Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 32
VAESTIO magni momenti hic movetur, nimirum, An religionis exercitium seu officium divinum, quod vocant, id est, cantus vm Ecclesiasticus, lectio Sacrae Scripturae, gratiarum actio & precatio ad Deum, administratio Baptismi & Coenae Dominicae, inauguratio novorum conjugum in conventibus Ecclesiasticis lingua auditoribus nota fieri debeat? Nos affirmamus: Papistae negant Sententiae nostrae argumenta haec sunt: I. Quicquid Christus per Apostolum Paulum jubet in Ecclesia fieri, id est omnino faciendum. At cantum Ecclesiasticum, lectionem Sacrae Scripturae, gratiarum actionem & precationem ad Deum ac reliqua sacra in conventibus Ecclesiasticis Christus perApostolum Paulum jubet lingua auditoribus nota fieri: Ergo ita omnino faciendum.
Minorem probamus ex 1. Cor. 14. v1. & sequentibus Bellarminus libro secundo de verbo Dei, capite decimosexto, negat minorem, & ad testimonium quo eam probamus respondet, certum esse in magna parte capitis decimiquarti primae ad Corinthios non igi de lectione Scripturarum nec officiis diuvinis, sed de exhortatione spirituali sive collatione.
Ad istam exceptionem tria replicamus. Primo, falsa est distinctio inter lectionem Scripturarum & exhortationem: nam exhortatio spiritualis seu verbum exhortationis, in Ecclesia est concio seu explicat tio Scripturarum ac proinde nec potest, nec debet fieri absque lectione vel recitatione Scripturarum, estque officium divinum. Tum ipsa pro positio Apostoli est generalis in principio capitis, Ambite spiritualia, sed magis tamen ut prophetetis: postea vero reliquo capite percurrit species ad genus istud pertinentes, modumque & finem illarum praescr.bit: modus est quod proponi debeant sic ut intelligantur: finis, aedificatio Ecclesiae Dei. In hoc autem genere Christiana συζιτηης seu co latio inter Prophetas recensetur sub finem capitis: Secundo perperam Bellarminus pro eodem sumit exhortationem & collationem, quum non sint idem: Nam exhortatio est concio, quam Scripturae explicatae ad usum populi accommodantur, & ab uno nabetur solum: collatio de rebus diuvinis est disputatio & nonnisi a pluribus, nempe minimum a duobus aut tribus instituitur. Unde etiam Bellarminus falso dicit, nonnisi ad exhortationem referri posse istud, Prophetae duo aut tres dicant & caeteri dijudicent. Et istud, Si palii re velatum fuerit, prior tateat: & istud, Mulieres in Ecclesia taceant. Prima enim duo ad collationem seu disputationem pertinent, tertium quod est de mulieribus simul ad collationem & exhorrationem. Tertio versus 14, 15. & 16. capitis istius manifeste docent, preces publicas lingua omnibus nota concipi oportere: Se precer lingua, Spiritus meus precatur, &c.
Duplicant Bellarminus ad tertiam replicationis nostrae parten & ait, Apostolum in versibus illis non agere de diuvinis officiis, nec de publica Scripturarum lectione, sed de canticis spiritualibus, quae Christiani componebant ad laudandum Deum & mutuam consolationem, Apostolum autem non loqui de Scripturis vel officiis diuvinis, ex eo dicit prohari, quod Scripturae sine dubio legebantur Graece, & divina officia siebant Graece in Graecia; Apostolum autem hic loqui de oratione. & gratiarum actione quae sit per donum linguae extraneae, quam nemo, intelligebat, & interdum neque is qui loquebatur, ut illa verba indicant: Si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem sine fructu est id est, si orem ex dono linguarum, lingua quam non intelligam Spiritus, id est, affectus meus orat, tamen mens sine fructu est, id est, intellectus non eruditur, quia non intelligo quid dicam. Item illa Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo, nemo enim audit, id est, nemo attendit, quia nemo intelligit
Ad illam Bellarmini duplicationem nos in hunc modum triplicamus. Primo falsum est, Apostolum non agere in versibus illis de officiis divinis & publica Scripturarum lectione: nam quia agit de exhortatione Christiana & spirituali, necesse est, ut simul agat de Scripturarum lectione, in quibus exhortationem Christianam & spiritualem fundari necesse est. Deinde Bellarminus aequivocatione fallit triplici, quarum una est in voce Spiritus, altera in voce intelligentiae, tertia in voce ἀκαρωος, infructuosa seu sine fructu. Nam Belarmino Spiritus hoc loco est affectus, quum significet donum spirituale agens intus in illis fidelibus quibus est datum: quo sensu versu 12. dicitur spiritus ambitis, id est, dona spiritualia. Intelligentia autem eidem est proprius intellectus precantis, quum sit sententia externo eloquio intelligenter prolata, sic ut possit ab aliis intelligi ἀκαρπος id est, sine fructu, refertur a Bellarmino ad ipsum precanrem, quasi ipse non intelligeret, quid diceret quod longe est absur dissimum, quum referri debeat ad alienam intelligentiam seu ac alios qui audiunt, & nesciunt quid dicatur, si lingua ipsis incognita preces fiant. Spiritu ergo fidelis orat, quando quacunque lingua dono Spiritus Sancti ipsi data orat: sed intelligentia ejus, id est; senpentia orationis prolatae lingua extera, ut intelligeretur ab aliis, eest une fructis, quia is qui audit nescit quid dica, ignarus linguae qui uteris, non intelligit: nam tuquidem bene gratias agis, sed alius non aedificatur, ut Paulus ipse interpretatur, v. 16, 17. Bellarminus vero plane ridiculam & absurdam interpretationem substituit, ut paulo ante dictum:
Tertio res ab Apostolo distinctas confundit & sermonem Apostoli totum conturbat. Nam prino de prophetando agit Apostolus universe ad versum usque duodecimum. Deinde de precibus & gratiarum actione ad Deum tractat. v. 13. & sequentibus, ubi simul agit de Psalmis seu canticis. Sub finem capitis demum collationum modum praescribit.
