Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 23
CAPUTTTI In quo Ecclesiae testimonium de divina autoritate Scripturae Sacrae proponitur & refutantur argumenta Papistarum, contendentium ex solius Ecclesiae testimonie certo nobis constare, Scripturam Propheticam & Apostolicam esse divinam.
Hactenus accepimus testimonia divina & rationes firmissi: mas ex Scriptura Sacra petitas, ex quibus unicuique creden¬ tium certo constat, Scripturam Sacram vere divinam seu Verbum Dei esse: sequuntur humana testimonia.
Testimonium & autoritatem Ecclesiae in asserendis libris vere divinis & Canonicis, nequaquam contemnimus, sed sequimur & amplectimur modo debito, sic ut ei tantum tribuamus reverenter. quantum tribui debete
ECCLBSIAE TESTIMONIUM seu autoritatem cum nominamus intelligimus asseverationem seu testificatione historicam Catholicae atque orthodoxae Ecclesiae primitivae apud subsequente, & hujus nunc apud rudiores & infideles, quod Scriptura Prophetica & Apostolica sit vere divina. Alii vocant traditione Ecclesiastica. Papistae vero inteldigunt externam approbationem factam ab Ecclesia, a qua quicquio am autoritatis Sacra Scriptura habet, propter quam pro divina habeatur & acceptetur, totum hoc habere illam ab Ecclesia dictitant.
Deinde intelligimus testimonium Ecclesiae non falsae & haereticae; qualis est eorum qui se gloriantur Ecclesia esse quum non sint, cujusmod sunt jam ab aliquot seculis Romanenses, nempe Pontifices Romani. Cardinales, Pseudepiscopi Papani & caeteri praelati, omnes denique qui Romanum Pontificem pro Capite universae Ecclesiae agnoscunt eique adhaerent: sed verae & orthodoxae Ecclesiae, quae solum CHRI STUM JESUM pro unico capite agnoscit, atque ei soli addicta est; T. stimonium hoc Ecclesiae verae duplex est, nimirum, veteris & hodiernae. Veteris Ecclesiae nomine hoc loco intelligimus fideles illos qui a Prophetis & Apostolis ipsisinet Scriptura Sacram acceperunt, eamque sic accepta posteris suis quasi de manu in manum tradiderunt & testimonium Dei, Scripturae, Prophetarum & Apostolorum de Scriptura palam velut in columna proposuerunt. Illius Ecclesiae testimonium comHmendat Tertallianus libro de Praescriptionibus adversus haereticos,
uinto: & Augustinus sexto tomo, libro contra epistolam Manichaei quam vocant Fundamenti, cap quinto.
Hodiernae Ecclesiae nomine intelligimus fideles qui jam vivunt, qui junibribus idem testantur & testabuntur de Scriptura, quod vetus Ecclesia ante ipsos testificata est
Testimonium hoc Ecclesiae est nobis valde utile: prodest enim ad duo Primum ad hoc ut Sacrae Scripturae autes praebeamus eamque leramus & consideremus: Deindi etiam ad hoc ut aliqua bonam de haScriptura concipiamus opinionem, etsi non firma fidem quod vere sit. verbum Dei: fides enim firma est donum Spiritus sancti, non Ecclesiae
De Ecclesiae testimonio autem aliquot moventur quaestiones. PCIMAEST, An ex soius Ecclesiae testimonio nobis certo constet, Scripturam Propheticam & Apostolicam esse divinam
TERTIA, An testi monium Ecclesiae de divina autoritate Scripturae sit praecipuum, & omnium luculentissimum atque certissimum
In his vero quaestionibus Papistae per Ecclesiam intelligunt non tam tam Ecclesiam quae fuit tempore Prophetarum & Apostolorum aut ei proxime succedente, quam praesentem: nec universum populum fidelium, sed pastores tantum, hoc est, Concilia & maxime Floren¬ tinum, Tridentinum, suosque Papas, Cardinales, Episcopos & praelatos.
Nos ut jam non loquamur de coetu communi fidelium aliorum qui fuerunt usque ad haec tempora, de illis quos Papistae nomine Ecclesiae intelligunt, jam cum ipsis congrediemur. Ac ut de prima quaestione primo agatur; Propter solius Ecclesiae, id est, Papae & Praelatorum testimonium affirmant Papistae nos certos esse, ex illo solo nobis absque omni dubio constare, Scripturam Sacram esse vere divinam Nos vero negamus.
