Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
TIDEI de Deo duae sunt partes: prima de essentia Dei, secunda de operibus ipsius. Psalmo 136 in quo hortatur Psaltes fideles o mnes ad praedicandas Dei laudes propter naturam ejus bonam? & opera.
ESSENTIA DEI, est ipsa Deitas, quam Deus a se & per se absolute est & exsistit. Gal. 4. 8. Imo tur, quidem ignorantes Deum, serviebatis iis, qui natura non sunt dii. Coloss. 2. 9. In eo (Christo) inhabitat omnis plenitudo Deitatis corporaliter. Psaimo 90. 2. Quum nonlum montes editi essent, aut formasses terram orbemque habit abilem; denique inde a seculo & usque in saculum tu Deus fortis es. Apoc. 1. 8. Ego sum A & ζ, id est, principium & finis, dicit Dominus, id est. Qui est, & Qui erat, & Qui venturus est, ille, inquam, omnipotens. Exod 3. 14. Dixit itaque Iehova Moschi, Eheie, qui sum, dixitque, ita dices filiis Israelis, Eheie misit me ad vos.
Nomen hoc Hebraice in Scriptura PPUyIp dicitur: & exstat Jes28. v. 28. Etiam hoc a lehova exercituum prode, qui mirifitus est consisio, magnificus essentia. Nam quum in re qualibet modus eperationum sequatur modum τοῦ ειναν sive essendi illius, quis neget hunc Iesaiae locum si bene attenderit, ad essentiam Dei pertinere? THIT derivatur a radice PH? fuit, pro quo etiam usurpatur anomalum Nν. A Graecis Patribus appellatur ἐσια id est, essentia, & quidem propriissime; quia Deus solus propriissime est. Una & sola Dei natura vere est. Id enim quod subsistit, non habet aliunde, sed suum est. Caetera quae creata sunt, etiamsi videntur esse, non sunt, quia aliquando non fuerunt: & potest rursum non esse, quod non fuit. Deus solus qui aeternus est, hoc est, qui exordium non habet, essentiae nomen vere tenet, ait Hieronymus secundo tomo epistota ad Damasum Dicitur etiam φυσις, natura, Gal. 4. v. 8. Imo tum quidem ignorantes Deum serviebatis iis, qui τῆ φυσnid est, natura non munt dii. Quanquam per naturam divinam intelliguntur quandoque dona & effecta Dei in nobis, ut 2. Pet. 1. v. 4. dicuntur fideles consortes effiei divinae naturae, hoc est, donorum Dei quibus similes fimus Deo; ut est regent ratio & naturae nostrae renovatio per Spiritum Sanctum. Vocatur etiam μocon Ses, forma Dei. Philip. 2. v. 6. Quanquam autem ἔσια, φυσις & μοζφη dePhilosophorum sententia differunt: ἀσια enim proprie significat nuda essentiam, quae, cum de rebus creatis sermo est exprimi solet per definitionem ex genere & differentia conflata, verbi gratia, ὕσια hominis est, esse animal ratione praeditum: φυσιsς vero seu natura ipsi essentiae addit proprietate. essentiales & naturales; uti sunt in homine, esse capace disciplinae & scientiarum, esse aptum ad ridendum, ad loquendum, esse immortalem anima: μocoi, id est, forma: denique addit essentiae & proprietatibus essentialibus & naturalibus alia etiam accidentia quae naturam sequuntur, & quibs quasi lineamentis & coloribus ἔτια & φυσις conformatur atque depinguntur, uti in homine est, esse facie ad coelumerecta, esse tali forma corporis & figura membrorum praeditum: ac proinde φυσis complectitur etiam ἔσιαν, vocon vero complectitur in se & ἀσιαν & φυσν: tamen secundum sanctos Patres in doctrina de Deo, haec tria idem sunt, ut docet Damascenus in
χgoge c. 1. ὑσία και φυσις κι μοξφη κος τος αγιας πατερασεταυτὸν ἔσι Essentia & δῶν, qui est, in creaturis differunt: at Deus est id solus quod est & qui est, id est, Scia alteri non innitens
Essentia & substantia similiter differunt in creaturis, quia in subtantia essentia continetur & praeter essentiam ipsam quaecunque naturaliter inhaerent essentiae: at in diuvinis pro eodem usurpantur