sequitur secundum. II. Quod ab omnibus audiri & intelligi debet, id profecto lingua auditoribus nota legendum.
At Scriptura Sacra ab omnibus audiri & intelligi debet: juxta haec testimonia, Deut. 31. v. 12, 13. Quum veniens totus Israel compatebit ante faciem Iehovae Dei tui in loco quem elegerit: legito tu legem hanc coram toto Israele illis audientibus, congregando populum viros feminasque & parvulos & peregrinum tuum qui erit in portis tuis ut audiant & ut discant, timeantque Iehovam Deum vestrum & observantes faciant omnia verba Legis huius. Filii quoque ipsorum qui ex perti non fuerint, audientes discant timere Iehovam Deum vestrum. Et 1. Corinth. 14. vers. 2. Nam qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo, nullus enim audit, spiritu vero loquitur mysteria. & v. 7, 8, 9, 10, 11. Atqui in anima quae sonum edunt, sive tibia sit, sive cithara, nisi distinctionem tonis dederint, quomodo cognoscetur. quod tibia canitur aut cithara? etenim si incertum sonum tuba dederit, quis apparabitur ad bellum? Ita & vos nisi per linguam bene signi ficantem sermonem edideritis quomodo inti lligetur quod dicitur: eritis enim in aerem loquentes. Tot, prout inciderit, genera vocum sunt in mundo, & nihil est mutum. Nisi igitur sciero vim vocis, ero ei qui loquitur barbarus: & qui loquitur, apud me barbarus fuerit.
Ego Sacra Scriptura est legenda lingua auditoribus nota Quod de Scriptura conclusum est, idem de precibus concludimus:
At orationes Ecclesiae, hoc est, preces & gratiarum actiones, qua fiunt ab Ecclesia, debent a populo intelligi:
Erco & lingua populo nota dicendae. Alsumtio probatur: quia ex oratione non intellecta nulla utilitas sequitur, ut patet ex his testimoniis. Jesa. 29. & Matth. 15 v. 8. Appropinquat mihi populus hic ore suo & labiis me honorat: cor autem eorum procul abest a me: quod dictum est contra omnem hypocrisin, cujus species est, putare Deum coli orationibus, ex superstitione, certa quadam lingua, quamvis non intellecta, veluti La¬ A tina, quasi prae aliis sanctiore conceptis. Et I. Corinth. 14. vers.
14, 15,16. Nam si precer lingua, spiritus meus precatur, sed intellilentia mea est infructuosa. Quid est igitur? precabor spiritu, sed pre abor etiam intelligentia: psallam spiritu, sed psallam etiam intelligentia. Quandoquidem si benedixeris spiritu; is qui implet locum, idiotae, quomodo dicturus est Amen ad tuam gratiarum actionem:nam quid dicas nescit.
Assumtionis probationem negat Bellarminus libro secundo de verbo Dei, capite decimo sexto, & testimonia adducta expositione sophistica depravat. Negationem suam firmat aliquot argumentis: ad quae singula replicabimus.
primum argumentum negationis Bellarmini est: Oratio Ecclesiae non sit populo, sed Deo pro populo, itaeque non est opus ut populus intelligat, ut ei prosit, sed satis est si intelligat Deus. Quemadmodum, sie quis apud Regem Latine oraret, pro aliquo rustico, certe rustitus fructum inde percipere poterit, etiamsi non intelligat orationem advocati sui
Ad hoc replicamus tria. Primo Iudit Bellarminus aequivocatione Nam oratio Ecclesiae ei est, quae sit ab aliquo ex clero in Ecclesia & pro Ecclesia: at nobis ex mente Apostoli Pacsti oratio Ecclesiae, est non tantum quae fit in Ecclesia & pro illa, sed etiam quae sit ab Ecclesia. hoc est, a populo Dei. Nam si qua non sit a populo Dei, non est oratio Ecclesiae, etiamsi in Ecclesia fieret: & Ecclesia non est selus clerus, quem vocant, sed etiam illi qui implent locum idiotarum seu privatorum, hoc est, plebs Ecclesiastica. Deinde quae in probatione a nobis, ex sensu Pauli secundum quid, id est, certo respectu dicuntur, ea Bellarminus accipit alio respectu. Etenim cum nos dicimus cum Paulo, orationem non intellectam esse infructuosam agimus de fructu seu utilitate aedificationis, per sermonem ejus qu preces publicas concipit ad Ecclesiam perveniente: Bellarminus vero refert id ad fructum exauditionis a Domino ad Ecclesiam pervenientem. Atqui nos cum Paulo jam de illa utilitate non de hac agimus.
