Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 44
CAPUT XLIV. In quo primo status controversiae de perspicuitate Scripturae Sacrae figitur: deinde orthodoxa sententia proponitur & confirĀ¬ matur.
E perspicuitate Sacrae Scripturae inter nos & Papistas non leviae Vest controversia: sed Papistae in statu controversiae calumniam committunt. Bellarm. lib tert. de Verbo Dei, cap. primo, sect. prima, quaestionis controversae statum hoc modo proponit, Sinine Scriptura Sacrae per se facillimae atque apertissimae, an vero interpretatione endigeant? statuitque Scripturam non esse tam apertam per se, ut sine ex plicatione sufficiat ad controversias fidei terminandas. At si hic statur controversiae ponatur, Andabatarum more pugnat, & aerem frustra ferit, cum nullos in ea adversarios habeat, non Lutherum, non Brentium, non alios orthodoxos. Lutheri sententia a Bellarmino allegata. seipsam a calumnia vindicat. Sic enim Lutherus praefatione assertionis articulorum a Leone Pontifice damnatorum ait: Oportet scriptus ra judice hanc sententiam ferre: quod fieri non potest, nisi Scripturae de derimus principe locum in omnibs quae tribuuntur Patribus, h. e. ut sit ipsa per se certissima, facillima, apertissima, suiip sius interpres, omnium omnio probans judicans & illuminas. Hactenus verba Lutheri a Bellar, produ cta: unde sic colligimus: Si scriptura esse per se certissimam, facillima, apertissimam, sunpsius interpretem Lutherus asserit, tum certe non sentit, eam sine interpretatione sufficere ad fidei controversias diri mendas: sed tantum docet quis sit omnium optimus interpres SacrScripturae. Et quod ibidem Lutherus contendit: Scripturam esse clariorem omnium patrum commentariis, hoc rursus non contradie:t thesi a Bellarmino propositae: siquidem Lutherus commentarios Patrum quibus illi Scripturam interpretantur non rejicit, sed tantum cum Scriptura comparat in claritate, docetque Scripturam esse clariorem, idque recte docet, quum Patres iis quae ipsi dicunt lucem ex scritura sacra mutuentur, memores illius quod dicitur Psal. 119. v. 10 Lucerna pedi meo verbum tuum est & lux itineri meo. Quin etiam se quentia, quibus sententiam suam Lutherus restringit, eum a calulumnia Bellarmini vindicant. Duo enim a Luthero dici fatetur: unum quod Scriptura etiamsi alicubi sit obscura, tamen illud idem alibi clare proponat: alterum, quod Scriptura, licet per se clarissima, tamen superbis & infidelibus sit obscura ob eorum caecitatem & pravum affectum. Atque haec non effugia sunt Lutheri, ut Bellarminus cavillatur, sed vera dogmata. Nec aliud Brentius aut nos sentimus. Alii Papistae fingunt, nos statuere, Omnia in Sacra Scriptura esse per se facillima & nulla egere interpretatione, sic ut laici per se omnia possint inteligere, unde etiam laicis lectionem Scripturae concedamus: atque ita quod cum certa limitatione dicimus, illi absque limitatione profeĀ¬
Stera Scriptura nulla sui parte per se & in se obscura est: sed aperte, clare & perspicue tradit omnia quae continent fidem, bonaque opera, sic ut omnes Spiritu Dei praediti, etiam plebeji, qui eam attente, assidueque legunt, & voces phrasesque per aetatem & cognitionem linguae in qua Scripturam legunt, percipiunt, & veritatem investigare uoluntatemque Dei, facere uolunt, recte intelligere possint & fructum maximum inde consequi.
defendenda. Non est sententia nostra, omnia esse in Scriptura cnivis legenti veaudienti facilia, perspicua & clara, nihil ulli obscurum, nihil intellectu difficile: nam quaedam loca Scripturae esse difficilia intellectu & ob scura reprobis percuntibusque, aliquando etiam electis ad temrus, fatemur: Sed primo Scripturam esse in se & suapte natura perspicuam, & tradere perspicue totam doctrinam fidei & bonotum operum. docere clare fundamentum doctrinae Christianae omnibus fidelibus. cognitu necessatium, haud sane in singulis Scripturae locis, sed in singulis utique doctrinae Christianae capitibus, ad fidem cultumque Dei necessarus: seu, ut verbis Augustini utat, quae exstant libro secundo dedoctrina Christiana, capite nono: Ia his quae aperte in Scriptura post ta sunt, inveniri illa omnia quae continent fidem moresque vivendi. Dein de non dicimus, quibusvis Scripturam Sacram esse claram & perspi cuam, sed illis qui praediti sunt Spiritu Dei quo illa scripta est, quibus que nullum ab aetate vel ab ignoratione linguae in qua Scripturam legunt, impedimentum est: hi soli illam inteiligunt ut intelligi debet, etiamsi plebeji essent. Quemadmodum homo constat ex corpore & anima, ita ut sit corpus animae domicilium: ita constat S Scriptura ex litera & spiritu, ita ut sit litera quoddam quasi spiritus domiilium. Et quemadmodum hominis corpus videre & vocem audirie possunt bestiae; sed ejus animum aut orationem perspicere nequeunt, quippe quae non sint eadem anima praeditae, cujus oculis ita cernere valcant: sic Sacrae Scripturae literam videre & verba audire possum impii, sed quis sit literae spiritus, & quo spectet divina mens, ii soli inrelligunt, qui eo spiritu praediti sunt, a quo Scriptura Prophetis & Apostolis inspirata est. Impii quidem non magis eum vident, quam pestiae sermonem hominum, quorum tantum voces paucas, & eas vit intelligunt, exclamationes, increpationes, adhortationes, minas. Sicimpii vident in sacris literis quid narretur, quid jubeatur aut vetetur. sed spiritum & quasi medullam literae non habent. Ut enim hominis: negotia solus hominis spiritus novit: sic Dei negotia nullus scit, nisi .Spiritus Dei, & is quem Spiritus ille docuerit. 1. Cor. 2. vers. 9. & seĀ¬
quentibus. Tertio distinguimus res divinas quas Scriptura tradit ab poratione qua ipsas docet. Res ipsae sunt altissimae & profundissimae & a naturali intellectu humano remotae: ipsae tamen per Scripturam divina revelatione inspiratam clara oratione explicantur.
firmanda. Confirmatur PRIM o testimoniis Scripturae. Primum est Deut, 30. v. 11, & sequentibus. Praeceptum hoc, quod ego praecipio tibi hodie occultum non est a te, neque longinquum. Non est in toelis; ut dicas, qui adscendet nobis in coelum, qui sumens afferat illud nobis, & enunciet nobis illud, ut faciamus illud? sed propinquum est tibi verbum hoc valde? in ore tuo & in animo tuo, ad faciendum illud. Unde colligimus in munc modum:
Quod non est occultum neque longinquum; sed propinquum fidelibus, id profecto aperte & perspicue tradit fidei morumque doctrinam. At Sacra Scriptura & maxime doctrina Evangelii non occulta neque longinqua, sed propinqua fidelibus: Ergo aperte & perspicue radit fidei morumque doctrinam
RESPONDET Bellarminus per inficiationem minoris, eamque negat ex loco adducto probari posse, eo quod plurimi veterum exponant eum non de facilitate intelligendi Scripturas, sed de facilitate implendi mandota Decalogi, cum adest gratiae auxilium, quod sit contra omnes Lutheranos, qui dicant impossibilia esse Dei mandata: aitque sic interpretari Tertullianum libro quarto contra Marcionem, sic item exponere Origenem, Ambrosium, Chrysostomum & alios in capite decimo ad Romanos, & Augustinum libro de perfectione justitiae, responsione penultima. Alios tamen in quibus est Abulensis concedit hunc locum exponere de facilitate cognitienis, non quidem Scripturarum S io cruma quae tunc adhuc nullae erant fortasse, sed praeceptorum tantum Decalogi. quae, cum sint naturalia, facilime intelligintur, & Iudaei illi tcaecipue facile poterant ea scire, qui, Mosen explicantem audierant, & consessi fui erant, se percepisse omnia, & promiserant se ea observaturos. Ideo subditur: Prope est sermo in ore tuo & in corde tuo, id est, in corde tuos quia jam intellexisti quid sit agendum: & in ore tuo, quia jam cojessus es te intellexisse. Hactenus exceptio Bellarmini.
