Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 56
OENA DOMINI, est secundum Novi federis Sacramentum, iis qui per Baptismum regenerati seipsos probare possunt a Christo. ipso institutum, ad hunc finem, ut Christus eis non tantum significet, sed etiam revera exhibeat corpus suum in mortem traditum, & sanguinem suum in cruce effusum in remissionem nostrorum peccatorum tum pane & vinum eis per manus ministrorum suorum praebet, utque eis obsignet & censirmet, cos pane & vino suo per ministros legitime vocatos distributo, ore corporis utentes, certo animis suis per veram fidem frui corpore ipsius in mortem pro eis tradito, & sanguine pro eis effuso in remissionem peccatorum: illi vero vicissim fide viva & gratis animis memoriam Christi recolentes, passionem & mortem ipsius annuncilent donec veniat ad judicium universale vivorum & mortuorum. Eodem sensu mensa Domini dicitur, 1. Cor. 10. 21. Ergo ad Christi convivium accedis, Christi conviva es, quoties in Coena Dominica edis & bibis. Dicitur ite fractio panis, Synecdochice: A Graecis Patribs nominatur δυνκζις, A γατη, Eυχαρισια, Aεετρργια, Πoσφοα: a Latinis Patribus Oblatio propter collectas pro pauperibus: & Sacrificium propter memoriam sacrificii a Christo in cruce peracti. Vocatur etiam Sacramentum altaris, ab Augustino tomo quinto, lib. 10. de Civitate Dei, capite sexto, quia in Coena Domini Ecclesia sacrificium offert Christianorum, quod est ipsa Ecclesia:
Coena Domini successit agno Paschali, ideo etiam ejuς ἀναλογίαι, retinet: utrumque enim Sacramentum est nutritionis & educationis spiritualis
Et quemadmodum manducatio Agni Paschalis saepe repetebatur. Ita etiam usurpatio Coenae Domini saepe iteratur.
Ut enim Pascha erat educatio Judaismi: Ita Coena Domini est edu catio Christianismi, cibo potuque, id est, instauratione & renovatione saepe indigens; quemadmodum vita nostra eget quotidiana refectione, quae fit cibo & potu¬
Causa efficiens Coenae Dominicae instituens atque etiamnum principaliter celebrans illam est Dominus noster Jesus Christus. Nihi quippe interest inter primam Coenam & hanc quam nunc celebramus: non enim haec ab homine, illa ab ipso Christo conficitur: sed utrique praeest Christus autor illius
Materia & forma essentiam Coenae Dominicae constituunt & partibus ejus explicantur. Partes vero Coenae Domini, late accepta voce sunt: tum res terrenae & caelestes: tum actio externa & interna ad usum earum requisita: tum verbum divinum, que Christus panem & vinum. & actionem externam sacra signa esse jussit, quo res caelestes promisit, quo denique illas exhibet, tradit & applicat singulis vere fidelibus Sacra Coena utentibus.
Stricte vero accepta voce Coenae Domini, partes ejus duae sunt: res terrena: & actio ad rei terrenae usum legitimum requisita.
Res terrena in Sacra Coena duplex est: Panis Domini & vinum Domini. Prov. 9. 5. Venite, viscimini cibo meo, & bibite de vino quod miscui. Idem testatur institutio Sacrae Coenae ab Evangelistis & Paulo descripta.
Eaque non sunt nuda ac inania signa: quia fedus gratiae nobis obsignant & promissionem adiunctam habent communionis cum Christo, & remissionis peccatorum propter Christum Jesum, & una cum eis praebet & exhibet nobis Christus seipsum cum omnibus suis beneficiis ad salutem aeternam pertinentibus.
PANIS DOMINI, (qui etiam panis Sacramentalis, & panis Eucharisticus dicitur,) est corpus Christi pro nobis in mortem traditum.
Secundum verba Domini: Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur. Quae sunt primo verba Consecrationis, verba operatoria & effectiva, per quae conficitur Sacramentum, quibus panis in aliud, non substantialiter, sed sacramentaliter, commutatus est: nam ante consecrationem erat panis communis, post consecrationem est corpus Christi, hoc est Sacramentum corporis Christi: Quando enim fractus panis percipit verbum Dei, sit Eucharistia corporis Christi, ut loquitur Ireneaus Martyr libro quinto adversus haereses, capite quarto. Deinde eadem verba sunt verbum concionale, hoc est, promissio Evangelica de salutari, χoινονίᾳ carnis Christi, deque salvifica unione fidelium cum Christo. Promissio, inquam, ex concione Domini Johan. 6. repetita, & ritu Sacramentali vestita atque obsignata.
Haec autem verba nequaquam dicimus falsa, ut nos calumniantur dipnosophistae: sed verissima esse asserimus. Nec fingimis esse obscura, ut nobis affingunt iidem adversarii: sed profitemur este clara & perspicua.
Nec dicimus aliena esse aut peregrina: sed sunt convenientissima, facramentalem locutionem appositissimam continentia.
In quibus pronomen Hoc, quod non adjective, sed substantive sumitur, non demonstrat ipsum corpus. Etsi enim pronomen HOC sit generis neutrius, tamen usurpatur etiam ad demonstrandum ea quaevocibs masculini vel foeminini generis efferuntur, sicut Gen. 2. v. 3. Adamus dicit de Eva: Hoc nunc os ex ossibus meis & caro de carne mea, ut logitur in vulgata versione. & Genes. 9. v. 12. dicit Deus de arcu caelesti seu Iride: Hoc signum federis quod do inter me & vos, & v.17. Hoc erit. signum federis, quod constitui inter me & omnem carnem super terram.
Sed demonstrat panem cibarium quem Christus in manus suas sumserat & gratiis Deo actis fregerat & distribuebat discipulis
Et non sola accidentia panis: tum quia Christus non tenebat manu, neque frangebat nuda accidentia, sed tem ipsam materiatam, accidentibus vestitam & terminatam: tum quia falsum erat, accidentia panis esse corpus Christi: tum quia Paulus optimus Christi interpres non externa accidentia, sed panem quem frangimus, dicit esse communionem corporis Christi, 1. Corinth. 10. 16. Atque ita Irenaeus dicit lib. quarto adversus haereses, capite trigesimoquarto, Panem in quo gratiae actae sunt, esse corpus Domini. item libro quinto, capite quarto. Similiter Cyrillus Ierosolymitanus Catechesiquarta mystagogica ait, Christum dixisse de pane, Hoc est corpus meum. Plurima Patrum loca huc facientia videantur in Symphonia nostra Catholica capite decimoseptimo, thesi prima
Nec vagum aliquod individuum demonstrat, quia non erat substantia vaga, sed determinata, id quod Christus manibus tenebat, frangebat & discipulis dabat.
Nec ipsum naturale corpus Christi visibile vel invisibile demone strat: Visibile enim Christi corpus ipsum gestabat, frangebat & discipulis dabat rem demonstratam. Invisibile vero corpus, Christui nullum in Coena habuit: & Papistae fatentur corpus Christi non rius adesse, quam extrema syllaba um pronunciata fuerit in his uinque verbis; Hoc est enim corpus meum. Quin si pronomen Hoc, Christi corpus demonstrat, tum sensus istorum verborum rit, Corpus meum est corpus meum: quam interpretationem Holcotus in 4. sentent. quaest. 3 vanam, praeposteram & ineptam appellat.
Est autem panis corpus Christi metonymia Sacramentalis Quae non inest in subjecto: per id enim verus & naturalis intelligii
Nec in praedicato: quia per illud intelligitur verum & naturale corbus Christi, priorem & naturalem retinens formam, speciem, citcumcriptionem & essentiam: etiamsi per resurrectionem immortalo fa ctum est & ad dextram Dei collocatum, ab omni creatura adoratur. Vide Theodoretum Dialogo secundo, qui Inconfusus inscribitur, pagina trecentesima vigesimaseptima & sequentibus in secundo tomo.
Ac proinde verus panis est vere, non falso, verum corpus Christinon mysticum, quod Ecclesia est: sed proprium, reale, naturale & subtantiale corpus Christi, ex Maria Virgine natum, passum sub Pontio Pilato, crucifixum & mortuum in cruce¬
At non proprie, realiter, naturaliter & substantialiter. Quia illa adectiva determinant praedicatum, haec vero adverbia copulam: & verum, non opponitur figurato, sed falso: nec vere & figurate opposita sunt, sed vere & falso sunt contraria. Sicut Joh. 15. 1. Christus affirmat, se esse vitem illam veram: & tamen non est vitis, nisi figurate set tropice loquendo. Proinde panis in Coena Domini est verum corpus Christi, & est vere corpus Christi etsi figurate & tropo quodam. Nec enim illa tantum vera sunt, & vere sunt id quod esse dicuntur, quae proprie, sed etiam ea quae figurate seu tropo quodam de aliis enunciantur.
Sed inest metonymia illa in copula EST, qua praedicatum subjecto attribuitur: & modus attributionis indicatur non θπαρκιίκoς, non substantialis seu essentialis, quia nulla prorsus ratione disparatum de disarato, proprie & essentialiter dici potest: sed μυσικoς & sacramentalis, quo ostenditur, panem Domini esse corpus Christi significante mysterio, seu mystice & Sacramentaliter. Esseenim in hac enunciatione non valet idem quod exsistere substantialiter, ut quum dicitur, Christus est DIUS: nec idem valet quod fieri substantialiter: sed tan
Proinde panis est sacramentaliter corpus Christi, seu est Sacramentum corporis Christi pro nobis in mortem traditiIdque dupliciter: primo, quia est signum visibile, memoriale, figura, typus, symbolum, imago, in memoriam reducens & representans corus Christi: ut quemadmodum oculis corporis panem Domini videmus: ita oculis animae corpus Christi in cruce pendens intueamur, non ecus ac si cruci ipsimet adstaremus. Secundo, quia est sigillum fidei nostrae obsignans, certo & vere Christi corpus pro nobis in mortem traditum esse, & nobis esse panem vitae
Breviter: Panis est corpus Christi pro nobis traditum, quia est Sacramentum quod nobis in memoriam reducit corpus Christi pro nobis oblatum in eruce in sacrificium propitiatorium: quodque nobis obsignat, idem corpus nobis exhiberi & communicari per fidem in escam vitae aeternae.
Sed passi, sed crucifixi, sed mactati pro nobis & mortui, seu quatenus traditum est in mortem; sicut Dominus expresse dicit: Hoc est corpus meum quod pro vobis traditur, seu quod pro vobis frangitur
Ideo fideles ad Sacram Coenam accedentes cum intuentur panem Sacramentalem oculis corporis, visibili illo symbolo admonentur, ut simul intueantur & complectantur oculis fidei corpus Christi pro nobis fractum in cruce, seu crucifixum. Ideo enim panis habet nomen corporis, ne fideles haereant in pane, ne corpus Christi quaerant in terreno elemento, sed fide corda attollant in caelum, quo adscendit, & ubi est, & oculis fidei contemplen ur & comedant in mensa coelesti Agnum immaculatum, pro ipsis mactatum, sicut canis Ecclesia: SURSUM CO R¬
A: Neque panis est Sacramentum corporis Christi ex Magica consecratione per submissam demurmurationem quinque verborum. Hoc est enim corpus meum: factam a sacerdote ad panem cum afflatu halituve
Sed ex prima consecratione CHRISTI in institutione Coenaefacta, ubi accedente verbo ad elementum, factum est Sacramentum
Mutatione Sacramentali finis seu usus, quo panis ille non amplius vulgari & communi, sed sacro fini & usui serviret. Non enim ut communem panem, neque ut communem potum ista sumimus, sed quemadmodum per verbum Dei caro factus JESU CHRISTUS Servator noster, & carnem & sanguinem salutis nostrae causa habuit: ad eundem etiam modum eam in qua per pro ces verbi ejus ab ipso profecti gratiae sunt actae, alimoniam, un de sanguis & caro nostra per mutationem aluntur, incarnati illis us JESU carnem & sanguinem esse edocti sumus: ut ait Iustinus Martyr in Apologia secunda pro Christianis ad M. Antoninum Imperatorem, pagina septuagesimasexta & septima A tantum in corpus converti dicitur, non etiam in animam; bo promissionis & pane illo ad commemorationem mortis Christicum vera fide utentibus.
Incredulis autem Sacramentum non est, quantum ad ipsos attinet sicut recte dictum est ab Augustino in Johan. Tractat. 8o. Si carna. liter accipis, spirituale esse non desinit, sed tibi non est: Quanquam quod Deum attinet, Sacramentum esse non desinat,
Primo, quia haec enunciatio est Sacramentalis locutio. Secundo, quia in illa disparatum de disparato affirmatur. Tertio, quia nec verba de poculo proprie & absque tropo dicunt tur.
Secundum, panem etiam personaliter esse unitum λόγῳ & pro nobis passum, crucifixum & mortuum, & sic proprie de pane dici posset quaecunque de vero Christi corpore dicuntur:
Tertium, corpus CHRISTI ex farina factum, in fornace pistum, & sic proprie de corpore Christi dici posse, quaecunque de pane cibario dicuntur.
Quintum, Christum cum discipulis communicantem, se ipsum edisse, Augustinus inquit de doctr. Christi. libro secundo capite tertio: Sacramento corporis & sanguinis sui praegustato, significavit quod voluit.
Septimum, tot fieri corpora Christi, quot sunt panes consecrati Nec panis est corpus Christi inusitata praedicatione, Primo, quia panis est corpus Christi Sacramentali praedicatione ac proinde usitata, tum in Sacra Scriptura, tum in vetustis Ecclesiasticis Scriptoribus: Quemadmodum Scripturam sequutus Irenaeus. Martyr, libro quinto adversus haereses, capite quarto ait; Calicem Eucharistiae esse communicationem sanguinis Christi: panem quem frangimus esse communicationem corporis Christi: calicem qui est creatura, Christum suum corpus confirmasse: mixtum calicem & fractum panem percipientem verbum Dei, fieri Eucharistiam sanguinis & corporis Christa
Secundo, quia Philippus Melanchthon, Ecclesiarum Germanica. rum lumen, a quo inulitata praedicatione sumta, eam diserte ait esse duntaxat in propositionibus de Filio Dei, quales sunt, DEUS est homo; & Homo est: DEUS: Sermo caro factuus est:
Nec panis est corpus Christi trans substantiatione: id est, mutatione substantiae panis in substantiam corporis Christi:
Secundo, quia in prima Coena panis non est in corpus Christi conversus, sed revera ab ipso corpore visibiliter mensae assidente distinctus substantialiter mansit.
Tertro, quia nec in ullo alio Sacramento sive Veteris sive Novi Testamenti, res terrena substantialiter in rem caelestem conversa legitur. Nam mansit substantia Arboris vitae in Paradiso, mansit substantia agni Paschalis, manet substantia aquae in Baptismo & non mutatur in substantialem sanguinem Christi.