Aliud est autem agere de utilitate audientium ex auditu percepta, quam aedificationem vocat Paulus, aliud de impetratione bonorum, quae a Deo dantur iis, pro quibus preces concipiuntur. Si Bellarminus, dum manus petitur, pedem porrigit. Tertio exem plum advocati Latine agentis apud Regem pro rustico, est dissimie. Nam coram Deo tota Ecclesia reipsa orat, & orare debet, idqui intelligenter, id est, ut ipsa intelligat, quid a Deo petat, licet unus tantum verbis praeeat, quia Christus omnes in se & secunt effecit Sacerdotes Deo & Patri, ut dicitur Apocalyps. 1. tum Apostolus agide communi fidelium congregatorum oratione. Simile igitur nihil ad rem¬
Secundum argumentum negationis Bellarmini: Ecclesia orat profidelibus, & aliis peccatoribus, qui saepe non solum non intelligunt, sed nec audiunt, nec volunt pro se orati, & tamen non frustra Ecclesia orat; quanto igitur magis non frustra orat pro fidelibus praesenibus, & cupientibus orari pro necessitatibus suis? Hinc Levitici 16. Deus praecipiebat, ut dum Sacerdos Sanctuarium ingressus pro & pro populo oraret populus foris maneret, ita ut non solum non intelligeret, sed nec audiret, nec videret Sacerdotem: quod etiam factum esse tempore Zachariae legimus Luc. 1. & tamen quis dubitare potest, quin illa oratio populo prodesset.
REPLICATIO nostra. Elenchus idem committitur, qui in primo argumento. Agitur enim a nobis ex sensu Pauli de utilitate aedificaet tionis fidelium ad quam ministri Ecclesiae facere debent omnia. Bel larminus autem agit de utilitate exauditionis precum: ac proinde extra oleas vagatur.
ORIGENES homilia 20. in Josue: si vides, inquit, aliquando legi Scripturam in autibus tuis, quam non intelligis, interim hanc primam scias te suscepisse utilitatem, quod solo auditu, velut precatione quadam noxiarum virtutum, quae te obsident, virus depelli tur.
Et CHRISOSTOMUS homilia tertia de Lazaro. Quid, me quidem, etiamsi non intelligas illic recondita, tamen ex ipsa leinquit, si non intelligamus, quae continentur in sacris libris? maxictione multa nascitur sanctimonia.
REPLICATIONOSTRA. Non probat Bellarminus quod probandum erat. Quia probandum ipsi erat, orationes Ecclesiae ad Deum, etsi non intellectas ab Ecclesia, utiles tamen ei esset quoad aedifi: ationem in fide & pietate: testimonia autem Patrum, a Bellarmino allegata, agunt, non de oratione ad DEUM, sed de ectione vel auditione Scripturae, de qua ipsemet Bellarminus negat: verba fieri 1. Corinth. 14. unde nostrum argumentum sumtum est.
Atqui diversa & disparata non probant. Non decet probando extra viam currere, extra curriculum ferri¬
larmini. Populus non solum ex oratione alterius fructum percipere potesquamvis eam non intelligat, sed etiam ex ea, quam ipsemet pro se ipso ad Deum fundit. nam ut S. August docet lib. 3. doct Christiam c. 9. Judaei non frustra colebant Deum figuris & ceremoniis variis, quarum significationes multi eorum minus intelligebant, quam verba Latina nostri rustici:
REPLICATIO nostra. Error a Bellarmino geminus committitur. Primus est falsorum parium. Dispar enim est ratio orationis quam pro se unusquisque ad Deum fundit & orationis alterius quam pro alio concipit. Quia aliquis per multa milliaria a me dissitus precari pro me potest, sic ut fructus precationis illius ad me redeat, etiamsi ego precantem non audiam, imo nec videam, nec quam lingua precetur sciam: sed cum quo mihi praesente in eodem coetu una porandum, eum profecto ut intelligam necesse est, ut precationem ejus approbans dicere possim Amen. Qui alibi pro aliquibus orat, uti potest lingua etiam illis ignota: sed in oratione in qua populus praesens precantem verbis praecuntem corde sequi debet, imperatur a Deo intelligentia, velut ad aedificationem coetus Ecclesiae pertinens; quemadmodum & in illa oratione quam unusquisque pro sead Deum fundit, intelligentia imperatur. Alter error est falsitas, qua inest similitudini a Judaeis sumtae. Intelligebant enim Judaei olim pro suo modulo significationes figurarum & ceremoniarum variarum, quas Sacerdotes, Levitae, imo & Prophetae fidelibus, quanum illis necesse erat, exponebant: etsi in Novo Testamento clarius sunt explicatae. Negamus etiam profuisse aliis quae videntes vel audientes non intellexerunt: quia si infideles fuerunt, nihil illis profuerunt etiam intellecta; sin vero fideles, intellexisse eos vaticinia de Christo, inter quae erant figurae & ceremoniae tanquam vaticinia visibilia, necesse est: quia fides non est ignorantia sed notitia, sic ut Jesaias ait cap. 53. v. 11. Cognitione sui justificabit justus servus meus multos, quorum inquitates ipse bajulaverit.
