscentibus dandus esset intellectus agens & intellectus possibilis. Atqui in Angelis non datur intellectus agens, sed tam universalia quam singularia per species a Deo sibi inditas cognoscunt. Nec in Angelis intellectus agens requiritur, ut suo lumine possibilem corlustret, cum eis ad dijudicandam veritatem sufficiat vis ipsa intellectus possibilis, quae ex propria sua natura lumen quoddam est e fonte divinae & aeternae lucis derivatum. (Scotus in 2. distin. 3. quaest: ultima, & Sregorius in 4. distin. 7. quaest. 5, artic. 1. existimant etiam Angelis intellectum agentem convenire, tum ad abstrahendas species rerum singula. rium a rebus (nam species rerum communium fatentur inditas fuisseAngelis in ipsa creatione) tum ut sit lumen, cuius virtute intellectus possibilis de intelligibili veritate iudicet. Sed prior sententia vera est, quam docet Augustinus lib. 2. de Genesi ad litteram cap. 8. & lib. 4. cap. 24. Damascenus libro 2. orthodoxae fidei, cap. 3. Dionysius cap. 7. de caelest. bierarchia. Thomas Aquinas prima parte, quaest. 54. artic. 4. eiusque sectatores. Intellectus agens, est spiritualis potentia seu facultas, a qua ad intelligendi actum intellectus possibilis deduci possit. Intellectus possibi lis, est activa potentia, & est omnia potentia, neque est corporeus neque. in corporeo organo, & praecellit intellectui agenti. Ideo intellectus possibilis datur in Angelis, intellectus agens non datur, quia non intelligit, nec ullam intellectionem immodiate producit
III. Quia si Angeli cognoscunt per species a rebus abstractas, tum vel Deum ita cognoscunt, vel res alias extra Deum. Non Deum; quid enim extraheret Dei speciem intelligibilem? aut quae Dei potes. esse species? Omnis species, ab eo cujus est species, exit in intellectum intelligentem, si est species intelligibilis. Quomodo ex Deo exibite Est ne aliquod UBI in quo non sit Deus, & Dei sit species? At esseu tia Dei est interior, & propior tum essentiae, tum intellectioni Angelorum, quam ullaspecies ejusmodi. Non enim inter Deum & Angelos species Dei est aut simulacrum, sed ipsemet Deus. Neque res alias extra Deum cognoscunt per species abstractas, quia eas non cognoscunt per sensum: nam carent sensu. Omnis cognitio per abstractionem incipit a sensu. Cognitio autem Angelica tantum est intellectiva, non senfitiva: haec enim organica est, & ad corpora, quibus carenAngeli, pertinet: unde etiam nullus actus corporeus ipsis proprie tri¬
Thesis secunda Angeli res creatas, quas naturasiter cognoscunt, intelligunt perspecies seu similitudines rerum, statim a creatione sibi inditas atque ingenitas a Creatore. Sicut enim corpora caelestia, mox a creationis: rimordio, essentialem suam adepta sunt perfectionem, quam haec inferiora per certos paulatim gradus provecta accipiunt: sic & Angelicae mentes, humanis superiores, perfectionem suam naturalem quae in intelligendo posita est, congenitam & a Creatore semebuitur. infusam obtinent; humanae vero dum in corporis tabernaculo in has vita habitant, suam paulatim adminiculo sensuum consequuntur.
Thesis tertiaAngeli Deum naturaliter cognoscentes, cognoscunt eum per similitudinis ipsius praesentiam in mentibus Angelicis: qualis est i1 oculo hominem intuente.
Thesis prima Angeli non intelligunt ratiocinando, componendo & dividendo, conclusiones ex principiis eliciendo, attributa cum subjectis connectendo
Rationes Theseωs. I. Quia solius hominis proprium est intelligere hoc modo: Angeli autem non sunt homines. II. Quia si Angeli intelligerent per discursum syllogisticum seu ratiocinando, componendo & dividendo; esset cognitio illorum cum imperfectione conjuncta. At hoc non est: Ergo nec illud
Thesis secunda. Angeli quae cognoscunt in ipsis principiis, insitisque sibi speciobus, simplici actu unicoque obtutu, velut rapida quadam coruscatione cognoscunt.