Affirmationem istam Papistarum esse, manifestum est ex scripti eorum. Eccius in enchiridio capit, de autoritate Ecclesiae respons. 3. ad Jobject. haereticor. ait, Scripturam non esse authenticam nisi Ecclesiae autoritate. Pighius libr. 1. de Hieratch. Ecclesiast. capit. 2. ait: Omnis quae nunc apud nos est Scripturarum autoritas, ab Ecclesiae autoris tate dependet necessario. Bellarminus libro quarto de notis Ecclesiae; capite secundo, sectione nona ait: Quae sit vera Scriptura & quis ejus verus sensus, non possumus scire, NISt ex testimonio verae Ecclesiae. In telligunt autem suam Ecclesiam Papanam
Argumenta affirmationis Papanae primum videnda & refellenda sunt PRIMUM: Sine cujus autoritate certus Scripturae Canon haber non potest, propter illius solius testimonium certo nobis constat, quae Scriptura sit divina.
At sine Ecclesiae autoritate certus Scripturae Canon haberi non potest. Ergo propter solius Ecclesiae testimonium certo nobis constat, quae Scriptura sit divina.
RESPONSIO. Minor propositio negatur. Eam confirmare nituntur aliquot probationibus: I. Sine certissima autoritate certus Scripturae canon haberi non potest. Sed Ecclesiae autoritas est certissima: Ergo, &c. RESPON. Minor falsa est: quia certior & major est autorita: Dei per Scripturam nos alloquentis ac proinde & Scripturae ipsius, & spiritus Sanctus, cujus interno instinctu persuademur ut Scripturae Sacrae credamus tanquam Verbo Dei.
Replicant: Per quem Deus nos docet & non aliter, ejus autoritate, nulla nobis potest esse certior: At per Ecclesiam Deus nos docet & non aliter;. Ergo Ecclesiae autoritate, nulla potest nobis esse certior
RESP. Utraque praemissa est falsa: primum major, quia certior est autoritas ejus qui summus & principalis doctor noster est, quam ejus qui nullas nisi ministerii partes exercet, Jam Deus est summus & principalis doctor noster, Ecclesia autem tantum ministra Dei est eique in docenda Scriptura inservit: Dei igitur potior est & certiore autoritas, quam Ecclesiae Deinde etiam minor propositio est falsa; quis Deus non tantum per Ecclesiam nos docet, sed etiam per Scriptutam ipsam, teste Paulo 2. Tim. 3. v. 15&16. & Rom. 15. 4. Namquae ante scripta sunt ad nostram doctrinam ante scripta sunt: ut per toleran tiam & consolationem Scripturarum spem habeamus. Luc. 17. vers. 29. Habent Mosen & Prophetas, audiant illos. Joh. 20. v. 31. Haec aute scripti sunt, ut credatis Iesum esse Christum illum, Filium illum Dei, & ut credentes vitam habeatis per nomen ejus. Sed etiam per Spiritum Sanctum Deus nos docet, teste Paulo. 1. Gor. 2. v. 9. & sequentibus test Joh. 1. ep. 2. ver. 27. Unctio docet vos de omnibus, teste Christo ipso Ioh. 14. v. 26. Consolator autem ille, Spiritus Sanctus, quem mittit Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia & in memeriam revocabit vobis omnia quae dixi vobis. & cap. 15. 26 & 27. Quum autem venerit Consolator ille quem ego mittam vobis a Patre, Spiritus ille veritatis, qui a Patre omanat, ille testabitur de me. Sed & vos testabimini, quoniam a principio mecum estis. Hic Christus testimonium Spiritus Sancti & testimonium Ecclesiae conjungit quidem, sed ita ut distinguat, & cap. 16. v. 13. Spiritus ille veritatis introducet vos in omnem veritatem
II. Probatio Stapletoniana assumtionis primi argumentiSine cujus judicio nihil valent media quibus Scriptura dignosci solet nempe stylus & phrasis & alia, sine eius autoritate certus Scripturae Canon haberi non potest:
At sine Ecclesiae judicio nihil valent media illat: Ergo: &c. Minor sic statuminatur; quia Ecclesia optime cognoscit media illa & potest de illis optime judicare
RESP. Minor est falsa: confirmatio vero illius est ambigua, ideo distinguenda. Nam si Ecclesiae nomine intelligantur Papae Romani & Episcopi Papani (ut Papistae semper solent in hac maxime quaestione) nego eos optime cognoscere media illa, nego eos posse de illis optime judicare: quia inscitia illorum tum in hac re, tum in aliis nimis est manifesta. Sin vero Ecclesiae nomine intelligatur vera Ecclesiae tum confirmatio est aliena, quum minor propositio intelligatur de Pontificibus Romanis & Episcopis Papanis, qui non magis vera Ecclesia sunt, quam Hannas, Cajaphas & caeteri Pontifices & Sacerdos tes Jerosolymitani fuerunt, qui Christum rejecerunt.