Θεδτης verο κιΘειιτης, hoc est, Deitas, & divinitas differunt ut causa effectum, Θειοτης enim est ffectum, donum & gratia Θεοτητυς Eadem essentia Dei a Tertulliano, libro adversus Praxean c. 2. vo. atur status, cum mait, tres sunt, non statu sed gradu; non substantia sed dis consideretur. forma, &c. Ab eodem & aliis Latinis Patribus substantia: a Graeci¬t Patribus, ut paulo ante dictum est, Eσia appellatur, velut a Justino Man yre Respons. 239. ad Orthodoxeos, item in expositione fidet: ab Athenatora de resurrectione mortuorum pagina prima, ab Athanasio frequentissime. Licet Ionatius epistolam ad Magnesianos Scias nomen proὑτοσάσει, sicut & Hilarius, substantia pro persona dicat, sed improprie
Deinceps de essentia Dei quaeritur, unane sit an plures? & quot me Quum quaetitur, unane sit essentia Dei, an plures? respondemus quod tantummodo una aut potius unica & singularis sit, ag proinde non aggregatione, non consensu, non genere vel specie, ut quidem speciei vocem Philosophi accipiunt, sed numero, aut potius ante numerum: sic ut essentia nunquam de Deo dicatur in plurali numero nullaque ratione possit concedi, in DEO esse tres essentias relativas
Proinde etiam Deus est unus, non aggregatione, non consensu non genere nec specie; sed tantum numero, aut potius ante numerum: unde eti im convenientius dicitur, unicus DEUS, quam unus, Unicus enim dicitur per remotionem, ut vocant, plurium: unus vero positiva significatione usurpatur frequentissime, non exclusis aut negatis aliis. Itaque quum de DEO dicitur, quod sit unus, intelligendum est per exclusionem seu remotionem plurium, tumqui valet tantundem, quod unicus Deus
Deusque non est aggregativus, non consensione unus, non uni versalis, non generalis nec specialis, seu non est totum quoddam agi gregativum, non consensu duntaxat unus vel unum quiddam, non universale, aut genus aut species; sed est numero unus, aut potius natura unus nullas habens partes, nullum genus, nullam speciem. Deus ergo est ita unus essentia, ut simul sit numero unus Etsi enim tres sunt numero personae Deitatis, Pater. Filius & Spiritus Sanctus: illae tamet sunt unus numero absolute seu unicus Deus ratione essentiae
Basilius Magnus epistolam centesima quadragesimaprima, ad Caesarienses scripta, negat Deum esse unum numero; Non (inquit Junum Deum numero, sed natura confiti mur. Omne enim quod unum numere dicitur, hoc nen unum revera est, neque natura simplex. Deum autem simplicem & incompositum esse, omnes confitentur. Non igitur unus na mero est Deus. At quod dico tale est. Vnum numero mundum esse dicimus sed non unum natura, & neque simplicem hunc quendam. Secamus enim ipsum in ea ex quibus compositus est elementa, in ignem & aquam, & aerem ac terra. Rursus homo unus numero nominatur: unum enim ho¬c minem sape dicimus, sed non simplex quis hic est, ex corpore & anima costans. Similiter autem & angelum unum numero dicimus, sed non unum natura neque simplicem. Essentiam enim cum sanctificatione, angeli substantiam intelligimus. Si igitur omne unum numero, unum natura non est: & unum natura ac simplex, unum numero non est: nos autem dici nus unum natura Deum: quomodo superinducunt nobis numerum cum nos ipsum penitus a beata ac spirituait natura exterminemus? Numerus enim est quantitatis, quantitas aute corporali naturae coiuncta est Numerus enim cerporeae est naturae. Corporum autem Opificem Dominum nostrum esse credimus. Qua propter etam numerus omnia illa significat. quibus materialem & circumscriptam naturalem habere datum est. Vnitas autem simplicis ac incomprehensibilis essentiae significativa es¬
Ruffinus in expositione Symboli Apostolici, sectione sexta ait, Deum unum esse non numero sed universitate. verbi gratia, Si quis dicit unum hominem, aut unum equum, hic unum pro numero posuit. Potest. enim alius homo esse, & tertius, vel equus. Ubi aute secundus vel tertius non potest iungi, unus si dicatur, non numeri, sed universitatis est nomens Vt si exempli causa dicamus unum solem: hic unus ita dicitur, ut alius vel tertius addi non possit, unus est enim Sol. Multo magis ergo Deus cum unus dicitur, unus non numeri, sed universitatis vocabulo nuncupatur, qui propterca unus dicatur, quod alius non sit.
