Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
TREATURAE deinceps distincte nobis considerandae. Etsi enim singulas mundi partes per se Deus uno momento creavit, ut Cqui solo nutu fecerit quod voluit: tamen totum mundum siv omnes creaturas conjunctas, non uno moento creavit, sed sex dieb. absolvit: unde & opera sex dierum appellantur, seu opificium sex dierum. Hexaemeron Graecis dictum
OPERA CREATIONIS PRIMI DIEI fuerunt, caei & Angeli: principia interna corporum naturalium cum accidentibus illorum inseparabilibus, loco, tempore finita & motu: lux primigenia atque sic. clementi ignis separatio ab aliis elementis: nox & dieĀ¬
De caelis ut recte agatur, primo de voce videndum, deinde de rei psa. Vox caeli duplici significatione in Scriptura Sacra usurpatur: veproprie vel tropice. Proprie significat totum corpus illud quod a super ficie terrae ad extima usque summi caeli culmina extenditur: quam significatione accipitur Gen. 2. v. 1. Perfecti sunt caelis & cap. 24. 3. ubi Jehova Deus caeli appellatur
Tropice dupliciter usurpatur vel metonymice vel Synecdochice. Me tonymice quatuor modis capitur vel pro Deo possessore caeli: vel pro aliis incolis caeli: vel pro Ecclesia Dei adhuc in terris militante: vepro nubibus aliisque meteoris Pro Deo caeli possessore capitur Dan4. 26 ubi Propheta Daniel dicit ad Nebucadnetzarem: Regnum tui tibi stabile erit, ex quo agnoveris, caelos dominari, id est, Deum qui dominus & possessor est caeli. Sic Matth. 21. v 25. ubi interrogat Christus primatios sacerdotes & seniores populi Judaici de baptismo Johannis, e caelo ne fuerit, an ex hominibus? Item cum filius perditus dicit Luc 15. v. 18, 21. Peccavi in caelum, id est, in Deum ipsum qui est incaelo. Joh. 3. 27. Homo non potest sibi sumere quicquam nisi fuerit ei datum e caelo. Pro aliis incolis caeli, nimirum sanctis Angelis & spiritibus beatis accipitur Job. 15. v. 15. En; sanctis suis non crediturus esset firmitatem & caeli non sunt mundi in oculis ejus: caeli, id est, caelites seu incolae caeli. Sic Ps. 89. 6. Celebrant caeli mirabile opus tuum, id est, caelites: item Psal. 69. 35. Laudabunt eum cael
Per caelum in erdum intelligitur Ecclesia Dei in his terris milita; quia illius ortus e caelo & ĻĪæĪ»ĪµĻĪæĻ Ī¼Ī± locusque triumphi & habitationis post absolutam militiam & obtentam victoriam in caeloest: ut Dan. 8. vers. 10. cornu parvum magnificavit se contra exercitum caeli, id est, Antiochus Epiphanes persequutus est coetum fidelem Ecclesiae Dei. Eodem significato accipitur vox caeli Apocal. 9. vers. Et vidi stellam e caelo cecidisse in terram, cui data est clavu putei abyssit Stella ista e caelo cadens est primarius quidam Episcopus qui a veri Christi Ecclesia discessit & terrenus factus est doctrina ac vita. Et cap. 12 vers. 7 Et factum est praelium in caelo Michael & Angeli ejus praeliabaretur cum dracone, & draeco pugnabat & angeli ejus Et Jes. 65. vers. 17. Ecce ego creaturus sum caelos novos. & cap. 66. vers 22. Quemadmodum caeli illi novi & terra ipsa nova quam ego facturus sum, constituta sunt coram me, dictum Iehovae, ita constitutum est semen vestrum, & nomen vestrum. Luc. 10. v. 18. Spectabam Satanam, ut fulgur e caelo cadentem, id est, ex Ecclesia Dei & cordibus electorum
ejectum profligatumque. Eadem voce itidem per metonymiam intelliguntur quandoque nubes & alia meteora, ut quum Deus dicit Levit. 26. v. 19. reddam caelum vestrum tanquam ferrum, id est, nubes ita solidabo ut non stillent pluviam ad foecundandam terram.