Quario, quia Paulus aliquoties diserte panem nominat panem etjam post consecrationem: nam ait, panem edi. 1. Cor. 11. 26, 27, 28.
Quinto; quia esse non significat transsubstantiari apud ullum probatum autorem sacrum vel profanum.
Primum, Coenam Domini non esse sacramentum: quia sublato pane tollitur signum externum: sine quo nullum est Sacramentum: tollitur analogia seu corporis Christi similitudo, sine qua Sacramenta non sunt Sacramenta, ut docet Augustinus epist. 23. Nam analogia interpanem & corpus Christi consistit in his:
1. Sicut Panis est vera substantia: ita corpus quod res signata est pa nis Eucharistici veram substantiam esse necesse est.
2. Sicut panis habet vim nutriendi corporaliter nostrum corpus ac hanc vitam: ita corpus Christi habet vim nutriendi spiritualiter nostram animam ad vitam aeternam.
bicut panis in S. Coena realiter & revera manducatur: ita & corpus Christi. Si autem panis non amplius est, haec analogia prorsus abolita est, & per consequens & Sacramentum. Secundum, sola panis accidentia nutrire: at nisi Sacramentum hoc nutriat, Sacramentum corporis Christi non est
Tertium, ex accidentibus generati vermes vel cineres: nam fatenm tur Pontificii, hostias diutius asservatas vermibus absumi vel tineis: rursus memoriae proditum est, reliquias Eucharistiae comburi solis tas
Quartum, corpus & sanguinem Christi venenatum posse fieri: nam Monachus quidam Ordinis Jacobitarum nomine Bernatdus de monte Politiano de Domeastro porrexit Henrico VII. Imp hostiam intonicatam, qua sumta mortuus est: Et Victor Papa Romanus vino intoxicato in Missa sumto interiit.
Quintum, accidentia subsistere sine subjecto, Seatum, corpus Christi a sanguine separati: nam alia verba Christiparatim pronunciantur de pane, alia de vino. Septimum, animam Christi ab ejus corpore separati: nam panis¬ Ac proinde panis est Sacramentum, duntaxat vere credentibus ver¬
Octavum, Christum habuisse duplex corpus, visibile & invisibile nam visibile assidebat mensae, & invisibile ex panis substantia effectum: ex Papistarum sententia porrigebatur discipulis.
Nonum, nunc non esse in Coena tale corpus quale Apostolis porre ctum fuit: nam discipulis datum est mortale corpus, at hodie docent Pontificii panem transsubstantiari in illud corpus, quod jam est in coelo, gloriosum nimirum & immortale
Decimum, corpus Christi non esse verum corpus, quia nullum verum corpus eodem momento potest esse simul in caelo & in terra, huB mile & gloriosum
Undecimum, corpus Christi descendere quotidie de caelo ut sit in manibus sacerdotum, ab illis rumpatur, dentibus illorum atteratur.
Duodecimum, custoditum in loco aliquo, veluti ciborio, quod vocant, successu temporis posse mutari & converti in aliam substantiam, put in vermem: posse idem a muribus arrodi, a vermibus consumi, in vermem converti, ut factum Alphonsus Magnus rex Aragoniae confirmavit.
Nec panis Eucharisticus est corpus Christi consubstantiatione & exsistentia vel absconsione invisibilis corporis in, cum, vel sub pane. Primo. Quia in prima Coena corpus Christi, in, cum vel sub pane invisibiliter absconditum non latuit: sed visibiliter mensae assedit, & in ejus sinu dilectus discipulus Johannes cubuit.
Secundo, quia Christus non dicit, In, cum, sub hoc est corpus meum. sed, Hoc est corpus meum: quae enunciationes sunt dissimilimae & veris & sensus
Tertio, quia nec in aqua Baptismi est substantialiter sanguis ChristiQuarto, quia panis est corpus Christi invisibile: non enim corpus invisibile est pro nobis traditum
Quinto, quia nec in, cum, vel sub manna in deserto fuit corpus ChriDsti, quod fideles in veteri foedere non minus manducarunt ac nos.
Primum, corpus Christi non habere partem extra pattem, non habere suam magnitudinem & lineamenta, esse incorporeum, ac proinde non corpus
Secundum, corpus Christi non esse corpori nostro ἐμουσιον: ac proinde nos non esse os ex ossibus ejus, & carnem de carne ejus
Tertium, panem non esse κοινώνίαν veri corporis: quia corpus invisibile, & quod in parvo pane absconditur, non est verum corpus humanum.
Quintum, corpus Christi multiplicari: quotquot enim erunt panes, & quotcunque in locis Eucharistia celebrabitur, totidem corpora & tot in locis erunt cum, sub, in pane
Sextum, Christum in prima Coena habuisse duplex corpus: unum visibile, quod panem ipsum discipulis praebebat: alterum invisibile quod cum pane in os ipsorum discipulorum intrabat, & in eorum ventriculum descendebat: tum invisibile aut tam multiplex fuisse, quam multi erant discipuli quibus panem dabat, aut comestum non mansisse intra discipulos, sed ex uno in alium migrasse: & si Judas Iscariotes ultimus assedit, vel in eo solo mansisse, vel in alium quempiam temigrasse, qui propterea caeteris omnibus fuerit felicior, vel evanuisse
Septimum, sanguinem etiam in pane esse: quia sanguis non est extra vivum corpus, quale in Coena praesens esse ait Apologia Augustana artic. X. Atque sic confirmaretur concomitantia Papisticat
Octavum, nullum esse argumentum Patrum Orthodoxorum, exhis verbis, Hoc est corpus meum, contra haereticos probantium veritatem corporis Christi: nam si corpus Christi est invisibiliter in pane absconditum, non verum corpus: & si non verum corpus neque panis figura erit veri corporis, sed imaginarii. Theodoretus: Cur corporiintitypa, qui proprie tatum in co mutationem introducunt, percipiunt cum supervacaneus sit typus, ubi sublata est veritas
Ex his quae dicta sunt, planum est, quo sensu a Christo dictum sit de bane, Hoc est corpus meum: Item distingui oportere sacramentale Christi corpus a reali corpore Christi: panem Domini a pane Domino. panem sanctificatum a pane sanctificante
Tantum de pane: sequitur de vino Domini. VINUM DOMINI, quod & vinum sacramentale appellatur, est anguis ab ipso in cruce pro nobis effusus ad ratum faciendum novum foedus gratiae a Deo nobiscum in manu ipsius Christi Mediatoris initum.
Luc. 22. v. 20. dicitur poculum esse novum illud fedus per Christ. sanguinem qui pro nobis effusus est.
Idque primo Synecdoche quadam, qua poculum ponitur pro vinoin poculo contento. Deinde metonymia Sacramentali: quia nec poculum, nec vinum in poculo substantialiter est ipsummet novum illud foedus, sanguine Christi pro nobis effuso sancitum:
Sed est Sacramentum illius foederis: Idque dupliciter: prime quia est signum externum, revocans nobis in memoriam, & quasi ante oculos repraesentans, foedus illud novum sanguine Christi sancitum.
S. cundo, quia est sigillum, fidei nostrae obsignans illius soedetis certitudinem, & nobiscum continuationem. Vinum Domini est Sacramentum non rei ullius alterius, quam Asanguinis Domini nostri Iesu Christi, cujus sanguinis perpetuam memoriam retineri & celebrari vult Christus Dominus. Ille enim sanguis Domini nostri Iesu Christi est pretiosior sanguine victimarum Veteris Testamenti, & sanguine sanctorum Martyrum, imo omnium hominum; ut sequentia argumenta confirmant
Quia est sanguis unigeniti Filii Dei 1. Joh. 1. 7. est sanguis Dei Actor. 20. vers. 28. Sanguis Agni illius incuipati & incontaminati I. Petr. 1. 15. II.
Quia est sanguis Novi federis, Matth. 26. vers. 28. id est, serviens ad confirmationem novi federis. Sicut enim in federibus sanciendis olim adhibebantur vini libationes: ita & Christus vinum adhibuit, sed quod sacramentum esset sanguinis sui quo novum fedus est sancitum.
III. Quia ejus efficacia se extendit inde ab initio mundi, usque ad finem mundi. Quotquot enim servati sunt unquam & servabuntur, sanguine Christi servati sunt & servabuntur
Est autem vinum Sacramentum sanguinis non contenti invenis sed effusi ex corpore in cruce, seu quatenus effusus est in remissionem peccatorum: ut itidem Dominus expresse testatur Matth. 26. v. 28 Hoc est enim sanguis meus novi federis, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum: Quae verba itidem sunt verbum concionale hoc est, promissio Evangelica de salutari κοινονιαᾳ sanguinis Christi, deque salvifica fidelium unione cum Christo¬
Cur autem Christus non dixerit, Hoc est signum corporis mei, item Hoc est signum sanguinis mei, ratio est, quia locutio ista non est sacramentalis & mystica, sed propria: in cujus vulgari & literali sensu nulla rei signatae promissio, nec virtus, aut energia mysterii inest & continetur, sed simplex & nuda solum rei signatae adumbratio. At vero quia Dominus noster sacra illa mysteria non tantum ad rerum spiritualium & divinarum significationem, sed ipsarum quoque communicationem instituta & tradita esse voluit, dixit, Hoc est corpus meum ut hac mystica locutionis forma, quasi promissione gratiae, Sacramenti virtutem & efficaciam; ex ipso usu & fine institutionis suae, inarcana & spirituali rerum cum signis dispensatione, tanto exprimere. significantius: quo sensu dixit Euthymius, in 26. cap. Matth. Non dixit Dominus, Haec sunt signa corporis mei, sed hoc est corpus meum. O. portet ergo non ad naturam eorum, quae proposita sunt, adspicera, sed ad ipsorum virtutem & gratiam,
Prima est, ut significaret, sicut vinum hoc a pane distinctum vide mus, ita in cruce sanguinem suum a corpore suo nostra causa separa tum fuisse
Secunda est, ut doceret & confirmaret nobis, sicut non solum pa ne, sed etiam potu vivimus: ita nos in ipso non modo cibum, sed et iam potum, id est, non unam tantum salutis nostrae & vitae aeternae causam ac partem, sed quicquid omnino ad eam requiritur, perfecte & integre invenire.
QUAERITURI. Si Ecclesiae colligerentur in iis orbis regionibus. & in iis locis, ubi nec vini guttula reperiretur, nec haberi passet: num, pptorea communio monsa Domini sepelienda foret? an vero fidelibus pro vino liceret uti aqua simplici qua plerunque illic utuntur, vel alio illis i. sitato potus genere:
RESP. Considerandum est Christi in instituendo Eucharistiae Sacramento consilium, nempe ut spiritualis alimoniae, id est, suiipsius κοννώνίαν nobis usitati cibi ac potus symbolis repraesentaret: ac proinde si non fuisset tunc in Judaea communis vini usus, procul dubic alia vulgari potione Christus usus fuisset. Itaque nihil a mente Christi alienum facere viderentur, qui non contemtu Creatoris aut rerum creatarum, neque temeritate & novationis studio, sed necessitat, adacti, pro vino ali ud in iis regionibus usitati potus genus usurparet: neque illis esset dubitandum, tam cum hoc potu, quam cum vino sanguinem Christi communicari, quum promissio sit generalis & ad omnes fideles spectet. Tantum commonefaciendus esset coetus rei istius, ne quis infirmus offenderetur.
QUAERITUR. II. An non amore & studio sobrietatis liceret in Eucharistia a vino abstinere, & aqua loco illius uti?
RESP. Quum Coena Domini non sit ebrietatis causa instituta& quemadmodum parum panis, ita etiam parum vini sumitur; vinocujusdam sanctitatis majorisque sobrietatis praetextu nequaquam abstinendum, sed mandato Christi obtemperandum. Unde haereseos damnati Tatiani, qui hydroparastatae sunt cognominati & Aquariis quod in Eucharistia pro vino aquam substituerent: Theodoretus libro primo haereticarum fabularum, Nicetas Choniates libro quar: to de haeresib. Augustinus de haeresibus ad Quod vultdeum, cap. 64.
QUAERITURIII. An non vinum aqua mixtum in Sacra coena usurpandum, ita ut triplex res terrena adhibenda sit, panis, vinum & aqua:
RESP. Quod Christus panem, item vinum adhibuerit, historis institutionis testatur; aquae nulla prorsus sic mentio: ita ut verisimile sit, Christum ἀκραον bibisse & discipulis porrexisse Itaque non est necesse aquam sive solam sive vino mixtam addi: sed institutionem & exemplum Christi potius sequi oportet.
Reclamant Pontificii qui ajunt; Non debere in calice Domini aut. vinum solum aut aquam solam offerri, sed utrumque permixtum. Argus mentis ad opinionem suam stabiliendam sequentibus utuntur, quae breviter refellemus. I. Quia utrumque ex latere Christi in pussione sua profluxisse legatur, can. 1. dist. 2. de Consecratione.
RESP. Negatur: non enim vinum & aquam, sed sanguinem cum aqua e latere Domini profluxisse legimus Joh. 19. 34. quidam ex militibus lancea latus ejus fodit, & statim exivit sanguis & aqua¬
II. Veteres meminerunt calicis diluti seu aqua temperati in ust Eucharistiae, ut Iustinus Martyr Apologia secunda pro Christianis: Irenaeus libro quinto adversus haereses, cap. 3. &5 RESP. MISCERE sicut Hebraeum :JQU & Graecum ulovo aeque significat infundere ac confundere. Itaque calicem mistum tino Latini dixerunt, cui infusum vinum, ut noverunt Grammatici: Qvidius de Ganymede Metamorph. 10.
Arripit Iliaden, qui nunc quoque pocula miscet. Invitaque Iovi nectar Iunone ministrat Cicero de Finibus 2. Dico ergo in eadem uoluptate eum qui alter. misceat mulsum ipse non sitiens, & eum qui illud sitiens bibit. Sic Plautus, sic alii. Sic Cyprianus ait, calicem mixtum vino Dominicae traditionis esse, hoc est, a Domino traditum ut calici vinum infundatur & fidelibus praebeatur.
requisita. Actio externa in coena Dominica, seu tota illa liturgia & actionum: Sacramentalium complexus & harmonia, est forma externa quam coena Domini in coetu fidelium celebratur secundum Christi institutionem. Vera enim celebrandae coenae Dominicae forma ex solius Christi institutione petenda est, exemplo Pauli & aliorum Apostolorum, 1. Cor. 11. v. 23. & sequentibus: non autem ex Romani Pontificis autoritate seu Romanae Ecclesiae consuetudine perversa¬
Actio autem externa in Coena Dominica, ut in aliis Sacramentis, duplex est: ministri Coenam Domini administrantis, & fidelium sacram Coena utentium; & quidem utraque actio ad finem a Christo institutum relata.