At neque Basilius, neque Ruffinus pugnat nobiscum: quia unum numero ambigue dicitur. Nam vel idem est quod unum individuum subspecie certa habente plura sub se individua, quemadmodum Abrahamu est homo unus numero, hoc est, individuum hominis, ac praeter illum plures sunt homines. Hoc sensu rocto negatur Deus unus esse numero, quia Deus sub nulla est specie, nec ipse est species sive subalterna sive specialissi ma. Vel unum numero idem est quod μόνον, solum non cum alio. Nos ergo dicimus, Deum esse unum numero, hoc est, esse μόνον, id est, solum, cum quo & praeter quem nullus est alius Deus, ut legitur Iohan. decimoseptimo, versu tertio; Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum esse verum illum Deum & quem misisti Jesum Christum, seu, nullum esseDeum cum ipso vel praeter ipsum, ut est Jesa. 44, 1. Sic ait Jehova Rex Israelis & vindex ejus, Jehova exercituum: Ego sum primus & ego ul timus, ac praeter me nullus est Deus: seu nullum esse alium Deum, nisi unum, ut loquitur Paulus 1. Corin. 8 4. De esu igitur corum quae ido lis immolantur, scimus idolum nihil esse in mundo, & nullum esse Deum alium nisi unum
Quod autem τὸν μόιον ἀληθενὸν Θεον dicimus esse unum numero, δlο¬ κρισεως causa facimus, ne quis unum specie specialissima, vel unum spocie vel unum genere esse existimet. Species non est aut subsistit per se (ideo secunda substantia a Logicis appellatur) non loquitur, non agit per se: Al Deus est, loquitur & agit per se: Deus igitur non est species. Abrahamus, Isaacus & lacobus sunt unum specis vel genere (nam spocies subalterns capitur etiam pro genere respectu specierum infra illud constitutarum) scusecundum speciei humanae vel generis humani unitatem, seu unitate speciei vel generis. Pater vero, Filius & Spiritus Sanctus sunt unus Deus unitate numeri, seu sunt secundum essentiam unus numero. In homine communis &i singularis est unitas, comunis secundum speciem vel genus singularis secundum matet iale individuum: in Deo vero est Deitas per fectissima saundum essentiam communem, & rationem personarum singularem, una per omnia unitate numeri: quia Deus unica spiritualis essentia est non divisis materialiter personis, sed ratione distinctis realite in unuate essentie. Dispar est ratio, quia quod in homine est imperfecte ut consmunera & singularem humanitatem habeat; id in Deo est perfectissie, quod Deitatem totam essentia Dei habet communiter & persona singularitera.
Vt eutem amhiguitas omnis evidentius tollatur, sciendum omnino est quod numero unus non eode modo dicatur, sed vel absolute vel relate: sicut unum dicitur vel absolute vel relate. Vnum absolute est, quod cum Ente convertitur, & non addit ad Ens rem aliquam, sed tantum negat: de eo divisionem omnem. Vnum relate est, quod est principium numeri & habet se relative ad alios sequentes numeros. Sic numero unus ab¬ solute, dicitur qui ita unus est, ut solus sit & praeter eum mn sit alius, qua Graeci μοναδινον appellant. Quicquid igitur numero unum absolute est, simplicem negatione seu remotionem & exclusione omnis divisionis statuit, & nihil aliud significat, qua ens indivisum, ut loquuntur Scholae: ac propterea unum hoc cum ente convertitur, quia videlicet unumquodque ens tam diu confervat suum esse, quamdiu conservat unitatem suam.
Numero unus relate, dicitur qui ita unus est, ut tamen praeter eum. sint alii eiusde essentiae seu ordinis: velut Petrus Apostolus est homo unus numero, sed relate, quia praeter eum alii quoque sunt homines. Quicquid igitur est numero unum relati, est principium numeri, & respicit additionem ad ens, per multiplicationem unitatum
Itaque unum quod cum ente convertitur, sive absolute dictum, multitudini opponitur per modum privationis seu remotionis, ut indivisum diviso: unum vero relate dictum, multitudini opponitur per modum adjectionis, quae adiectio nihil est aliud, quam numerus: & numerus ipse nihil nisi multitudo, per unum unitatemve mensurata.