Per Synecdochen vero totius pro parte, usurpatur in sacris literis interdum pro summa, alta ac gloriosa habitatione Dei, ut Marc. 16. v.19. Dominus igitur postquam loquutus fuisset eis, sursum receptus est in caelum: Interdum pro corpore illo in quo stellae sunt collocatae, ut Psal. 19. 7. Ab extremitate caelorum exortus Solis: Interdum pro aƫre, ut quum dicuntur volucres caeli Gen. 1. v. 26.
In praesentia intelligimus caelum tum supremum, tum sidereum: quod utrumque primo die a Deo creatum est.
Ac ut de reipsa agatur, de caelo supremo quaeritur, unde ejus cognitio habeatur? & qualis illa cognitio sit? an sit caelum tale? quid sit? quibus nominibus appelletur? an sit creatum? an sit in loco? quantum & quale sit? an extra illud Deus sit? quem nobis usum praestet ejus cognitio?
Cognitio supremi caeli aliunde haberi non potest, quam ex verbo Dei, seu ex sola revelatione divina, quae jam in sacris literis continetur: ac proinde cognitio illius non est naturalis. Caelum enim supremum dum in hac vita versamur, nulli nostro subjectum est sensui, unde naturalis cognitio initium sumit: neque ratione naturali percipitur; quum nullus ejus effectus, unde tanquam a posteriori in ejus cognitionem perduci queamus, ad nos usque pertingat. Non prodest ad indagationem ejus Geometria & Arithmetica: non Optice, non observationes, non hypotheses ullae: non Physica, quum caelestia corpora ex solo motu aspectuve deprehendantur; caelum autem supremum immobile sit, nullum motum sibi vendicans, neque sub aspectum nostrum cadens. Nihil igitur de eo scit humana Philosophia: maxime quum Aristoteles in libris de caelo & mundo probet, extra caelum stelliferum, nullum esse corpus aut locum.
Caelum supremum, quod ab aere & caelo stellato distinctum est, revera esse, Scriptura Sacra testatur. Nam Paulus Apostolus ait 2. Corinth.3 vers 2. se raptum in tertium usque caelum: & Ephes. 4. vers. 10 dicit, Christum adscendisse longe supra omnes caelos, nimirum hosce adspectabiles caelos, aerem & caelum stellatum. Plura testimonia hic non addo, quia in sequentibus allegabuntur: sed definitionem ejus subjicio.
CAELUM SUPREMUM, est expansum, extimum illum hujus universitatis ambitum circumplectens, gloriosissimum Dei, sanctorum Angelorum & hominum beatorum habitaculum. Huc pertinet quo dicitur Psalm. 113. vers. 5. Quis est par Iehovae Deo nostro, qui in altissimis habitat? Deuteron. 26. vers 15. Prospice ex habitaculo sanctitatis tuae e caelis: & 1. Reg. 7. vers. 30, Auscultes in loco habitationis tuae in caelis. Matth. 18. vers. 10. Videte ne contemnatis aliquem ex parvis istis: dico enim vobis, Angelos eorum in caelis per omne tempus intueri faciem Patris mei qui in calis est. Johan. 14. versic. 2,3. In domo Patris mei habitationes multae sunt: alioqui dixissem vobis: Proficiscor paraturus vobis locum: & quum profectus fuero & paravero vobis locum, rursum veniam, & assumam vos ad meipsum: ut ubi vero vobis locum, rursum veniam, & assumam vos ad meipsum: ut ubi ego ero, & vos sitis.