Quintum argumentum Bellarmini: Si etiam preces malae, hoest, in quibus aliquid haeretici admistum est non sunt infructuosae bonis evacuantibus mala quae sunt in eis: quanto magis preces optimae ab Ecclesia institutae, etiamsi non intelligantur proderunt? Antecedens verum est, teste Augustino lib. 6. de Baptismo cap. 25. Ergo & consequens.
REPLICATIO. Primo sophisma committitur a Bellarmino ignorationis Elenchi, dum mutat terminos controversiae. Nam concludit preces Ecclesiae prodesse, nempe quoad fructum exauditionis, illis pro quibus concipiuntur, etiamsi eas non intelligant: atqui hoc non est controversum, sed an preces incognita lingua factae prosint Ecclesiae quo ad aedificationem illius, hoc est, an aedificent & instruant Ecclesiam? Summa, agimus de fructu aedifica. tionis ex auditu ad alios perveniente, non de exauditione precum apud Deum. Secundo inconsequens est propositio connexa ex dissi mili: nam in precibus, quibus aliquid admistum est haeretici, quibus imperiti per ignorantiae simplicitatem non valentes eas discernere utuntur, & decepti specie boni adjuncti arbitrantur quod bonae sint, bonum intelligitur, malum ab ipsis non animadvertitur quorum illud accipit: hoc factum per simplicem ignorantiam, non voluntatiam condonat DEUS: Quod igitur preces ejusmodi fructuosae sunt, & exaudiuntur a DEO, non est ab ipsis, sed a gratia Dei acceptante, qui ignorantiam simplicem tolerat, voluntatiam de mnat. At in precibus Latinis illi qui Latinam linguam nesciunt. nihil intelligunt, nec bonum nec malum, idque ex ignorantia vosuntaria & crassa in qua eos sacrificuli confirmant, & ipsi se in ea confirmari stulte patiuntur.
est ab autoritate Origenis. ORIGENES homil. 20. in Josue. Etsi nos, inquit, non intelligimus, quae de ore proferimus, illae tamen virtutes quae nobis adsunt, intelligunt, & velut carmine quodam invitatae adesse nobis, & ferre auxilium delectantur, &c. Quam tem duabus similitudinibus illustrat. Si enim creditum est, inquit, a gentibus, quod quae dam carmina, quas praecantationes appellant, quibus istud artis est, insusurrantes, nominibus quibusdam compellatis quae ne illi quidem qui vocant norunt, ex solo vocis sono, vel sopiantur serpentes, vel etiam de cavernis protrahantur; quanto magis totius praecantationis, & carminis validiorem & potentiorem ducendam credimus quamcunque Scripturae Sanctae, vel sermonum vel nominum appellationem? Et infra: solent medici praebere interdum cibum aliquem, interdum etiam potum dare, nec tamen in edendo ipso cibo, vel in potando sentimus, quia utile est, &c. hoc ergo modo, inquit, credendum est etiam de Scriptura Sancta, quia utilis est & animae prodest, etiamsi sensus noster ad praesens intelligentiam non capit,
REPLICATIO NOSTRA. Iterum peccat Bellarminus ignoratione elenchi: nam controvertitur jam de oratione Ecclesiae ad Deum: at Origenes loquitur de lectione Scripturae divinae Est autem dispar omnino ratio: nam lectione Scripturae nos allo quitur Deus, & sensum nobis exponit: at oratione nostra nos loquimur ad Deum, & sensa animi nostri exponimus Deo. Sensum Dei in Scriptura nobis loquentis tantum ex parte assequi possumus, dum hic vivimus; ideo lectio Scripturae utilis nobis est etiamsi non perfecte res divinas in hac vita intelligamus, quia exparte cognoscimus, ex parte prophetamus: at ratio quam cor nostrum coram Deo effundimus, quae index est sensus animi nostrisine intellectu nostro uulla est, ridicula, indigna nobis, indigna quae Deo offeratur.
tum Si necessarium esset intelligere quicquid orantes vel Deum laudantes dicimus, profecto rari, aut nulli possent Psalmos Davidis canere, & Prophetas atque Apostolos in divinis officiis legeret Quotus enim quisque est qui intelligat omnium Psalmorum, Prohetarum & Apostolorum sententias? Quam multa occurrunt dum psallimus, quae non intelligimus? nec tamen debemus curre re ab Ecclesia ad commentaria; & non propterea frustra psallimus, modo cum devotione & reverentia psa llamus. Scimus enim quicquid illud sit ad DEI laudem pertinere. Quid, quod Sanctus ANTONIUS dicere solebat, illam esse perfectam orationem, in qua animus ita absorbetur in Deum, ut non intelligat ipso verba sua.