Ad quam nostra haec est REPLICATIO. Primo, negari minor propositio argumentationis nostrae non potest, quae loco niosis revera nititur & ex eo sumta est. Deinde locus Mosis nequaquam est intelligendus de facilitate implendi mandata Decalogi: quia praeceptum de quo Moses in loco citato loquitur non Legis est, sed Evangelii de conversione ad Deum & fide in Christum, interprete Paulo Rom. 10. vers. 6. & sequentibus. Solius Pauli autoritas sufficere Bellu. mino debuisset, hunc locum nequaquam de mandatorum Decalogi impletione exponendum. Pauli autem interpretationem veram esse extra controversiam apud omnes pios esse debet. Nam & antecedentia omnia in cap. trigesimo Deuteronomii de doctrina sunt Evangelii: quia agunt de conversione ad Deum seu resipiscentia; invitare autem ad resipiscentiam & gratiam offerre resipiscentibus & credentibus promissioni gratiae est Evangelii, cujus veritatem a Deo praestari & ahobis facile percipi Moses affirmat. Deinde Paulus inepte argumencaretur ex loco Mosis, nisi is de doctrina Evangelii esset intelligendus, Nam Paulus justitiae, quae est ex lege, consistenti in praestatione mandatorum Legis opponit justitiam quae est ex fide: & justitiae, quae est ex lege, accommodat locum Levit. 18. v. 5. Qui praestitesst ea, vivet per ilis: justitiae vero quae est ex fide, accommodat hunc locum Mosis ex Deuteronomio, & verbis illis: Prope te verbum est in ore tuo & in corde tuo, diserte addit explicationem; Hoc est verbum illud fidei quod praedicamus. Proinde hic locus Mosis de facilitate implendi mandata Decalogi non est accipiendus, neque contra nos facit? Tertio testes a Be llarmino laudati nihil tale deponunt, quale illig Bellariminus affingit, non Tertullianus, nec magis Origenes, neque Ambrosius, neque Chrysostomus, neque Augustinus, sed ad doctrinam Evangelii & apprehensionem illius per fidem hunc locum ex Mose a Paulo allegatum referunt. Ita Bellarminus nomina quidem Patrum veluti territandi gratia recenset, at res de qua agitur non videtur usquam, Quarto quod ait Bellarminus fortasse nullas fuisse Scripturas S cum Moses istum locum proferret; mirum est potuisse ei in mentem venire, cum hunc ipsum cogitare potuerit a Mose scriptum post libros praecedentes & magnam partem Deuteronomii. Itaque Bellarminus falsum dicit, vel Mosis ipsius testimonio. Equidem tunc jam perscriptos & penes Ecclesiam Israeliticam fuisse quatuor primos libros Mosis & partem magnam Deuteronomii, testatur Moses eo dem cap. 30. Deuteronomii, vers. 10. his verbis: Si auscultaveris voci Iehovae Dei tui, observando praecepta ejus & statuta ejus, quicquid scriptum est in libro hoc Legis, si conversus fueris ad Iehovam Deum tuum ex toto corde tuo & ex toto animo tuo. Et cap. 31. v. 9. Quumque Moses scripta hac lege, dedisset eam Sacerdotibus, filiis Levi, qui portant arcam federis Iehovae, & omnibus senioribus Israelis, &c.
Quinto quod Bellarminus denuo hunc locum Mosis de facilitate intelligendi praecepta Decalogi interpretatur, iisdem argumentis falsi convincitur, quae modo adduximus
nostrae. SECUNDO confirmant thesin nostram illa ex Psalmis & Proverbiis testimonia, in quibus de Scriptura dicitur, quod sit lucida, lux, lucerna. ut Psalmo 18. vel, juxta supputationem Hebraeam, 19. v. 6. Praeceptum lehovae lucidum, illuminans oculos: & Psal. 118. vel juxt supputationem Hebraeam 119. v. 105. Lucerna pedi meo verbum tuum est, & lux itineri meo, & v. 130. aditus verborum tuorum illuminat prudentia instruit simplices. Prover. 6. v. 23. Lucerna praeceptum est, & lex lux, viaque vitae, correctiones erudientes. Unde sic argumentamur:
Quicquid divino modo est lucidum, imo lucerna & lux divina, il luminans oculos mentis nostrae: id profecto in se & per se obscurum. non est, sed clarum & perspicuum fidelibus, filiis lucis, Spiritus S. interna luce illustratis:
At Scriptura S. divino modo est lucida, imo lucerna & lux divina; illuminans oculos mentis nostrae:
Bellarminus sic EX CIPIT, ut minorem, de universis Scripturis diuvinis agentem, primo neget, recte probari ex testimoniis adductis, quae non agant de universis Scripturis, sed tantum de praeceptis Dominicis, quae dicantur lucida, lucerna & lux, non quod facile intelligantur, quanquam & hoc verum sit, sed quod intellecta & cognita dirigant hominem in operando. Deinde sentiens hujus responsionis suae infirmitatem & viveritatis in conscientia sua convictus respondet per fiduciariam reprobationem: nam largitur, agi quidem de scripturis omnibus, sed ea dici lucidas, lucem & lucernam, non quod facile intelligantur, sed quod, intellectae cum fuerint, mentem illustrent. Prophetam enim in Psalm. 18. seu potius 19. locutum fuisse, ait Bellarminus, de cognitione Philosos phorum, quam assecuti fuerant ex creaturis, cum ait: Coeli enarrant gloriam Dei, &c. Postea, ut ostenderet eos non per venisse ad eam lucem ad quam perveniunt fideles, subjungere: Lex Domini immaculata, &c. Similiter Psal. 118. svel potius Ps. 119.) ait demonstrare voluisse, majotem esse cognitionem quae habetur ex verbo Dei revelato, quam ex creaturis, ac propterea comparasse verbum Dei lucernae, quae ad noctis tenebras dispellendas multo nobis utilior est, quam omnium stellarum lumen
REPLICATIO nostra. Primo negatur restrictio Bellarminiana, quia testimonia adducta non tantum de praeceptis Dominicis, sed de universis Scripturis divinis agunt, ut singulorum antecedentia & consequentia ostendunt. Sic Augustinus octavo tomo in enarratione Psalmi 118. concione vigesima-tertia ait: Quod itaque hic ait, Lucerna pedibus meis verbum tuum & lumen semitis meis, verbum est quos Scripturis sanctis omnibus continetur. Eadem est sententia Hieronym, Nicolai Lyrani & aliorum. Certe Augustinus sententias Scripturae, fidei doctrinam continentes appellat lumen, item lucem. Sept. tomo, libro primo de peccatorum meritis & remissione contra Pelagianos, cap. septimo ait: Apostolicae sententiae lumen attende. Si autem Christus. sinquit) in nobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Et paulo post: Quid adhuc tantae luci fumus contentionis offunditur? Secundo responsio per fiduciariam reprobationem assignat falsam causam, cur Scripturae dicantur lucidae, lucerna & lux, nempe quia intellectae mentem illustrent, quasi intellectus earum praecederet illuminationem mentis. Atqui ideo sicdicuntur, quia ipsae mentem illustrant ad intelligendum magnalia Dei, quae in ipsis proponuntur: Sic ut illuminatio mentis per Scripturam praecedat intelligentiam, non sequatur. Sic enim interpretatur David seipse, cum ait Psal. 119. v. 98. Inimicis meis sapientiorem me reddit (videlicet Lex tua) praeceptis tuis. David autem nomine legis non intelligit decem illa praecepta solum, sed omnes divinas scripturas: qua significatione utitur etiam Dominus in Evangelio, cum ait; ut impleatur quod in Lege eorum scriptum est, qui odio habuerum me gratis, Johan. 15. ut Bellarminus ipse fatetur libro tertio de Verbo Dei, capite secundo, sectione tertia: & v. 104. Mandatis tuis prudenm sum: & v. 130. Aditus verborum tuorum illuminat, prudentia instruit simplices. Tertio explicatio ultimo posita Bellarmino, nostrum argumentum magis confirmat: nam si major lux, major cognitio habetur ex verbo Dei revelato, quam ex creaturis: tum sequitur Verbum Dei scriptum vere instar solis cujusdam spiritualis lucidum esse, vere lucere, vere illustrare intellectum nostrum, dissipatis tenebris nostris: ac proinde esse clarum & perspicuum & a fidelibus interna Spiritus S. luce illustratis facile percipiĀ¬
Si Apostoli sunt iux mundi, tum profecto Scripturae illorum quibus mundum illustrarunt atque etiamnum illustrant, clare doctrinam fidei & bonorum operum tradunt. Verum est antecedens. Ergo & consequens.