NOMINA habet multa, quae vel expresse exstant in Scriptura Sacra, vel ex ea deducuntur: in Scriptura expresse duplicia nonina ejus occurrunt, propria & tropica. Prioris generis sunt, tertium caelum, caelum caelorum, templum Dei. Tertium caelum nominaur I. Corinth. 12. v. 2. respectu duorum aliorum, nempe caeli stellati & aeris. Caelum caelorum nuncupatur Deuteron. 10. versic. 14. & I. Reg 8. vers. 27. Psalm. 115. vers. 16. quia sublimius est caeteris caelis. Templum Dei dicitur Psal. 11.4. & 18.7. quia e caelo Deus omnia tuetur & videt.
Tropica nomina illius plura occutrunt: eaque vel metonymica vel metaphorica, vel Synecdochica. Metonymice vocatur Paradisus, Lucae 23. vers. 42. 2. Corinth. 12. v. 4. Ierusalem quae sursum est, Galat. 4. vers. 26. Ierusalem caelestis Hebr. 12 vers. 22. mons Sion, ibidem. Sacrarium. Hebr. 9. versic 12. Christus ingressus est semel in Sacrarium, & capite 10. v. 9. Quum igitur, fratres, habeamus libertatem ingrediendi Sacrarium per sanguinem Iesu. Nam Paradisus terrestris, urbs Jerusalem, mons Sion, Sacrarium templi Jerosolymitani, fuerunt typi caeli supremi.
Metaphorica nomina supremi caeli sunt; domus Patris Christi, Johan. 14. 2. habitaculum sanctitatis Dei, Deuteron. 26 vers. 15 locus habitationis Iehovae, Psal. 33 ver. 14. Sinus Abrahami, Luc. 16. vers 22. Sic enim vocatur locus exoptatae quietis & beatitudinis a Deo destinatus ac paratus Abrahamo patri credentium, & omnibus illis qui insistunt vestigiis fidei Abrahami. Similitudinis ratio est; Sicut filii laboribus diurnis fessi aut ex peregrinatione domum paternam reversi veluti in sinum patris suscipiuntur ut quiescant: ita fideles, qui vestigiis fidei Abrahami insistunt, post labores hujus aerumnosae vitae & peracta hujus vitae peregrinatione ab Angelis sanctis in caelum asportantur & velut in sinum ab Abrahamo suscipiuntur, dum in caelo tanquam in tutissimo loco a laboribus suis quiescunt & in veram pariam pervenerunt, ubi aeterna beatitudine & praesentia Dei perfruĀ¬ untur. Sinus Abrahami est in caelo, ut patet ex Matth. 8 v. 11. quum sit locus quietis, in quem sanctorum animae deveniunt: non autem in inferno. Unde Augustinus ait epistola nonagesimanona, quae est ad Evodium: Non utique sinus ille Abrahae, id est, secretae cujusdam quietis habitatio, aliqua pars inferorum esse credenda est: quanquam in his ipsis tanti verbis magistri, ibi ait dixisse Abraam, inter nos & vos chaos magnum firmatum est, satis ut opinor appareat non esse quandam partem & quasi membrum inferorum tantae illius felicitatis sinum. Chaos enim magnum, quid est nisi quidam hiatus, multum ea separans, inter quae non solum est, verum etiam firmatus est?
Nominatur etiam civitas Dei viventis Heb. 12. 22 civitas illa habens fundamenta, cujus artifex & conditor est Deus Heb. 11. v. 10. Dicitur & patria respectu terrae in qua certe peregrini sumus & advenae. Etsi enim in terris uniuscujusque patria dicitur in qua quis natus est: tamen fidelib. alia ac potior est patria, nempe caelestis, sicut legitur Heb. 11. v. 13, 14. Secundum fidem mortui sunt isti omnes, non adepti promissa, sed eminus ea conspicati postquam ipsis fuissent persuasa, & ea amplexi fuissent, ac sese professi peregrinos & advenas esse in terra. Nam qui haec dicunt, palam ostendunt, se patriam quaerere. Quod si illius memores fuissent ex qua exierant, habere poterant tempus ad revertendum: At qui potiorem expetunt, hoc est, caelestem: quapropter Deum non pudet eorum id est, cognominari Deus eorum, paraverat enim eis urbem.
