Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 14
OPERA cultus Dei immediati interni simul & externi, sunt quae animi & corporis obsequium complectuntur, sic ut non tantum de Deo recte & honorifice sentiamus, sed eum etiam rite ac prout praescripsit veneremur. Psalm. 108. v. 2. Deut. 5. v. 19. & 6. v 5: & 10. v. 12. Rom. 12. 1.
Illa plerunque comprehenduntur nomine δυλείας, Servitutis res ligiosae & Deo debita Gal. 4. v. 8. quoniam haec praeter cultum interiorem in animo situm, complectitur simul externum qui ceremoniis continetur. Vocatur etiam λατξεια, deducta voce a particula λα augendi significationem habente, & verbo τξειν, quod tremere significat,
Anλεια & λκτξεια non tantum in profanis scriptoribus, sed etiam in Scriptura S. promiscue idem significant. Laurentius Palla in caut quartum Matthaei ostendit, λατρρίειν esse tam hominibus quam Deo servire, adducens locum ex Xenophonte, ubi maritus dicit, se vita paratum esse redimere, ne uxor cuiquam λατρωiη serviat Et vicissim uxor dicit, se vita redimere velle, ne maritus d2λρόη, serviat. Suidas scribit λατρείειν idem esse quod mercede servire. Similiter Matth. 4. v. 10. dicitur, Dominum Deum tuum adorabis & illi soli λατρδυσειν, ervies, ut habet versio vulgata Sixci V. Papae iussu recognita atque edita, quam reiicere quocunque praetextu Concilium Tridentinum vetat. Matth. 6. v. 24. Non potestis Deo & mammonae δυλοειν, servire. Gal. 4. v. 8. ἰδEλδψσάτε, serviebatis iis qui natura non sunt dij. 16 Thessal. 1. v. 9. conversi estis ad Deum a simulacris, δέλδυειν servire Deo vivo & vero
λατρκας, δκλείας & ὑπειδυλείας distinctio, quasi λατρεια soli Deo deberetur, δυλεια, hoc est, servitus etiam Angelis & sanctis hominibus: ὑπερδέλεία autem MARIAE Virgini, nullo modo admittenda,
I. Quia δυλεια seu servitus religiosa etiam soli Deo debetur, juxta mandatum Dei quod exstat Deut. 6. 13. Dominum Deum tuum timebis & illi soli servies: Quod repetitur Matth. 4. v. 10. Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli servies, ut habet Bibliorum versio. vulgata Latina Sixti V. Papae iussu recognita atque edit:
II. Quia ex servitute religiosa probatur Deitas Christi & Spiritus Sa Catholicis patribus; quod argumentum eorum nullum esset, si servitus religiosa exhiberi creaturae posset. Ambros. lib. 1. de fide ad Gratianum Augustum, cap. 7. ait: Prohibuit me Paulus creaturae servire, sed Christo admonet serviendum. No ergo creatura Chritus, Paulus, inquit, servus Iesu Christi: Bonus servus qui Dominum recognoscit, ipse creaturae servire non prohibet. Quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret: Et lib. secundo de Spiritu S. cap. 6. ait: Si igitur Creator est Spiritus non est utique creatura: Creaturam enim Apostolus creationemque divisit, dicens: servierunt creaturae potius quam Creatori; simul Creatori admonet serviendum, damnando eos qui serviunt creaturae, quam Creatore servitium debeamus. Et quoniam Creatorem Spiritum noverat, docet eidem serviendum, dicens: Videte Canes, videte malos operarios, videte concisionem. Nos enim sumus Circumcisio, qui Spiritur Deo servimus. Quod si quis de Latinorum codicum varietate contendit, quorum aliquos perfidi falsaverunt. Graecos inspiciat Codidices, & advertet quia scriptum est, oi τοδυματ θεο λατξδυοντες, quod nterpretatur, qui Spiritui Deo servimus. Ergo si serviendum dicat Spiritui idem Apostolus qui non creaturae sed creatori asserit serviendum: evidenter utique ipse Sanctum ostendit Spiritum Creatore, & in aternae divinitatis honore venerandum quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis & illi soli servies.
III. Quia λαρεια definitur δEλεια, sexto tomo Augustini, libro vicesimo contra Faustum Manichaeum, cap. vigesimoprimo
IV. Quia martyres colimus quidem, sed eo cultu dilectionis & societatis, quo & in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum cor ad talem pro Evangelica veritate passionem paratum esse sentimus. Sed illos tanto devotius, quanto securius post incerta omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus, iam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. August. 6. tomo, ibro vigesimo contra Faustum Manichaeum, cap. vigesimoprimo.
On this page