Deo autem prior modus unius numero tribuitur, si ad essentiam respexeris, maxime proprie: posterior autem non nisi καταχρισιϰώς
Deus igitur est numero unus absolute, non relare, sicut Tertullianus ait, libro adversus Hermogenem, c. 17. Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum ille,
Sacrae Scripturae testimonia sunt Deut. 4. 35. Tibi exhibita sunt videnda, ut cognoscas Jehovam esse Deum ipsum, nullum amplius esse praete eum. Et v. 39. Agnoscas igitur hodie, & revoces in animum tuum, Jehovam Deum ipsum esse, in coelis superne, & in terra inferne, nullii amplius esse. Deut. 6. 4. Audi Israel, Jehova Deus noster, Jehova unus est. Deut. 32. v. 39. Videte nunc me, meipsum esse, & nullum esse Deum mecum. 1. Corinth. 8. vers. 4. Scimus idolum nihil esse in mundo, & nullum esse Deum alium, nisi unum
II. Quia Deus est summe perfectus. Summe perfectum non potest nisi unum exsistere. Qui enim solus habet totum, ille perfectus demum est: imperfecti autem sunt, qui habent aliquid inter se distributum. Unica est igitur essentia divina, siquidem sparsa in plures deos Deitas in nullo esset universa: ideoque nullus eorum perfectus, ac proinde nullus esset verus Deus. III. Quia gubernatio Mundi plures deos non admittit. Est versus Homeri de Rege,
Θυκ αγαθον πολθκοιρανιηιεις κοιρανος ἔστα¬ Multos imperitare malum est; Rex unicus esto Hoc multo magis de Deo dici potest. Nam minime obscurum est, illius majorem esse autoritatem & majestatem, qui solus imperat universis, & omnia solus gubernat, quam qui diversae essentiae socios dominationis habet; ideoque illi majestati, quae summa sit, convenit, ut sine sociis imperet. Divinam vero majestatem esse tantam, ut major neque cogitari neque exsistere ulla queat; etiam naturali judicio mentes hominum agnoscunt
IV. Quia Deus est omnipotens. Non possunt esse plures omnipotentes, quam unus: nam si plures pariter omnipotentes constitus antur, alius alium impediendi potestatem habebit: Si non habebit; mullus erit omnipotens ac proinde nullus erit Deus
V. Quia est sufficientissimus. Si plures essent dii, aut imperfecti aut superflui essent, ac proinde deitatis nomine indigni
VI. Quia est ubique. At si plures sunt dii, ubi sunt? nam ut ratio cinatur Athenagoras in legatione ad M. Antoninum Philosophum & Commodum Imperatores; Si duo aut plures ab initio dii fuerunt, vel coniuncti illi pariter in una eademque natura, vel separati fuere singuli. At coniuncti simul esse non poterant, utpote dissimiles: nam ut divinitate similes sint: co tamen erunt dissimiles, quod alii infecti sunus nepe verus & summus Deus, infectus est) alii vero facti sint. Factum autem exemplar suo est simile: infectum non item; quum neque de aliquo, neque ad aliquia factum sit. Quod si quis ita plures deos in unum conifunctos existimet, ut parte quaedam unius sint atque totius: sicuti unum animantis corpus partes diversae costituunt, manus, pes, oculus: audiet ille a nobis, Socratem quatenus generationi & corruptioni obnoxius est, & e partibus componi, ac rursus in eas dividi: Deum vero infectum & impassibilem, divisionem nullam admittere, neque ex partibus constare. At si eorum quisque seorsum fuerit, eo qui mundum fecit, supra mundum & circa opera sua quae fecit atque, digessit, exsistente alter aut reliqui ubi erunt? Si enim mundus, orbicula. ris cum sit, sphaeris coelestibus concluditur, mundi vero architectus suis est sublimior operibus, isque providedo praeest mundo, quemnam alteri aut re. liquis assignabimus locum? Nempe in mundo non est, quum is sit alterius nimirum supremi Dei,) neque circa mundum: supra hunc enim Deus. mundi opifex est. Quod si neque in mundo est, neque circa mundum ( omnis enim illi circuitus ab opifice occupatur) quo tandem in loco supra mundum, supraque Deum eru? In alione mundo, aut circa alium? Sed sive in alio mundo sive circa alium est, non amplius circa nos est(& nihili ad nos) qui mundum (nostrum) non regat. Item si intra mundum est, potentia eius magna non fuerit, quod loco definiatur. Ergo si neque in nostra mundo est, neque circa nostrum: neque in alio, aut circa alium: quoniam ut unus his noster mundus corpora omnia occupat, completurque ex omnibus ita ut nihil extra ipsum relinquatur: sic opifex eius totum ipsius imbitum unicus obtinet: sequitur ut omnino nonsit, quum nullus ei locus supersit: sed ut sit alicubi, quidnam operis faciet? Nihil, ut apparet: quum alius sit, ad quem mundus pertinet, ipse vero neque in mundo, neque circa eum, sed (extrinsecus alicubi) supra opificem mundi. Nihil cerre abiud superest ubi Deus factus cum ente, (id est, summo infectoq) consistat. Hic enim infectus & ea quae ipsius sunt, mundum ita excedit, ut impleat undiquaque quicquid supra ipsum est, nec locum ullum se vacuum relinquat. Sed providere forsan eum aliquis dicat. Verum no provideat quidem iis quae non fecit. Itaque efficitur, ut si nihil facit, neque providet, neque locus ei superest ullus, nusquam & omnino non exstet. unus vero ille a principio & solus mundi opifex Deus relinquatur. His & hujusmodi tantum rationihus si niteremur, merito humanam esse persuasionem nostram aliquis judicaret. Verum insuper Prophetarum voces animos nostros muniunt.