Per Synecdochen caelum supremum nominari solet caelum simpliciter & absque additione, ad denotandam caeli illius excellentiam, ut Acto. 3. v. 21. Quem oportet quidem caelum capiat usque tempora restitutionis omnium. Nominatur Ļį½ø į½ĻĪæĻ, Altum, Excelsum, ob loci sublimitatem. Luc. 24. 49. Eph. 4. 8. Item alta, į½ĻĪ¹ĻĻĪ±, altissima, excelsa; Ps 7. v. 8 In altum revertere, Luc. 2. v. 14. Gloria in altissimis Deo. Heb. 1. v. 3. Christus sedet ad dexteram majestatis illius in excelsissimis.
Haec & similia nomina expresse in Scriptura Sacra exstant. Alia nomina deducuntur bona consequentia ex Scriptura: ut cum appellatur caelum supremum respectu aliorum caelorum qui inferiores sunt: nam supra hunc visibilem mundum occupat summum locum: caelestes sedes ab August. lib. 22. de Civitate Dei, cap. 4. caelum beatorum a Theologis omnibus communiter: Caelum Empyreum aut Empyrium, id est, igneum, eo quod admirabiliter sit lucidum, & fulgidum, quia 1. Tim. 6. 15. legitur, quod Deus habitat lucem inaccessam.
Tantum de nominibus supremi caeli. Jam quaeritur, An caelum supremum seu beatorum sit Deus ipse? Sunt qui contendunt, supra nonam sphaeram nullum aliud esse caelum, in quo vel jam sit corpus Christi & sancti Angeli ac beati spiritus hominum sanctorum, vel futuri sint homines post hanc vitam: ac proinde caelum illud in quo jam est Christus corpore suo & in quo nos erimus post hanc vitam, esse ipsum Deum. Istud probare conantur ex eo quod Apostolus Paulus ait 1. Cor. 15. 20. Deum futurum omnia in omnibus. At hinc non sequitur, caelum beatorum esse ipsum Deum: quia caelum non est nec erit in corpore Christi, in Angelis sanctis & beatis hominibus, sed corpus Christi, Angeli sancti & beati homines sunt & erunt in caelo. Deinde Paulus non docet his verbis, quodnam sit caelum beatorum, sed quaenam futura sit beatitudo Ecclesiae Christi post universalem resurrectionem omnium hominum ex mortuis & adductionem Ecclesiae Christi ad Patrem. Deus erit omnia in omnibus, id est, resignato per Filium regno Mediatorio, Deus ipse deinceps in aeternum in omnibus electis omnia erit, id est, doctor, illuminator, rex, gubernator, vita, salus, gloria & quicquid ad aeternam beatitudinem pertinet, idque erit immediate & perfectissime, sine opera Mediatoris, sine verbi praedicatione externa, sine Sacramentorum administratione, sine aliis mediis in hac vita necessariis.
Nos autem negamus, caelum beatorum esse Deum; & nostram sententiam confirmamus sequentibus argumentis:
Primum, Habitaculum, sedes, solium, thronus, domus, civitas Dei, non est ipse Deus: Caelum beatorum est habitaculum, sedes, solium, thronus, domus, civitas Dei: Ergo caelum beatorum non est ise Deus. Secundum: Caelum & caeli caelorum, Deum non capiunt: Ergo caelum beatorum non est Deus ipse. Antecedens probatur ex 1. Reg. 8. vers. 27.
Tertium: Deus est ubique Caelum beatorum non est ubique: Ergo caelum beatorum non est Deus. Assumtio certa est: quia caelum beatorum non est in terra, mari, & inferno.