RESPONDET Bellarminus per restrictionem assumtionis & dicti Christi ad lucem exemplorum, probitatis & merum: quia voliu Dominus Apostolos esse quaedam exempla sanctitatis omnibus ad imitandum proposita: quocirca subjecerit continub; sic luceat lux vestis coram hominibus ut videant opera vestra bona. Addit; si loqueretur Dominus de luce doctrinae, non fore sensum. Apostolorum Scripturam est. se facilimam ad intelligendum, sed intellectam illustrare mentem, &c. rudire de rebus altissimis & tenebras errorum omnium fugare: non tamenim illuminare, qui clare loquitur vel scribit, quam qui sive clare, si veobscure loquatur aut scribat, lumen veritatis in mente accendit & tenebras errorum depellit
REPLICATIO nostra. Primo negatur restrictio; Christus enim loquitur de luce tam doctrinae quam vitae: sicut Apostoli illuminarunt mundum & doctrina sua & vita. De doctrinae luce ipse Christus interpretatur in loco consimili, qui exstat Actor. 26. v. 16, 17, 18. subi sic Apostolum Paulum alloquitur: Idcirto apparui tibi, ut designarem te ministrum ac testem tum eorues quae vidisti, tum eorum in quibus apparebo tibi. Eruens te ex hec populo & centibus ad quas nuno te mitto: ut aperias oculos eorum & convertas eos a tenebris ad lucem & a potestate Satanae ad Deum ut rexissionem peccatorum & sortem inter sanctificatos accipiant per fidem quae est in me. Cum quo consentit & alter locus Actor. 13. vers. 46, 47. Vobis necesse fuit primum ex poni sermonem Dei: postquam autem: lum repellitis, & indignos ipsos decernitis vita aterna, ecce, convertimus nos ad Gentes. Ita cim nobis mandavit Dominus, dicens, constitu ic ut sis lux Gentium, ut sis salut usque ad ultimas terras. Gentes autem haec audientes gavise sunt, & laudibus extulerunt sermonem Domini & crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam aeternam. Huc pertinent & illa loca 2. Tim. 1. v. 9. 10. Qui servavit vos & vocavit vocatione sancte: nen ex opcribus nostris, sed ex suo proposito & gratia quae data quidem est nobis in Christo Iesu ante tempora seculorum: Sed patefacta ouna est per illustrem illum,d ventum Servatoris nostri Iesu Christi, qui & mertem abolevis, & v. tam in lucem produxit ac immortatitatem per Evangelium. Quin et iam contextus ipse Matth. 5. satis oscendit, Apostolos lucem inunoi dictos tam quoad doctrinam quam que ad vitam: quia ben.u in bene docendo recteque vivende Christus statuit: et certe pur: & corrupta praedicatio est praecipuum opus bonum quod Afplor. cerunt. Sicut ibidem sal terra dicuntur, ratione purae dociring ctae vitae: Ideo v. 19. subjicitur: Quisquis solverit unum, hisce minimis, & ita docuerit homines, minimas vocabitur inlorum: Quisquis autem fecerit & docuerit, iste magnus vocabitur i gno coelorum. Sentit nobiscum Tertullianus, qui libro de puaescriptionibus adversus haereticos, cap vigesimo-sexto ait; Ipse Deminus de cebat lucernam non sub modio obstrui sclere, sed in candelabeum co stitui, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Haec Apostoli aut neglexerunt. aut minime intellexerunt, si non adimpleverunt, abscondentes aliquid de lumine, id est, Dei Verbo, & Christi Sacramento
Secundo vitiat Bellarminus statum controversiae. Nam neque nos asserimus simpliciter, Scripturam esse facillimam ad intelligendum, quasi promiscue a quocunque intelligi posset: sed ipsam tradere totam doctrinam fidei & bonorum operum aperte & perspicue, sic ut vere fideles assidue attenteque legentes possint eam intelligere.
Tertio non pugnat rationes, Apostolos ideo vocari lucem mundi. quia Scriptura Apostolica aperta & clara est, sic ut a fidelibus persricue intelligi possit: quia intellecta mentem illusiret, de rebus altissimis erudiat, tenebrasque errorum omnium dispellat. Utraque enim ratio simul vera est. Inique ergo opponit & diejungit eas LEellarmin,
Quarto perinde loquitur, ac si Sol nullum in se lumen habeat, nis caeci ipsum videant. Atqui ut Sol & lucidus est in se, & lute illa. quam in se habet, omnes illustrat, nisi qui aut caeci sunt, aut oculos claudunt, ita Scriptura S. & in se lucis divinae plena est, & luce eadem nostras mentes illuminat
Sextum testimonium est 2. Petr. 1. 19. Et habemus firmiorem illum sermonem Propheticum: quem benefacitis quod aetenditis velus lucernam splendentem in obscuro loco, usque dum dies illucescat G luciscrexoriatur in cordibus vestris.
Hinc ita argumentamur: Si Scriptura S. est velut lucerna splendens in obscuto loco tum profecto nulla sui parte in se & per se obscura est, sed aperte & clare tradit omnia quae continent fidem moresque vivendi, &c. Verum est antecedens, teste Petro: Ergo & consequens.
RESPONDET Bellarminus, Prophetaram voces vocari lucernam, non quia facile intelligantur, sed quia intellectae illuminant, & iter ostendunt ad Christum, qui est verus Sol justitiae,
REPLICATIO nostra. Primo peccat Bellarm. ignoratione e lenchi: Neque enim nos simpliciter asseveramus, Scripturam sacram esse lucernam, quia possit a quibusvis facile intelligi: nam sermo ille, de crace iis qui pereunt stultitia est, 1. Cor. 1. 18. & animalis homo non est capax eorum quae sunt Spiritus Dei; sunt enim ei stultitia, nec potes. ea cognoscere, 1. Cor. 2. v. 14. Verum ideo dicimus Scripturam sacram vocari lucernam, quia lucet, ut Petrus ipsemet loquitur, hoc est, quia tum in se lucem ac claritatem habet, tum eam hominibus ostendit. clare tradens & aperte totam fidem de Christo & ratione consequendi salutem aeternam, ac proinde monstrans hominibus viam ad salutem, nisi illi aut caeci sint, aut oculos avertant, aut ultro claudant, auab aliis sibi claudi patiantur. Ut enim Sol nemini obscurus est, utqui lucerna accensa in caliginoso loco & in medio posita non est obscuranisi aut caecis, aut ocuios elausos habentibus: sic nec ipsa Saimtura. Notatu vero dignum est quod Apostolus docet, Scripturam Propheticam lucere in loco caliginoso: ergo tenebras fugat & caliginem a mente nostra depellit, doctrinam claram atque illustrem proponendo perrores omnes detegentem & refellentem & certa nobis veritatis itintera monstrantem
Secundo Bell irminus nostram sententiam confirmat. Nam si scriptura sacra est lucerna, quia intellecta illuminat, tum profecto ipsa non est obscura, sed clara, sed manifesta. Si iter ostendit ad Christum, tum lucida atque aperta sit necesse est.
Tertio dissentit Bellarminus in loci hujus interpretatione ab alii Papistis. Nam Hosius Cardinalis libr. tertio de autoritate Ecclesiae ait, sermonem Propheticum dici lucernam, quia multa clara sunt, & quia quae quondam umbrae & anigmata fuerunt, ea nunc in Evangelios declavantur. Hoc ipsum nos defendimus; multa esse in Scripturis nobis clara, unde alia quae obscuriora videntur possunt declarai
Septimum testimonium est 2. Cor. 4. v. 2, 3. 4. Sed abrenunciavimus pudendis latebris, non cum calliditate ambulantes, neque falsantes sermonem Dei, sed declavatione veritatis commendantes nos ipsos apud omnem conscientiam hominum, in conspectu Dei. Quod si opertum est, Evangelium nostrum, iis qui pereunt opertum est. In quibus Deus huc jus seculi excaecavit mentes nempe in infidelibus, ne irradiet eos illustratio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei,
Respondet Bellarminus, Apostolum non loqui de intelligentia Scripturarum, sed de cognitione & fide in Christum, quam Apostoli praedicabant.