REPLICATIO nostra. Negatur connexi consequentia quia aliud est, si utcunque aliquid intelligas, aliud si perfecte. Perfecta intelligentia non est hujus vitae: at cognitio ex parte est ne cessaria. Etsi igitur perfectam illam intelligentiam hic non consequimur, ac proinde in Psalmis & Prophetis atque Apostolis non omnia perfecte intelligimus: tamen & Psalmos canere, & Prophe tas atque Apostolos legere debemus, ut qui sciamus a Deo exaudiri nos studentes verbo illius & obtemperantes illis
His argumentis subjicit Bellarminus exceptionem ad dicta duo allegata ex Jesaia & Paulo, quibus probamus ex oratione non intellecta nullam utilitatem aedificationis ad Ecclesiam audientem redire.
Prius est Jesaiae capite vigesimo nono, Populus hic labiis me honorat. In hoc dicit non agi de oratione aut lectione, sed de iis qui ore profitentur pietatem, dicuntque se Deum diligere & tamen factis contrarium agunt, ut exponant Hieronymus & Augustinus. Si tamen quis velit ea verba ad orationem referre, tum ait reprehendi eos, qui quamlibet sibi nota lingua orantes, non atcendunt quid dicant, sed vagantur animo ad alia negotia. REPLICATIO nostra. Primo frustra negatur agi apud Esaiam de oratione. Nam agitur de toto cultu DEI: ergo et iam de oratione, quae honoris divini species est maxima dignissimaque. Quicquid autem est generis, idem quoque est speciei In toto cultu DEI nostro corde proximi esse debemus DEO non tantum ore, non tantum labiis: Ergo etiam in orationes Tum oratio ad DEUM est professionis modus sanctissimus: nam qui DEUM invocat, is eo ipso profitetur pietatem & dilectionem erga DEUM. Tertio de oratione praecipue agitur in hoc Jesaiae dicto: quam enim specie cultus, corde propius esse Deo nos decet, quam cum eum invocamus? quomodo autem cor notrum proximum erit DEO si nihil intelligat eorum quae a DEG petit? Quarto in concessione sua nimis stricte Bellarminus verpa DEI ad orationem accommodat. Addi enim oportet, reprehendi etiam eos, qui non intelligunt preces quas dicunt, nec operam dant ut intelligant, sed labiorum motu & pronunciatione ex terna verborum satis putant se officio suo fecisse ex opere operato, ut vocant, crassa ignorantia & stulta persuasione sua
Ad posterioris dicti ex 1. Corint. 14. allegationem sic excipit Bellarminus In posteriore Scriptura non reprehenditur oratio quae non inteligitur. Non enim Apostolus dicit orationem esse sine fructu, sed mentem. Qui enim orat lingua quam non novit, ut cum rudes homines recitant Latine septem Psalmos, affectu quidem & spiritu proficiunt, tamen mens eorum sine fructu est, quia non eruditur. Ejusmodi vero orationem, non reprehendi ut malam & benitus infructuosam, declarat Apostolus illis verbis: nam tu quidem bene gratias agis. Et idem aperte confirmat Chrysostomus. hoc loco. Adde, quod, ut supra ostendimus, Apostolus loquitur de lingua, quam nemo in tota Ecclesia intelligere potest. Quo- circa frustra haec Apostolica verba adversus consuetudinem Ecclesiae Catholicae adducuntur. Etsi enim in communibus Ecclesia precibus Latinis mens rusticorum sine fructu maneat, tamen non manet affectus rusticorum sine fructu, nec mens plurimorum aliorum, qui Latine sciunt, & fructus mentis qui deest idiotis compensatur utilitatibus multis, quae inde proveniunt, quod Scripturae in publico conventu, communissimo idiomate, id est, Latinoassidue leguntur
REPLICATIO NOSTRA. Primo frustra tergiversatur Bellarminus, non reprehendi a Paulo orationem quae non intelliitur: nam vers. 23. aperte dicit: Si eodem loci convenerit tota Ecclesia & omnes linguis loquantur (nimirum quas audientes non intelligant, ac proinde iis non instituantur,) ingrediantur autem diotae vel infideles, nonne dicent vos furere, in eo profecto reprehenditur
Secundo depravat Bellarminus interpretatione sua hunc locum. Nam Paulus agit de intellectu audientium, ut illi instituantur & aedificentur, ut ex allegato loco liquet, & deinde ex versu 18, 19. Gratias ago DEO meo quod magis quam vos omnes linguis loquar. Sed in Ecclesia malim quinque verba ex intelligentia mea loaqui, ut & alios instituam, quam decem millia verborum linguae,
Tertio affingitur falsum Chrysostomo, cujus haec sunt verba: TU quidem recte gratias agis spiritu, sed ille nihil audiens neque sciens quae dicuntur, stat non magnam capiens utilitatem.