Minister Sacram Coenam administrans, est qui legitima vocatione Ecclesiastico muneri atque ita Sacrae Coenae administrandae praefectus ea externe facit, quae Christus externe fecit instituens Sacrunm hoc epulum, aut potius per quem Christus adhuc facit externe, quod
psemet in prima Coena externe fecit: quia etiam nunc illa Coena celebratur, in qua Christus ipse accumbebat.
Ministri Sacram Coenam administrantis actio est duplex: acceptio & sanctificatio panis & vini: & administratio utriusque. Has actiones minister verbi Dei perficiens, dicitur a Patribus sacrificare Sacerdos ergo sacrificat, id est, symbola mensae Domini consecrat & populo communicat.
Acceptio & sanctificatio panis & uvini, est actio ministri, quam pane & vinum accepta e mensa Domini ad sacrum usum destinata esse docet verbo Christi, invocato Dei nomine & coenae Dominicae institu tione cum precibus explicata. Eadem etiam consecratio & confecti sacramenti seu corporis & sanguinis Christi dicitur, quia per verbum Christi ex communi pane & vino fiunt Sacra symbola corporis sanguinis Christi¬
CHRVSOSTOMUS in secundam epistolam ad Timotheum homilia secunda sub finem: Volo (inquit) quiddam adjicere plane mirabile, & nolite mirari, neque turbemini. Quid vero istud est? Sacra ipsa oblatio, sive illam Petrus, sive illam Paulus, sive cujusvis meriti sacerdo fferat, eadem est, quam dedit Christus ipse discipulis, quamque sacerdotes modo quoque conficiunt. Nihil habet ista quam illa minus. Cur id Quia non hanc sanctificant homines, sed Christus qui illam ante sacra. verat. Quemadmodum enim verba quae loquutus est Christus; eadem sunt quae sacerdotes nunc quoque pronunciant: ita & oblatio eadem es eademque baptismi ratio, adeo omnia in fide consistunt. Et ide CHRX. SOSTOMUS homilia de proditione Judae, tomo tertio. pagina octingentes. viges. secunda. Non enim homo est qui proposita de consecratione mense Domini corpus Christi facit & sanguinem, sed ille qui crucifixus est pro nobis Christus: Sacerdotis ore verba proferuntur, & Dei virtute confecrantur & gratia Hoc est, ait, corpus meum: hoc verbo propesita consecrantur.
Recitatio enim verborum institutionis & promissionis fit, non ut pse minister propria autoritate faciat Sacramentum, sed ut ostendat Christi institutione & consecratione ex communi pane & vino ficri sacra corporis & sanguinis Christi symbola. Quae panis & vini ad sacrum usum consecratio, sanctificatio & destinatio a veteribus appella ta fuit μεζαζολη, id est, mutatio nempe Sacramentalis. Unde verba: quibus sanctificata sunt a Christo panis & vinum & destinata ad usum: anctum, sunt OPERATORIA & ETPECTIVA non conversionis panis in corpus Christi substantialiter, ut Papistae volunt; sed n quia operantur & efficiunt ut elementum convertatur in Sacramer tum corporis Christ.
Quae mutatio rerum terrenarum non est substantialis, hoc est, substantiae, ut Pontificii cum errore asserunt, sed finis: quia panis & vinum non sunt amplius profanus cibus & potus, sed sacro fini & usui serviunt,
Nam symbola mystica etiam post sanctificationem non amittum propriam naturam, id est, substantiam; & Paulus post benedictionem, panem adhuc appellat panem. 1. Cor. 11. v. 26, 27, 28. Cum veroCyprianus Tractatu de Coena Domini, sectione sexta ait, Panom quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatum, omnipotentia Vrbi lactum esse carnem: naturam vocat non substantiam panis, sed proprietatem & conditionem nunis, quia panis cu, us pro pelites & usus antea erat tantum corporalis, mutatione sacramentali coni anitur proprietatem & usum spiritualem, ut fiat corporis Christi Eicramentum quod antea non erat. Id autem non potuit fieri sine divina potentia: nam Sacramenta gratiae divinae nulla creatura instituere potest, sed Deus solus, qui solus Spiritu suo & virtute divina impiet in nobis, quod per Sacramenta nobis significat & promittit. Ut igitur panem Eucharisticum comedentes, edamus corpus Christi, sit omnipotentia Verbi, nos suo corpori inserentis
Administratio rei terrenae, est altera ministri actio, qua res terrenas ad sanctum usum destinatas in Sacra Coena administrat.
& Pastoribus gubernandae Ecclesiae causa additi, tum Diaconi legitime vocati Eucharistiae administrationi praeesse debent, non alii. Quod si soli Pastores administrationem perficere possunt, veluti in coetibs parvis, tum aliorum opera non requiritur, sicut Tertullianus scribit libr de Corona, capite tertio: Eucharistiae Sacramentum non de al orum. manu, quam praesidentium sumimus. Sin vero coetus magni sint & Pastores non sufficiant ut soli administratione Coenae Dominicae defungantur, Presbyteros & diaconos in poculi in-primis distributione adjutores assumere possunt, ut religios e factitatum in Ecclesia Christiana primitiva docet Justinus Martyr Apologia pro Christia. nis ad Antoninum Pium Imperatorem, pagina septuagesima-sexta & sequente. Similiter in Veteri Testamento Levitae quum non suffcerent Sacerdotes, partem muneris Sacerdotalis in se receperunt, ut factum tempore Ezechiae 2. Chron. 29. 34. & cap. 30. 17. & temporo Josiae 2. Chron. 35. 11
Administrationis panis duae sunt partes: fractio, & distributio. Fractio panis, est actio ministri, qua fidelibus significatur & obsignatur I. Corpus Christi non minus certo pro ipsis laceratum gravibi passionis doloribus ac quasi fractum esse, divulsa anima a corpore quam certo oculis cernunt, panem Domini sibi frangi2. Multorum de uno pane participantium, communionem cum uno corpore Christi esse. 1. Cor. 10. v. 17.
Fractio igitur panis est de essentia & forma Coenae Dominicae, ideoque non omittenda: eaque Christus est usus non tantum gratia dividendi & distribuendi, sed mortis suae repraesentandae causa
Distributio panis, est actio ministri qua nobis significatur & obsirnatur, tam certo nobis offerri & conferri corpus Christi, quam certo nobis panis fractus offertur & confertur
Panis confertur a ministro verbi: corpus Christi ab ipso Christo. Ideo quando ministrum verbi Dei vides panem Domini tibi praebere, noli arbitrari, ministri, sed Christi manum ad te porrigi¬
Tantum de administratione panis. Administrationis vini etiam duae sunt partes: distributio poculi, & psio vini in ora fidelium est.
Destributio poculi, est actio ministri, quam significatur & obsignatur nobis tam certo sanguinem Christi exhiberi, quam certo nobis poculum traditur.
Effusio vini ex poculo in ora fidelium, est actio ministri (sive etiam fidelis sacra Coena utentis, siquidem alicubi a ministro etiam poculum fidelibus traditur in manum, sicut panis) quam significatur & ob signatur, tam certo sanguine Christi ex sanctissimo e corpore effusum esse in remissionem nostrorum peccatorum, quam certo vinum ex poculo in os nostrum effunditur. In libro sentent. Prosperi: Cum frangitur hostia, dum sanguis de calico in ora fidelium funditur, quid aliud quam Dominici corporis in cruce immolatio, ejusque sanguinis de latere effusio designatur? Citatur in Jure Canonico, Dist. 2. de consecrat. cap. cum frangitur. 37.
lium Sacra Coena utentium qua unicuique speciatim significatur & obsignatur, ipsum tam certe vera fide corpus Christi manducare & sanguinem ejus bibere, quam certo ore corporis panem manducat & vinum ex poculo bibit
Manu panem Domini accipere solitos fideles in primitiva Ecclesia, apparet ex libro Tertullianm de idololatria, ubi cap. 7. de statuariis Christianam fidem profitentibus ait, gelum fidei ingemere, Christianum eas manus admovere corpori Domini, quae demoniis corpora conferunt. Idem patet ex sermone Ambrosii ad Theodos. Magnum Imper. Hist. Tripart. libr. 9. cap. 30. Quomodo hujusmodi manibus sup cipies sanctum Domini corpus:
Manibus suscipere corpus Domini nihil est aliud quam manibus suscipere Sacramentum, seu sacrum signum corporis Domini, id est, panem Eucharisticum. Sic edere corpus Christi sacramentaliter, seu ut Augustinus loquitur, sacromentotenus, est edere sacramentum seu sacrum signum corporis Christi, id est, panem Eucharisticum
Porio faici etiam e pocui? Domini vinum ejus bibere debent. 1. quia illis id Christus mandavit. Quicquid Christus Dominus. Eccleshiae mandavit, id ab Ecclesia prohiberi nec potest nec debet.
2. Quia laici in primitiva Ecclesia idem fecerunt. 3. Quia laici bibendo Sacramentum sanguinis Christi, cari debent & commonefieri, ut non dubitent martyrii poculum. bere & sanguinem in confessione nominis Christi fundere qui proipsis sanguinem effudit in cruce. Cyprian, epist. 54. & 56. juxta editionem Pamelianam
Manducare corpus & bibere sanguinem Christi, est habere communionem cum Christi vera carne & sanguine, & participem esse reconciliationis, justificationis, regenerationis, & ut adhuc clarius dicatur, est per Spiritum Sanctum in Christo & credentibus habitantem Christo, tanquam membra Capiti inseri & incorporari, & ejus quae in ipso est justitiae, & vitae & gloriae aeternae participem fieri: & haipsius Christi & beneficiorum ejus communionem tam vere nobis contingere, quam vere verba promissionis & symbola externa, panis nimirum & vinum percipiuntur
Panis & vinum sumuntur ore corporis; corpus & sanguis Christ pore animae, hoc est, vera fide; Vera, inquam, fide, non quam creditur, corpus Christi in pane exsistere & ore corporis manducari, haec enim non fides est, sed humana opinio quae verbo Dei destituitur, sine quo nulla fides esse potest: sed qua credimus Christum propter nos corpus suum in mortem tradidisse & sanguinem effudisse in remissionem peccatorum, & quam hoc credentes Christo incorporamur & ejus participes fimus.
Corpus igitur & sanguis Christi non accipiuntur ore corporis quia nec in prima Coena ab Apostolis ore corporis sunt accepta.
Panis & vinum sumuntur ab externo homine: corpus & sanguis Christi ab interno. Nam externa ab externo, interna ab interno homine sumi necesse est.
Panis & vinum sumuntur a credentibus & incredulis: corpus & sanguis Christi tantum a credentibus.
Panis & vinum sumuntur corporaliter: corpus & sanguis Christi spiritualiter. Nam corporalium acceptio est corporalis, & spiritualium spiritualis
Utque panis fractus & vinum in os effusum sumitur: ita corpus Christi editur, non quatenus est gloriosum, sicut nec discipuli in prima Coena gloriosum comederunt, sed quatenus est mactatum & mortuum pro nobis: & sanguis Christi bibitur, non quatenus continetur in venis, sed quatenus effusus est in cruce¬
Hae igitur sunt Coenae Dominicae partes externae, cum quibus res signatae ac spirituales quas significant & nobis obsignant unione sacramentali in vero usu sunt conjuncta
Vnio sacramentalis, non est physica aut localis colligatio, sed est spiritualis conjunctio signorum & rerum signatatum, id est, rerum terrenatum cum bonis coelestibus, & actionis externae cum actione interna.
Prim a est unio rerum terrenarum cum bonis coelestibus, hoc est, Utraeque igitur res adsunt in Sacra Coena: panis & vinum, corporaliter & sensibiliter: corpus & sanguis Christi, spiritualiter & fide contemplatione.
Corpus Christi in coelo est corporaliter: nobis autem in terra ex sistentibus, non corporaliter, sed spiritualiter praesens est, hoc est, me diante Spiritu suo in illo & in nobis habitante, nobis tanquam caput Dmembris unitur
Corpus Christi absens est nobis loco: sed praesentissimum est nobis unione nostri cum illo, per habitantem in eo & in nobis ChristiSpiritum
Non igitur tantum panis & vinum nec tantum Deitas Christis nec tantum Christi virtus & efficacia in Coena praesens est: sed etiam Actio fidelium Sacra Coena utentium, est perceptio panis & vini,
Alioquin quomodo fieret communicatio corporis & sanguini. Christi, si abessent? communicatio enim non est absentium, sed prae¬
Adsunt autem non inclusa vel abscondita invisibiliter in, cum & sub pane & vino; quia in prima Coena non fuerunt inclusa vel abs condita invisibiliter in, cum, vel sub pane & vino: sed adsunt oblata & exhibita in adjuncta promissione gratiae: dantur in verbo promissionis hujus, Hoc est corpus meum, quod pro vobis traditur: Hic est sanquis meus qui pro vobis effunditur, in remissionem peccatorum: Ut D. Lutherus in magna Catechesi de Sacramento altatis ipse docet & loquitur
Adsunt homini credenti, non pani & vino: quia homini credent facta est promissio, non pani & vino; ideo adsunt propter hominem credentem, non propter panem & vinum.
Adsunt per Spiritum Sanctum & fidem, non per contactum corporalem: quia per Spiritum Sanctum & per fidem habitat Christus in cordibus nostris 1. Joh. 3. v. 24. Eph. 3. v. 17.
Deinde per Spiritum Sanctum & per fidem unimur cum Christo. Tum ea est vis fidei ut quantumvis dissita & remotissima locis, arctissime conjungat. Nihil certe prodest loco juxta Christum esse, si fide non sis, ait Chrysostomus homilia 5i. Commentariis perfectis in Matthaeum. Adsunt non delapsa aut detracta de coelo in haec terrena elementa: quia Christum suo corpore oportet coelo suscipi usque ad tempora restitutionis omnium, ut non tantum Lutherus verbum δεζαρασ Act. 3. v. 21. passive vertit in sua novi Testamenti translatione Latina, Vittembergae edita: sed etiam Gregorius Nazianzenus in Oratione secunda de Filios
Adsunt nostrae menti per Spiritum Sanctum & fidem in coelum sublatae, & ibi in coelesti mensa corpore & sanguine Christi potienti & fruenti. Hinc dicit Irenaeus, Panem esse Eucharistiam ex duab. rebus constantem, terrena & coelestis gratione e corpore, sed sancto & devoto affectu
Corpus & sanguis Christi adsunt in Coena spiritualiter, quatenus nimirum efficaciter objiciuntur mentibus credentium, ut in contemplatione illorum fideli occupatae, spiritualiter iis potiantur, atque inde percipiant vitam aeternam: hoc est, adsunt in verbo promissionis, ut Luth. in Catechesi majore explicat, quia praesentiae corporis & sanguinis Christi in Coena Dominica fundamentum est promissio divina. Quod autem Christus promisit, id vult & potest perficere & praestare.