REPLICATIO nostra. Primo negatur distinctio & disjunctio rerum relatarum, & natura simul exsistentium: nam cognitio & side in Christum non potest consistere sine intelligentia Scripturarum. Scripturae externae sunt instrumentum externum & causa cognitionis fideique internae in Christum.
Secundo ambigue loquitur Bellarm. nam cognitionis & fidei nomine in Christum vel doctrina foris praedicata de cognitione & fide in Christum, vel habitus animi internus cognitionis & fidei intellig potest. Paulus vero absque ambiguitate ostendit, se loqui de Evangelio, quod iis qui pereunt opertum est. Sed quodnam evangelium percuntibusopertum est? none illud quod in Scriptura continetur? aut an aliud Evangelium Papistae habent extra Scripturam? vel an aliud Evangelium Apostoli praedicarunt, quam scriptis tradiderunt? Ire neaum Bellarmino opponimus sic loquentem libro tertio adversus haereses capit. primo: Non per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos per quos Evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc praeconiaverunt, postea vero per Dei uoluntatem in Scripturis nobis tradiderunt, fundamentum & columnam fidei nostrae futurum. Certis nobiscum sentiunt Patres, Chrysostomus in octava homilia in epistoam secundam ad Corinthios super haec verba ait; Apostolos non modo in vita, sed ne in doctrina quidem ac praedicatione, į¼Ī½ Ī±Ļ Ļįæ³ Ļįæ¶ ĪŗĻ ĻĻ Ī³. uan quicquam ĻĻ Ī½ĪÆĻĪŗĪ¹Ī±Ļ Ī¼Ī“ĪæĪ½, umbrosum habuisse. Ambrosius quo- que haec verba de toto Evangelio ab Apostolis tradito intelligit:
stimoniis. DEINDE confirmatur rationibus, quarum prima est: Totius Scripturae summa, quae consistit in Symbolo Apostolico, praeceptis Decalogi, Oratione Dominica & Saeramentorum institutione habet aperta testimonia in Scriptura. Hinc non inferimus, quod fingi Bellarminus, totam Scripturam apertissimam esse, sed istud, sacram Scripturam aperte docere illa omnia quae pertinent ad fidem, cultum Dei, moresque vivendi & Sacramenta.
RESPONDET Bellarminus negando consequentiam & antecedens: illam quidem, quia eisi omnia aliquo modo ad illa reduci possint summaria capita quae in antecedente recensentur, tamen ipsa in se obscurissim aesse, ut pateat de vaticiniis Prophetarum, de Canticis Canticorum de epistola ad Romanos, de Apocalypsi: hoc vero, quia si tam ctara testimonia exstarent de omnibus articulis Symboli, omnibusque Sacramentis, omnes controversiae essent finitae; cum tamen de singulis articulis Symboli & singulis etiam Sacramentis controversiae sint gravissimae, nec solum de his rebus Catholici cum haereticis, sed etiam haeretic. inter se dissideant.
REPLICATIO nostra. Neutrum recte negatur: nam & consequentia bona est & antecedens verum. Ut autem consequentiae firmitas manifestior sit, age explebimus enthymema & siyllogismum faciemus terminis ad pauciora verba contractis:
Quicquid habet aperta testimonia de capitibus omnibus Catechescos Christianae, id perspiciue tradit totam doctrinam de fide & bonis operibus
Sacra Scriptura habet aperta testimonia de capitibus omnibus Catecheseos Christianae: Sacra Scriptura igitur perspicue tradit totam doctrinam fidei & bonorum operum.
Syllogismus est in prima figura in modo Darii: nullaque est ambis guitas in terminis, sic ut plures tribus non habeat, bona igitur est consequentia illius. Attamen eam Bellarminus negat, nulla negationis causa allegata idonea. Nam illa quam allegat, cdiena est: argumentum enim nostrum agit de perspicuitate verborum, & orationis sensusque Scripturae in tradenda tota doctiina fidei & bonorum operum. at ratio B. llarmini partim de rebus quae naturali nostro intellectus obscuriores sunt ob amplitudinem earum & infirmitatem nostram:? partim de quibusdam vaticiniis & Scripturae voluminibus, quae in si obscurissima esse ait. Verum primo distinguenda est obscuritas orationis sensusque ejus ab obscuritate reium quae oratione tractantur Res quidem coelestes in se sublimes sunt & difficiles, & humana racoĀ¬ ne incomprehensibiles & oratione humana inenartabiles: attamet divina oratio, qua in Scriptura exponuntur, plerisque in locis constat summa facilitate & captui nostro accommodata. Quid enim impodit, quo minus res humanam rationem superantes, oratione perspicua exponat Deus? quis enim hominum possit; si Deus in Scripturis non fecit? Quae res al strusior & humano intellectui possit esse ob scurior Diviaitate, id est, anitate essentiae divinae & personarum in eaTrinitate, unione item personali duarum in Christo naturarum? Etamen Deus in criptura sacra tum Divinitatem tum unionem illam dlocuit tam perspicue ut nulla creatura magis perspicue possit? Deinde vaticinia prophetarum & alia oracula divina in Cantico Cantico. rum, epistoia ad Romanos, Apocalypsi & aliis libris divinis, etsi nobis ex parte obscura sunt ob rerum rationi nostrae a natura ignotarum sublimitatem, nostramque nativam ad res divinas intelligendas sunt pedibus nostris, & luxsemitae nostrae, Psal. 119. vers. 105. splendent animi oculos Psal. 19. vers. 8 9, notum faciunt mysterium Christi Ephvers. 3. 4. & maxime haec omnia praestat epistola Pauli ad Romanos veteres, quae clarissime ostendit, Romano: hodiernos in crassissi mis errorum teneleris desidere, sic ut adversus hodiernos Romanos quorum errores Spiritus sanctus ab aeterno praevidit, singulari divinae providentiae consilio exarata videatur. Notanda autem detestabilis ingratitudo Bellarmini & aliorum Papistarum adversus Prophecas & Apostolos: nam cum mysterium quod a temporibus seculatibus tacitum fuit, nunc factum sit manifestum & per sceipturas Propheicas ex imperio aeterni Dei ad obedientiam fidei, omnibus Gentibus notificatum, ut Paulus diserte scribit Romanor. 16. vers. 26. cumque Ev ingelium sit instar speculi limpidissimi quod suis radiis ita illustrat a ciem intuentium, ut eos veluti transformet, quo & ipsi sint ejus glorie c splendoris participes ad alios illustrandos, ut idem docet 2. Cor. 3. vers. 18. quod gratis animis agnoscendum erat: ipsi non modo non agnoscunt, sed etiam Scripturam Propheticam & Apostolicam accusant tanquam in se obscurissimam
Negationem antecedentis seu assumtionis ista ratione Bellarmi nus fulcit; Si tam clara testimonia de fide & Sacramentis exstarent in Scriptura, tum omnes controversiae essent finitae: At hoc non est: Ergo nec illud. Verum fallacia est a non causa, ut loquuntur: quod enim sunt dissidia & controversiae, non accidit obscuritate Scripturae, sed caligine & malitia mentis humanae.
Hactenus prima ratio. Secunda: Ex quo Patres Orthodoxi doctrinam fidei & bonorum. operum, quam proponebant, illustrarunt & probarunt; id certe eam perspicue tradit.
Ex Scriptura Patres Orthodoxi doctrinam fidei & bonorum operum, quam proponebant, illustrarunt & probarunt: Scriptura igitur perspicue doctrinam illam tradit.
