Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 33
UPERIORIBUS capitibus explicatae sunt observationes saPerae in Ecclesia: restant aliae ceremoniae seu actiones religiosa ad Sacra, quae vocant, pertinenter
SACRA vocamus, quae ecclesiae ministerio, quo maxime externus cultus Dei exercetur, destinata ac consecrata sunt; ut sunt minifere Ecclesiae, quorum consecratio verbo Dei consentanea esse debet, loca sacra, tempora sacra, instrumenta sacra, velati altaria, & mensae sacrae, vasa saera & instrumenta alia, vestes sacrae, &c.
Ministrorum Eccl siae consecratio, est ceremonia qua illi initiantur & inaugurantur sancto ministerio Ecclesiae, & in ejus possessionem. mittuntur, secundum praescriptum Dei. Vocatur etiam ritus ordinandi ministros Ecclesiae: item Confirmatio ministrorum Ecclesiae.
Consecratio illa alia fuit in veteri Testimento: alia est in novo. In Veteri Testamento consecratio fuit solennis summorum Pontificum & caeterorum sacerdotum, & describitur Levit. 8
Perficiebatur rebus & ritibus mysticas & spirituales significationes habentibus, quas explicat sive Origenes sive Cyrillus Alexandrinus Commentaiis in Leviticum, & Franciscus Junius in Analyticaexplicatione Levitici.
Inter alia consecratio fiebat lotionibus, perfusione olei, sanguinis illitione, adspersione olei & sanguinis, &c. quae usque ad Christum dutaverunt & abrogata sunt prestatione rerum per illa significatarum.
In Novo Testamento cemoniae illae sunt sublatae a Christo, qui Apostolos consecravit ministerio Ecclesiae, verbo suo eos instruendo informando & sanctificando, precibus Patri suo coelesti commendando Joh. 17. loco materialis olei ungendo eos oleo spirituali, oleo inquam, Spiritus Sancti, cum assians eos, dedit eis Spiritum sanctum & simul & mandatum remittendi peccata ac retinendi: unica hac afflatus ceremonia usus, Joh. 20. v. 22, 23.
Apostoli in consecratione ministrorum Ecclesiae, usi sunt itidem verbo Dei in eligendo & vocando, & precibus ad Deum, Act. 14. v. 3. Sed loco afflatus soli Christo convenientis, eo quod sit symbolum communicationis Spiritus Sancti, usi sunt manuum impositione, ut habetur in Actis Apostolicis, Actor. 6. v. 6 & cap. 13. 3. 1. Tim 4. v. 14. & 2. Tim. 1. 6. tum quia ministri ecclesiae sic Deo quasi reprae sentabantur & offerebantur, tum quia illis quibus manus imponebant Apostoli cum precibus, Deus Spiritum Sanctum dabat, ut legitur Act. 8. v. 15, 16, 17. & cap. 19. v. 6. tum quia sic populo ministetu dignitas commendabatur. Sic triplex erat ratio, cur manuum impositio fieret: prima ratio est, ut intelligeret is cui manus imponebantur, se totum Deo & Ecclesiae asseri & destinari, & in se a Deo mabus injici, ut jam abrenuncians rebus omnibus suis & mundi negoiis totus muneri suo ad Dei gloriam incumberet atque inserviret unde preces adiungebantur, ut cum Dominus ipse talem praestaret. & cfficeret.
Secunda ratio est ut Spiritus Sacti dona in electum effunderentur, eumque quatenus quaque mensura Dominus ipse videbat conducere, impleret. Quod ipium etiam tota Ecclesia pro electo summis votis a Deo pecebat
Tertia ratis est ejusmodi symbalo ministerii Ecclesiastici dignitas popalo cominendaretur. Ve a igitur consecratio, ordinatio & confirmatio ministrorum Ecclesiae sit per verbum Dei & preces, tanquam essentiales consecrationis partes & a Deo expresse praeceptas
Manuum autem impositio est in rerum indifferentium numero: primo quia a Deo expresse praecepta non est. Secundo quia non requiritur in omnibus personis Ecclesiasticis, velut in acoluthis & subdiaconis ordinandis, ut Papistae ipsi fatentur, Canone Subdiaconus & cahone sequente, distinct. 24. Tertio quia vis tota impositionis manuam a precibus pendet: illis omissis nihil omnino valet, ut videre est in canone. Quorundim, Distinct. 24. Quod si in aliquibus Ecclesiis impositio manuum recepta est & usitata, improbari minime debet, quum exemplo Apostolico nitatur: sed a verbo Dei & precibus minime separanda est, sine quibus vana est & inutilis ceremonia
Pontificii ritus consecrationis multos habent; partim a Mose, partim a Christo, partim ab Apostolis acceptos, partim a propria autoritate invectos, de quibro vide Distinctionem vigesimam-tertiam in prima parte Decreti Gratiani in Jure Canonico: & Petrum Lombardum Magistrum sententiarum quarto libro, distinctione vigesima:quarta, quae est de Ordinibus Ecclesiasticis && alios complures.
On this page