III. Probatio assumtionis primi argumentia Per quod Scriptura probanda est, sine ejus autoritate certus Scripturae Canon haberi non potest.
Per Ecclesiam Scriptura probanda est;. Ergo, &c. RESP. Minor falsa est Eam sic Stapletonus confirmat; Scriptura non potest probari per Scripturam. Ergo per Ecclesiam probanda est.
RESP. Antecedens falsum est, Id sic conatur fulcire: Paulinarum epistolarum autoritas non potest. probari per Scripturam: Paulinae Epistolae sunt Scriptura: Ergo Scripturae non potest probari per Scripturam
RESP. Maior est falsa Eam sic vult probare: Paulinarum epistolarum autoritas neque ex Veteri Testamento, neque ex Evangelio probari potest: Ergo non potest. probari per Scripturam
RESP. Antecedens negatur Illud hoc modo probat. Paulinarum Epistolarum nuspiam sit men¬ tio neque in vetere Testamento, neque in Evangelio;. Ergo earum autori. tas inde probari non potest.
RESP. Negatur antecedentis pars posterior: nam Paulinarum Epistolarum sit mentio in Evangelio, nempe in epistola Petri secunda, cap. 3. v. 16. ubi & Scripturae appellantur & earum autoritas divina asseritur, quum Petrus dicat, Paulum pro DATA sibi sapientia scripsis se; a quo autem data illi erat, nisi a Deo? Tum Paulus suas epistolas & nomine & judicio suo comprobat. Ergo Paulinarum epistolarum mentio sit & autoritas asseritur in Evangelio: nisi fortasse Papista negare velint, Petri & Pauli epistolas esse Evangelium de Jesu Christo.
Replicatur ad hoc posterius, Paulum non posse esse testem sibi ipsi. RESP. Concedo: sed neque sibi ipsi testis est, sed Deo, sed JesuChristo, cujus verbum est quod scripsit. Si Cancellarius aliquis, Princiis sui jussu, literas ad civitate aliquam scripserit, illisque nomen suum pro more apposuerit, nonne appositione illa nominis sui testatur, literas illas revera Principis jussu & autoritate scriptas Maxime. Cur igitur minus tribuatur Apostolo Paulo, quam terreni Principis Cancellario:
INSTAT STAPLETONUS: Neque totam Scripturam, neque partem aliquam Scripturae ex ipsa Scriptura probari posse, quia omnis probatio est ex notioribus: Ergo nescienti aut neganti totam Scripturam, vel partem tius aliquam, probari nihil potest ex ipsa Scriptura
RESP. Peccatur fallacia secundum plures interrogationes, quia aiter agendum est cum negante totam Scripturam, aliter cum negante partem Scripturae. Qui totam Scripturam negat, Christianus non est, ac proinde probatio Scripturae aliunde petenda est, quam ex Scriptura: quia contra negantem principia non est disputandum ex principiis quae negat, sed ex illis quae concedit & ponit. Qui vero partem Scripturae duntaxat negat, adversus eum ex Scriptura quam concedit, disputari potest & debet, & ex illa Scriptura probari potest & debet illa pars quae negatur ab ipsos
SECVNDVM ARGVMENTVM. Si libri secundi generis Apocryphi ideo non sunt pro diuvinis habiti, quia Ecclesia nunquam eos approbare voluit: tum nobis ex solius Ecclesiae testimonio constat quinam libri sint vere diuvini, aut quod eodem relit, Sacram Scripturam quam habemus esse vere divinam.