Et eam praesentiam non efficit fides nostra: sed Christus ipse suo piritu facit, ut corpus & sanguis ipsius nobis adsint. Fides autem oblata haec bona coelestia accipit sibique applicat, Unde panis & vinum non tantum significati va signa sunt, sed etiam exhibitiva: quia Christus cum iis ita vere corpus & sanguinem suum exhibet, sicut suis discipulis vere dedit Spiritum Sanctum signe afflatus oris sui, sicut tactu manus multis contulit sanitatem, cum circumcisione carnis circumcisionem cordis, & cum baptismo regenes rationem
Sic modus praesentiae corporis & sanguinis Christi in Sacra Cona est sacramentalis & spiritualis. Sacramentalis, quia ut fert natur Sacramentorum, Christus cum signis simul exhibet communicantibus rem signatam: Spiritualis, quia corpus & sanguis Christi, non simpliciter & quatenus sunt in sese res subsistentes, sed intellectualiter consideranda ut res mysticae proponuntur; & menti, non corpori, fidei, non sensibus; mente quoque & solam fide sumenda praebentur.
Adsunt igitur in Sacra Coena corpus & sanguis Christi ea praesenia, quam fides, nonos corporis: quam Spiritus, non litera: quam Christi sententia, non Capernaitica interpretatio requirit, ut potius nostros animos per fidem sursum attolli oporteat, quam gloriosam illam ac beatam Domini nostri Iesu Christi carnem de coelo in hamiserr: mas terras detrahi, ejusque descensum invisibilem in panem, & iterum adscensum in coelum post celebratam sanctam coenam fingere,
Haec de prima Sacramentalis unionis parte. Secunda pars unionis sacramentalis, est conjunctio actionis externae cum actione interna.
Nam in legitimo Coenae Dominicae usu, qui sit per fidem, revera conjuncta est cum exhibitione & perceptione panis & vini etiam ex hibitio & fruitio veri corporis & sanguinis Christ.
Estque perceptio fidei multo certior omni comprehensione sensuum vel rationis humanae etiam exquisitissimae
Cum pane ergo & vino exhibetur a Christo & percipitur a vere fidelibus corpus & sanguis Christi: quod non intelligi debetus id est, simul loco, ac si in vel sub pane corpus, item in vel sub vino sanguis Christi in eodem loco hic in terris essent; sed ἀμα, id est, simul tempore, ut sit sensus: Quando homo fidelis edit panem Domini & bibit vinum Domini ore corporis, tum eodem tempore simul edit corbus & bibit sanguinem Christi ore animae.
Hactenus de materia & forma Sacrae Coenae. Fines seu usus Coenae Domini peculiares sunt: I. Ut sit memoria sacrificii propitiatorii Christi semel in cruco peracti per quod cum Deo reconciliati sumus, 1 Corinth. 11 26. Semel immolatus est Christus in seipso: in Sacramento Coenae autem toties immolatur credentibus, quoties illa celebratur. Idem doceAugustinus epist. vigesima-tertia quae est ad Bonifacium: & Hiero nymus epist. 146. quae est ad Damasum, Et in Psal. 95. ait; Quotidie.
propitiatorium μετυν υμικως, non proprium, verum & reale, sed uvnμκονίκοι, hoc est, memoriale proprii, veri & realis illius sacrificii propiatorii, quod Christus ipse obtulit. Est etiam eadem Coena Domini acrificium Eucharisticum, quia Ecclesia in eo, tum seipsam, tum laudes Deo offert debitas pro redemtione nostri facta per verum & unicum sacrificium Christi expiatorium in cruce consummatum:
Idque quoties Sacra Coena celebratur, non tantum Deo Patrised etiam Christo ipsi & Spiritui Sancto offertur. Hieronymus adversus Vigilantium, capite quarto: Sacrificia die Dominico Christo offorenda, Augustinus sive Fulgentius de fide ad Petrum Diaconum, capite 19. Firmissime tene & nullatenus dubites, ipsum Unigenitum Deum Verbum carnem factum, se pro nobis obtulisse sacrificium & hostiam Deo, in odorem suavitatis. Cui nunc, id est, tempore Novi Testamintia cum Patre & Spiritu Sancto, cum quibus illi est una diuinitas, sacrificium panis & vini in fide & ch. aritate, sancta Ecclesia Catholica per universum orbem terrae offerre non cessa
II. Ut sit signum continuationis federis gratiae; sanciti sanguint Christi jam effuso in remissionem peccatorum nostrorum, Matth. 26. v. 28. Lucae 22. v. 20. 1. Cor. 11. v. 25.
III. Ut sit obsignatio & symbolum arctissimae & efficacissimae conjunctionis nostri cum carne Christi, quod vere simus caro ex car¬ ne Christi & os ex ossibus ejus. 1. Cor. 10. v.16. Poculum benedictionis, cui benedicimus, nonne communio corporis Christi est?
IV. Ut sit vinculum mutuae charitatis & pacis fidelium de eodem pane Domini comedentium & ex eodem poculo Domini bibentium. Qui vero charitatem mutuam & pacem Ecclesiae scindunt: illi Dominicam Coenam non edunt, I. Cor. 11. v. 17, & seqque
Chrysostomus homilia quinquagesima:prima in Matthaeum: Audiamus linquit,) oro, & perhorrescamus: carnes suas nobis tradidit, seipsum immolatum proposuit. Quam igitur satisfactionem offeremus, cumtali pabulo nutriti peccemus, quum agnum comedentes in lupos converMens vero fidelis in coelum tollitur, non loci mutatione seu mi¬
timur? quum ovinis carnibus saturati, ut leones rapiamus? praesertimquum id Sacramentum non a rapina solum, verum etiam ab omni sui sfpicione inimicitiarum mundum semper servare jubeamur. Pacis enim Sacramentum est hoc Sacramentum, inquisitioni pecuniarum & simoniae non convenit. Nam si ipse sibi gratia nostri non pepercit, quo supplicio non erimus digni, si animae non parcimus, pro qua Christus seipsum tra lidit, & pecuntis parcimus? Et Iudaeis quidem singulis annis beneficio. rum suorum monimenta post festos dies Deus proposuit, tibi vero quoti die ipse, ne obliviscaris, proponitur. Noli ergo crucem verecundari: haec enim sunt decora nostra, haec Sacramenta, hoc ornamur dono, hoc gloriamur: nec si coelum, si terram, si maria dixero a Deo creata: si propheta si Angelos missos quicquam huic aequale efferam. Hoc certe caput bonorum est, quia proprio Filio non pepercit, ut fugitivos servos servaret. Nullus ergo Iudas, nullus Simon hanc mensam adeat, quorum uterque aris cupiditate periit. Quare fugiamus oro hanc foveam, neque putemus itis esse nobis ad salutem, si cum viduus, & orbos parentibs spoliaveris aureum calicem & gemmis ornatum huic mensae offeras. Vis hoc sacrificium honorare? animam tuam offeras, propter quam Christus immola; tus est: eam auream facito. Quod si animae plumbea testa aris est, quid cibi proderunt aurea vasa? Non igitur laboremus ad aurea vasa offerenda solum, verum etiam multo magis justo labpre acquisita offera mus. Haec enim aurea sunt & preciosa, quae avaritia non maculantur: en enim auti vel argenti fusorium, sed Angelorum celebritas Ecclesia. est. Animarum ergo munditia opus est, propter quas etiam vasa haeo Deus recipit. Et certe non erat ex argento illa mensa, nec ex auro ille caix, quo Christus discipulis sanguinem praebuit suum: pretiosa tamen erant omnia, & venerationis plena, quia spiritu abundabant. Vis corpius Christi honorare, non despicias ipsum nudum: neque hic quidem in Ecclesia sericis pannis induas, foris autem frigore ac nuditute confici neglitas. Qui enim dixit, Hoc est corpus meum, & rem simul cum verbo confecit, idem dixit: Esurientem me vidistis, & non cibastis: &, in¬
quantum non fecistis uni eorum minimorum, nec mihi fecistis. Hoc certe corpus Christi non amictu, sed anima munda indiget: illud autem multa cura, & magna diligentia eget Perd scamus igitur Christum Iesum philosophari, & ipsum ex uoluntate sua honorare: nam qui hono ratur, eo maxime honore latatur, quem ipse vult, non quim optamus. Sic & Petrus honorare Christum credobat, si eum a lotione pedum prohibuisset: quod cerre contrarium erat. Pariter iu eitam ita eum hone rato, ut ipse vult, expone divitias tuas pauperibus. Non est opus vasis: sed animis aureis. Haec dico, non quia vetare velim talium vasorum oblationem, sed quia dignum putem ante omniu misericordiae ac benignitati esse incumbendum: nam & vasa Deus suscit it; sed ella multo magis ipsi gratiosa sunt. Et vasa quidem, aanti socum profuerunt, benignitas vero etiam accipienti. Et hic quidem ostentatio nonnunquam potest. accusari: ibi vero totum misericordi animo attribuitur. Responde quae so, quaenam utilitas est, si cum mensa ejus multis calicibus aurcis ornatur, ipse inedia pereat? Prius igitur ipsum esurientem satura, deinde ex quadam superabundantia mensam etiam ejus ornabis.
V. Ut sit Sacramentum unionis cum Ecclesia Dei & nutritionis, mansionis & conservationis in eadem Ecclesia Dei eorum, qui semelper Baptismum Ecclesiae sunt inserti. Joh. n. 6. vers. 56. Coena Domini revocat fideles ad fedus initum in Bapeismo, 1. Corinth. 10. versic. 17. Quoniam unus est panis, unum corpus, nes illi multi sumus: nam omnes ex uno illo pane participamus. Et cap. 12. v. 13. Omnes potati sumus in unum Spiritum,
VI. Ut nos semel Christo & Ecclesiae ejus unitos, retrahat ab omni idololatria & consensione cum idololatris; sic Paulus ait 1. Conobis Christus crutifigitur. Unde Coena Domini est simul sacrificium
rinth. capite decimo, versiculo vigesimo-primo: Non potestis poculunmDomini bibere & poculum demoniorum: non potestis mensa Domine participes esse & mensae demoniorum.
VII. Ut nos in perpetuo studio verae pietatis conservet & a pectatis arceat, ne indigni convivae CHRISTIsimus, 1. Cor. 11. v. 27. 28, 29.
VIII. Ut nobis confirmet resurrectionem corporum nostrorum: Nam significat & obsignat nobis, quod Christus pro nobi mortuus & resuscitatus sit, quodque corpus & sanguis ipsius sit nutrimentum nobis spiritnale ad vitam aeternam. Pro quibro autem Christus mortuus & resuscitatus est, quibus morte sua vitam aeternam pmeruit, quorum animabus est nutrimentum spirituale ad vitam aternam, illorum etiam corpora certo ex mortais resurgent ad vitam aeternam. Unde dicit Christus Johan, capite sexto, versiculo quinquagesimo-quarto: Qui edit caruem meum, & bibit meum sanguimem nabet vitam aeternam: & ego suscitabo ipsum ultimo illo dic. Idro panis. & vinum a veteribus numinantur symbola resurrectionis.
IX. Ut nos admoneat nobisque confirmet, Christum rediturum in gloria & in regnum gloriae ad Patrem adductos perfecte spirituali animarum pastu, qui Dei cognitione continetur, nos satiaturum. Hunc finem indicat Christus, quum dicit Hatth. 26. vers. 29. Dico autem vobis, Non bibam ab hoc tempore ex hoc fructu vitis, utque ad diem illum, quum ipsum bilam vol iscum novum in regno Patris mei. Quis enim est hic potus, & quae est haec oblectatio in coelo? Nostra quidem, perfecte DEUM cognoscere: Christi vero, docere nos perfectam illam cognitionem Dei. Doctrina enim etiam docenti alimenti instar est, ut ait Gregorius Naziangenus oratione quarta in sanctum Pascha¬
Hi sunt fines, hi usus Coena Dominicae. Effecta Coenae Dominicae sunt eximia. I. Confirmat fidem non stram in Christum pro nobis natum, passum, mortuum & resuscitatum.
II. Confirmat articulos fidei. Nam illa demum est veri corpotis Domini nostri Iesu Christi vera communicatio, quae cum verita. te carnis Christi non pugnat. Stabilit eadem Coena Christum vero adscendisse in coelum, sedere ad dexteram Dei Patris in coelo, reditusr rum e coelo ad judicium vivorum & mortuorum, donare nobis Spiritum Sanctum, inseruisse nos corpori mystico suo quod est Ecclesia; & in eo conservare, remittere nobis peccata, & resuscitaturum etiam corpora nostra ad vitam aeternam.
III. Per usum Coenae Dominicae incorporamur Christo, ut ipse in nobis, & nos in ipso simus. Christus autem est in nobis & nos in Christo, non per realem corporis ipsius praesentiam in nobis, non per corporalem mauducationem corporis ipsius & ingressum in noper os corporis: sed quia templum ipsius & membra corporis ejus mystici sumus, quod non aliter quam per spiritualem connexionem. fieri potest. Idque confirmat Christus Joh. 14. v. 20. cum ait, In illa die vos cognoscetis: quod ego sum in Patre, & vos in me, & ego in vobis. Sicut tunc in Christo non erimus, nec ille in nobis, per modum corporalis praesentiae & manducationis corporis ejus: ita neque nunc permodum corporalis praesentiae & manducationis Christus in nobis est, & nos in Christo.
V. Per religiosum Coenae Dominicae usum gignitur & augetur in nobis immundi hujus mundi contemtus, vitae sanctioris meliorisque meditatio & perpetua in Deo laetitia
VI. Pet eandem animamur ad quidvis patiendum, imo & admoriendum & fundendum sanguinem pro Christo qui nos sanguine suo pretiosissimo redemit & mortem pro nobis acerbissimam in cruce obivit.
Subjecta Coenae Dominicae. Ad Coenam Domini admittendi soli Christiani jam baptizati & adulti & seipsos probare, gratisque animis memoriam Christi recolere & mortem ejus annunciare valentes: nam a Christo Domine instituta est solis discipulis qui jam baptizati erant & aetatis ejus qua se probare possent, &c. Non enim alios adhibuit Christus ad hoc sacrum epulum, quam discipulos suos: illis dedit panem & poculum, ut historia institutionis doce¬
Proinde infantes quamvis baptizati, ad Sacram Coenam non admittendi, ut sequentia argumenta evincunt
I. Quia nondum possunt per aetatem seipsos probare. Hoc ai gumentum suppeditat Paulus, qui I. Cor. 11. 28. ait: Probet quisque se ipsum, & ita de pane illo edat, & de poculo illo bibat. Hinc demonstrationem firmissimam exstruimus: Quicunque seipsos probare non possunt, illi ad Sacram Coenam non sunt admittendi: At infantes seipsos per aetatem) probare non possunt: Ergo infantes ad Sacram Coenan non sunt admittendi.
