Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 28
TPONOR ministerii Ecclesiastici, est cultus Dei, quum officium praestamus debitum ministerio in Ecclesia divinitus instituto ejus meritum repraesentans. Honor est omnino exhibendus ministerio Eccclesiastico; quia est mandatus a Deo, act. 9. 6. & c. 10. 5, 6
Complectitur reverentiam, amorem, obedientiam, gratitudinem erga ministerium Ecclesiasticum, & ἐπιεικειαν erga ministros Ecclesiae.
Re verentia erga ministerium Ecclesiasticum, est pars honoris ministerio Ecclesiastico debiti, quum agnoscimus ordinem divinum & voluntatem divinam in ministerii illius institutione & conservatione ad colligendam per illud Ecclesiam, sic ut hoc judicium nostrum de ministerio Ecclesiastico dictis & factis declaremus, 1. Cor. 4. 1. & 2. Cor. 1. 20. Exemplum in Hobadja 1. Reg. 18. 7.
Amor erga minis terium Ecclesiasticum, est pars honoris ministerio Ecclesiastico debiti, quum libenter & cupide audimus ministros Ecclesiae verbum Dei annunciantes illisque bene volumus non tantum propter communis dilectionis officium, sed etiam propter munus quo funguntur, Ps. 84. 11. & 112. 1. Jacob. 1. 19. Sit omnis homo celer ad audiendum, id est, studiosissime audiat verbum Dei,
Auscultatio verbi Dei requitit necessariam praeparationem animorum, quae sit per reverentiam Dei quam mansueti reddimur, ac proinde tardi ad loquendum & tardi ad iram: & per depositionem omnium. sordium & excrementi malitiae Jac. 1. 19, 20, 2.
Obedientia erga ministerium Ecclesiasticum, est pars honoris ministerio Ecclesiastico debiti, quum in cultu Dei & tota reliqua vita ea facimus quae vox divina per os ministaorum Ecclesiae annunciat & praecipit, Heb. 13. 17. Act. 9. 6. Jacob. 1. 22.
Gratitudo erga ministerium Ecclesiasticum, est pars honoris ministerio Ecclesiastico debiti, quum pecuniam aliasve res contribuimus
ad conservationem propagationemque verae doctrinae & disciplinae in Ecclesia, & ministerii Ecclesiastici, item ad exstructionem, conservationem vel instaurationem aedificiorum sacrorum, nempe templorum, Scholarum, Collegiorum, Xenodochiorum, aliarumque domorum usibus Ecclesiae Dei servientium
Eaque non detrectanda ab iis quibus aliquid facultatum Deus concessit, sed pro modo illarum hilariter exercenda.
I. Quia praecepta est a DEO in mandato Decalogi, quo Sabbathi sanctificatio edicitur: Deinde Prov. 3. v. 9. Chagg. 1. 8. Exod. 23. v. 29, 30 & cap. 23 15, 19. & c 25. ver. primis septem: & cap. 30. 11, 12. 13. 14, 15. & c. 35. v. 4 & sequentibus. Item a Christo Domino Mat thaei 10. v. 10.
II. Quia compensatur a Deo abundanti benedictione etiam facultatum corporalium, ut promittitur Proverb. 3. vers. 10. Ita implebuntur horrea tua saturitate, & musto lucus torcularii tui perrumpent.
III. Quia illius detrectatio aut negligens praestario affert detrimentum rei familiari, Chagg. 1 v. 6. Seritis multum, &cot. tis parum comeditis, minime vero ad suturitatem, bibitis sed minime ffitim: in duimini, sed nemo ita ut sit calor ipsi: & qui mercedem reporta: sibi, mercedem reportat in loculum pertusum. Et v. 9, 10, 11. Spectaris ad multa, sed ecce ad pauca pervenitis, & quod infertis domum, efflo illud:,uam obrem dictum Iehovae exercituum, propterea quod domus mea est vasta, & vos excurritis quisque pro domo sua. Idcirco contra vos, cohibentur caeli a rore; & terra cohibetur frumento suo. Me advocate ficcitatem supehanc terram, & super hos montes, & super frumentum & super mustm, & super oleum, & super id quod prolatura esset haec terra: etiam super homines, & super jumenta, denique super omnem laborem manuum
IV. Quia illam declararunt pii quovis tempore, velut Iimcelita inideserto Exod. 35. v. 21. & sequentibus: David tex Israelis 1. Chron1.2. David item & Israelitae, 1. Chron. 29. Iudai reduces ex Babyloni: Ezr. 2. 68, 66.
Contributio ad conservationem & propagationem verae religionis sit vel cum consecratione definita certae summae pecuniae aut aliporum bonorum ad usus pios, vel simpliciter absque definita consecratione.
Qui definite certam pecuniae summam aut alia bona ad usus pios consecravit, totum quod consecravit repraesentare & religiose cavere sibi debet, ne quid ex eo intervertat
I. Quia quicquid destinavit ad pios usus, Domino & Ecclesiae Dei consccravit: nec illud amplius est consecrantis, sed Dei & Ecclesiae
II. Quia qui ex eo quod consecravit Domino & Ecclesiae, aliquic intervertit, diaboli suggestionibus seductus peccat gravissime; Nam mentitur Spiritui Sancto ac proinde Deo, sacrilegium committit hypocrisi conatur Deo & Ecclesiae illudere: ut Ananias & Sapphira fecerunt, Actor.
III. Quia qui ex eo quod Domino & Ecclesiae Dei consecravit. aliquid intervertit, Deum ad iram provocat & poenas sibi accersit, ut ostendit exemplum Ananiae & Sapphirae, Act.
Et sejuncta ab hypocrisi, alioqui displicet Deo: sicut exstructio templorum ab hypocritis procurata ingrata est Deo, eo quod hypocritae putent se opere illo externo praeclare demereri Deum. Jesa. 66. 1. Act. 7. 48, 49. & c. 17. v. 24, 21.
Sejuncta etiam esse debet ab idololatria; sicut exstructio templorum creaturis dicandorum, monasteriorum ad alendos monachos dololatricos, collegiorum ad docendam & plantandam idololatria altatium, capellarum seu sacellorum, crucium, imaginum seu statuarum religiosarum: liberalitas item in conferenda seu leganda pecunia ad celebrandas Missas, obeundas vigilias pro mortuis, conservanda loca idololatrica & cultus idololatricos quoscunque, esti dololatria,
επιείκεια seu aquitas erga ministros Ecclesiae, est pars honoris ministerio Ecclesiastico debiti, quum toleramus infirmitates ministrotum Ecclesiae, quae non enormiter & manifeste corrumpunt aut impediunt officium quo funguntur, nec scandalo Ecclesiam laedunt, 1. Tim. 5. 19.
Opponitur ei tolerantia manifestorum vitiorum in ministris Ecclesiae: quemadmodum in Papatu tolerantur ministri libidinibus dediti & vitiis notoriis infames. Ad honorem ministerio Eccclesiastico debitum pertinet etiam Scholarum institutio & conservatio: quia sine studiis literarum & artium nec idonei fiunt homines ad docendum, nec puritas doctrina conservari, nec centra haereticos defendi potest.
On this page