Quar: o Apostolum loqui de lingua quam nemo in tota Ecclesia intelligat negatur: nec probari ullo pacto potes.
Quinto Iudit ambiguitate Bellarminus dum Latinum idioma communissimum vocat: nam aliud est commune doctis, aliud est
commune in vulgo. Latina lingua est communissima doctis, sed non in vuigo. AEdificatio autem Ecclesiae requirit ut preces concipiantur idiomate, non communi tantum doctis, sed communi invulgo Ecclesiae: in quo quotusquisque doctus est, & Latinam linguam intelligit:
Sexto quae de fructu orationis dicit, aliena sunt a mente Pauli, qui de fructu aedificationis loquitur, ut instituatur Ecclesia. Ita in magno conatu Bellarmini pro amphora urceus exit, ut est in proverbio.
sequitur tertium. Cujus finis est instructio, consolatio & aedificatio populi, id lin gua populo cognita peragi debe
At publicae lectionis Scripturarum Sacrarum finis est instructioconsolatio & aedificatio populi. Ergo lingua populo cognita peragidebet.
Major certa est: quia ex lingua ignota & peregrina quae instructio, quae aedificatio, quae consolatio percipi potest?
Assumtio patet ex Romanorum decimo quinto capite versiculo quarto: Quae ante scripta sunt, ad nostram doctrinam ante scripta sunt: ut per tolerantiam & consolationem Scripturarum spem habeamus. 1. Cor. 14. v. 3. & seqq. Qui autem prophetat hominibus. loquitur aedificationem & exhortationem & consolationem. Qui loguitur lingua, se ipsum aedificat: qui vero prophetat, Ecclesiam aedifi. tat, &c. & versic. 19. In Ecclesia malim quinque verba ex intelli. gentia mea loqui, ut & alios instituam, quam decem millia verborum lingua, Et versic. 26. quoties convenitis quisque vestrum canti cum habet, doctrinam habet, linguam habet, revelationem habet, interpretationem habet; omnia ad aedificationem fiant
Bellarminus ad hanc argumentationem excipit, primo negando assumtionem, secundo respondendo ad probationem eius. Negatio nem suam firmat rationibus duabus: prima est, quia finis praecipuus divinorum officiorum non sit populi instructio vel consolatio, sed cultus Deo ab Ecclesia debitus: eo quod clericorum officium sit, nomine. totius populi Christiani perpetuo immolare Deo sacrificium laudis, ut ipse requirit Psalm. 49. & more m lilum excubare ac vigiliis & orationibus tota castra Ecclesiae Protegere. Jesaiae capite vigesimo sexto? Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die & nocto in perpetuum non tacebunt. Secunda ratio est, qui non sunt imperitissimi, ui Latine sciunt, & instruuntur qui audiunt divina officia. Cateri autem non instruerentur etiamsi vulgari lingua officium celebraretur: non enim in verbo, sed in sensu instructio est. Quare (concludit rationes Bellarminus) plebis instructioni deserviunt conciones frequentissima, quae in siigulis Ecclesiis fieri debent
REPLICATIO nostra. Assumtio negari non potest, quia est verissima. Rationes negationis nullius sunt ponderis.
Prima ratio est vitiosa pluribus modis: primo propter sophisme falsorum pugnantium. Nam cultus Deo ab Ecclesia debitus & aedificatio Ecclesiae non pugnant, quia sunt fines coordinati, seu u alii loqui solent, subordinati. Coordinata autem seu subordinata mon pugnant, neque positio unius est remotio seu negatio alterius. Si assumtio esset, aedificationem Ecclesiae praecipuum vel solum est. finem officiorum divinorum, tum recte negaretur: jam vero assumtio est indefinita.
Secundo vitiosa est prima ratio propter homonymiam in nomine Ecclesiae: nam Bellarminus restringit ad Clerum, quem vocant cum de tota multitudine fidelium intelligi debeat: non enim a solis Clericis cultus Deo exhiberi debet, sed etiam a caeteris fidelibus omnibus
Tertio locus Psalmi vitiose a Bellarmino restringitur ad solos clericos, quum ad universos Christianos pertineat.
Quarto locus Jesaiae Bellarmino adversatur: Si enim custodes Ecclesiae tacere non debent, tum loquantur quae a fidelibus intelligipossint. Etenim si vocem incertam det tuba, quis se ad pugnam comparet? 1. Cor. 14. 8.
