Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 31
Hactenus actum est de autoritate Sacrae Scripturae divina& Canonica: deinceps explicandum, quinam librisint vere Sacra Scriptura & autoritatem illam habeant. IERI illi sunt, qui non aequivoce sed univoce & proprie Canonii in Ecclesia Christiana vocantur, qui nempe sunt vere divini, Avere a Deo per Prophetas & Apostolos Ecclesiae traditi, ut sint certissima atque infallibilis regula fidei & cultus Dei vitaeque Dei placentis: quorum autoritas ad confirmanda dogmata Ecclesiastica quae in controversiam veniunt, est apud omnes vere fideles citra contradictionem idonea
Utque omnes scientiae & disciplinae habent sua oixeia & germana principia, e quibus & praecoptiones ad docendum & rationes ad confirmandum & conclusiones deducuntur; siquidem non potest institutio ulla aut disputatio de rebus controversis recte fieri, nisi constet ex quibus principiis firma argumenta immotaeque rationes duci possint & debeant: ita & religionis Christianae principia Scripturae Sacrae libris vere Canonicis comprehensa sunt, ex quibus primo fides & religio Christiana exstructa est, & in quas ultimo illa resolvitur, sic ut in illis terminetur, vel dabitur processus in infinitum, in quo ides cum nusquam terminetur, necessario evanescat. Hoc Papistae ipsi fatentur: Petrus de Alliaco Cameracensis Episcopus, Cardinalis Ecclesiae Romanae in Sententiar, primum librum quaest. 1. art. 3. ist. habet: Ex hac descrptione patet quae sint principia Theologica. Sunt enim ipsae Sacri Canonis veritates, quoniam ad ipsas sit ultima resolutio Theologici discursus: & ex eis primo singulae conclusiones Theologicae deducuntur.
Porro principia Theologica non sciuntur proprie loquendo, sed creduntur. Nam nihil horum ad quae requititur fides est scientia proprie dicta, τῶν πιρὸν non est scientia proprie dicta. Nullus habescientiam alicujus veritatis, nisi evidenter noscat principia seu prae missas ex quibo infertur: neque Musicus neque Opticus seu Perspectivus habet scientiam suarum conclusionum, nisi evidenter noscat principia. Non igitur credit principia, sed evidenter noscit, quamvis illam evidentem notitiam in eo genuerint demonstrationes Geometricae vel Arithmeticae: impossibile est enim majorem esse evidentiam con clusionis quam praemissarum. Ideo ubi praemissae tantum creduntur. conclusio creditur & non scitur, stricte & proprie loquendo. Fides principiorum prior est, quam conclusionum: quanquam per conclusiones demonstratas, sides principiorum magis innotescit
Iidem libri vere & divinitus Canonici, ενδιαθηκο, hoc est, Testamentarii nuncupantur, quia in illis continetur Testamentum Dei seu fedusinter Deum & homines tum Vetus tum Novum.
Libri Veteris Testamenti vere divini & Canonici sunt his Petateuchus seu quinque libri Mosi; Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri & Deuteronomin: Triteuchus, nepe tres libri sequentes, Iosua, Iudicum & Ruth. sic enim appellantur hi tres libri ab Athanasio in Epistola ad Mar:¬ cellinum de interpretatione Psalmorum tomo primo, pag. septium gentes. quadrages Edition. Commeliniam) Samuelis duo libri, qui et iam primus & secundus Regum in editione vulgata Latina dicunt tur: Regum duo libri, qui in vulgata versione tertius & quartus Regum sunt: Chronicorum seu Paralipomenon libri duo: Ezzae unus, Nehemiae unus, Estherae unus, lob, Psalmi, Proverbia, Ecclestastes, Cantica Canticorum: Iesaias, Ieremias, Ezechiel, Daniel, Hozcas, Ioel, Amos, Obadia, Ionas, Micheas, Nahum, Chabalue, Sophonias, Chaggaeus. Zacharias, Malashias; Hi soli veteris Testamenti libri sunt univoce proprie que Canonic.
Alii omnes qui extra hos sunt, etsi diuturna consuetudine in Codice Biblico, ut communiter habetur, recenseantur; tamen non sunt, proprie, vere & univoce divini & Canonici, ac proinde non sunt idonei ad autoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam; Esunt hi: Adjectiones ad librum Estherae, uber Baruchi, adjectiones ad Danielem, liber Tobiae, Iudithae, Macchabaeorum libri omnes quatuor, liber Sapientiae, Ecclesiasticus seu liber Iesu Syrachi, oratio Manassae regis, Iudae, denique tertius & quartus Esdrae,
Hi libri vocantur ab Hieronymo in Psologo Galeato, ab Hugone Cardinale de S. Charo & aliis Graeco nomine Apocryphi, id est, occul ti, propterea quod Ecclesiae non fuerunt traditi cum certa Spiritur Dei testificatione, ut in capsa Ecclesiae conderentur αρχιτθπα, & paiam ex authentico illorum Canone Ecclesia doceretur: sed tantum velut humana scripta volentibus legere permissi sunt. Quanquam non male quis statuerit θτίκρυφον dici, ὅπ ἀπεστιν δγι τῆς κρθυπτης αγιαι, uicquid abest a sancta illa crypta, armatio, reconditorio, thesauro, & bibliotheca librorum divinitus traditorum Ecclesiae, quae ab Epiphanio libro de ponderibus & mensuris vocatur Aron, hoc est, arcaseu capsa Ecclesiae, in qua libri a Pros hetis jussu Dei conscripti & sacerdotibus traditi recondebantur & asservabantur, sic ut δν φυφον sit, πον τό μη ενδιαθεκον, quicquid non est in Canone divini federis penes Ecclesiam depositum jussu & autoritate Dei. Unde sunt ἀλιον λπη¬ χρυρῆς, digni qui abscondantur magis quam qui legantur, ut Athanasius censet in Synopsi Sacrae Scripturae pag. centes. triges. quarta, tom. 2. edition. Commelianae
Quidam, teste Ruffino Symbolum Apostolicum exponente, Sapientiam Salomonis. Sapientiam Jesu Syrachi, libellum Tobiae & Judith & Macchabaeorum libros discreverunt ab apocryphis & Ecclesiasticos vocarunt, sed non Canonicos, neque eos proferri voluetunt ad authoritatem ex his fidei confirmandam. Ecclesiasticos autem vocarunt, quod in Ecclesia praeferrentur aliis humanis scriptis & Catechumenis legerentur propter morum praecepta & exempla quaedam illustria Hanc distinctionem librorum proprie Canonicorum, in veteri Testamento ab Apocryphis seu Ecclesiasticis confirmat Canon vere divinus, hoc est, Hebraeus a Deo per Prophetas Ecclesiae traditus.
On this page