Verum est antecedens. Ergo & consequens. RESP. Limitanda propositio connexa. Si libri secundi generis Apocryphi ideo SOLUMMODo non sunt pro divinis habiti, quia Ecclesia nunquam eos approbare voluit; tum nobis ex solius Ecclesiae testimonio constat, Scripturam quam habemus esse vere divinam. Jam quod ad minorem attinet, libros secundi generis Apocryphos ideo SOLUM. MODo non esse pro divinis habitos, quia Ecclesia nunquam eos approbare voluit, negatur. Nam aliae causae sunt, cur non sint habiti, nec haberi debeant pro divinis. Quod si replicetur, antecedens connexa propositionis & assumtionem intelligi debere absque limitatione tum falsa erit connexa propositio
TERTIVM. Si Ecclesia est antiquior quam Scriptura; tum ex solius Ecclesiae testi monio omniii luculentissime nobis constat, Scriptura esse vere divinam, At qui Ecclesia est antiquior quam Scriptura. Ergo, &c. RESP. Negatur consequentia, quia argumentum laborat home tymiae fallacia. Scriptura enim vel secundum essentiam significat verbum Dei libris Propheticis & Apostolicis comprehensum: vel secunlum accidens ipsam externam scriptionem seu consignationem verb Dei in libris Propheticis & Apostolicis, factam per chartam & atra mentum. Jam si Scripturam quoad essentiam intelligas, tum assum tio negatur: quia verbum Dei quod in libris Propheticis & Apostolicis continetur, prius necessario fuit quam Ecclesia; quum verbum Dei sit semen Ecclesiae, hoc est, causa per quam Ecclesia exstitit. Peverbum Dei enim homines vocati ad beatificam communionem cum Deo, facti sunt Ecclesia. Semen autem semper sobole ex semine ille proveniente antiquius esse necesse est: quum impossibile sit. causam esse posteriorem suo effecto. Sin vero Scripturam quoad accidens intelligas, vera tum quidem erit assumtio: quia Moses primus amanus ensis Dei fuit, qui verbum Dei literis consignavit & Ecclesiae scriptur tradidit, Ecclesia autem ante Mosen fuit: sed tum falsa erit propositia connexa. Etiamsi enim Ecclesia prius fuerit quam verbum Dei scriptum, quatenus scriptum: tamen nequaquam ex solius Ecclesiae testi monio, iudicio & autoritate constat Scripturam esse vere divinam,
RVARTVM mnis res fidei non nisi per Ecclesiam constare nobis potest: Scripturam Sacram esse vere divinam est res fidei: Ergo Scripturam Sacram esse vere divinam nonnisi per Ecclesia;. constare nobis potest.
Maior probatur: quia non nisi per Ecclesiam Spiritus Sanctus infallibiliter docet ea quae sunt fidei
RESP. Maior est falsa: & probatio ejus itidem falsa, quia cum ver bo Dei pugnat, quod testatur, Spiritum Sanctum per Scripturam Sacra ipsam infallibiliter docere ea quae sunt fidei: quemadmodum Apostolus Rom. 15. v. 4. Quaecunque antescripta sunt, ad doctrinam nostrat scripta esse affirmat, & 2. Tim. 3. 16. Scripturam omnem diuvinitus esse inspiratam & vtilem ad doctrinam, &c. ut homo Dei perfectus sit, ad omne opus bonum perfecte instructus. Et Joh. 20. v. 31. legitur, Haec scripti sunt ut credatis, & ut credentes vitam aeternam habeatis.