Major tropositio certa est: quia non potest nec debet probari quod notius est, ex minus noto, sed minus notum ex magis noto probandum est
Minor probatione non eget. RESPONPET Bellarminus ad probationem majoris propositionis per distinctionem, ait, regulam hanc, Minus notum ex magis noto probandum, non intelligendam de notitia verborum, quae in perspicuitate sententiae consistit, quemadmodum dicimus, notiorem esse, id est faciliorem & clariorem sententiam propriam, quam figuratam; sed de notitia veritatis rerum, quae in eo posita est, ut quis intelligat id quod dicitur esse verum: Ita Patres sententias suas Scripturarum testimoniis, confirmare, quia notius est verum esse, quod in Scripturis habetur, quam quod habetur in Patribus: & tamen eosdem Patres commentarus suis Scripturas illustrare, quia verba Scripturae sint obscuriora, quam verba Patrum
REPLICATIO nostra. Negatur restrictio: nam regula haec: Minus notum ex magis noto probandum est, quia propositio major probatur est vera sive eam de utravis notitia, sive de utraque acceperis, ac proinde & argumentatio ipsa. Nam quod divinam ac perfectam in se claritatem habet verborum seu sententiarum, & rerum, id per se clarius est & notius humano & imperfecto, ut fons purus clarior est rivis ex eo ductis. Scriptura sacra divinam ac perfectam in se claritatem habet verborum seu sententiarum, & rerum: Est igitur per se clarior & notior omnibus humanis & imperfectis scriptis. At nobis dixerit quispiam, non est peraeque clara ac nota. Certe: nam homo, quum natura sit animalis, non est capax eorum quae sunt Spiritus Dei quumque sit natura caecus in rebus divinis, lucem Spiritus sancti in illis splendentem non videt, sicut caeco a nativitate lux solis non est clara ac nota, sed num propterea lux Solis est obscura? Regenerato autem homini & nacto illuminatos mentis oculos per Spiritum Sanctum clara atque nota sit Scriptura divina. Quum vero regeneratio it imperfecta in hac vita & sua incrementa successiva habeat, ideo mirum non est, si homo id, quod divino modo perfectum est & quidem perfectione supra naturam facultatesqu naturalis hominis, qua se est mysterium salutis in Scriptura revelatum, non iliico capit, &s quid inde capit, id isec perfecte m se, nec modo perfecto capit, sed prosuo modulo imperfectis & proportionatis ipsi (ut loquuntur) mediis. Hujusmodi autem media humana sunt, quum ea illustravit & disposuit Deus: & in hoc numero sunt sanctorum hominum & orthodoxorum Patrum commentaria. Sequentia Bellarmini nihil ad remĀ¬
Tertia ratio: Scriptura S olim sine commentariis Patrum legebatur & intelligebatur a fidelibus; Ergo perspicue tradit doctrinam fidei & bonorum operum. Antecedens confirmatur exemplo Boeroensium, quos scrutatos estse & intellexisse Scripturas Lucas Actor. 17. 11. testatur, commentariorum nulla facta mentione.
Bellarminus in hac nostra ratione referenda aliud ab hac controversia consequens nobis affingit, nempe, non opus esse Patrum commentariis: & simpliciter accipit quod a Luthero secundum quid dictum est de commentariis, qua de re sequenti capite dicendi locus e rit.
Quarta: Si Scriptura non tradit aperte, clare & perspicue omnia quae continent fidem moresque vivendi, tum Spiritus sanctus aut non potuit apertius scribere, aut noluit. Non potuisse nemo dicet: noluisse pugnat cum scribendi fine, quia quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, teste Paulo Rom. 15. 4. Ergo Scriptura tradit perspicne omnia ad salutem necessaria.
Quinta: Scripturam jubemur legere, ut inde veritatem salvificam cognoscamus. Joh. 5. Scrutamini Scripturas, quia vos videmini vobis in ipsis vitam aeterna habere: & illae sunt quae testantur de me. Ergo, &c.
Sexta: Scriptura est regula fidei & bonorum operum: At regula est clarior & notior regulato. Ergo, &c.
Septima: Scripturae intellectus a Deo fidelibus promissus est, & datur Jeremiae 31. v. 34. Non autem solum docebunt amplius quisque imicum suum & quisque fratrem suum, dicendo; cognoscite Iehovam, nam quotquot erunt cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum eorum, dictum Iehova, me condonare iniquitatem ipsorum, & peccat ipserum non rocordari amplius. Luc 8. v. 10. Vobis datum est nosse mysteria regni Dei: reliquis autem per parabolas loquor, ut videntes non videant, & audientes non intelligant. 1, Cor. 2. v. ult. Quis enim novitmentem Domini, qui instructurus sit eum? nos autem mentem Christ. habemus. 2. Cor. 4. vers. 6. Qoniam Deus, qui dixit ut e tenebris lusplendesceret, is est qui splenduit in cordibus nostris, ad praebendam lucen notitiae gloria Dei in facie Iesu Christi. Ergo, &c.
Octava: Scriptura etiam a plebejis intelligitur, ut docet exemplum Berocensium, Act. 17. 11. exempla item tot Ecclesiarum ad quas Epistolae ab Apostolis sunt exaratae. Nam Apostolos misisse epistolas quas ii ad quos scriptae & missae etant, non intelligerent, absurdissiĀ¬
um. Ergo, &c. Nona: Scriptura potest sapientem reddere hominem ad salutem &c. 2. Tim. 3. 15, 16, 17. Ergo perspicue tradit doctrinam ad salutem hobis scitu necessariam.
Decima: Si Scriptura S. non tradit perspicue omnia quae nobis ad salutem scitu sunt necessatia, sed est ambigua, obscura & caliginosa tum multa inde absurda sequuntur, sive autorem Scripturae S. sive ipsam, sive sacros scriptores, sive Ecclesiam spectes. Qui enim Scripturae tribuunt obscuritatem tenebriones, maligne accusant Deum; qui nobis Testamentum obscurum dederit, quasi haeredibus lites serere voluisset: accusant Lucem illam veram, Lumen de lumine, quasi mentibus hominum tenebras offundere voluerit, quas illustratur venerat: Spiritum S. Scripturae inspiratorem, in Ī»ĻgĪ¹Ī±Ī½ quendam Apollinem, & ambiguitatibus & obscuritatibus hominibus illudem tem, oracula Scripturae, in insidiosa & Ī±Ī¼ĻĪ¹Ī¶ĪæĪ»Ī± ĻĻĪ®ĻĪ¼ĻĪ“Ī·Ī¼Ī±Ī¶Ī±, a manuenses Spiritus S. in vafros praestigiososque ĻĪænĻĪ¼ĪæĪ»ĻĪ³uĻ; Ecclesiam Dei, in qua Scriptura S. legitur & in pretio est, in Ethnicum quoddam ĻĻĪ½ĻĻĪ®ĻĪ¹ĪæĪ½, vel opacum quendam & horridum lucum, lucis expertem, non sine horrenda blasphemia transformant
Fixum igitur firmumque esto, Scripturam sacram veluti Solem quendam spiritualem semper claram & perspicuam in se esse, & aperte tradere totam doctrinam ad salutem nobis cognitu necessa riam? eandem etiam claram & perspicuam esse iis quorum oculi mentis internum luce Spiritus sancti sunt illuminat
Confirmatur idem testimoniis Patrum orthodoxorum, quae vileantur in Symphonia nostra Catholica cap. primo, Thesi quarta: quibus addantur & ista.
AUGUSTINUS septimo tomo, libro de peccatorum meritis & remissione contra Pelagianos, cap. quarto allegans sententiam quandam Pauli ex capite octavo ad Romanos ait; Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara & aperta sententia.
Et nono tomo, tractatu quinquagesimo in Evangelium Johannis: Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt; ut potius auditorem, quam expositorem desiderent.