Rationes hujus Theseωs sunt: I. Quia solius Dei proprium est, uno intuitu & actu simul omnia videre & intelligere
II. Quia si Angeli uno actu simul omnia viderent & intelligerent, tum essent puri puti actus. At hoc non est. Nam Angelus est quidem supercaelestis actus; sed solus Deus est purus actus, quia causaabsque causa, ens absque ente, ut qui sit mera essentia;
Communis habitualis est: eaque duplex; naturalis & adventitia. Naturalis, est quae ipsorum naturae a Deo in prima creatione est: indita, ac per eam res naturaliter cognoscunt. Hac naturali cognitione non tantum electi Angeli, sed etiam reprobi cognoverunt ab initio & cognoscunt Deum, ita ut sint inexcusabiles: & quia noverunt ideo contremiscunt, Jac. 2. 19. Tu credis Deum unum esse, recte facis: demonia quoque crrdunt & horrescunt. Haec tamen cognitio in malis Angelis post lapsum valde obscurata es¬
Estque vel revelata, vel experimentalis Sanientia Angelorum revelata, est quam multa olim & forte etiam hunc arcana a Deo & in Scripturis Sacris patefacta, quae antea ignoribant, illi cognoscunt. Hac non tantum boni Angeli multa cognoverunt sed etiam mali, sicut legitur de bonis Angelis in Daniele. Dei malis Marc. 1. 24. ubi recitatur, spiritum impurum dixisse, Ah, quid nolis tecum Iesu Nazarene? venisti ut perderes nos, novi te quis sis, nimirum sanctus ille Dei.
Sapientia Angelorum experimentalis, est qua ex earum rerum quahic fiunt, in exsequutione decreti divini, experientia atque observatiofie indies multa discunt. Qualis intelligitur Luc. 15. 10. in verbis Christi: Ita dico vobis, gaudium est in conspectu Angelorum Dei super uno peccatorer sipiscente. Si Angelis gaudent de peccatoribus resipiscentibus: cognoscunt igitur si qui resipiscant. Similiter mali Angeli quotidianis experimentis cognoscunt, Deum esse sapientem, justum potentem: Christum revera sedere ad dexteram Dei Patris, & datamipsi esse omnem potestatem in caelo & in terra.
Sapientia bonis Angelis propria, est sapientia actualis, supernaturalis & beatifica, qua ita perfecte & semper actu Deum cognoscunt, ut abeo deficere minime velint aut velle possint, sed beati maneant, fruentes communione cum Deo in aeternum: sicut dicitur Matth. 18. 10. eos in caelis per omne tempus intuer faciem Patris caelestis.
Sapientia supernaturalis, in qua beatitudo bonorum Angelorum consistit, ita perfecta fuit statim ac illis donata est, ut in ea non proficiant, neque etiam ea unquam deficiantur.
libertate. Poeluntas Angelorum, est facultas rationis Angelicae qua res intellectas, vel approbatas eligunt & sequuntur, vel improbatas aversantur & fugiunt.
Conformitas illa voluntatis Angelorum cum Deo consistit in amore erga Deum, obedientia, fortitudine, temperantia, justitia, sanctitate &, liis similibus moralib. virtuti bus, quae in omnibus Angelis initio creatis erant, & in electis permanserunt, non quidem tales, quales a Philosophis definiuntur, aut quales in nobis sunt in hac vita, sed ita perfectae, ut & careant omni vitio & nullum eis adferant laborem. nuliam molestiam aut difficultatem
Potentia Angelorum magna est, unde potestates & principatus nominantur: electorum tamen Angelorum potentia major est, quam reproborum, quum hi victi illis victoribus cedere cogantur. Jes. 10. v. 34. dicitur de Angelo per quem in exercitu Sant heribi interficienda erant centum octuginta millia: Libanus ipse per magnificum casurus. est, id est, elatissimi & numerosissimi Assyrii per Angelum potentia Dei armatum & magnum opus facientem interficientur.
