Text List

Caput 47

Caput 47

CAPUT XLVII. In quo de Gravitate in sermone.

THRAVITAS in sermone, est virtus, per quam in loquendo ea que Inecessaria & salutaria sunt & in primis quae alios ad pietatem & honestos mores forment, & his contrarios corrigant, serva mus convenientem personae nostrae dignitatem, ut tueamur autoritatem & honestam existimationem nostram ne officium nostrum contumelia afficiatur & ut vita tota sit digna Evangelio Jesu Christi.

Huic virtuti est opera danda: I. Quia mandatur a Deo, Coloss. 3. versic. 5, 6. Mortificate igitur membra vestra terrestria, scortationem, impuritatem, mollitiem, cupiditatem malam, & avaritiam, quae est idololatria. Ob quae venit ira Dei super homines contumaces.

II. Quia laudatur a Spiritu Dei, Proverb. 10. v. 20, 21. Velut argentum lectissimum est lingua iusti, animus improborum perparvi est. Labra iusti pascunt multos, stulti vero dementia moriuntur.

III. Quia est iusti hominis indicium, Prov. 10. v. 31. Os iustiabunde profert sapientiam: lingua vero perversitatum rescissa est.

IV. Quia alios informat ad disciplinam, Proverb. 16. v. 23. 24. V. Quia vitam conservat suis discipulis, Proverb. 16. 22. Gravitatis in sermone ornamentum serviens ad majorem eius profectum est facundia sive loquentia, quae permagnam vim habet ad informandos alios in pietate & virtute, Proverb. 16. v. 21. Suavitas labiorum addit disciplinam. Et cap. 18. 4. Velut aquae profunda sunt verba ore viri praestantis enunciata: torrens eructans est scatus rigo (id est, os profundens & communicans praeclara & utilia documenta) praediti sapientia.

Contraria est ei levitas in sermone, quae est peccatum, quum quis mniloquio seu turpiloquio indulget, ad nocendum proximo aut non servat in dictis decorum personae conveniens, ex negligentia retinendi famam & existimationem. Vocatur etiam eruditio stultorum, Proverb. 16. v. 22.

Ba fugienda: I. Quia prohibetur a Deo. II. Quia est noxia, Proverb. 10. v. 13, 14. parit contemtum, Prov. 10. v. 20. animus improborum, sermone ipsorum explicatus, nihili sit: mortem denique accersit. Prov. 10. v. 21. est scaturigo stultitiae ad proinde & mortis, Prov. 16. v. 22.

III. Quia est signum dementiae, Prov. 10. v. 21. & cap. 18. 13. Qui respondet aliquid, cum nondum audierit, id stultitia est ei & ignominia

Tantum de studio loquendi bona ac saluta ria: sequitur

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 47