QVINTVM. Sola Ecclesia potest de xpimρiois divinarum Scripturarum iudicare. Ergo ex solius Ecclesiae testimonio constare nobis cerro potest, Scripturam Sacram esse divinam
Antecedens sic probant: Num aliqua Scriptura habeat argumenta. & κριτήρια divinitatis, quis erit iudex? Aut privatus aliquis, aut Ecclesia. Non privatus aliquis, puta Arius, Lutherus, &c. quia sic nibil certi habebimus de libris divinis. Ergo Ecclesia. RESP. Primo negatur Enthymematis antecedens, si in eo nomine Ecclesiae intelligantur Papa & praelati Romanenses: nec enim aliiomnes fideles a Spiritu DEI relinquuntur bruti & judicii expertes perinde ac si solis Papis ac praelatis Romanensibus datum esset cornicum oculos consigere, quos plerumque crassissimos asinos, & ignorantiae fratres esse constat. Tum falsum est, nemini a Deo dari spirium discretionis & judicii de nριτήρίoις divinarum Scripturarum, nisi soli Papae & praelatis ipsi mancipatis. Neque enim frustra est dictum etiam laicis, Matth. 7. v. 15. Cavete vobis a pseudoprophetis: & 1. Cor. 10. v. 15. Vt peritis loquor, judicate vos quod dico: item cap. 12. vers. 10. Alii dantur discretiones spirituum. Eph. 4. v. 7. Unicuique nostrum dataest gratia pro mensura doni Christi, & 1. Joh. 4. vers. 1. Probate spiritus an ex Deo sint. Unde nec Stapletonus strenuus Papista de autoritate Eccles. lib. 1. cap. 8. sect. 1. privatis & doctoribus omne judicium derogat, sed privatis relinquit judicium assensitivum, doctoribus etiam discretivum, Ecclesiae soli determinativum. Atqui nunc non de judicio determinativo publico, sed de quovis judicio quaeritur, an per istae xριτήρια de libris divinis quisquam judicare, hoc est, in agnitionem divini orus eorum venire possit. Quod si nemo potest, nisi Ecclesia hoc est. Papa solus vel cum praelatis suis: quorsum de Scripturis divinis & Canonicis fuerunt & allegantur judicia Patrum veterum, qui singuli non fuerunt Ecclesia; nec singuli Ecclesiae judicium scripse runt, quia diu vacillarunt & dissenserunt de quibusdam libris, quod Papistae negant competere Ecclesiae;
Sed respondeamus etiam per fiduciariam reprobationem: Esto solius Ecclesiae de his κριmρίοις judicium. Id vel in Scriptura terminatur, vel non. Si terminatur in Scriptura, stat nostra sententia. Si non tum datur processus in infinitum, quod est absurdum: neque judicium Ecclesiae est certum, quia terminatur vel in seipso, vel in nullo
SEXTVM AUGUSTINUS contra epistolam Fundamenti, capite quinto ait: "Ego non crederem Evangelio, nisi me Ecclesiae Catholicae autorita. commoveret". Unde colligitur, A fidelibus non acceptari Scripturam prodivina propter se, sed propter solius Ecclesiae autoritatem
RESP. Primo a particulari ad universale nihil sequitur: Augusti nus non credidit. Evangelio nisi Ecclesiae Gatholicae autoritate motus; Ergo nulli fideles credunt, aut possunt & debent credere Evangelio nisi Ecclesiae Catholicae autoritate moti. Quicquid Augustinus fecit, non debet nec potest illico in exemplum proponi quod uniuersi fideles sequantur. Deinde non voluit Augustinus, Scripturae autoritatem ab Ecclesiae autoritate pendere, aut se tantum propterEcclesiae autoritatem Evangelio credere, aut non alio firmiore testimonio externo quam Ecclesiae, divinam autoritatem Scripturae niti. Faciunt Augustino manifestam injuriam qui verba ejus sic torquent in sensum alienum. Nam Augustinus disputat contra episto lam fundamenti Manichaei, cujus exordium erat: "Manichaeus Apostolus Iesu Christi providentia Dei Patris, &c. Hoc exordium examinans ait Augustinus: Iam cum bona patientia, si placet, attendite quid quae ram. Non credo istum esse Apostolum Christi, quaeso ne succenseatis & maledicere incipiatis. Nostis enim me statuisse, nihil a vobis prolatum temere credert. Quaero ergo quis sit ille Manichaus? Respondetis: Aposto lus Christi. Non credo. Iam quid dicas aut facias non habes. Promitte bas enim scientiam veritatis, & nunc quod nescio cogis ut credam. Evangelium forte mihi lectsrus es, & inde Manichaei personam tentatis asserere. Si ergo invenires aliquem qui Evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi, non credo? Ego vero Evangelio