Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 37
TTAGNITICENTIA, μεγαλοπξίπεια, est virtus quae in magnis DTlargisionibus vel faciendis vel rejiciendis mediocritatem observa.
Eafunrel publica est, vel privata. Pauia, quum ad publicos usus magni sumtus conferuntur. ciii: vel in pios usus & res sacras & fovendas optimas disciplinas impenduntur: ut sunt donaria seu legata ad alendos ministros Ecclesiae, optimarum disciplinarum doctores, pauperes, stipendiarios studiosos, &c. ad exstruenda aut conservanda aut instauranda publica aedificia sacra templorum, Scholarum, collegiorum, xenodochiorum. Exempla sunt Exod. 35. & I. Chron. 29. Ezrae 2. v. 68, 69. Vespasianus Imperatοr, etsi caetera parcus, ingenia artesque fovit vel maxime, & primus e fisco (ait Suetonius) Latinis Graecisque. Rhetoribus annua centena Romae constituit, id est, bis mille & quingentos Philippicos. Antoninus Pius non Romae tantum, sed per omnes provincias Rhetoribus & Philosophis, honores ac salaria detulit. Quibus Alexander Severus addidit Grammaticos, Medicos, Mathema. ticos
Vel tribuuntur in usus politicos aut Reipubl. conservandae, augendae & condecorandae causa: ut ad aedificationem curiae, granariorum publicorum, armamentarij, fori, molarum, murorum, propugnaculorum, item donaria ad alendos annuis sumptibus duces copiarum & milites, vel alios qui Reipubl. prosunt. PERICLES A thenis magnam vim pecuniae in opera & ornatum urbis contulit.
Aut honeste recreandi & reficiendi populi gratia: ut epulae publi cae, quales fuerant Davidis, 2. Sam. 6 v. 19.
Talis magnificentia est laudabilis, si ad Dei gloriam referatur: se cus monstrosa & exsecrabilis superbia fuerit, ut Regis Ahasveri Esther. 1.
Alexander Magnus in Historiam animalium scribendam contulit Aristoteli octingenta talenta, id est, nostrae pecuniae quadringenta & octoginta millia Philippicorum. Hiero rex Syracusanus Archimelo Poetae mille modios tritici Athenas donum misit pro breviepigrammate. Augustus Caesar Horatio servos, suppellectilem & fundos totos dedit. Vespasianus Imperator Salejo Basso, eximio Poetauna donatione quingenta donavit, id est, duodecim millia Philippicorum & quingentos, censum tunc equestrem. Antoninus CaracallaImperator, delectatus elegantia carminum Oppiani, quae illi inscripta legimus, in singulos versus singulos aureos jussit rependi, & versus numera, stupebis. Diocletianus Imperator sexcenta annua, id est, quindecim millia Philippicorum assignavit Eumenio Rhetori, inschola Augustodunensi Doctori.
Recusationis magnorum donorum exemplum est in Elisaeo Propheta, qui magno animo recusavit munus a Naamane Syro oblatum, 2. Reg. 5. v. 15, 16.
Ouponitur ei, largitio profusa, & parvificentia. Largitio profusa, ἀπεινοκαλια κι ζαναυσια est vitium, quum quis nimio luxu facultates suas profundit, vel nulla vel levi de causa seipsum ita exhauriens ut non habeat unde deinceps liberalitatem exercere possit. Qualem ἀπεροκαλίαν pollicebatur Herodes
Parvisicentia, μικροπρεπεια, est vitium, quum quis longe minus quam personae, dignitati & facultatibus ejus conveniens sit, largitur tubi plus largiendum erat, & cum magnos alias sumtus sustinuerit, saepe in exiguo decorum perdit, sumtusque omnes cunctanter facit, & semper opinatur se plus expendere quam expendendum erat.
On this page