Caelum beatorum esse corpus, id est, substantiam non spiritualem, sed corpoream quamvis subtilissimam, ex subjectis argumentis patet:
I. In quo continentur & locum habent corpora, id corporeum esse necesse est: In caelo beatorum continentur & locum habent corpora: Ergo celum beatorum est corporeum. Propositio major est certa: quia oportet inter contentum & continens, inter locatum & loum proportionem aliquam esse & convenientiam, quae certe non est inter corpus locatum & locum mere incorporeum. Corpora enim non continentur, nisi in loco corporeo. Quicquid domicilium est corporum, id corporeum sit necesse est. Assumtio certa est: nam in caelo beatorum continentur corpora Enochi, Eliae, Chrsti Domini: & locum in eodem habebunt etiam nostra corpora.
II. Quicquid aperitur visibiliter, id est corporeum: Caelum beatorum aperitur visibiliter. Actor. 7 v 56. ait Stephanus; Ecce, conspicio caelos apertos, & Filium illum adstantem ad dexteram Dei.
III. Omne luminosum est corporeum: Caelum beatorum est luminosum: Ergo est corporeum. Propositio major vera est: quia lume corporale non recipitur, nisi in corpore diaphano, quod vehiculum est lucis. Minor itidem certa est: nam tenebricosum caelum non convenit statui beatorum: proinde caelum beatorum admirabili luce & quidem corporali, id est, quae oculis corporis cernatur a nobis, splendeat necesse est.
IV. Quicquid materiam, formam & quantitatem habet, id corporeum est: Caelum beatorum materiam, formam & quantitatem habet: Ergo est corporeum.
V. Quicquid res omnes creatas circumquaque certis finibus complectitur, id corporeum sit necesse est: Caelum beatorum res omnes. creatas circumquaque certis finibus circumplectitur; sicut Damascenus ait li. 2. fidei orthodoxae, cap. 6. į½ĻĻĪ½ĻĻ į¼ĻĻĪ¹ ĻĻĪ¹ĪæĻĪ¹ ĪæĻĪ³ĻĪµĪ½ ĻĪµ ĪŗĪ¹ dĪæĀ¬ Ī¶ĻĪ¹ĻĪæĪ½ĪŗĪ»Ī¹ĻĪ¼Ī³ĻĪæĪ½, Caelum est ambitus seu circumplexus visibilium & invisibilium creaturarum
VI. Idem statuunt Patres orthodoxi, Caelum beatorum esse corporeum: velut Augustinus quinto tomo, libro vicesimosecundo de Civitate Dei, cap. 4.
Deinceps quaeritur, An supremum seu Empyreum caelum sit a Deo, creatum: RESP. Quemadmodum Cajetanus Commentariis in 2. Cor. 12. negavit illud dari: ita Augustinus Steuchus Episcopus Eugubinus in sua Cosmopoeia negavit esse creatum, paratus tamen recantare si male sentiret. Existimavit enim, caelum Empyreum esse variam & multiplicem & admirandam lucem & felicitatem a Deo manantem quam nefas sit non semper fuisse cum illoCaelum supremum seu Empyreum esse creatum, confirmant primtestimonia Sacrae Scripturae. Gen. 1. v. 1. In principio creavit Deus caeum: ubi nomine caeli inteigitur, totum spacium a terra usque ad ex. tima culmina habitaculi Dei & beatorum, ac proinde caelum sum mum, medium & insimum. Genes 2. v. 1 Itaque perfecti sunt caeli & terra, omnisque exercitus corum. & v. 4. Istae sunt generationes caeli & terrae quando creata sunt: qua die Iehova Deus fecit terram & caelum Hebi II v. 10. Per fidem exspectabat Abrahamus civitatem illam habenter fundamenta, įæĻ ĻĪµĻĪ½Ī¹ĻĪ·Ļ ĪŗĪ¹ Ī“Ī·Ī¼Ī¹Ī·ĻĻĪ³ĪæĻ į½ ĪøĪµĻĻ, cujus artifex & conditor est Deus. Haec civitas, est caelum beatorum, cujus ĻĪµĻĪ¹Ī¹ĻĪ·Ļ, id est, artifex& Ī“Ī·Ī¼Ī¹ĻĻĪ³ĪæĻ, id est, conditor est Deus. ĻĪµĻĪ½Ī¹ĪµĪ·Ļ, artifex ad artificiume excellentiam onetis: Ī“Ī·Ī¼Ī¹Ī¼ĪµĪ»ĪæĻ, conditor ad opus ipsum refertur. Docet ergo Apostolus, caelum beatorum esse opus, cujus ideam atqui formam pulcherrimam, instar peritissimi artificis Deus in mente sua ab aeterno concepit: & quod constituto tempore extra se fabricavit. Alia testimonia multa jam omitto
Secundo stabiliunt idem rationes ex Scriptura deducta I. Caelum beatorum aut Creator est aut creatura. At non est Creator: Ergo est creatura. Propositio disjuncta est į¼Ī¼ĪµĻĪæĻ, imme diata: nam omnis substantia est aut Creator aut creatura: At caelum beatorum est substantiat Ergo est aut Croator aut creatura. Assumtio certa est; Caelum beatorum non est Creator: quia non est Deus ipse qui solus est Creator rerum omnium.
II. Omnis substantia finita est creata: Caelum beatorum est sub stantia finitat Ergo caelum beatorum est creatum
III. Omne corpus, in quo habitationes & locum habitura sunt omnia electorum corpora, est creatum: Caelum beatorum est corpus, in quo habitationes & locum habitura sunt omnia electorum corpora: Est igitur creatum. Assumtio certa est ex testimonio Christi Joh. 14. 2,3. In domo Patris mei habitationes multae sunt: alioquin dixissem vobis. Proficiscor paraturus vobis locum: & quum profectus fuero, & paravero vobis locum, rursum veniam, & assumam vos ad meipsum: ut ubi ego ero, & vos sitis. Et cap. 17. 24. Pater quos dedisti mihi, velim ut ugi sum ego, & illi sint mecum.
Praeterea quaeritur, Ubi sit caelum beatorum? RESP. Est sursum, nen pe supra caelos hosce aspectabiles: ut sequentia testimonia indicant Deut. 4. 39. Agnoscas igitur hodie & revoces in animum tuum, Iehovum Deum ipsum esse in caelis sursum seu superne. Josus 2. v. 11. Iehovi Deus vester, est Deus in caelis sursum. Prov. 15. 3. Vt caelo altitudine, ter raeque profunditate; ita animo regum non est pervestigatio. Luc. 24. 51. Et factum est, ut dum ipse Dominus Jesus benediceret eis, disjunctus abeis sursum ferritur in caelum. Actor. 1. hic Iesus qui sursum receptus est a vobis in caelum, &c. Eghes. 4. 10, ascendit longe super omnes caelos.
II. quia in quod ascenditur, non est ubique: In caelum beatorum adscenditur, Luc. 24. 51. Eph. 4. 10.
III. quia caelum beatorum non est Deus, sed civitas Dei. IV. quia si caelum beatorum esset ubique; esset etiam hic in terra, in mati, in inferno. At consequens est absurdum: Ergo & anrecedens.
RESP. Negatur consequentia, quia plures sunt termini quam tres Deinde propositio intelligitur de praesentia Dei uni ersali qua omnibus creaturis adest: assumtio vero de perfecta gloriae Dei exhibi. tione quae fit in caelo be-torum.