Propositio est verissima: alioquin frustra praeciperet Paulus probationem sui, si perinde esset, sive quis citra probationem sive cum probatione sui ad hoc sacrum epulum accederet.
Si excipiant antagonistae: Pauli praeceptum ad adultos tantum pertinere: infantum vero aliam esse rationem: Replico; illud adversus ipsos facere: hoc vero petitionem principii esse. Nam si Pauli praeceptum adultos tantum attingit, colligimus hinc, eos solos hujus Coenae convivas fieri debere. Sed quod de infantibus affirmant, posse eos etiam citra probationem sui sancta Coena uti, quo testimonio Scripturae Sacrae confirmabunt:
II. Quia infantes per aetatem memoriam Christi nondum possunt recolere, & mortem Domini annunciare. Hoc argumentum praebet nobis ipse Dominus Luc. 22. v. 19. & D. Paulus 1. Cor. 11. 24. 25, 26. ubi ait; Hoc facite in mei recordationem: Quotiescunque ederi. tis panem hunc, & poculum hoc biberitis, mortem Domini annunciabi tis, donec veniat. Notandum, quod Apostolus dicit illos qui edunt panem hunc & poculum hoc bibunt, debere annunciare mortem Domini. Hinc igitur ita concludimus
Quicunque memeriam Christi recolere, & mertem Domini annunciare non possunt, illi ad Sacram Coenam nin sunt admictendi: At infantes per aetatem memoriam Christi nequeunt recolere, & mortem Domini annunciare: Ergo infantes ad Sacram Coenam non sunt admittedi.
Propositio, est certa ex fine Sacrae Coenae, quem Dominus dicit est se recordationem sui: quae certe in infantes non cadit
III. Quia per aetatem nequeunt discernere corpus Domini Hoc argumentum Paulus monstrat 1. Cor. 11. v. 29. ubi ait: Qui edit & bibit indigne, damnationem sibi ipsi edit & bibit, non discernens corpus Domini. Quis non videt, ad dignam Sacrae Coenae usurpationem requiri, ut manducans & bibens discernat corpus Domini? Sic igitur concludimus: Quicunque corpus Domini discernere non queunt, i1 ad Sacram Coenam non sunt admittendi: Infantes per aetatem corpus Domini discernere non possunt: Infantes igitur ad Sacram Coenam non sunt admittendi.
Contra qui infantibus Eucharistiam administrant, factum suum sequentibus rationibus probare conantur, quas paucis refellemus: Prima est: Ideo infantibs Eucharistiam praebendam, ut post acceptum baptismum perfectius ad fidem Christianam pervenire queant: RESP. Elenchus est tum falsi finis, tum falsi instrumenti, tum homonymiae. Nam perfectius ad fidem Christianam pervenire, perfectioris est aetatis, non infantiae. Deinde, sacra coena non est instrumentum per quod ad fidem perfectius perveniatur. Nam si fides ante usum Sacrae Coenae nulla adest, per usum Sacrae Coenae non procreabitur. 1. quia Sacramenta fidem jam in corde exsistentem confirmant qui Sacramentorum omnium communis finis est. 2. quia ante usum Sacrae Coenae quisque se probare debet, an sit in fide. 3. quia si per usum Sacrae Coenae perveniretur perfectius ad fidem, multi hypocritae & reprobi qui frequentissime Sacra Coena utuntur, essent vere fideles, utpote perfectiore fide praediti: quod est absurdum. Tertio, homonymia est in nomine fidei. Nam per fidem vel cognitionem doctrinae Christianae intelligunt, vel fiduciam in corde. Si illam, adver santur ordinationi Dei, qui non per Sacrae Coenae usum sed per institutionem ex verbo Dei scripto vult infantes, imo omnes homines cognitionem rerum divinarum sibi parare, sicut docet Paulus Rom. 10. 17. Fides ex auditu est, auditus autem per verbum Dei. Et 2. Tim 3. 15. Sacrae literae te possunt sapientem reddere ad salutem. Tum anteusum Coenae Dominicae cognitio mysteriorum aeternae salutis necessaria est. Sin vero per fidem intelligunt fiduciam in passione & merito Christi recumbentem, illa etiam absque usu Sacrae Coenae perficitur a Spiritu Sancto in quibus ipsi visum est.
Secunda ratio est: quia Christus dicat Matth. 19. v. 24. Sinite parvulos ad me venire: talium enim est regnum coelorum. RESP. Contextus loci Matth. 19. ostendit, Christum jubere admitti ad se pueros non quibrs Sacram Coenam administraret, sed quibso manus imponeret eisque benediceret. Et puerorum est regnum coelorum, non proter usum Sacrae Coenae, sed propter meritum Christi, cujus sanguine sunt a peccatis abluti. Denique non dicit, horum est regnum coelorum: sed talium: quia comprehendit tam puellos, quam eorum similes.
Tertia ratio est: quia dicat Christus Joh. 6. 33. Nisi manducaveritis carnem Filij hominis & sanguinem ejus biberitis, non hubebitis vitam in vobis. RESP. Haec Christi verba non de externa Coena loquuntur, quae est Sacramentum, hoc est, externum & visibile signum: caro autem & sanguis Filii hominis non sunt Sacramenta, sed res peSacramenta significatae. Panis in Sacra Coeua est S, cramentum corporis Christi: Vinum, est Sacramentum sanguinis Christi: non contra, corpus Sacramentum panis: aut sanguis sacramentum vini. Deinde alia est manducatio carnis & hibitio sanguinis Filii hominis: alia; manducatio panis & bibitio vini Domini. Illa infantibus electis & regenitis per operationem Spiritus Sancti obringit: haec vero minime competit. Mancat igitur fixum, infantes ad Sacram Coenam non esse admittendos.
Deinde ad eam ipsimet irruere non debent & a ministris Ecclesiae non sunt admittendi peregrini, hoc est, alieni a societate vere fidelium. Abeadem merito in nomine & autoritate Christi excommunicantur. idololatrae, blasphemi, contemtores Dei, haeretici & omnes schismatici qui sectas faciunt ad rumpendam unitatem Ecclesiae, omnes perturi, omnes rebelles parentibus & superioribus suis, omnes seditiosi, tumultuosi, percussores, rixosi, implacabiles, adulteri, scortatores, latrones, fures, avari, usurarii, raptores, praedatores, ebriosi & omnes illiui scandala praebent & non resipiscunt serio, 1. Cor. 10. 21, 22. Tales a mensa Domini sunt arcendi: I. Quia si infideles & impoenitentes ad Coenam Domini admitterentur, profanaretur fedus Dei, tam communicando symbola fedecis iis quibro Deus nihil promittit, quam usurpando symbola sacra sine fide & resipiscentia.
II. Quia polluerent & contaminarent cibum & potum consecratum, quem Christus non destinavit nisi suis domesticis & fidelibs
III. Quia tales indigne edunt panem Domini & indigne bibunt poculum Domini, sic ut rei fiant corporis & sanguinis Christi, 1. Cor. 11. 27. IV. Quia judicium sibiipsis ederent, eo quod non discernant corpus Domini, I. Cor. 11. 29.
Quia incredulos & manifeste impios Christus prohibuiadmitti ad Sacram Coenam: nam instituit illam solis fidelibus. De nypocritis & occulte impiis, qualis erat adhuc Judas antequam a Christo deficeret palam, non judicat Ecclesiae
Nec ad eam admittendi sunt ulli, nisi prius Pastoribus Ecclesiae ex ploratum sit, eos veram fidei doctinam recte tenere & profiteri: a intelligere, quid in Sacra Coena agatur quove fine; & seipsos probare posse an sint in fide, &c. Ideo ut infantibus Eucharistia non exhibenda, sicut antea probatum: Ita nec furiosis ac mente captis, nec illis qui Christianae religionis cognitione vel nulla, vel non sufficiente imbuti sunt. Quocirca etiam catechumeni, aut imperiti e vulgo tam diu differendi, donec de fide & vita eorum Pastoribus probe constet. I. Cor. 10. v. 15, 16 17. 1. Corinth. 11. v. 28, 29. Probet quisque seipsum & ta de pane illo edat, & de poculo illo bibat. Nec ad eam admittendi sunt venientes ab alia Ecclesia absque testimonio Pastoris illius, cujus propriae subjacent curae; quia vel ignoti sunt quoad fidem & vitam vel forte ab Ecclesia sua excommunicati vel justa reprehensione proprii Pastoris offensi: nisi forte sint in conventibus publicis, veluti Comitiis aut Synodis, quibro diversarum Ecclesiarum homines ex officio adsunt & tum Pastoris proprii testimonio non egent: aut nisi forte in aliqua peregrinatione sint & alicubi celebrationi Sacrae Coenae intervenerunt: aut nisi alioquin Pastoribus. probe sint cogniti quoad fidem & vitam.
Multo minus ad eam sunt admittendi, qui autoritate clavium Christi a suo coetu sunt excommunicati, nisi prius cum Ecclesia quam offenderunt reconcilientur: nam 1. qui merito excommunicati sunt, ii ederent panem Domini & biberent poculum Domini indigne, ad proinde tenerentur rei corporis & sanguinis Domini: quod ne fiat omnibus modis cavendum.
2. Quia qui merito sunt excommunicati ab uno coetu & in alioad usum Coenae Dominicae obrepunt, ii non discernunt corpus Domini:
Quia tales facto ipso testantur, se nihili facere disciplina quam AIesus Christus in Ecclesia sua vult exerceris
Quia tales occasionem praebent ut Ecclesiae unio turbetur, & 5. introducunt impunitatem scandala committendi.
Quapropter si aliqui scandala excitantes & impie viventes, offensidisciplina & reprehensione proprii Pastoris aut volentes subterfugere censuram Ecclesiasticam, a sua Ecclesia secedere; & alterius Pasto tis, majoris licentiae & impunitatis peccandi causa, curae se committere velint; tales nulla ratione alterius coetus minister suscipere debet, praesertim si ea de re ab illorum proprio Pastore admoneatur.
Porro administratur Coena Dominica fidelibus in publico coetu praesentibus: absentibus autem diuturni morbi aut senii & nimiae debilitatis causa Eucharistia e coetu publico defertur seu per diaconos eo ipso tempore quo publice eam fideles celebrant, ut factitatum in primitiva Ecclesia refert Justinus Martyr Apologia secunda pro Christianis ad Antoninum Pium Imperatorem pag. septuages. sext & sequente: aut finita publica liturgia, celebratur etiam intra privatos parietes cum senibus & aliis, qui publicis coetibus interesse ob invaletudinem non amplius possunt, ita tamen ut simul aliorum fidelium & domesticorum sit communio¬
Soli igitur fideles baptizati & ea aetate qua se probare possunt & scandalis publicis nomen Dei & Ecclesiam ejus non deformantes, ad Coenam Dominicam sunt admittendi. Haec de iis qui ad mensam Domini sint admittendi vel non admittendi; quod ad officium ministrorum verbi Dei & Ecclesiae pertinet. Nunc de iis qui CoenaDomini uti, qui ad mensam Domini accedere debeant, quod ad offitium pertinet.
is tantum accedendum est ad mensam Domini, qui peccata sua agnoscunt & vere dolent se illis Deum offendisse: confidunt autem sibi ea propter Christum remissa esse, & infirmitates reliquas tectas justitia Christi: & qui habent serium propositum in fide & vitae integritate magis magisque proficiendi. Hi tales Coena Domini uti debent. Sed simul illa uti debent fideles omnes qui adsunt in coetu, aut sale tem qui seipsos probarunt. I. Quia pluribus conjunctim & non unitantum instituta est a Christo, ut historia institutionis doce¬
III. Quia Coena Dominica est Sacramentum fraternitatis & communionis sanctorum, 1. Cor. 11. v. 33. Itaque fratres mei, quum convenitis ad comedendum, &c.
IV. Quia est testimonium publicum & solemne consensionis. fidelium tum in doctrinae veritate, tum in fide, spe, charitate mutua, & sanctis affectibus,
V. Quia est nervus conservans piorum conventus, ad cultum unanimiter exhibendum Deo, 1. Cor. 11. 33.
Male faciunt ergo, qui ex publico & communi totius fidelis coetus epulo faciunt privatam & propriam Coenam in qua duntaxat: quidam iique ditiores & potentiores in hoc mundo aliis non exspectatis aut non admissis de pane Domini edant & de poculo ejus bi bant: I. quia discedunt ab institutione Christi, qui non uni & alteri, sed omnibus conjunctim dixit; Accipite, edite, bibite ex hoc QMNES.
II. Quia qui ex omnium fidelium communi sancto epulo propriam quorundam coenam faciunt, graviter ab Apostolo reprehem duntur, sic ut praecise neget, eos Coenam Domini celebrare, 1. CorII. v. 20, 21. Quum igitur convenitis eodem loci, hoc non est Dominicam Coenam edere. Nam unus quisque propriam coenam praeoccupat in vescendo: & hic quidem esurit, ille vero ebrius est.
III. Quia Ecclesiam Dei contemnunt & pudefaciunt eos qui sunt inopes, quod superbiae adversus Deum indicium est, 1. Cor. 11. vers. 22.
IV. Quia publicam ac communem commemorationem & annunciationem mortis Christi, quae in usu Coenae Dominicae ab omnibus conjunctim fieri, juxta Christi mandatum, debet, quantum in se est impediunt. Ideo Paulus ad primam institutionem Coenae Dominicae eos revocat 1. Corint. 11. v. 23, 24, 25, 26.
VII. Quia seipsos non explorant ut decet, 1. Cor. 11. 28. Nam si seipsos explorarent, alios a communione sua non excluderent. Fide: enim vera quaerit omnium fidelium unionem
Nec minus male faciunt, qui nullam justam Deoque probatam ob causam ab usu Coenae Dominicae se ultro subducunt:
I. Quia contemnunt & nihili faciunt institutionem & mandatum CHRISTI, qui usum Cornae suae non liberum nobis reliquit, sed frequentationem ejus injunxit, 1. Corinth. capite undecimo, versicuo vigesimo-quinto & vigesimo-sexto II. Quia Ecclesiam Dei & communionem Sanctorum parvipendunt.
