Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 44
TTveritas seu veracitas de qua dictum, est virtus αμιλητική, id est, ad fovendam conversationem cum aliis pertinens: ita ut eadem peritas seu veracitas utiliter sit inter homines, requiritur tum affabilitas & comitas, tum urbanitas & decens παρρεσία seu libertas in dicenda veritate, & patientia in audienda,
APTABILITAS, est virtus αμιλητικη per quam libenter & cum significatione benevolentiae alios, quantumvis pauperes, & extraneos & insimae sortis, ad congressum & colloquium nostrum admittimus, eosque benigne audimus, aut eosdem benigne alloquimur, ubi opus est propter causam necessariam vel probabilem. Graece vocatur d ωρσηγορια. A Gallis Courtoisie vocatur, quod in curialibus & aulicis hominibus haec virtus maxime cerni soleat. In hominibus Reipub. praefectis popularitas, item facilitas.
Ei studendum: I. Quia nobis a Deo mandatur, 1. Petr. 3. v. 8. II. Quia jucundam concersationem cum aliis efficit: III. Quia communi omnium hominum consensu requititur: sic. ut vetus dictum habet, Omnibus te affabilem praebe¬
Morositas, ἀποροσηγορια, est vitium quum quis nec visu facilis nec dictu affabilis ulli est, nimia & intempestiva gravitate
Culpabilis affabilitas, est vitium quum quis absque discrimine cui vis se visu facile & dictu affabilem exhibet, nulla habita ratione gravitatis decentis personam suam aut etiam honestatis: ut si quis se affabilem praebeat scortis aut similibus infamibus personis
Ficta assabilitas, est vitium quum quis affabilem quidem se extrinsecus praebet aliis, quos mallet procul a suo alloquio arcere & abesse.
OMITAS, est virtus αμιλητικη per quam eos quos ad alloquium idmisimus aut alloquio dignati sumus, candida animi laetitia, quae ipso vultu & oculis a nobis significatur & suavitate sermonis retinemus, & ea omnia quae probanda, & ut probanda sunt, probamus, offendimurque contrariis
Quanquam enim comitatis maxime proprium videtur, ne quem piam offendat, sed ut suaviter & benigne delectet potius: eos tamen quos delectare erit inhonestum aut damnosum, improbabit
Ejusdem virtutis est eos quos decet blande ad nos invitare ex communi quadam nostra erga omnes homines benigna animi propensione: & eosdem qui nos accedunt retinere cum amabili suavitate & dulcedine colloquij.
Virtus haec etiam in summa dignitate constitutos decet. Vespasianus & Titus, quamvis in excelsissimo rerum humanarum fastigit positi, nihil de comitate sua remiserunt. Trajanus Imperator amicis culpantibus, quod nimis erga omnes comis esset, respondit; Talem se Imperatorem esse privatis, quales esse sibi Imperatores privatus optasset; ut Eutropius referte
Cognata admodum est affabilitati, eamque comitatur: ideo a quibusdam pro una & eadem virtute haberi solent
Severitas tetrica, σκυθρωποτης, δυσκολία est vitium, quum quis ipso vultu demonstrat tristitiam quandam in colloquio cum aliis, eosque gravatim audit, nec minus gravatim eis respondet, atque sic exceptos dure habet & tractat, praeter modum & rationem nemini ne in iis quidem quae honesta sunt placere volens, sed omnia aliorum dicta & facta improbans & suggillans.
On this page