THEODORETUS in argumento Prophetae Ezechielis: Ubie (nempe menti hominis) offusa est caligo, idem, quod oculi corporis, ipsa sustinet, & alia pro alijs intuetur, vel turbatione superante victa nihili omnino videt. In istiusmodi morbum collapsi quidam Scripturam accusare aggressi sunt, & praecipue Prophetarum oracula, veluti obscuritate operta: contra quos merno D. Paulus dixerit, Quod si opertum est Ev angelium nostrum, inijs qui pereunt est opertum: sapientiam enim loquimur inter perfectos: & his ea quoque consentiunt, quae a Domino & Salvatore nostro Sanctis Apostolis dicta sunt, Vobis datum est, inquit nosse mysteria regni, illis autem non est datum, causamque docens statim subjicit, ut videntes non videant, & audientes non intelligant: ipsi enim voluntarias, inquit, ad se inscitiae tenebras attrahunt. Nam si conversi fuerint ad Dominum, sicut autor est Divus Apostolus, auferetur vela men: non omnibus igitur divina obscura sunt, sed uoluntaria caecitate. laborantibus. Et aliquanto post: Nemo igitur ex iis praesertim qui sumpietatis alumni, in divinum Spiritum audacter invectus ejus orationes. condemnet obscuritatis
GREGORIUS MAGNUS Romanus Pontifex, primo tomohomilia decima- septima super Ezechielem: Multa in illa (nempo Scriptura S. Jua aperta sunt ut pascant parvulos: quaedam veo obscurioribus sententiis ut exerceant fortes.
AUGUSTINUS tertio tomo, libro secundo de doctrina Christiana, cap. sexto: Magnisite & salubriter Spiritus sanctus ita ScriptuĀ¬ ras modificavit, ut locis apertioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detergeret, nihil enim fere de illis obscuritatibus eruit, quod non planissime dictum alibi reperiatur
Ad hoc testimonium Augustini excipit Bellarminus in hunc modum: RESPONDEO, non frustra B. Augustinum addidisse illud Fere: nam quaedam reperiuntur obscurissima, quae nunqaam in totaScriptura explicantur, ut magna pars Apocalypsis, principium & finisEzechielis, &c. Deinde hoc ipsum est valde difficile, invenire nimirum id, quod uno loco obscurissime dicitur, ubinam aperte dicatur, alioqui quomodo diceret idem Augustinus in epist. 119. cap. 21. se plura nescire, quam scire in sacris literis? Quid, quod illa etiaem loca, quae nobis videntur apertissima, alicui alteri obscura forte videbuntur? Non igitur Scriptura sola sufficit dirimere controversias. Certe illa verba Matth. 26. Hoc est corpus meum, videntur nobis tam clara, ut non potuerit clarius lequi Evangelista: at Zuvinglianis videntur obscura & figurata. Et illa ibidem: Bibite ex hocomnes, videntur clarissima, & nobis, & Lutheranis: & tamen diversissime explicantur. Nos enim cum legamus Marc. 14. Et biberunt ex eo omnes, quod de duodecim discipulis intelligitur, Scripturam per Scripturam interpretantes, dicimus Dominum duodecim discipulis dixisse: Bi bite ex hoc omnes. BRENTIUS vero in suis illis prolegomenis dicit clarissime, hic praecipi non solum Apostolis, sed etiam aliis omnibus, ut ex calice Domini bibant. Et cum petimus, an etiam Turcae, & Iudeai, & infantes bibere debeant? tum vero idjiciunt glossam, Omnes, id est, omnes fideles adulti Hactenus Bellarminus. REPLICATIO nostra. Primo falsa est Bellarmini resttictio: nam Augustinus de dogmatibus Christianis agit in loco allegato, non de visionibus Propheticis. Seipsum vero facis explicat, capite nono ejusdem libri, cum ait; In his quae aperte i1 Scriptura posita sunt, inveniuntur illa OMNIA quae continent fident moresque vivendi. Quum ergo utitur particula fere capite sexto, hoc tantum ostendit, etsi quaedam nobis in hac vita sint obscura, qualia esse nonnulla fatemur quae ad salutem aeternam scitu non sunt necessaria: tamen OMNIA quae sunt necessaria ad salutem aperte in scrituris inveniri. Secundo negatur esse difficile quod uno loco obscure dicitur, in altero aperte explicatum invenire, siquidem logentes nolint esse negligentes & scripturae loca inter se conferant. Te. to, quum Augustinus dicit, se plura nescite, quam scire in sacris literis, loquitu de rebus coelestibus in Scriptura perspicue traditis, & infirma sui in genii humani acie ad eas pervidendas: quis fidelium hoc de se negare audeat? at non propterea Scriptura obscura est. Quarto, quod Bellarminus ratiocinatur, eo quod loca nobis apertissima, alicui alteri ob scura videri forte possint, ideo Scripturam solam non sufficere ad dirimendas controversias: in eo fallere conatur ex accidente & ex particulari. Nam vitio hominis sit si loca apertissima sint alicui obscura& hoc particulare tantum est, non universale. Quint o, aliud est oliscurum, aliud figuratum: imo figurae Rhetoricae sunt lumina orationis. Orthodoxi verba Coenae Dominicae, Hoc est corpus meum, figurata esse dicunt, non autem obscura. Sexto, quod hoc mandatum Christi, Eic ite ex hoc omnes, etiam ad laicos Christianos, baptizatos in nomen Patris & Filii & Spiritus sancti & seipsos probantes, pertinere dicimus, id colligimus ex interpretatione Apostoli Pauli :. Cor. 11. Septimo, nostram sententiam orthodoxam, quam oppugnat Bellarminus, ipse met confirmat, quum ait; Certe illa verba, Matth. 26. Hoc est corpus meum, videntur nobis tam clara, ut non potuerit clarius loqui Ev angelista. Et illa ibidem: Bibite ex hoc omnes; videntur clarissima & nobis & Lutheranis. Et passim testimonia Scripturae quae pro se alle gat, dicit esse clarissima THOMAS AQUINAS in Sum. part. 1.. 1. art. 10. Nihil sub spirituali sensu continetur fidei necessarium, quod Scriptura per literalem sensum alicubi manifeste non tradat. PETRUS DEALLIACO Cardin. in 2. Sentent. f. 12. de Novo Testamento ex usque doctrina loquens, ait: esse rutilantem ut lucernam, quae per nocturna hujus mundi silentia lumen commeantibus exhibet, ne pedem suum ad lapidem erroris exsul homo & peregrinus offendat.
denda, Objectio prima. Scriptura ipsa de sua difficultate atque obscuritate. testimonium perhibet Psal. 118. Da mihi intellectum, & scrutabor legem tuam. Ibidem: Revela oculos meos, & considerabo mitabilia de lege tua. Ibidem: Faciem tuam ilumina super servum tuum, & doce justificationes tuas. Et certe David noverat totam Scripturam, quae iunc erat, & noverat phrases linguae Hebraicae, nec erat superbus aut infidelis. Quocirca merito S. Hietonymus in epist. ad Paulinum de institutione Monachi, tractans haec verba, sic ait; Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur; qua nos putas parvulos, & pene lactentes inscitiae nocte citcumdari
RESPONSIO nostra. Enthymema Bellarmini tale est; Scriptura ipsa de difficultate & obscuritate testatur: Ergo non est perspicua. Necatur antecedens, & testimonia e Psalmis adducta illud minime probant. Nam David non loquitur de Scripturae obscuritate, sed sua mentis tenebras, tum naturales, tum adventitias atque circumstantes a tenebrarum principo, agnoscens, desiderabat coelestem illam divinispiritus lucem suae menti indi & tenebras suas dispelli, quae lux divini spiritus ad intelligendas salutariter Scriptures est necessaria. Simili ter Hieronymus non dicit, Davidem confiteri tenebras Scripturae, sed ignorantiae suae in mente sua haerentis
Objectio secunda. Luc. 24, 27, 75. Scriptura a Domino exposita. fuit discipulis, qui certe noverant phrases Hebraicas cum essent Hebraei, nec erant superbi vel infideles: Ergo non est perspicua. RESP. Neg: tur consequentia, quia aliud concluditur, quam feIatantecedens: hoc enim concludendum erat, Scripturam Sacram nondum intellectam fuisse a discinulis Christi donec illis exponeretur. Nondum autem discipuli Christi intelligebant Scripturam, tum quia & ipsi adhuc laborabant naturali infirmitate, quae non potest assequi arcana Dei: tum quia adhuc in animis ipsorum opinio de terreno Messiae regno haerebat,
Objectio tertia. Act. 8. 30, 31. Eunuchus reginae AEthiopum versabatur in Scripturis, easque diligenter legebat, & sanctus, pius, & humilis erat; & tamen interrogatus a Philippo an intilligeret quae legeret, respondit; Et quomodo possim, nisi aliquis ostenderit mihi? Ergo Scriptura Sacre non est perspicua.
