Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 36
PDITIO Sacrae Scripturae authentica, est quae ex se fidem atqui autoritatem habet, sibi sufficit, se commendat, sustinet, probat, citra ullius alterius editionis adminiculum, eo quod ipsa prototypum sit divinae veritatis a Deo per Prophetas & Apostolos traditum
Ea quod ad Vetus Testamentum attinet, est Hebraea, & in quibusdam capitibus Danielis & Ezrae Chaldaea; quod ad Novum Te stamentum attinet, est Graeca: quemadmodum subjecta evincunt.
rgumenta. I. Quia Hebraica Veteris & Graeca Novi Testamenti editio: Deo iminediate Prophetis & Apostolis est inspirata
II. Quia non alia ante Christum natum quam Hebraea Veteris. Testamenti: nec post Christum natum alia quam itidem Hebraea Veteris &t Graeca Novi Testamenti editio per annos sexcentos au thentica suit in Ecclesia Dei. Nam quod postea tenebrae Papiimi seu Antichristianismi obscuratunt Scripturam & linguarum Hebraicae & Graecae studia prope oppresserunt, id adversus veritatem Dei praescribere non potest.
III. Quia ad Hebraicam Veteris & Graecam Novi Testamenti editionem necessario est recurrendum, si quid in versionibus erroneum. varium, anceps, minus emphaticum & improprium, aut si in articulis religionis Christianae aliquid dubium & difficile occurrervideatur, quod ex versionibus decidi nequeat; quemadmodum testatur Augestinus tertio tomo, libro secundo de doctrina Christiana, capite undecimo: Contra ignota signa propria, magnum remedium est, linguarum cognitio. Et Latinae quidem linguae homines, quos nunc in stituendos suscepimus, & duabus aliis ad Scripturarum divinarum cognitionem habent opus, Hebraiea scilicet & Graeca, ut ad exemplaria prae cedentia recurratur, si quam dubitationem attulerit Latinorum interpretum infinita varietas. Et paulo post: Propter diversitates isiterpre tum, illatum linguarum est cognitio necessaria. Et Hieronymus in Epstola ad Suniam & Fretellam, tertio tomo epistolarum, pagina octo resimaprima editionis Basiliensis Frobenianae Anni 15 24. Sicut inNovo Testamento, si quando apud Latinos questio exoritur, & est inter exemplaria varietus, recurrimus ad fontem Graeci sermonis, quo novun scriptum est instrumentum: ita in Veteri Testamento, si quando inter Graecos Latinosque diversitas est, ad Hebraicam recurrimus veritatem? ut quitquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis. Idem adversarii ipsi fatentur; sicut Romani Pontifices in Jure Canonico Dist. nona, capitulo, Vt veterum, ex Hieronymi epistola vigesima octava ad Lucinium Baeticum ita statuant; Vt veterum librorum fides de Hebraeis voluminibus exominanda est: ita novorum, Graeci sermonis normam, desiderat. Sic etiam Bellarminus lib. secundo de Verbo Dei cap. undecimo, sectione septima & sequentibus, fatetur quatuor temporibus licere (dicere debuisset, (necessarium esse) nobis recurrere ad fontes Hebraeos & Graecos, ut Patres moneant: primo, quando in nostris cod cibus videtur esse error librariorum: secundo, quando Latini codices variant, ut non possit certum statui quae sit vera lectio: pertio, quando vox aut sententia in Latino est anceps: quarto, ad ener giam & proprietatem vocabulorum intelligendam. Hae quatuo causae propter quas Bellarminus censet ad fontes adeundum. in signis seu vocibus omnes positae sunt: tacet vero de substantia, cujus symi bolum est oratio & scriptura ipsa: quae substantia est doctrinae veri tas cum fide & revelatione divina ἀναλογος & aliis Scripturae locis Similiter Melchior Canus libro secundo de locis Theologicis, capit. 15. fatetur fontes esse consulendos
Ad hoc argumentum tamen respondet Bellarminus lib. secundi. de Verbo Dei cap. undecimo sectione quarta: negari non posse, quim sint fontes Scripturarum anteponendi rivulis versionum, quando constat fontes non esse turbatos: nunc autem fontes multis in locis turbido stuer:
REPLIC. Falsum est fontes Hebraeos & Graecos multis in locit turbidos fluere. Bellarmini potius mens est turbida, forte etiam tur bulenta, qui fontes accusans, declarat se ex numero haereticorum esse, de quibus Ireneaus dicit libro tertio adversus haereses, capite secundo: Cum ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur. ipsarum Scripturarum, quasi non recte habeant.
IV. Quia unius testamenti unicam Scripturam divinitus authem ticam una lingua haberi necesse est, Veteris Testamenti Hebraea novi Graeca: nam alioqui nullus esset finis contentionum, nisi unica esset authentica editio in qua subsistendum foret. Ac certe a singular provident a divina profectum hoc est, ut Canonica Scriptura quaeque uno tantum sermone esset Canonica: nec diverso Gentium diversarum sermone ab Apostolis conscriberetur. Nam quae geni Scripturae authoritatem Canonicam fuisset alteri concessura? Haealtera fuisset futura sementis contentionum, quam arripuissent in sin gulis Gentibus homines ambitiosi, ut suae Scripturae authentiam sibi adsci iberent, aliarumque Gentium contemnerent, quemadmodum videmus fieri translationibus ejus. Gratias igitur agimus Deo quod prospexerit sapientissime, ut Testamentum unumqued que unica lingua divinitus authenticum esset.
On this page