III. Quia fiunt rei corporis & sanguinis Domini. Nam non illi tantum fiunt rei corporis & sanguinis Christi, qui sacris symbolis corporis & sanguinis Christi abutuntur, sed etiam qui illis uti cum a iis fidelibus renuunt. Muto pejus faciunt, qui publice aut in privatis aedibus, Sacram Coenam administrant tantummodo uni homini, sive ex insolentia communionem cum aliis aversanti, & pro se solo singularem Coenam exigenti; sive domi suae aegrotanti, & dum recte valuit, Coenae Dominicae in publico coetu usum temere negligenti aut parum curantis
Omnium vero pessime faciunt sacrisiculi Papani, qui ex Coena Dominica, quae commune fidelium convivium est, privatam Missam? faciunt, hoc est, propriam unius. Nam sacrificuli Missatici sibi solis Eucharistiam parant, & corpus Christi, quod ajunt conficiunt: sibi solis, non Ecclesiae loquuntur: ipsi soli pane vescuntur, ipsi soli vinum bibunt, non communicant de illo cum fidelibus praesentibus, sed illis duntaxat monstrant: & volunt ut humi provoluti & pectus tunden: tes, Sacramentum latria soli Deo debita adorent, ac spectatores histrioniae suae, & vere Scenae Missalis esse sinunt, & sine manducatione banis & bibitione vini Domini domum dimittunt. Qua de re etiam DURANDUS in rationali divinorum officiorum libr. 4. in hunc modum loquitur: Olim fideles omnes qualibet die cum Sacerdote corpori & sanguini Christi communicabant, sed hodie Sacerdos ipse omnes partes hostiae comedit. Ac licet in Missa adstantes tantum spectaverint quid sacrificulus egerit, ipsi autem de pane Domini nihil ederint, de vino Domini nmhil biberint: tamen negare audent sacrificuli. Missatales esse privatas, hoc est, proprias unius eas celebrantis, qui omnia sibi solus reservat, nec aliquid adstantibus distribuit. Tum Missas alias dicit Missale Romanum esse pro defunctis, imo pro uno, veluti, p defuncto Episcopo, pro defuncto Sacerdote, pro uno defuncto, pro una defuncta, pro patre & matre, pro constituto in carcere, pro Papa&c. Et nonne singulis diebus etiam sacerdos & puer in angulo aliquo empli Missam perficiunt soli? & indignantur Papani, ab Evangelicis appellari privatas Missas, quae revera tales sunt? Publicas esse ajunt quia celebrantur in loco publico, quamvis saepe unico puero tantum seu aedituo & vetula aliqua, seu coqua aut concubina praesente. Atqui lla demum Missa est vere publica, in qua universi aut plerique omnes. praesentes de pane & vino participant; communio enim non est uniis, sed plurium: sicut Scena Missalis (sic enim verius appellatur quam Coena Dominica) in qua Sacerdos qui conficit, ut loquuntur, solus comedit, solus bibit, contra omnem veritatem nominetur COMMUNIO, quum omni careat communione.
Haec de subjectis Coenae Dominicae. ADJUNCTA Coenae Dominicae deinceps sunt exponenda; cujusmodi sunt, tempus, praeparatio ad salutarem ejus usum, charitas, frequens iteratio, &c.
Instituta est a Domino nostro Iesu Christo ea nocte qua proditu est Judaeis a Juda perfido discipulo, 1. Cor. 11. 23. absoluto esu agne Paschalis, Matth. 26. 26. quod tempus non temere, sed certo consilio institutioni novi epuli quod esui agni Paschalis succederet, destinatur fuit.
Voluit Christus hac temporis citcumstantia indicare, quemadmodum observanda fuit illa nox qua populus Israeliticus primum Pascha peregit & ex AEgypto eductus est, sicut legitur Exod. capite duodecimo, versiculo quadragesimo-secundo: Nox plurimum observanda est Iehovae, qua eduxit eos e terra EEgypti: haec est illa nox Iehovae plurimum observanda omnibus Israelitis per aetates suas: ita obserandam esse etiam hanc noctem quam prima Coena Christiana celebrata est & Christus veritatem liberationis populi Dei ex servitute diabolica praestare coepi¬
II. Voluit demonstrare consummationem & abrogationem omnium Sacramentorum veteris Testamenti, adeoque ipsius agni Paschalis quem antea cum discipulis mandicaverat
III. Voluit Coenam suam tanto magis nobis commendatam esse, ut ci nihil addamus; nihil adimamus, sed religiose eam, sicut tradita est a Domino, in omnibs. observemus, quod mox prodendus & pro nobis moriturus eam instituit: sicut commendatissima esse solent, quae ab amicis seu parentibus morituris instituuntur, veluti testamenta & ultimae voluntates. Ac proinde cum in hac Coena ultimam voluntatem suam nobis testatam reddiderit de communione bonorum quae in ipso consequimur, non minus religioso studio eam omnibs in clausulis observare nos decet, quam filii morigeri sui patris altimam voluntatem observant. Viderint igitur quid olim responsuri sint Christo pseudoepiscopi Papani qui ultimam ejus morituri voluntatem tot modis corruperunt, tum sensum ejus pervertendo, tum aliquot partib. eam mutilando, velut fractione panis, & poculo Domini quod faicis quos vocant praebere recusant, tum in Musis privatis omnem communionem populi tollendo, tum sacramentum toum in alium plane usum quam a Christo institutum fuit, transmucando
Voluit Coenam hanc ineffabilis amoris sui erga nos perpetuum monimentum esse, eo quod a passuro & morituro pro nobis instituta: ac proinde amorem Christi erga nos cognoscere, & nostrum vicissim erga illum declarate nos decet. Ile autem a nobis nocte celebretur, necessarium non est; quia tempjoris circumstantia, sicut & accubitus, vestitus, certus numerus communicartium, materia poculi, non continent mysterium aliquodi nejue sunt partes substantiales Sacramenti: neque mandatum Christiexpressum habent: non enim dixit Christus: Hoc facite coenati, se dentes aut stantes, aut tot numero: Itaque in temporis circumstantia observanda in Coenae Dominicae celebratione non est Ecclesia Christiana obligata. Quae autem Christus expresse mandavit ea omittere vel mutare vel corrumpere nefas: & quae prohibuit, ea facere est impium
Veteres quidem jejunii maxime tempore, quia totum diem pro cibus, concionibus & hymnis sacris impendebant, sub noctem Coenam Domini celebrabant: & Augustini tempore in multis Ecclesiis in Africa, ut ipse refert, die Jovis ante Pascha, ut magis Christi actio referretur, noctu atque post Coenam Eucharistia fidelibus dabatur Sed haec consuetudo sublata est per sextant Synodum Oecumenicam quae Constaatinopoli in Trullo habita. Matutino autem tempore Eucharistiam distribuere commodius esse observatum. I. quia facilius est matutino tempore coetum sacrum habere, quum procedente die multa negotia incidant, quibus homines a sacris abducuntur. II. quia matutino tempore magis sobrii sumus, & mentem rebus divinis percipiendis magis idoneam & attentiorem habemus
Insuper Coena Domini alicubi quotidie, alicubi certis dierum in tervallis in mensa Daminica praepatabatur & de mensa Dominici sumebatur, etiam tempore Chrysostomi ut liquet ex homilia sexage sima-prima ad populum: & tempore Augustini, ut videre est tractatu 26. in Johannem. Unde Christus quotidie immolari dicebatur, si cut Augustinus Bonifacio scribit, secundo tomo, epistolam vicesima. pertia: Nonne semel immolatus est Christus in seipso, & tamen in Sacramento non solum per omnes Paschae solennitates, sed omni die populis immolatur, nec utique mentitur qui interrogatus, eum responderit immolari? Si enim Sacramenta quandam similitudinem earum rerum quarum sacramenta sunt non haberent, omnino sacramenta non essent. Ehac autem similitudine tlerunque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis. Christi corpus Christi est, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita sacramentum fidei fides est. Et certe Coena Dominica est illud ipsum sacrificium quod Christus obtulit, sicut panis est illud ipsum corpus quod Christus tradidit pro nobis, verum sacramentaliter utrumque, quia Sacramenta habent quandam similitudinem earum rerum quarum Sacramenta sunt. Haec de tempore Coenae Dominicae tum institutae, tum cele¬
lutarem eius usum. Antecedere debet Christiana praeparatio fidelis hominis, ante usum Sacrae Coenae. Cavendum enim ne anima sordida ad mensam omini accedamus, ne sordidis vestibus ad nuptias Filii magni illius Regis veniamus; ut ne destituti veste nuptiali, jussu Regis in tenepras exteriores ejiciamur.
Praeparatio interna, spiritualis est, quae consistit in recta cognitione dignitatis vel indignitatis utentium pane & vino Domini, & probatione sui ipsius, meditatione attenta beneficiorum Christi & seria invocatione Dei,
Dignitas & indignitas accedentium ad Sacram Coenam, & utriusque effectus, est duplex; vel personae, vel tractationis.
Dignitas personae, est fides, seu imputata per fidem justitia Christi, quam quicunque habent, digni sunt convivae Christi, & sumunt hanc escam ad salutem aeternam.
Indignitas personae, est infidelitas, quam laborantes indigni sunt hac mensa, & sumunt sibi judicium & damnationem aeternam.
Dignitas tractationis, est vera reverentia, interna & externa, ignoscentia, dilectio, seria peccatorum deploratio & resipiscentia, medita tio beneficiorum Christi, discretio corporis Domini & gratiatum actio, & vitatio scandalorum omnium. Eaque locum habet in solis fidelibus.
Ergo digne manducant panem & bibunt poculum Domini, non qui omni peccato carent, quales nulli sunt in terra, & omnes natura sumus indigni tanto beneficio & non idonei ad haec mysteria percipienda: sed 1. qui indignitatem suam nativam agnoscunt & deplorant & e contrario dignitate Christi nituntur. 2. qui corda habem tes fomelica & sitientia Dei gratiam, confugiunt ad Christum tanquam unicum promum & condum panis vitae & fontem potus vitae: & hujus fiducia eriguntur, firmaque assensione statuunt, se propter Christum a Deo in gratiam recipi & bonorum in Evangelio promissorum compotem fieri, videlicet communionis corporis & sanguinis Christi participatione meriti & efficaciae ipsius, justitiae per fidem imputncae, teissionis peccatorum, renovationis per Speritum Sanctum & vita: aeternae. 3. quibus firmum est propositum & serium constaneque studium obediendi Deo tota vita, omnibus que actionibus internis & externis: ac proinde charitatem erga Deum; & proximuni habent atque exercent, omnia sua cogitata, dicta atqui facta ad Dei,aloriam daigunt: tum iras, inimicitias & odia remit tunt, ut praecigitur Hatth. 5. v. 24. Omitte munus tuum corum nita ri, & abi: primum reconcilintor fratrituo, & tunc ubi veneris effer munus tuum: proximos suos juvant & pro eis ad exemplum Christi,
se impendere parati sunt. 4. qui missione Filii Dei in carnem, obedi entiam & satisfactionem ejus plenissimam in vita & in morte ejus. redemtionisque beneficium totum gratis animis recolunt & pro eo Deo gratias agunt. 5. qui confessionem nominis Christi libere & intrepide edunt, sic ut promti sint ac non dubitent, si necesse sit, mori& vitam suam profundere pro Christo qui pro ipsis mori & sanguit nem suum pretiosum profundere dignatus est,
Proinde fideles, propter peccatum originale in quo concepti & nai sunt, & propter lapsus priores, usum sacrae Coenae refugere non de bent, si modo serio resipiscant: quia ipsis ideo hoc tantum pignus: Deo datur, ut fides de remissione peccatorum velut ignis in cinere opitus accendatur, confirmetur, alatur, augeatur & usque ad finem perseveret: & mens reconciliata Deo & de reconciliatione cum Deo. per usum Sacrae Coenae confirmata rursus eum invocet & ei in postetum bonam conscientia serviat
Indignitas tractationis, est irreverentia seu irreligiosa tractatiooenae Dominicae. Ea semper quidem in personas indignas, aliquando tamen etiam in convivas dignos cadit.
Ideo duplex est: alia in impiis, alia in piis. Indignitas tractationis in impiis, est privatio & absentia verae reverentiae internae & externae, ignoscentiae, dilectionis; seriae peccatorum deplorationis & resipiscentiae, meditationis beneficiorum Christi & gratiarum actionis, discretionis corporis Domini, & vitationis scanlalorum omnium.
Indignitas tractationis in piis, est negligentia & frigidior sensus in xploratione sui. Et si enim pii revera edunt panem Domini & panem Dominum, ac proinde edunt salutem aeternam, immunes a judicio aeterno: ta men irreverenter accedentes ad mensam Domini, id est, negligentiis & frigidius se explorantes, edunt sibi judicium temporale, hoc est, offendunt Deum, & castigationibus variis in hac vita revocantur ad emendationem horum peccatorum, eo quod non discernant corpus, Domini, id est, non habeant eam illius rationem quam debebant. Ita, Paulus Corinthios irreverenter accedentes ad mensam Domini, etiam aliquos vere conversos, terret comminatione poenae temporalis & tamen rursus erigit consolatione 1. Cor. 11. v. 30, 31, 32.
Nam etiam fideles saepe peccant hoc genere negligentiae & securitatis: & licet salus eorum aeterna non fit irrita, tamen in hac vitadupliciter castigantur. Docet hoc Apostolus diserte cum Corinthios irreligiosa tractatione Coenae Domini, sive affectibus, sive ignorantia peccantes, tamen appellat fratres, & eos dicit castigari a Dominomorbis & morte temporali, propter hanc culpam: ne cum hoc mundo condemnentur. I. Cor. 11. 30, 31, 32. sicut 1. Cor. 3. v. 12. dicit, exstruentes foenum & stipulam super fundamentum, quod est Christus, servandos quidem esse, ita tamen ut per ignem
Hujus indignitatis est quidem aliquid in omnibus fidelibus, sed in aliis plus, in aliis minus: & habentibus studium eam vitandi, & retinendi bonam conscientiam condonatur propter Christum
Ideoque requiritur exploratio utriusque dignitatis: ut non modo aeternam, sed etiam temporariam DEIIram & poenam effugiamus I. Cor. 11. v. 28.
mini. Probatio seu examen suipsius duabus rebus constat: prima, est an sis in fide, an intelligas articulos fidei, promissionem Evangelii, & doctrinam de Sacramentis. Hic Lydius lapis est symbolum Apostolicum, seu doctrina Evangelii. Hic eximenda est populo opinio, qua multi imbuti sunt, qui arreptis tribus verbis, Hoc EST CORIUS, MEUM, opinantur non esse necessarium diligentius naturam Sacramentorum scrutari, se simpliciter credere velle. At hoc non est credere, sed errare, & quidem obstinate errare, si constituisti, te nolle quic quam discere, te nolle in veritatis cognitione proficere. Si recte credere vis, intelligas oportet quid credas: nam fides est certa notitia. Quem enim fructum percipient ex usu Sacramentorum ii, qui natutam & usum eorum nunquam recte didicerunt?
