Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 45
TREANITAS, quae & festivitas, est virtus δμιλητικη, per quam veritatem dicimus aut ab aliis dictam accipimus cum quadam venustate & gratia, sive aperte, sive oblique, simplici aut figurato sermonis genere, eoque accommodato ad alios vel juste & meriio reprehendendos vel docendos vel consolandos, vel monendos vel delectandos & exhilarandos, servatis circumstantiis personarum, loci, temporis & aliarum, ita ut ratio habeatur honestatis & decori & vitetur aliorum justa offensio, ἵυτραπιλία.
Ea quandoque utendum Quia afidelibus Deo probatis laudabiliter adhibita fuit, veluti a Propheta Elia 1. Reg. 18. v. 27. a Jobo cap. 12. 3. a Paulo Apostolo ac Corinthios scribente 1. Cor. 8. 1. & 2. Cor. 11. 19.
Haec virtus consistit in dexteritate dicendi veritatem cum ironia aut joco decente, & audiendi eandem absque offensione quae ex ironia aut joco accipi poterat. Joci enim sunt duplices: liciti & illiciti
loci liciti, sunt qui possunt audientes non solum oblectare, sed et iam erudire: veluti sunt joci honesti, liberales, conditi sale sapientiae & convenientes personis, locis atque temporibus
loci illiciti, sunt qui possunt auditorem juste offendere: quales sunt joci illiberales, obscoeni, lascivi contumeliosi, comparati & diret cti ad ludibrium, qui facile possunt praebere occasionem rixis & contentionibus. Opponitur urbanitati in defectu rusticitas & insulsitas: in excessu scurrilitas, dicacitas & obtrectatio¬
Rusticitas, aγροικια, & αγριότης, est vitium quum quis neque ipse commode jocos proferre, neque aliorum jocos aequo animo audire potest. Vitium istud est cavendum
III. Quia est indicium inhumanitatis: est enim honestae recreationis animi & refocillationis virium corporis recusatio & fuga. Qui risum omnem & remissionem animi aversantur & moleste ferunt nihilque ludieri & jocularis admittere possunt, sunt tum in seipsos saevi, tum etiam in alios agrestes & duri¬
Scurrilitas, δαμολοχεα, est vitium quum quis in jocado & modum & decorum excedit, non habita ratione aut honestatis, aut personarum, aut loci & temporis, aut gestuum & motus corporis, aut aliarum circumstantiarum Hoc vitium non tantum in verbis, & facetiis ineptis & inurbanis infacetisque sed etiam in gestu motuque corporis corporis indecoro, quem quis ad risum aliis excitandum adhibet, versatur. Displicere bonis omnibus & improbari caverique debet.
I. Quia expresse verbo Dei est prohibita, Ephes. 4. 29. Nullus sermo putris ex ore vestro egreditor.
II. Quia non convenit sanctis. Nam Ephes. 5. 4. vetatur obscoenitas, & stultiloquium, & scurrilitas quae non conveniunt: sed potius gratiarumactio
III. Quia est mentis perversae character & index latentis malis tiae: sicut Dominus ait Matth. 12. v. 34. Progenies viperarum quomo, do possitis bona loqui, quum sitis mali? nam ex redundantia cordis o. loquitur. Et v. 35. malus homo ex malo thesauro profert mala
On this page