Secunda ratio quinque modis vitiosa est: Primum enim finem officiorum divinorum tantum ad Latine doctos restringit, qui communis est omnibus fidelibus.
Deinde agit de eventu sacrorum officiorum, quum nostrum argumentum de fine eorum agat. Servum autem Dei oportet officium suum facere & Deo eventum sinere.
Tertio eventus ipse hic falso ponitur, quum Bellarminus haud secus de plene pronunciet, quam de pecude experte omnis doctrinae atque judicii: O miseram plebem, & eo miseriorem, quod despe tantes de profectu & salute ipsius ductores habeat:
Qarto evertit haec ratio Papanorum sententiam: nam si plebis instructioni deserviunt conciones; Ergo Scripturae quae concionum Sacrarum basis & fundamentum sunt, lingua plebi cognita legi debent.
Quinto accusat haec ratio Papisticos doctores negligentiae in concionibus habendis: debent enim conciones frequentissimae in singulis Ecclesiis fieri, sed in Papatu non fiunt. Sic replicatum est ad negationis rationes
Ad probationem assumtionis nostrae in hunc modum Bellarminus excipit: Primo negat Scripturae testimonia adducta sententiae Papistarum ulla ratione officere. Ait enim illos fateri, Sacras Scripturas magnam adferre fidelibus consolationem, sed doctis quidem dum leguntur, indoctis autem dum a concionatoribus explicantur
Deinde Paulum I. Corinth. 14. versic. 26. per Psalmum, de ctrinam, apocalypsin, linguam & interpretationem, non intellige¬ re Scripturas divinas, sed quinque dona gratis data, nempe donum psallendi seu componendi spiritualia cantica & ea in Ecclesia moleste canendi: donum docendi: donum revelationis, quia Deus saepe tunc sedentibus in Ecclesia revelaverit mysteria: donum linquarum: & donum exponendi Scripturas & de una lingua in aliam transferendi: quae omnia referri debeant ad aed ficationem & non ad ostentationem
REPLICATIO nostra. Primo Bellarminus consolationem ex lectione Scripturae provenientem falso restringit ad solos Latine doctos: nam cum indoctorum longe major sit multitudo in plebe Ecclesiastica, quam doctorum, quis non intelligit pauciorum majorem rationem absurde haberi, quam plurium? scilicet Christianae plebi istic vellus non carpitur. Secundo in expositione versus vigesimi fexti 1. Corinth. 14. tragelaphos fingit: quis enim illum sic exposuit praeter ipsum? si quidem Paulus non de externis. donis, sed de externis officiis in Ecclesia praestandis a docentibus agit:
Tertio quaecunque in coetibus Ecclesiasticis lingua ignota peraguntur, ea nequaquam ad aedificationem, sed ad ostentationem fiunt
QUA RTUM argumentum nostrum est. Si Prophetae, Christus ipse & Apostoli in conventibus populi vernacula, aut omnibus nota lingua in legenda Scriptura usi sunt: tum etiamnum idem nobis faciendum. Quod antecedit verum est, ut videre licet. Nehem 8. v. 2, 3, 4, 8, 9. Luc. 4. v. 16, 17. Act. 13. v. 15. Ergo & quod sequitur, verum est QUINTUM. Si Scriptura Sacra ideo olim in tot linguas vernaculas est translata, ut ex illius auscultatione omnes auditores fructum ahquem capere possent, tum profecto linguis vernaculis est legenda. Prius est, ut testatur Socrates Historiae Ecclesiasticae libro quarto, capite trigesimo tertio: & Augustinus tertio tomo, libro secundo, de doctrina Christiana, capite quinto. Quapropter et iam vetus Testamentum translatum est in Graecam Linguam item in Chaldaicam, tota Scriptura in Latinam. Hieronymus qui erat Stridonensis Dalmata, transtulit Scripturam in linguam Dalmaticam: Methodius Moravorum Episcopus in Illyricam vel Sclavonicam, Chrysostomus in Armeniacam, Umphilas Gothus in Gothicam, alii in alias. Ergo verum & posterius.
Respondet Bellarminus varia: Primo se non negare posse Scripturas verti in linguas vulgares, sed tantum non debere pubfice legi lingua vulgari, nec passim omnibus permitti legendas lingua vulgari.
Deinde non ideo olim versas Scripturas ut publice legerentur. sed tantum ad consolationem eorum hominum qui iis sine pericuouti poterant. Tertio Graecam Linguam item Latinam non fuisse omnibus vul garem licet fuerit communissima
Quarto Chaldaicam versionem esse potius paraphrasin. REPLICATIO nostra. Ad primam responsionis partem replicamus, frustra negari, Scripturas debere publice legi lingua vulgari seu omnibus nota. Nam si transferendae sunt in linguam vulgarem, certe etiam in illa legendae publice privatimque, quia posito destinato ponitur & finis. Sed translatio est destinata ad hunc finem, ut Scripturae in linguis vernaculis legerentur. Bellarminus perinde concedit versionem & negat lectionem ac si diceret: possunt quidem hospites invitari ad convivium, sed plerisque nihile edendum nihilque bibendum: vel si quis convictoribus suis cibo & potus apponeret, sed ne omnes illis utantur. Legendas esse ostendimus, quia Deus imperat, quia legentibus & audientibus promittit dona sua & salutem, quia ipsae Scripturae natura sua omnibus sunt, salutares. In secunda parte responsionis negatur restrictio: nam illis gentibus sua lingua Scriptura edebatur, ut barbarie posita, inquit Chrysostomus, melius philosophari discerent omnes. At Bellarminus certis hominibus pauculis concedit, ne omnes philosophari discant, sed inter pauculos sint Scripturae velut sacra opertanea.