RESP. Non sequitur ex particulari: aliquod oraculum fuit obscurum Eunucho: Ergo Script. 8. communiter seu tota est obscuraDeindi infirmitas mentis humanae, non comprehendentis lucem Scripturae Sacrae, sed capientis paulatim modulo suo, non est imputanda Scripturae divinae
Objectio quarta, 2. Petr. 3. 15,16. B. Petrus asserit in epistolis Pauli, esse quaedam difficilia intellectu. Dici: difficilia non indoctis, & instabilib sed absolute Nam B August. qui certe indoctus & instabilis non erat, libro de fide & operibus, 15. &i6 fatetur, sibi difficillimum esse intellectu locum illum. 1. Cor. 3. v. 12. Si quis autem superaedificat super fundamentum, &c. & dicit, hunc esse unum ex iuis locis, quae B. Petrus monuit esse difficilia intellectu
Ergo Sacra Scriptura non est perspicua, sed obscura RESP. Primo negatur omissa propositio major: In quocunque sunquaedum difficilia intellectu, id non est perspicuum in se. Potest aliquiod esse clarum in se, cujus sensus aliquibus sit difficilis intellectu. Sicut Bellarminis ait, verba Christi, Hoc: st corpus meum esse tam clara ut non potuerit clarius Evangelista loqui: & tamen sensus eorum a multis difficulter, a quibusdam nunquam intelligitur. Deinde assumtio, in Scriptura Sacra esse quaedam difficilia intellectu conceditur a nobis, recte accepta, nimirum si de rebus quas Sacra Sertractat, accipiatur: quo sensu B. Petrus de nonnullis in epistolis Pauli loquitur. Non enim dicit Petrus, eĪ½ ois, in quibus videlicet e pistolis: sed el ois, in quibus, nimirum ĻĻĪ±Ī³Ī¼Ī±ĻĪ¹, rebus esse quaeda difficilia intellectu: nam eĪ½ obs non refertur ad nomen remotius irĪ¹ĻĻĪæĪ»Ī±Ī¹Ļ, quod foemininum est, sed ad proxime praecedens pronomen ĻĻ ĻĻ , nempe ĻĻĪ±Ī³Ī¼Ī¬ĻĪæĪ½. Verba Petri quippe sunt: Ds & oĻĪ±ĻĪŗĪ¼Ļ ĻĪ±Ī¹ į¼ĻĪ¹ĻĪæĪ»Ī±įæĻ Ī»Ī±Ī»įæ¶Ī½ ĪµĪ½ Ī±Ļ Ļįæ¶Ī·Ļ ĻĪæĪ¹ ĻĪŗĻĪµĪæĪ½ į¼Ī½, ĪµĻ ĪµĻĪ¹ Ī“Ļ ĻĪ½ĪæĪ·ĻĪ± ĻĪ¹ vae. Petri ergo sententia est; in rebus, de quibus in epistolis suis Pausus loquitur, esse quaedam difficilia intellectu: in quibus rebus etiam est extremus mundi dies, & adventus Christi gloriosus & quae in illo fient: de his enim Petrus agit hoc in loco. Esse autem in iis de quibus Scriptura agit quaedam Ī“Ļ Ļvonia, difficilia intellectu, minime dissimulamus, sed ultro profitemur, idque tum Petri Apostoli monitu, tum experientiae sensu edocti
Operae pretium autem est considerate causas tum efficientes tum finales; cur nonnulla sint difficilia intel. ectu in iis de quibus Ser.Sa tra docet. Effi. ienies causae sunt duae: prima est a rebus de quibus aitur, quae natura sua intellectu difficiles sunt aut propter obsctitatem suam ut res futurae, aut propter majestatem excellentiaque suam, ut mysterium Sacrosanctae Triados, mysterium unionis peronalis duarum naturarum in Christo. Quid Sole clarius: quid vero difficilius aspectumam hebescit acies oculorum nostrorum claritate radiorum illius. Dogmatum quae in Scriptura Sacra tradum tur, alia habent difficultatem credendi, alia non habent. Difficul tatem credendi habent, quae remotiora sunt a naturae luce, ratione & sensu. Ut Deum esse trinum personis in unitate essentiae: Filium Dei, esse incarnatum: Christum esse verum Deum & verum hominem in una persona & distinctis duabus naturis: Virginem peperesse: Christam: esurrexisse ex mortuis tertio die: Christum adscendisse ad coelum: Multes vocatos, paucos electos esse. Peccatores just, ficari apud Deum fide, non operibus: Omnes mortuos resurrecturos ex pulvere terrae, &c. Non habent difficultatem credendi, quae patent naturae luce vel sensu: Ut esse Deum, esse unum, sse ommpotentem, sap entem, optimum, causam bonijustum, Christum esse passum, mortuum, sepultum, &c. altera causa effitiens est ab hominibus percipientibus: nam homo vetus seu animalis non potest capere ea quae sunt Spiritus Dei novus intantum capit, inquatum renovatus est, id est, inchoatione & ex parte. Causas fina ei, cur nonnulla difficilia intellectu traderet Deus, gravissi mas habuit: nempe ut arcanorum suorum magnitudinem & digi gnitatem commendaret: nativam nostram ignorantiam demon straret: veternum in rerum divinarum cognitione animis excute ret, religiosum studium cognoscendi res illas quae ignorari non possunt sine crimine, & investigari possunt sine discrimine intrapatefactae veritatis limites pie subsistendo, in nobis excitaret: fastiasiu Scripturam legendi audiendive abstergeret praesumtionem cadeptae perfectae scientiae adimeret, ut semper quide Deus doceat, homo aut semper discat quae sunt a Deo: a nugis nos ad haec seria revncaret: admirationem Scripturarum in animis nostris excitaret, ne nobis illae vilescerent fieret si omnia facile a nobis intellige centur: inprimisque ut ardorem nostrum in orando diligentiam in legendo, humilitatem in meditando excitaret atque acueret. Hacto mus igitur nonnulla difficilia intellectu in iis quae S. S. tradit esse scimus & ultro fatemur. Si vero a Scripturas. difsicultate esse statur atur, negamus: Screnim S est clara & illuminat oculos mentis, nehabet obscuritatem a se & in se ullam: utut nobis nonnulla obscura sint ob rerum altitudinem & nostram infirmitatem. Tertio, Augustin locum 1. Cor. 3. 12. etsi difficilem esse dicit, tamen non dicit esse ex iis quos innuit Petrus. Male autem Bedarminus argumentatur, quocunque modo ex hoc loco argumentetur. Nam si ita colĀ¬ igat: Locus est difficilis Augustino, absolute igitur difficilis; Falsum coligit ob processum a dicto secundum quid ad dictum simplicitera in vero hoc modo; Locus est difficilis, Ergo Scriptura Sacra difficilis, Non valet argumentatio a parte integrali & quae minime principalis est, ad totum. Non enim quicquid de parte integrali dicitur, etiam de toto integrali dici potest.
Objectio 5. Communis sensus veterum Patrum ostendit, Scripturam esse obscuram & difficilem intellectu Ergo non est perspicua.
