Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 20
CAPUT XX. In quo de omissione precum ad Deum. RECATIONI ad Deum opponitur tum omissio precum, tum precatio prava.
Omissio precum ad Deum, est peccatum eum quis negligit in vocationem Dei, perinde ac si auxilio & benedictione Dei non egeret.
Omittendas autem preces ad Deum tum ἀθενν, tum haeretici quidam contenderunt. ἀθeoc, quia nullam suae sententiae ratic tem ex verbo Dei, sed nec probabilem aliunde afferunt, a nobis contemnantur. Haeretici vero qui Deum adorandum negarunt, sunt Adamitae & Prodiciani: teste Clemente Alexandrino lib. 7. Stromatum Atque hi suam sententiam sequentibus argumentis, quae Syllogistice proponemus, concludere sunt conati¬
I. Si Deus per se scit, quibus egeamus; neutiquam est invocandus; At Deus per se scit, quibus egeamus;. Ergo neutiquam est invocandus.
Assumtio probatur ab ipsis his Scripturae testimoniis. Heb. 4. 13. Omnia sunt nuda & patentia oculus ipsius. Ps. 121. v. 4. Non dormit neque dormitat, qui custodit Israelem. Matth. 6. v. 23. Novit Pater ille vester caelestis, vos indigere his omnibus.
RESP. I. Propositio est falsa, dum finguntur pugnare, quae non pugnant: nimirum per se scire quibus rebus egeamus & ind vocar
2. Assumtionem libentissime damus, imo pro nobis eam faceret asserimus: Nam si Deus per se scit, quibus egeamus, tanto majore desiderio ad ipsum confugiamus, certi daturum quae petimus, quia scit nos omnium egentes esse. Probatio assumtionis laborat ωουρ¬ γiᾳ, quia Soli faces admovet, firmans quod nemo negat: ac nostro potius instituto dicta Scripturae citata serviunt: nam cogitatio omniscientiae DEI ad invocandum Deum impellit.
II. Si Deus citra nostras preces omnia largitur, non est invocandus: At Deus citra nostras preces omnia largitur: Non est igitur invocandus.
Assumtio probatur his dictis, Jes. 65. v. 24. Ante quam clament rgo exaudiam. Psal. 21. v. 4. Quoniam praevenisti eum benedictionibus boni. Matth. 6 v. 8. Novit Pater ille vester quibus sit vobis opus, antequam vos petatis ab eo
RESP. Primo propositio laborat vitio παργ τόἐπόμινον: non enim consequens istud ex illo antecedente sequitur
2. Assumtionem concedimus: & ex ea causae nostrae firmamentum petimus. Nam quia Deus citra nostras preces omnia largitur: Ergo multo magis ea largietur invocatus & rogatus 3. Probatio assumtionis est ωοιιργος: nam assumtio est manifesta, quorsum igitut probatur? Sed major propositio fuerat probanda, quae est falsa: ac proinde falsa etiam conclusio.
On this page