Amplius quaeritur, Quantum & quale sit caelum supremum? RESI Si quantitatem requiras, Caelum supremum est maximu m & amplissimum: quia in eo locum habet civitas illa magna, sancta illa Hierusalem, A poc. 21. 10. in eo habitant & habitabunt tot myriades Angi lorum sanctorum & beatorum hominum: unde Christus multas in eo mansiones esse affirmat. Joh. 14 2. Finitum tamen est, non autem infinitum, quum non sit neus, qui solus infinitus est. Si vero qualitates consideres, est caelum beatorum incorruptibile, immobile, omni ex parte lucidum ac verus į¼Ī»Ļ Ī¼ĻĪæĻ, jucundissimum. pulcherrimum, amoenissimum, expers omnis mali, plenum omnis boni, Apoc. 21. & 22. Non est autem animatum & ratione praeditum:
quia non est vivens Adhaec quaeritur, An extra caelum beatorum Deus sit? RESP. Deus non tantum in caelo supremo est, sed etiam extra illud actu est in spatiis quoquo versum infinite distentis: sicut rex Solomon ad Deum ocat 1. Reg. 8. v. 27. Ecce caeli ipsi, & caeli caelorum non capiunt te Denique quaeritur, Quem nobis usum praestet supremi caeli cognitio; RESP. Ex eo quod supremum caelum est non tantum sanctorum, Angelorum, sed etiam electorum hominum habitaculum; intelligimus quanto amore nos Deus complectatur, quam paterne nobis prospexerit de loco in quo aeternum erimus. Deinde intelligimus inde, quantopere Christiana religio antecellat Philosophiae humanae: quum solum verbum Dei nos doceat, caelum beatorum esse, idumque nobis hominibus etiam a Deo paratum & destinatum esse, quod mulla ratione Physica investigari potest.
Ex eo quod caelum supremum a Deo creatum est, colligimus illud nec Deum, nec ab aeterno, nec immensum esse,
Ex eo quod caelum supremum vera patiia nostra est, in qua cum Deo & Seruatore nostro Jesu Christo & cum sanctis At gelis & electis hominibus non aliquot solummodo annos, sed in infinitas seculorum myriades beatissimi victur: sumus nirito coarguimur, quo non ita, ut par est avide notiiam ejus praegus: are studio habeamus qui tamen, si ex una aliqua civitate aut regione in aliam proficisce const tuimus, prius civitatis aut regionis illius ratiorem, indolem temperiem, situm limites, & si quae sunt alia investigamus & probonobis cognit: esse cupimmus.
Quapropter dum adhuc in corruptibili hoc tabernaculo vivimus & peregre absumus a Domino, identidem revocemus nobis in memoriam, ubi nam & qualis sit illa patria; ad eam mentis nostrae oculos, desideria nostra studiaque nostra intendamus: il uc jam animis nostris contendamus; illic sit ĻĪæĪ»ĪÆĻĪæĻ Ī¼Ī± nostrum Quo pertinet exhortatio illa Apostolica Coluss. 31. 2. Suterna quaerite, as Christus egt ad dexteram Dei sedens: Superna curate, non terrestriu: & exemplum Abrahami, Hebr. 11 vers 10, 13. 14, 15,16. Pauli postoli, Philipp. 1. 23. Et quia in caelum supremum non intrabir quicquam quod inquinat, aut abominandum quippiam patrat vel mendacium loquitur: Apocal. 21. 27. ut municipes caelorum nos geramus, & inculpate cotam Deo vivamus in terris cum omni justitia & sanctitite, & sic curemus & appetamus ea quae sunt in terris, ne caelum amittamus: recondamus nobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque corrosio corrumpit, & ubi fures non perfodiunt, neque furantur, Matt. 6. vers. 26.
Interim quantacunque nostra in hac aerumnarum valle fuerit miseria,magno simus animo, & nos solemur, quod haereditas quae nec corrumpi potest, nec contaminari, nec marcescere, nobis in caelis servatur, qui virtutis Dei praesidio custodimur per fidem, ad satutem paratam revelari praestituto tempore ultimo, 1. Petr. 1. v. 4 1. quodque e caelo exspectamus Dominum Jesum Christum, Philipp. 3. 20. qui nos ad se assumeat in caelum, ut ubi ipse est, nos quoque simus & gloriam ejus in aeternum videamus.
On this page