VII. Quia Deus est primum ens. Haec est maxima unitas, quae non est ulterius divisibilis. Porro cum Deus ens primum dicitur, res latio fit, vel ad entia caetera, quae ab ipso sunt, in ipso (quamvis extra iipsum,) per ipsum & propter ipsum
IIX. Quia Deus est summum ens. Unum est passio entis: ac proinde quo aliquid est magis ens eo est etiam magis unum
IX. Quia si Deus non est unus, omnino non est. Tertullianus libr 4. adversus Marcionem hoc argumentum affert; ait enim: Veritas Christiana districte pronunciat, Deus si non unus est, non est
εις κσ, αυτογιωῆς ενος ἐκγονα πανλα τετυκται Unicus est, per se exsistens: qui cuncta creavit. Ita prisca valdeque antiqua Sybilla, cujus Plato & Aristophanes ut fatidicae meminerunt.
εis δέ θεος μοόνος ἐστιν, ὑπερμεγίθες, αγινητος παντοκργτον, αοργτος, ρωμδος ἀυτός ἀπαγτα. hoc est, Hnus vero Deus solus est, maximus, non factus Omnipotens: invisibilis, ipse omnia cernens. εἰς ταις ειληδειαισεν, εἰς ἔσι θεός ωσ δρανον τοτουχεκι γαιαν μακραν, hoc est. Unus revera, unus est Deus, Qui coelum condidit & terram patentem. At Deus ille unus non est alius, nisi Deus Israelis seu in Israele patefactus
Hujus axiomatis cognitio magni est momenti: non est satis nosse, unum esse Deum: sed necesse est praeterea scire, quisnam ille sit. Orpheus, Sophocles, Pythagoras, Plato, Aristoteles, Cicero & alii sapientiore Sentiles fatebantur esse unum Deum: interim a vero Deo aberrarunt.
Testatur id Sacra Scriptura: Deut 4. v. 6, 7. Haec est sapientia vestra & prudentia vestra ante orulos populorum: qui audientes omnia statuta. ista dicent, tantum gens ista maxima populus sapiens est & prudens. Nam quae gens est quantumvis maxima, cui sit Deus ita propinquus; sicut Ienova Deus noster est quotiescunque invocamus eum? Psal. 76. 2. Notus est in Iuda Deus, in Israele magnum nomen ejus. Dan. 2. 47. dixit Nebucadnetzar Danieli: ex veritate est quod Deus vester est Deus Deorum & Dominus regum ac revelans arcana.
Fateri coguntur ipsimet Ethnici. Varro Romanorum doctissimus qui deorum omnium indicem seu inventarium ex antiquis monumentis confecit, Ne forte, ut ipse loquitur, clade aliqua perirent; aginoscit, verum Deum ab illis tantum coli qui unum & absque statu. venerantur, quem universi rectorem credunt: Hunc vero quocunqui alio nomine significetur, a Judaeis vere adorari, quorum (inquit Varre exemplo, si imaginum prohibitus fuisset usus, in tot tamque multiplices errores superstitionesque non incidissemus. Strabo retum Geographicarum lib. decimosexto dicit de Mose & successoribus ejus quod fuerint δικαιοπξαγοτες κι θεοσεβεις ας ἀληδῶς οντες, iustitiae studios dediti & vere religios.