non crederem, nisi meCatholica Ecclesiae conmoveret autoritas. Quibus ergo obtemperavi dicentibus. Credite Evangelio: cur eis non obtemperem dicentibus: Noli credere Manichaeo. Elige quid velis. Si dixeris, Crede Catholicis, ipsi mi monent ut nullam fidem accommodem vobis. Quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris, Noli Catholicis credere; non recte facies per Evangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi Evangelio Catholicis praedicantibus credidi. Si autem dixeris, Recte credidit sti Catholicis Iaudantibus Evangelium, sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichaeum: usque adeo me stultum putas, ut nulla reddita. ratione, quod vis credam, quod non vis non credam? Multo quippe justius & caut:us facio, si quoniam semel credidi Catholicis, ad te) non transco, nisi me non credere jusseris, sed manifestissime ac apertissime scire: aliquid feceris. Quocirca si mihi rationem redditurus es, dimitte Evangelium. Si ad Evangelium te tenes, ego ad eos me teneam quibus praecipienlibus Evangelio credidis & his jubentibus tibi omnino non credam. Quod si forte in Evangelio aliquid apertissimum de Manichaei Apostolatu invenire potueris, infirmabis mihi Catholicorum autoritatem, qui jubenut tibi non credam Qua infirmata jam nec Evangelio credere potero, quid per illos illi credideram ita nihil apud me valebis, quicquid inde protuleris. Qua ropter si nihil manifestum de Manichaei Apostolatu in Evange lio reperitus, Catholicis potius credam quam tibi: Si autem inde aliquid manifestu n pro Manichaeo legeris, nec illis, nec tibi: illis, quia de te mihi mentiti sant: tibi autem, quia eam Scripturam mihi profers, cui per illos credideram qui mihi mentiti funt. Sed absit ut Evangelio ego non credam Iili enim credens, non invenis quomodo possim etiam tibi credere. Aposto lorum enim nomina, quae ibi leguntur, non inter se continent nomen Manicoai. In locum cutem traditoris Christi qui successerit, in Apostolorum actibus lagimu: cui libro necesse est me credere si credo Evangelio: quo- niam utramo; Scriptura similiter mihi Catholica comendat autoritas" Hucusque verba Augustini, quorum haec est brevis & perspicua analysis, Manichei affirmabant Manichaeum esse Apostolum Jesu Christicontra Augustinus profitetur, se id non credere, sibique probari vul Manichae: unde probarent, non habebant nisi vel epistolam Manichaei vel Evangelium Christi, vel testimonium Catholicorum. At nullo istorum sibi id probari posse Augustinus ait. Non episto; la fundamenti Manichaei, quia autoritate ejus cogi non possit ut errdat, quum Manichaeus ipsemet sibi attestetur, nullus autem hominum sit idoneus testis in sua propria eausa: Non Evangelio Christi primo, quia non credat Evangelio: secundo, quia etiamsi Evangelio crederet, illud tamen de Manichaeo nihil testetur. Cum autem Angustinus dixit se non credere Evangelio, non eo sensu dixit, quasi revera non crederet, quia tum temporis erat jam bonus Catholicus & Episcopus qui Evangelio firmissime & absque dubitatione credebat: sed maxima prudentia volens Christo lucrifacere Manichaeos imitatur Paulum Gal. 4. vers. 19. dicentem, Filioli mei quos iterum parturio usque quo formetur Christus in vobis, velim autem nunc adesse apud vos & vocem mutare: & mutans vocem, induit personam non dum credentis, sed adhuc investigantis veritatem, suoque exemplo nondum conversos ad veram Ecclesiam reducere conantis. Ideo se in tem quasi praesentem sistit & veluti nondum credens Evangelio dicit, Non credo: & postquam interrogasset quid jam Manichaeus facturus sit non credenti, ipse respondet, Ego vero Evangelio non crelerem, nisi me Catholica Ecclesiae commoveret autoritas. Ita affirmat autoritatem Ecclesiae multum ponderis habere apud infirmipres ad illos convertendos ad fidem, exempli loco seipsum proponens; tum ut res esset in sua persona illustrior: tum quod suum exemplum magni futurum esset momenti, eo quod ipse quoque olim Manichaeus fuisset. Non posse denique sibi testimonio Catholicorum probariManichaeum esse Apostolum Jesu Christi, sic ostendit; quia Catholici dicunt non esse credendum Manichaeo neque sectatoribus