Altera probationis pars versatur in exploranda vita. Hic Lydius lapis est Decalogus, hoc est, explorandum qualis fuerit vita tua, quam a Lege Dei aliena, qualis debobat esse: an praestiteris quae Deo in baptismo promisisti, an Deum supra omnia diligas, & proximum sicut teipsum, hoc est, an facias, & deinceps facturus sis quae Deus praecepit, & fugias atque fugiturus sis quae Deus probibet: an habeas firmum propositum emendandi vitam, & instituendi eam secundum verbum; Dei. Si qui talem inclinationem sentiunt, hortandi, ut ad Sacram coenam eant. Reliqui, qui neque intelligunt doctrinam promissionis Evangelii & Sacrameniorum, nec cupiunt vitam emendare, sed animum habent perseverandi in delictis, dehortandi, ne adeant Sacram Coenam, ne sibiipsis judicium manducent
Praeter probationem sui ipsius necessaria est beneficiorum Christi attenta meditatio, ut per illam anima excitetur ad invocationem Dei seriam & ex intimo affectu proficiscentem, quam exoretur a Deo peccatorum temissio vera resipiscentia, gubernatio per Spiritum Sanctum, salutaris usus Coenae Dominicae, & perseverantia in communione Christi.
Dominicae. Externa praeparatio, est quae consistit in lectione Sacrae Scripturae; & scriptorum utilium de Sacramentis & in specie de Coena Domini: in auscultatione concionis proparascevastitae, seu praepatatoriae, in externa confessione & detestatione peccatorum admissorum, in externa precatione pro remissione peccatorum & pro salutari ac digne usu Coenae Dominicae, in jejunio, in morum externorum conformatione ad decentem gravitatem & modestiam, in reconciliatione quaetenda cum aliis, in usurpatione honesti vestitus, & si quae sunt alia a quibus cavendum fidelibus ne scandalum praebeant. Ita tamen externa praepatatio requititur, ut tamen interna principatum obtineat.
Praepatatio utraque est necessaria. Nam si fideles in Veteri Te stamento, ut sacrificiorum participes essent, continentia utebantur & psemper expiabantur; si de agno Paschali non comedebant nisi purificati: quanto magis nos Christianos cum animae sinceritate & puritate ad corporis & sanguinis CHRISTI participationem venire necesse est.
Conjuncta esse debet cum Coenae Dominicae usu charitas erga DEUM, declarata precatione ad Deum, conmemoratione mortis Christi, & gratiarum actione ad Deum, sicut hymnum cecinerunt discipul Christi absoluta coena, Marc. 14. versic. 26. Simul charitas erga alios fideles, tum divites, tum in primis pauperes, quae declaranda est, primo illorum justa aestimatione & voluntatia communione cum illis
I. Quia omnes sideles sunt fratres, habentes eundem Patrem Deum, cohaeredes Christi fratris primogeniti, participes ejusdem Spiritus, haeredes eorundem bonorum a Deo Patre oblatorum & dam dorum, priori ad Corinth. vndecimo, versiculo trigesimotertio. Itaque fratres mei, &c.
I. Quia Coena Domini est vinculum societatis & communionis fidelium, sic ut renovandae, firmandaeque societatis & communionis. causa conveniatur priori ad Cor. vndecimo, v. trigesimotertio. quum convenitis ad vescendum.
III. Quia charitas talis praecipitur fidelibus Coena Domini utentibus, priori ad Corinth. vndecimo v. tertio. alius alium exspectate.
Secundo declaranda est charitas liberali erga pauperes eleemosynam: Hinc Agapae, id est, convivia, quibus ditiores testificandae charitatis Christianae causa excipiebant eos maxime qui pauperiores erant, eodem in loco eodemque tempore quo Coena Domini celebrabatur diu & quidem laudabiliter autoribus ipsis Apostolis, in Ecclesiis primitivis usurpatae fuerunt, donec Corinthi propter abusum tollenda, Paulus Apostolus censuit, 1. Corinth. 11. 21. 22. UVnusquisque propriam coenam praeoccupat in vescendo: & hic quidem esurit, ille vero ebrius est Enimvero num domos non habetis ad edendum & bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis, & pudefacitis eos qui non habent? Quid vobis dicam?laudabo vos? in hoc non laudo. Qualis ratio Agapes Christians fuerit exponit Tertullianus in Apologetico adversus Gentes capite trigesimonono: Coena nostra de nomine rationem sui ostendit: vocatur enim αγατη, id est quod dilectio penes Graecos est. Quantiscunque sumptibus constet, lucrum est pietatis nomine facere sumtum: siquidem inopes quo- refrigerio isto iuvamus, non qua penes vos para siti affectant, ad gloriam famulandae libertatis, sub autoramento ventris inter contumelias saginandi, sed qua penes Deum maior est contemplatio mediocrium. Si hone sta causa est convivii, reliquum ordinem disciplinae de causa aestimate, quid sit de religionis officio: nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit: non prius discumbitur quam oratio ad Deum praegustetur: editur quantum farientes cupiunt: bibitur quantum pudicis est utile: ita saturantur, ut. qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse: ita fabulantur, ut qui sciant Dominum audire. Post aquam manualem & lumina, ut quisque de Scripturis Sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere: hinc probatur quomodo biberit. Aeque oratio convivium dirimit: indo disceditur non in catervas caesionum, neque in classes discursationum, nec in eruptiones lasciviarum, sed ad eandem curam modestiae & pudicitiae, ut qui non tam coenam coenaverim, quam disciplinam?
Liberalis eleemosynarum contributio mansit in Eucharistiae administratione etiam post Apostolorum tempora, ut commemorat Iustinus Martyr Apologia secunda pro Christianis ad Antoninum Pium Imperatorem pagina septuagesimaseptima. Caeterum (inquit) qui cpiosiores sunt & volunt, pro arbitrio quisque suo quod visum est contribuunt: & quod ita colligitur, apud Praepositum (id est. Episcopum seu Pasto rem Ecclesiae) deponitur: atque inde ille opitulatur pupillis & viduis, & his qui propter morbum aut aliquam aliam causam egent, quique in vinculis sunt, & peregre advenientibus hospitibus: & ut simpliciter dicam, indigentium is omnium curator est:
Coena Domini nobis frequenter utendum, ut rationes istae ostenlunt I. Quia ad eius frequentem usum nos Christus tam benigne mandato suo invitat. I. Cor. 11. 25. Hoc facite quotiescunque biberitis ad mei recordationem,
II. Quia memoria Christi frequenter iteranda: at Coena Domine est memoria Christi. Certe per eius frequentem usum testamur nos frequenter recordati Christi, vitam serio quaerere in Jesu CHRISTO Nam non temere dictum a Christo, Hoc facite ad mei commemoratio. nem. Luc. 22 v. 19.
III. Quia ea nobis tanto magis confirmat & obsignat durationem & continuationem foederis gratiae, quanto frequentius ea utimur.
Non leviter ergo peccant, qui temporis & moris, non pietatis studio ducti, Coena Domini utuntur; veluti qui tantum in magnis festis aut etiam tantum Paschatis tempore ad mensam Domini accedunt: Quos graviter reprehendit Chrysostomus homilia septuagesima ad populum Antiochenum. Nec minus illi peccant, qui quum uti possent Sacra Coena spectantes eam abstinent: quos reprehendit ibidem Chiysostomus & objectiones illorum praeoccupat ac refellit: Non es hostia dignus, vel communione, igitur nec oratione. Adstantem audis praeconem, atque dicentem: Quotquot estis in poenitentia omnes orate. Quicunque non participes fiunt, in poenitentia sunt. Quid stas, si es in poenitentia? sumere non debes: qui namque non communicat, est ex poenitentibus. Curi itaque dicit: Abite qui non potestis orare? Tu vero stas impudens: At ex his non es, sed ex his, qui possunt esse participes, & nihil curas, aumagnum opus censes. Considera, quaeso, mensa regalis est apposita, angeli mensa ministrantes, ipse rex adest, & tu adstas oscitans. Sordescunt tibi vestimenta, & nihil est tibi curae. At pura sunt, igitur adora, & communica. Per singulos dies venit discumbentes visurus, omnes alloquitur. Et nunc in conscientia dicet: socii, quomodo adestis hic, non haeventes vestem nuptialem? Non dixit: Quare discubuisti? sed anti reclinationem & ingressum semetipsum indignum esse fatetur. Non enim dixit: Quare recubuistis? sed quid intrasti? Haec etiam nunc nobis omnibus loquitur, impudenter & procaciter adstantibus. Omnis enim qui mysteriorum participio non fruitur, impudens & procax est, sie adstat. Propterea qui sunt in peccatis, priores eiiciuntur. Sicut enim ad mensam veniente Domino, servos qui Dominum offenderunt, adesse non oportet, sed procul arcentur: ita scilicet & hic dum profertur sacrificiam, & Christus immolatur, & ovis dominica: quum audieris, oremus omnes communiter: quum vela videris retrahi, tunc superne caelum aperiri cogica, & angelos descendere. Sicut itaque prophanorum fas est adesse neminem ita nec ullum sacratorum quidem ac sordidorum. Dic mihi, si quis in convivium vocatus, manus ablueret & mensa paratus adesset, postmodum nihil gustaret, non afficit contumelia vocantem? Nonne melius huiusmodi nec venisse? Ita scilicet & tu, venisti, cecinisti Deo laudem, cum omnibs es confessus de dignis esse, cum indignis non secedendo: quomodo mansisti. neque participas de mensa? Indignus sum, inquit, igitur & illa quae per preces sit communione. Insuper pro Coena Domini ut illius sinceritate & integritate retineant, omnia dura & hortenda perpeti parati esse debent Christiani, & omnes abusus corruptelasque eius procul pellere, exemplo Pauli 1. Cor. 10. & 11.
Adhaec eadem observari religiose usque ad finem mundi, nec alia forma cultus Dei, aut alia ratio Sacramentorum exspectari debet usque ad gloriosum illum adventum Christi ad iudicium vivorum & mortuorum. Hoc Paulus docet, cum ait 1. Cor. 11. v. 26. Quotiescunque enim ederitis panem hunc, & poculum hoc biberitis, mortem Domini annunciabitis usquequo venerit,
APatribus & maxime a Chrysostomo dicitur esse tremendum mysterium, horrendum sacrificium: quia cum vero timore Dei tractari debet. & usurpari, ne indigne tractetur & usurpetur, ne pro vita iudicium manlucetur & bibatur: & quia infidelib. & hypocritis est horrori & terrori. Fidelib. autem & defoecatis animis non est horrori, sed honori. Dicunt Patres Coenam Domini ipsis Angelis sanctis esse venerandam, qui es assistut: nam Angeli sancti adsunt piorum coetib. 1. Cor. 11. 10. 1. Pet. 1. 12.
Tum haec Coena est spirituale epuum, non corporale, non carnales Dicit quide Chrysost. homilia 6y ad populum, Christum se nobis praebere non solum videndum, sed etiam palpandum & comededum, nos carni dentes infigere & complicari; Et Cypr. ad Cornel. Papam de cardin. operibus Christi, tract. 11. qui est de Coena Domini, ait quod sanguinem Christi sugimus: sed spiritualiter haec intelligenda sunt & mystice, quia de corpore & sanguine Christi dicuntur Sacramentaliter quaecunque roprie pani & vino Domini competunt, ad commendanda fidelibus Sacramenta & exprimendum clarius eorum usum. Corpori Christi Sacramentali, id est, pani, qui est Sacramentum corporis Christi, dentes infigimus: & sanguinem Christi Sacramentalem, id est, vinum, quod est Sacramentum sanguinis Christi, ore corporis sugimus Quod vero rem Sacramenti, id est, ipsum corpus & ipsum sanguinem Christi attinet, proprie spiritualiter, corde non ore corporis accipitur, quum non ventris, sed mentis sit alimonia, intellectu ruminanda & fide digerenda. Ut August. nono tomo tract. 26. in Johannem: Si quis manducaverit de hoc pane, non morietur. Sed qui pertinet ad virtutem Sacramenti, non qui pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris, qui manducat in corde, non qui premit dente. Item decimo tomo sermone tricesimotertio de verbis Domini: Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Nolite parare fauces, sed cor: inde commendata est ista Coena. Ecce credimus in Christum, quum fide accipimus: in accipiendo novimus, quid cogitemus: modicum accipimus, & in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur pascit. Et Cyprian. tract. paulo antecitato de Coena Domini: Panis, inquit, iste communis in carnem & saquinem mutatus (id est, ex communi pane factus Sacramentum carnis. & sanguinis;, non enim substantiae, sed finis & usus mutatio ex natural in Sacramentalem, ex communi in sanctum intelligitur) procurat vitam & incrementum corporibus: ideoque ex consueto rerum effectu fide: nostrae adiuta infirmitas, sensibili argumento edecta est visibilibus Sacramentis inesse vitae aternae effectum, & non tam corporali, quam spiritali transitione Christi nos uniri
Praeterea Coena Domini est sanctum convivium, non prophanum, non commune, quatenus commune opponitur sancto, (Hebraei enim commune vocant id quod est prophanum, cuius usus est vulgaris, quod promiscuo usu velut inquinatum est;) etsi Coena Domini sit ebulum plurium fidelium commune, quatenus commune opponitur? proprio: nam Coena Domini non debet ab uno solo celebrari & usurpari sive publico loco & coetu, sive intra privatos parietes & privato coetu. Coenam vero Domini esse sanctum convivium, liquet
I. Quia illius autor, summus praeses & Magister seu convivator, id est, qui nos invitat & convivas habet, qui nos hoc convivio excipit, est sanctus ille sanctorum, Dominus noster Jesus Christus. II Quia cibus & potus qui in ea apponitur est sanctus, sive panem & & vinum spectes quae sancta Sacramenta sunt, sive corpus & sangulnem Christi, quae sanctissimae res signatae sunt,
III. Quia convivas sanctos & strenuos, non prophanos, non hypocritas Christus habere vult & requirit: sicut in Ecclesiis Graecis cum Sacrae Coenae communicandum erat, prius clamabat praeco, αγια τοῆς ἄγιοις, Sancta Sanctis, id est, si quis non est sanctus, non accedat, ut legere est in Chrysostomi homilia 61. ad populum. Non dicebat prae co, si quis est a peccatis purus accedat; ita enim nullus hominum accedere deberet, quia nullus hominum est a peccatis purus: sed sanctis, id est, illis quorum corda fide purificata & per Spiritum regenerationis sanctificata sunt, destinata sunt sancta, id est, tum symbola, tum re tymbolis significatae. Nam panis & vinum Domini sanctis destinata sunt & corpus ac sanguis Christi solis sanctis ac vere credentibus in Christum conferuntur IV. Quia modus quo celebratur & peragitur sanctus est, de quo supra V. Quia finis cuius gratia celebratur sanctus est, de quo itidem supra¬
VI. Quia effecta eius sancta sunt. Facit enim nos unum cum Christo & sanctitatis eius justitiaeque nos participes efficit. Corpus Christi nos in se mutat: & sanguis Christi floridam nobis reddit regiam imaginem & decus indelebile, animae generositatem tabesceret non permittit, eam itrigans jugiter & nutriens, daemonas pellit & procul esse facit. Hujus cibi & potus communione spiritualis fames & si tis expletur, mens exhilaratur, vegetatur & fortis redditur noster anmus, & tanquam leonis gene sus, factus diabolo terribilis. Tum mer tis pastus huiusmodi & instauratio in corpus redundat, idque vitae felis cis & aeternae capax reddit atque indies ea ratione instrumentum spiritus Sancti efficit magis idoneum ad opera Dei sancta & incorrupte praestanda. Breviter, Coena Dominica ad totius hominis vitam salutemque proficit, & animam a corporalium rerum desiderio abstractam ad intuitum & fruitionem rerum invisibilium informat
Amplius Coena Domini semper est vera Coena Domini quantum n se, a parte instituentis Dei & ex vero destinatoque suo fine: etiamsi incredulis, improbis, indignis non sit vera Coena Domini ipsorum vitio & culpa: ideo increduli, improbi, indigni externa signa sine communione corporis & sanguinis Christi accipiunt. Sacramenta sunt vera propter Deum, cuius sunt, ut ex Augustino dicitur de Consecr. dist. 2. infidelib. aute, qui eorum institutionem debito modo non observant & ad finem destinatum ea non referunt, vera Sacramenta non sunt, nec hoc in illis efficiunt, quod figurant: Sicut Baptismus, quantum i1 se est, etiam quo Simon Magus tinctus est, verus Baptismus fuit respoctu Dei, qui nihil falsum, nihil fictum offert: sed ipsi Simoni Mago verus, hoc est, lavacrum regenerationis, indumentum Christi, (sicut S.Si Baptismum, qualis ex divinae institutionis pacto in se est, definit) non fuit, quia condemnationem pro saaute accepit. Vere fidelib. autem & dignis Sacra Coena utentibus est vera Coena Domini omni respectu & ratione & quoad Deum finemque ejus, & quo ad effectum, quia hoc esficit in eis quod significat & promissionem gratiae, cujus est signum, eit obsignat, & hoc interius est in veritate, quod esse creditur fidei virtutes
Eadem per se semper bona est: malis tamen non bona, sed mala & noxia sit per accidens quod signa visibilia attinet: sic ut Coena quae bonis vita ac salus est, improbis & indignis, mors sit & non vita, quia ut ipsi falsisunt & ficti Christiani, ita Christum putant esse mendacem & flictum Eadem semper est rata atque efficax in vere fidelib. tum quoad symbola sacra tum quoad res signatas: Nam panis & vinum sunt illis Saramenta corporis & sanguinis Christi: & corpus atque sanguis Christi sunt illis cibus & caus: vitae aeternae. In infidelib. autem Coena Domini nec rata est, neque efficax: Nam symbola Sacra illis non sunt Sacramenta, illis nihil obsignant: corpus vero & sanguinem Christi non accipiunt, quae si acciperent, in aeternum viverent. Caro enim & sanguis Christi omnibus vita sunt & efficacia sunt in iis qui illorum participes sunt per fidem
dissentanea. Coenae Dominicae e diametro adversatur Missa Papana, sic ut Missa Papistica non sit Coena Dominica: quod sequentia argumenta evincunt.