Consulente quodam, ut refert Iustinus Martyr in Paraenesi ad Graecos, oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii & religiosi homines, tale responsum id edidit:
Μονοι χαλδαιοσ σογιλιν λαχον, ηδι ας εορασοι, Aυτογρθηοον αυακζα σεζαζομδον θεον αγνώς., hoc est, Solus Chaldeus sapit, & Iudeaus apella, Per se exsistentem regemque Deumque colentes. Cornelius Tacitus, quem Tertullianus in Apologetico cap. 16, mendaciorum loquacissimum appellat, in quinto Historiarum ab excessu Neronis libro, bellum contra Iudaeos susceptum descripturus, etiam de ipsa tam origine, quam de nomine & religione gentu quae voluit, edidit: Mo sique maxime infestus, eum dicit, cum Iudaei extorres vastis Arabiae in lociaquarum ogentissimis siti fatigarentur, iamque haud procul exitio, totis campis procubuissent, onagros seu asinos agrestes, e pastu in rupem nemore opacam concidentes, potumque petituros secutum, coniectura herbidi soli, largas aquarum venas aperuisse: id levame siti Iudaeorum attulisse. Mosen quod asino indice fontes reperisset, & errorem sitimque depu:isset, ob eam gratiam effigiem animalis, nimirum asini, penetrali sacravisse, novos ritus contrariosque caeteris mortalibus, quo sibi in posterum gentem firmaret, indidisse: caetera instituta sinistra, foeda pravitate valuisse: pessu mum quemque, spretis religionibus patriis tributa & stipes illuc congessisse unde res Iudaeorum auctae. Mox sibi ipse contradicens. Tacitus, Iudaeos, laudat, quod apud ipsos fides obstinata & constans, misericordia in prom, tu: necare quemquam ex gnatis nefas: eos animas praelio aut suppliciis o, peremtorum aeternas putare, hinc generandi amore & moriendi contema tum AEgyptios pleraque animalia effigiesque compositas venerart: Iudaeo mente solam, unumque numen intelligere, profanos censere qui Deam imaii gines, mortalibus materiis, in spectes hominum effingant. Summum illu9, & aeternum, neque mutabile neque interiturum. Igitur nulla simulacra uro bibus suis, nedum templis habere. Non regibus hanc adulationem, non ai Caesaribus honorem. Cn. Pompeium, cum Hierosolymam cepisset, templ jure victoriae ingressum speculandis Iudaicae religionis arcanis, vacuam οo sedem & inania arcana, nullum intus reperisse simulacrum. Tacitus igitur semetipsum refellit. Nam si Moses asini cuitum instituit, si animalis effigiem sacravit, si ea a Iudaeis culta fuit, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis quia nec verebantur extraneos arbitros, quanquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum & conspectus caeterorum velo oppanso interdicebatur. Iudaeorum igitur longe alius Deus, quam initis Tacitus ferebat: & asininum eius commentum longiore refutatione est indignam.
Quidam alii autumarunt, Iudaeos Saturnum in honore habuisse, quia Sabbatho quiescebant, qui dies apud Ethnicos Saturno sacer
Hactenus asseruimus unitatem essentiae divinae contra Gentiles πολθθείας autores: contra Tritheitas, qui tres divinas essentias & quidem inaequales statuunt: contra Tetratheitas, qui quatuor deos constituerunt: denique contra quosvis haereticos plures quam unum Deum introducentes. Nunc explicandum, quot modis essentia Dei, consideretur.
Singulariter vero consideratur, ut est in persona qualibet, secundum certum modum subsistendi, in Patre αγλονυτος, in Filio θοονητῶς in Spiritus Sancto εκπορδετυς,
Proinde essentiae divinae alia est ratio in se;alia in persona qualibet; quum modi subsistendi valde inter se differant.
Porro cum dicimus, essentiam divinam esse in Patre ἀρλονητυς, in Filio θονητῆς, in Spiritu Sancto εκπορδυτος, non hoc volumus, essentiam divinam esse in Patre ingenitam, in Filio genitam, in Spiriti Sancto procedentem, sic enim triplex essentia divina statueretur: sed adverbiis illis duntaxat modos subsistendi diversos, quibus essentia divina in singulis personis subsistit, indicamus, nempe quod illa in Patre non sit per generationem, in Filio per generationem communicata a Patre, in Spiritu Sancto per processionem seu spirationem communicata a Patre & Filioe
On this page