ejus. Haec plana est germanaque horum verborum sententia. Ex illis igitur minime recte colligitur Scripturam ab Ecclesia sumere autoritatem, neque ratione sui, quod blasphemum esset; quia sic autorita: vocis divinae ab hominum autoritate suspenderetur: neque ratione. nosiri, quod ineptum esset, quia cum Ecclesia ipsa quoque credat Scripturam esse divinam, non alio testimonio inducta id crederet, quam suo insius: sed hoc tantum colligitur, Augustinum non crediturum fuisse Evangelio, nisi eum Ecclesiae Gatholicae autoritas commovisset in infidelitate versantem. Quomodo autem eum commoverit, indicat in sequentibus, cum ait quod ipsi Evangelio Catholicis praedicantibus & Evangelium commendantibus crediderit. Hamvia posse infirmiores & hominum autoritatem magnifacientes ad credendum Evangelio adduci, libenter fatemur. Ex his manifestum est, Augustinum non simpliciter loqui, quid nempe faceret jam exsistens Catholicus; sed casum ponere ex hypothesi, videlicet quid faceret si nondum crederet, viam hoc pacto monstrans Manichaeis autoritate humanam nitentibus, quid ipsi facere debeant, videlicet ut credant potius Catholicae Ecclesiae Evangelium Christ i praedicanti & commendanti quam Manichaeo. Quis vero fuerit simplex Augustini jam Catholici de autoritate Scripturae sensus, apertissime indicat loco supra citato ex primo tomo, libro sexto confessionum, capito quinto: Persuasisti mihi ][Domine Deus]non qui crederent libris tuis, quos tanta in omnibus fere Gentibus autoritate fundasti, sed qui non crederent esse culpandos: nec audiendos esse si qui forti mihi dicerent, Unde scis, illos libros unius veri & veracissimi Dei Spiritu esse humano generi ministratos? Id ipsum enim maxime credendum erat. Et quod Scripturae plus autoritatis tribuerit quam ipsis licet Gatholicis Episcopis, abunde docent loca in Jure Canonico citata Dist. 9. capitulo Ego soiis, & cap. Quis nesciat, & cap. Noli frater, & capit. Neque quorumlibet
Sic est opinio Papistarum Nostra vero orthodoxa sententia est; Ex solius Ecclesiae testimonis nobis non constare, Scripturam Propheticam & Apostolicam esse divinam.
Eam probamus hoc pacto I. Quicquid ex aliis quoque testimoniis & rationibus firmissimis nobis certum est, id profecto ex solius Ecclesiae testimonio nobit non constat.
At Scripturam Propheticam & Apostolicam esse divinam, ex aliis quoque testimoniis & rationibus firmissimis nobis certum est;: Ergo, &c.
II. Quodcunque testimonium non sufficit ad veram Scripturae Propheticae & Apostolicae cognitionem & ad fidem firmam quod vere sit verbum Dei, ex illo solo nobis non constat, Scripturam illam propheticam & Apostolicam esse vere divinam: Atqui testimonium Ecclesiae non sufficit ad veram Scripturae Proheticae & Apostolicae cognitionem & ad fidem firmam, quod vero sit verbum Dei. Ergo, &c.
Assumtis est certissima: solo enim Ecclesiae testimonio non potest. quispiam adduci ut cognoscat & vere credat, hanc Scripturam esse fεσπνουστον. Nam ne universa quidem Ecclesia potest vel uni largit fidem: haec enim est donum solius Dei tam quoad initium, quam quoad incrementum
III. Res spirituales non possunt ex solius Ecclesiae testimonio. hobis constare Scripturam Propheticam & Apostolicam esse vere divinam est res spiritualis: Ergo, &c.
Major inde plana est; quia res spirituales non possunt nisi lumine supernaturali percipi & vere cognosci: illud autem accendere in corlibus nostris non est Ecclesiae, sed illius qui est supra naturam, nempe Dei, I. Corinth. 2. Minor per se certa est. IV. Quicunque non est ἀυτυmςος testis veritatis, ex illius selius te¬ stimonio nobis non constat, Scripturam Propheticam & Apostolieam esse vere divinam,
Atqui Ecclesia non est αυτοπιςος testis veritatis: Ergo, &c. Issumtio est verissima: nam Ecclesia ne minimam quidem autori tatem habet testificandi & praedicandi quicquam, nisi quod a Deo per Prophetas & Apostolos accepit dicente Apostolo Gal. 1. vers. 9. Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema. sit. Ergo quod Ecclesia accipit a Deo per Prophetas & Apostolos i1 Scripturis Sacris, id testatur: aliud si quid testata fuerit, ψoυδομαρτυνε,
On this page