Ad tertiam partem replicamus, satis esse ad argumentum quod lingua Graeca & Latina fuerint communissimae, quia etiam vulge communes erant.
Ad quartam partem replicamus, satis itidem esse ad argumentum nostrum, quod Chaldaica versio sit paraphrasis, quia perscripta eslingua vulgari Genti Chaldaeorum, & communi finitimis multis ideoque publice nota
SEXTUM. Pontifex Rom. Innocentius III. ipsemet libro primo, decretalium Gregorii IX. titulo trigesimo primo de officio Judici: ordinarii, capitulo Queniam in plerisque, quod est numero decimum quartum, praecipit, ut, cum in aliqua urbe permisti sunt diversarum linguarum homines, Episcopus provideat ut viri idonei diversis lin guis divina officia celebrent & Ecclesiastica Sacramenta ministrent, instruendo eos verbo pariter & exemplo. Similiter Papa Rom. concessit Cyrillo & Methodio, ut lingua Sclavonica Moravis divina officia celebrarent, quemadmodum refert AEneas Sylvius de Bohemorum origine: Ergo Sacra linguis vernaculis celebranda,
Respondet B. llarminus. Primo Innocentium tantum loqui in eo capitulo de lingua Graeca & Latina, non de linguis vulgaribus, alioquin hoc decretum etiam fuisset in Italia obseivatum, in qua offici: Latine celebrata fuerunt, cum tamen vulgaris lingua Italorum non sit Latina. Secundo causam fuisse justam, cur Moravis Aposto lica sedes concesserit lingua Sclavonica officia celebrare. quia nimirum totum regnum simul convertebatur ad Christianisimum, & non poterant reperiri tot ministri, qui Latine celebrarent: postes autem, ubi crevit cruditio, melius fuisse Latine sacra peragere, ut et amnum Moravi Catholici faciant, secundum communem totius eo clesiae consuetudinem.
REPLICATIO nostra. Quod ad decretum Innocentii attinet, negatur ejus restrictio quam Bellarminus facit: nam primum ex verbis capituli illa non potest probari: deinde etiamii expressa ibi extaret restrictio, consequi tamen juris ejusdem analogiam oportere. de linguis aliis quibuscunque quum id quod commune est, ita de una & altem specie affirmetur, ut non negetur de aliis speciebus: postre mo ipsa repugnant verba Canonis; sic enim ille habet: Quoniam in plerisque partibus (non Constantinopoli aut in Graecia solum) intra eandem civitatem atque dioecesin permisti sunt populi diversarum linguarum (non Graecae & Latinae solum) habentes sub una fide virios ritus & mores; districte praecipimus, ut Pontifices hujusmodi civitatis provideant viros idoneos, qui secundum diversitates rituum & linguo rum divina officia illis celebrent, & Ecclesiastica Sacramenta ministrent, instruendo eos verbo par ter & exemplo. Evidentia omnia, & ista restrictionem evidenter refellentia. Ratio quam Bellarminus restrictioni suae addit, nulla est: quia in Italia communis diu fuerat Latinia ingua, etsi vulgaris esset Italica, & adhuc ex parte communis erat: dispar igitur est ratio Italorum & aliorum populorum. Tum quanta linguarum Latinae & Italicae inter se affinitas
Quod vero ad Moravos attinet, quae causa fuit illis concedendi usum linguae Sclavonicae initio conversionis ipsorum, eadem fuit semper & est nunc continuandi usum illius. Nam etsi sacrificuli quidam forte sint Latine eruditi: tamen plerosque indocta esse animalia constat, & quae Missa ventri obedientia reddidit: vulgus autem rustiorum & civium plerorumque tam novit hoc tempore Latinam dinguam, quam initio conversionis. Ideo melius esset lingua vernacula sacra ubique peragi, & sacrificulos pseudocatholicos utilitatem potius coetuum suae fidei commissorum sequi, quam stolidam atque ineptam Romanae & Antichristianae Synagogae (nam eam pro pura & orthodoxa Ecclesia Christi non agnoscimus) consuetudinem. veritati divinae & aedificationi Ecclesiae repugnantem. Sic fuit de observationibus sacris: sequitur de aliis actios nibus religiosis ad sacra, quae vocant; pertinentibus.
On this page