I. Coenae Dominicae & nomen & res ipsa traditur in Scriptura Sacra, ut vel: ndecimum caput primae epistolae Pauli ad Corinthios docet: Missae Pacisticae nec nomen nec res in Scriptura divinitus inspirata reperitur. Quod si quid e Scripturis Canoni Missae inseritur, id ad Coenam Domini, non ad Missam pertinet.
II. Coena Dominica in usu Apostolorum & primitivae Ecclesiae fuit, ut Acta Apostol, ca testantur cap. 20. 7. ubi refertur, primo diehebdomadis congregatos fuisse discipulos ad frangedum panem: item decimum & undecimum caput primae ad Corinthio:: Missa autem Papana in Apostolorum usu fundamentum nullum habet. Quae Missa cribuuntur D Jacobo, Marco, Andreae. Petro, sunt supposititiae
III. Coena Dominica a Christo Domino est instituta, ut legitur Matthaei 26. v 26. & seq. Marc. 14, 22, 23, 24. Luc. 22. 19, 201. Cor1I. v. 23, 24, 25. Missa Papistica autem a Christo instituta non est, etii verba Christi, sed depravata Canoni Missae sint infarcta praeter scopum Christ:: sed a diversis Pontificibus Romanis, instar centonis ex pluribus veluti pannis diversorum colorum est consuta.
V. Coena Dominica, si externam materiam spectes, consta: vero ane & vero vino, ut veris signis veri corporis & sangninis Christi. Missa autem tollit panem & vinum, dum substantia coraus muta. ius in substantiam corporis & sanguinis Christi: transformat signum in remsignatam: evertit Sacramentorum naturam, quae non patitur abolere signorum substantiam Coenae Dominicae materia externa est tantum panis & vinum: at in Missa additur aqua, quasi Christus imperfectum Sacramentum instituisset.
V. Coenae Domihicae celebratio longe alia est quam Missae. Nam in celebratione Coenae Dominicae fiunt illa quae Christus eam instituens fecit & facerejussit. Postquam Ecclesiae Pastor explanatione verbi Dei & invocatione nominis ejus & perspicua omnibus declaratione mysterii Coenae Dominicae populum praepatavit, panem Domini acceptum cum gratiarum actione frangit & dat communicantibus, qui tum accipiunt & comedunt: poculum gratiarum actionis porrigi communicantibus omnibus, qui omnes ex eo bibunt vinum Domini: & haec fiunt cum recordatione Christi & annunciatione mortis ejus, & gratiarum actione ad Deum & quidem omnia lingua illa quam communicantes intelligunt. Missae vero qualis est forma? qualis ceebratio? In illa unus homo vestitu indutus Scenae prophanae potius quam Coenae sanctae convenienti agit, dicit, legit, murmurat imo tantum & gesticulatur: ex gestu quomodo intelligendus qui non ex loquela? Spectatoribus minus quam Mimus, auditoribus plus quam Barbarus, neminem proinde aedificaturus. Comedit idem & bibit. nemine communicante ipsi, plane solus, quanquam perpetuo loquitur ut plures, & in postcommunione gratias agit Deo, ac si non solus ipse, sed omnes spectatores edissent & bibissent. Ritus servandus in celebratione Missae operosus & Scenicus prolixe describitur in secunda sectione Missalis Romani quod ex decreto Concilii Tridentini restitutum & Pii V. Pontificis Romani jussu editum & Antuerpiae in quarto excusum in officina Plantiniana apud Johannem Moretum Anno 15n8. Summa haec est: Missam sacerdos missaticus rasus vertice, vestitu veluti Comico indutus, apud altare idolis plenum, variis gestibus ac motibus corporis celebrat. Nunc enim rectus est, nunc in curvus: nunc se in arbem versat, quandoque in medio orbe subsistit. saepe stat, nonnunquam tard: inambulat: brachiis modo passis, mode contractis, nunc sublatis, nunc depressis gesticulatur: digitis vero, indesignandis crucibus perpetuo occupatis micat: saepe apud se tacite murmurat, nunc alios (quos tamen ne adspectu quide dignatur) alta voceconpellat: aliquoties in pane & calice inhalat, & corpe Christi, ut loquutur, conficit: aliquando etiam clausis oculis dorinientem repraesentat. rursus expergiscitur: alta deinde suspiria ducit, pectus pugno ferit, & continuo in cantum clarissimum erumpit: hostiam, quam vocant, inaltum elevat, ut a populo humi strato, & pectus subinde tundente tanquam Numen adoretur: mox reponit; eandem in tres partes dividit, ut nam comedit, alteram in calicem demergit, retinet tertiam: patellam deauratam aversus exteso brachio populo demonstrat, admovet eam fronti atque pectori: deosculatur nunc altate, nunc imagunculam metallo inclusam, & alia multa instar comoedi agit, populo interea quiod. Missator agat solummodo spectante, & nec de pane Domini, nec de vino participante, &c.
VI. Coena Domini nobis testatur, nos perfecta remissionem omnium nostrorum peccatorum habere, propter unicum illud Christi sacrificium, quod psemet semel in cruce peregit: Tum etiam nos per S.S inseri Christoiuxta dicta: Panis est corpus Christi pro nobis traditum: poculum sangnis Christi pro nobis effusus in remissionem peccatorum. Hoc facite in mei recordationem: Mortem Domine annunciate donec veniat. Hebr. 7. v. 27. Id fecit semel, quum semetipsum obtulit. Heb. 9. v. 12. Per proprium sanguinem ingressus est semel sacrarium, aternam redemtionem nactus. Et v. 26. Alic quin oportuisset cum sape passum fuisse a iacto mundi fundameto: sed nunc semel in consummatione secu orum, ad peccatum per sui ipsius immolationem abolendum patefactus: st. Heb. 10. v. 10. Qua uoluntate sanctificati sumus per oblationem corporis I. su Christi semel factam. v. 14. Vnica enim oblatione consecravit in perpetuum eos, qui sanctificantus Et v. 22. Hic vero una pro peccatis oblata victima in perpetuum sedet 4 dextram Dei. Contra vero in Missa negatur. vivos & mortuos haberemissionem peccatorum propter unicam Christi passionem, nisie iamnum quotidie Christus pro ipsis a sacrificulis offeratur: imo in illa homines a sacrificio Christi abducti in Missae sacrificio retinentur, Sicenim habet Canon Missae pagina ducentes. quinta: Memento Domine famulorum famularumque tuarum: & omnium circumstantium, quo- rum tibi fides cognita est, & nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis, pro se, suisque omnibus: pro redem tione animarum suarum, pro spe salutis & incolumitatis suae, tibique reddunt sua vota aterno Deo vivo & vero. Et pagina ducentesima decinasexta: Placeat tibi sancta Trinitas, ob: equium servitutis meae, & prae sta: ut sacrificium quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique, & omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen VII. Coena Domini stabilit omnes articulos fidei: Missa omnes evertit, dum loco unius veri Dei in quem solum credendum est, intro ducit Deum panaceum: dum omnipotentiam Dei blasphemat, fingendo id per illam praestari, quod Deus praestare non vult, nempe ut unum idemque corpus sit simul pluribus in locis: dum sacrificulus dicitur creare corpus Christi: dum Christi vera humanitas negatur, adscensio item in coelum & sessio ad dextram Dei Patris: sacerdotium item & reditus ad indicium vivorum & mortuorum: quod necessario sit si panis & vinum transsubstantiantur in corpus & sanguinem Christi, si corpus latet corporaliter sub specie panis in terra, si manibus sacerdotis realiter gestatur & tractatur, si corpus Christi offertur Dei Patri ab alio quam ab ipso Christo, si aliud est sacrificium propitia torium pro peccatis nostris praeter sacrificium a Christo ipso ob latum
Coena Domini conservat in nobis & corroborat side & adfert consola; tionem spiritualem animab. nostris: at in Missa fingunt sacerdote opereo suo non tantum remissionem peccatorum impetrate, sed etiam beneficia corporalia, vt sanationem aegrotantium hominum, pecorum, equorum, boum, porcorum, id est; fingunt per Missam conferri bona; toto genere diuersa ab iis, quae in Evangelio promittuntur & sacramentis obsignantur.
IIX. Coena Domini est instituta a Christo pro viventibus adhuc in terra & praesentibus celebrationi ejus & annunciantibs mortem Domini: at in Missa fingunt sacrificuli se etiam absentibus, imo & mortuis & in purgatorio fictitio exsistentibus impetrate remissionem pec- catorum & redemtionem animarum
IX. In Coena Domini adoratur Christus sedens in coelis ad dexteram Dei Patris, ubi vult a nobis adorari: at in Missa adoratur reli giose corpus Christi sub specie panis, ita adoratio religiosa alligatur ad rem ad quam Christus ipse eam minime alligavit: imo panis religios e adoratur & in idolum convertitur.
Plura discrimina non addo: ex his plusquam manifestum est, Coenae Dominicae Missam e diametro adversari; ac proinde Missam non esse Coenam Dominicam.
Coena Domini non est verum, proprium ac reale sacrificium propitiatorium: multo minus Missa est sacrificium hujusmodi¬
Neque etiam Missa est applicatio efficaciae sacrificii Christi, quam fingitur facere sacrificulus missaticus vivis & mortuis, quia Christus ipse tanquam sacerdos aeternus applicat principaliter nobis effectus & & fructus sui sacrificii realiter & quotidie in propitiationem pro nostris peccatis, dum comparet coram vultu Dei pro nobis. Instrumentaliter vero ministri verbi applicant eos fidelibus per praedicationem. νe Evangelii & administrationem sacramentorum: tum unusquisque fi¬
delium ipsemet applicat sibi eos per fidem. Nam omnes vere fideles. sunt hac in parte sacerdotes, & ut Augustinus loquitur tomo quarto; in libro Expositionis in epistolam Pauli ad Romanos inchoatae pag octingentes. quadragesimasecunda Edit. Froben. 1528. holocaustum Dominicae passionis eo tempore offert quisque pro peccatis suis, quo ejusdem passionis fide dedicatur, & Christianorum fidelium nomine baptizatus imbuitur. Nos sumus omnes uncti Spiritu Christi ad repraesentandum quotidie Deo sacrificium filii ejus unici in ardore precumnostrarum, ex viva fide factarum.
Sacramentum non est res permanens extra usum a Christo praeceptum: quia Sacramenti forma extra usum non manet. Ergo panis extra usum, asservatus in ciborio, quod vocant circungestatus in pompa Persica, conclusus in pixide, &c. non est corpus Christi¬
I. quia ad animum communione Christi reficiendum a Christo instituta est, non ad ventrem pascendum implendumque 1. Cor. 11. 26.
II. Quia id vituperat Paulus in Corinthiis quod Coenam Domini in convivium corporale converterent, 1 Cor. 11. v. 20, 21.
III. Quia Christus per Paulum Apostolum prohibet Coenam Domini in convivium corporale transmutate, 1. Cor. 11. v. 34. Quod si qui- esurit, domi edat.
V. Quia Coena Dominica in convivium corporale versa, panis Domini indigne comeditur, & poculum Domini indigne bibitur, 1. Cor. 11. 27.
VI. Quia Coena Dominica versa in corporale convivium, maducan tes & bibentes rei fiunt corporis & sanguinis Christi, 1. Cor. 11. v 27.
VII. Quia Coena Dominica versa in corporale convivium manducantes & bibentes judicium sibi edunt & bibunt, non discernentes corpus Domini, I. Cor. 11. v. 29, 30.
Coena Domini non est medium reconciliationis cum Deo, seu opus per quod homo se reconciliet cum Deo: sicut male quidam loquutur Seomil nicu mit Gottuersusnenscum significat, se velle uti sacra coena, aut quum dicut, Sch hab mith mit Gottverfuntr significare volunt, se usos Sacra Caena. Neque est viaticum, quod animam agentibus dandum sit, ut eo fortificati non deficiant in via, sed perveniant ad vitam aeternam.
On this page