RESp. Testimonia impertinentia nihil probant. Patrum autem testimonia quae Bellarminus & alii Papistae adducunt, sunt impertinentia. Papistae enim simpliciter affirmant Ser. Sacram esse obscurissimam; at Patres quum dicunt, Scripturam multis in locis esse difficilem & obscuram, ĻĪµĻĪæĪ· id intelligunt, nempe quod obscura sit nobis ob rerum divinarum excellentiam & nostram infirmitatem, & difficilis intellectu, non sua obscuritate, sed rerum de quibus agit respectu, quae nec sua natura nobis notae nec nobis pervestigabiles sum
Objectio sexta. Si in Scripturis duo considerari possunt; RES, quae dicuntur, & MoDUS quo dicuntur, utriusque autem ratione obscura sunt; um illae sunt obscu issimae. Verum est quisquid antecedit: Ergo & quod sequitur. Assumtio probatur a Bellarm, hoc modo: Si res consideret necessario fatendum est, ocripturas esse obscurissimas. Si quidem iradunt summa mysteria, de divina Trinitate, de incarnatione verbi, de Sacrametis coelestibus, denatura Angelorum, de operatione Dei in mentihus numanis, de aeterna praedestinatione ac reprobatione, deque aliis rebus arcanis, & supernaturalibus, quae non sine magno studio & labore, nec sine gravissimi erroris periculo investigantur. Certe si scientia Metaphysicorum difficilior, atque obscurior est omnibus aliis naturalib. disciplinis, quia causas altissimus tractat, quomodo non obscur:ssima erit Saera Scriptura, quae de ribus longe alt. oribus agit? Quia, quod magna pars Scripturae vaticinia continet de rebus futuris, & vaticinia carmine scripta; quibus certe nihil fficilius, nihil obscurius Si vero modum dicendi consideremus, inveniemus innumerabiles rationes difficultatis PLIMo, sunt in Scripturis plurimae, quae prima fronte videntur contraria, ut idud Exod. 20. Ego Deus gzelotes visitans peccata patrum in filios, in tertiam & quartam generationem. Et illud Ezech. 18. Filius non portabit iniquitatem patris, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur. SECUNDO, sunt verba & orationes ambiquae, ut Joh. 8. v. 25. pe- entibus Iudaeis. Tu quis es: Respondit Christus Principium, qui & loquor vobis. Mire erum terquent hic se omnes interpretes, nec auhucicitur, quid iliud sit; Principium qui, & in Graeco adhuc est res obscurior, ubi, Principium, est accusas iv cosus Ļį½øĪ½ XĪ¾ĻĪ¼. TERTIO, sunt orationes imperfectae ut Rom. 5 v12 Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, & per peccatum mors, & & ita in omnes homines mors transiit, in quo omne peccaverum. & quae sequuntur, ubiin tota periodo non est verbum principale QUA RT0, sunt orationes praeposterae, ut Gen. 10. Isti sunt filii Sem secundum cognationes & linguas, & regiones in gentibus suis. Nam cunt uo sequicur initeo ca pitis i1 Erat autem terra labii unius, & sermonum eocundem. QuiNro sunt phrases propriae Hebraeor, ut Ps.8E. Thronus ejus sicut dies coeli, item 118. Anima mea in manib.meis semper, & a vae permul.ae Sexrį½ø, sunt orationes figuratae plurimo, Tropi, metaphorae, Allrgo vae,. hyperbata, Ironiae & alia id genus, sine ullo numero
RESP. I. in distributione eorum, quae in Scripturis considerantur, omittitur a Bellarm, tertium, nimirum hominum Scripturas legentium aut audientium naturalis insufficientia & infirmitas ad intelligendum & credendum coelestia. I. rerum altissimarum & a naturali cognitione remotarum ratione, Scriptura est difficilis & obscura nobis. Non sequitur autem, Nobis est a fueris & obscura: Ergo in s& per se est talis. III. difficultas ratione modi dicendi quo res divinae exponuntur, est accidentaria, cripturae, non essentialis illi. Sophisticum est ab eo quod per accidens est, colligere aliquid quod per s intelligitur. IV. rationes difficultatis ex modo dicendi quo Scriptura utitur, partim ambiguae, partim ineptae ad probandum. Nam nitioquae in cripturis prima fronte videntur contraria, videntur nobis, non sunt revera: ergo respectu nostri difficultate habent, qvi in se clara & facilia sint. Deinde voces & orationes in (criptura occurrunt ambiguae, non respectu Dei qui illas dictavit, nec respectu cripturae, quae est vox Dei, sed respectu hominum non assequentium vel non investigantium sensum Dei in Scriptura loquentis: sic ut amĀ¬
biguitas illa non sit in Scriptura, sed in animo hominis. Quod ad locum Ioh. 8. 25. attinet, ambiguus est ex Latina versione; in textuGraeco nulla est ambiguitas, quam Syntaxis removet; ĻĻ Ī½ Ī±ĻĻĻ ĪæĪæ, Ļįæ³ Ī¼ĪæĪ½ Ī»Ī±Ī»įæ³ Ļ Ī¼Ī¹Ī½. Nam primo est ellipsis verbi substantivi eigi, sum, o ex praecedente interrogatione necessario subintelligitur: de nde accusativus ĻĻ Ī½ ĪæĻĻĪ¹Ī½ consuetudineGraecorum ponitur per enale cagen loco adverbii quod convenit verbo Ī»Ī±ĪŗĪ±, Ć“ ĻĪ¹ non est conunctio sed pronomen, idque non masculinum, sed neutrum: & ordinari secundum Syntaxin verba sic debent: Sum id quod amine: pionico vobis Sententia autem est: Sum Christus & Salvator ille mundi, quod & a principio dixi vobis, quod & jam pridem toties & tot modis vobis inculco, concionibus & operibus meis. Praeterea oraiones imperfectae extra usum loquendi in: criptura non sunt: & Rom. 5. v. 12. non est imperfecta oratio, sed hyperbatica, quod hominem Grammaticum videre oportuit. adios non omnes oraitones praeposterae, id est, in quibus ordo naturae vel temporis non observatur, sunt vitiosae: non enim est praeposterum, si post factum narretur causa ipsius, ut sit Genes 10. & 11, & passim: Insepir phrases propriae Hebraeorum non tam dfficiles sunt, quin a lectore vel auditore attento intelligi possint. Deique orationes figuratae non adhibentur in Scriptura ad obscurandam illam, nec offundunt tenebras veritati, sed sunt lumina orationis, Spiritu Sancto adnibiĀ¬ ta ad efficaciter movendum animos hominum, quod praeclare explicat Augustinus secundo tomo, epistolam centesima decimanona quae est scripta Januario, capite vndecimo, quae (inquit) nsinuam tur nobis figurate. Plus enim movent & accendunt amorem, quam se nuda & sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cujus recausam difficile est dicere. Sid tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moveat, plus delectet, pus honoretur, quam si verbis propriis diceretur apertissime. Credo quod ipse animi motus quamdiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si vero feratur ad similitudines corporales, & inde feraturad speritalia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur & tanquam in facula ignis agitatus accenditur, &c. Et tertio tomo, libro secundo de doctrina Christiana, capite sexto. Num aliud homo discit, quam cum illud planissimis verbis, sine similitudinis huiusmodiadme niculo audiret: Et tamen nescio quomodo suav us intueor, quum eos ( nimirum sanctos homines; quasi dentes Ecclesiae video praescindere ab erroribus homines, atque in eius corpus cmollita duritia quasi demorsos mansosque transferre. Et paulo post: Quare suavius videam, quam si nulla de diuvinis libris talis similitudo promeretur, cum res eadem sit, eademque conitio, difficile est dicere, & alia questio est. Nunc tamen nemo ambigit, & per similitudines libentius quaeque cognosci, & cum aliqua difficultate quaest ta multo gratius inveniri. Itaque voces & orationes fi guratae non red dunt Scripturam in se obscuram, sed nobis ad agnoscendum efficaciorem & gratiorem
Objectio septima. Adversarij ipsi testimonium veritati, velint nolint, coguntur perhibere tum factis tum verbis, Factis quidem, quia tot commentaria in Scripturam, tot versiones ejus edunt, tam varie Scriptura explicant: Verbis autem, quia expresse fatentur, se non omnia in Scripturis intelligere; mpudentissimae esse temeritatis eum qui audeat profiteri, unum Scripturae librum a se in omnibus partibus intellectum: se magno sudore. viram ac germanam sententiam quaerere coactos: donum interpretationis, isse in Ecclesia: Patres multa Scripturae loca commentariis suis utiliter illustrasse. Hinc sequitur, ipsosmet testari, Scripturam obscuram esse
ResP. Negatur id sequi. Non enim pugnant quae diverso dicuntur respectu & modo, veluti haec duo, Scripturam Sacram esse clatam nempe per se & in se, ita ut multis in locis non expositore, sed lectore tantum indigeat: & eande non esse claram cuivis, non a quo- vis in omnibus linguis & in omnibus locis intelligi, proinde ab iis qui intelligunt in aliorum gratiam versionibus in vernaculas linguas transferri, & commentariis explicari utilibus ab iis qui donum interpretationis a Spiritu Sancto acceperunt.
On this page