Libertas Angelorum in qua conditi sunt, triplex est; a coactione, a peccato, & a miseria quae peccatum comitatur
Libertas a peccato & miseria comite peccati, erat etiam initio in omnibus Angelis, sed postea in solis electis mansit.
Sic est de beatitudine Angelorum. Ultima pars imaginis Dei ad quam Angeli fuerunt conditi, est gleria, id est, approbatio eorum apud Deum & in sua conscientia quod essent boni & justi: & justum dominium imperiumque in res inferiores. Hanc gloriam electi Angeli retinuerunt supernaturali gloria auctam confirmatamque, reprobi autem amiserunt.
Sic explicata est quinta particula definitionis Angelo¬ rum, quam dicitur quod sint creati ad imaginem? Dei, ad quam pertinet, quod sint intelli¬ gentes & libera uoluntate praediti
Sexto dicitur quod sint inconmunicabiles, quia numero inter se differunt, sic ut unus Angelus non sit alter, & ut subsistentia unicujusque sit realiter distincta a subsistentia alterius, nec sit numero eadem omnium substantia: Unde Angeli non sunt ἐμουσιoν, sed tantum oμοι¬ ὑεoν
Septimo dicitur de illis, quod sint spiritus non sustentati in alio: quid per se subsistunt & nec hypostatice ulli alii personae uniti sunt; sicut humana natura Christi est unita τῶ λόγῳ: nec accidentia sunt, quae in subecto subsistere necesse est.
Vltimo dicitur de illis, quod non sint pars alterius, ut distinguantur ab animabus humanis, quae quidem sunt spiritus ad imaginem Dei creati per se subsistentes, non sustentati in alio, sed quia sunt pars alte rius, & cum corpore unitae, totum hominem constituunt, ideo persone non sunt, ac proinde nec Angeli, quorum quilibet per se persona est.
distributio. Ad distributionem Angelorum recte explicandam, quaeritur primo, numerus Angelorum fnitus ne sit, an infinitus? Deinde quotuplices sint Angeli?
Ad primam quaestionem responsio: Numerus Angelorum non est infinitus sed finitus: quantus tamen sit, neque generatim, neque speciatim sciri a nobis dum in hoc seculo versamur, potest: tum quia nobis revelatus non est, tum quia per nos mentis nostrae acie numerari non possunt, nec sensu a nobis percipiuntur
OEIICITURI. Dei opera sunt numero infinita: Angeli sunt, Dei opera: Ergo Angeli sunt numero infiniti. Major sic probatur; Cuius essentia, potentia, actio seu operatio est infinita; etus opera quoque necessario infinita erunt: Atqui Dei essentia, potentia, actio seu operatio est infinita. Ergo Dei opera quoque sunt infinita.
RESP. Primo major objectionis negatur. Deinde etiam probationis major negatur: quia opera a Deo creata sunt dissimilia Creatori in essentia, potentia & actione seu operatione
RESP. Negatur consequentia: ad infinitatem enim causae sufficit infinita potentia & infinitus modus agendi, etsi nullum opus, quod facit, sit infinitum. Deus autem nihil infinitum facit: quia haec ipsius solius gloria est, quod sit infinitus. Deus infinita causa est, quia potentia ejus infinita est, & quia semper quod volet agere potest, nullo im pediente: non autem quod infinitum effectum habeat,
OEIICITUR II. Numerus innumerabilis est infinitus: Numerus Angelorum est innumerabilis: Ergo est infinitus. Minor probatur. quia Dan. 7. v. 10. Matth. 26. 53. Hebr. 12. 22. numerus finitus proinfinito ponitur?
On this page