Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
PIRISLIERI RORI. SYNTAGMATIS THEOLOGIAECIARISTIALIAE LIBER DECIMUS Qui est in specie DE VIRTVTIBVS MORALIBVS, SEVDE OPERIBVS mediati cultus Dei in secunda Decalogi tabula praeceptis.
OPERA MEPIATI CULTUS DEI, sunt quae in secunda Decalogi tabula praecipiuntur, & VIRTUTES MORALES usitate appellantur.
VIRTUS MORALIS, est habitus in voluntate δpncgaa a Spiritu Sancto regenerata creatu, inclinans ad honestos mores seu honestas actiones secundum Legis divinae praescriptum, propter charitatem in Deum, 2. Petri 1. vers. 5. Psal. 1. vers. 2. & 39. 2, 20. & 51. 12. & 102. 2. 3. & sequentibus, & 119. v. 2, 5, 8, 16, 30, 25, 40, 44, 47. 57, 59, 6c, 69, 70. 77. 93 106. 111, 112, 115, 117, 121, 128, 141, 143, 153, 157. 166, 167, 162. 173, 174, Dan. 1. vers. 8. Proverb. 16. 1. Job. 39, 37. 838. 2. Corinth. 8. 10, 11, 12. in quibus locis semper voluntas seu propositum voluntatis distinguitur ab ipsis actionibus ex proposito voluntatis profectis. Tit. 3. vers. 8. 1. Thess. 4. 12. Rom. 12. 17. Heb. 13. 18.
Genus virtutis moralis est habitus. Forma ejus essentialis est vis inclinans ad honestos mores, ad honestas actiones, est vis quam actus lau labilis efficitur, secundum Legis divinae normam, Roman. 12. 2. Et ne vos configutate serulo isti, sed transformate vos per renovationem mentis vestrae, ad hoc ut probetis quae sit uoluntas Dei, bona ille; ccepta ac perfecta. Ephes. 5. v. 10. Probantes quid sit accestum D.6 Et vers. 17. Ne estote imprudentes, sed intelligentes quae sit uoluntas Acomini.
Ceusa ejut efficiens princeps, est Deus, cujus munere regeneratis viriss obtingit per sipiritum Senctum, Romasiorum cap. 14. 17. Hen enim esi rignuA De est. & potus, sed justiiii, & pax, & gaudiuin per Spiritum Sanctum. Gal. 1. cap. 5. 22 Fructus Si ritus est charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetus do, temperantia. Ephes. 5. 9. Fructus Spiritus situs est in omni bonia tate & justitia & veritate.
Causa administra, est viva fides & charitas erga Deum. Roman. cap. 14. 23. Quicquid ex fidenon est, peccatum est. 1. Johan. 2. vers. 5. Qui observat sermonem Dei, vere in hoc charitas Dei adimpleta est. Unde fit, ut virtus appelletur metonymice charitas Dei: & Augustinus primo tomo, de moribus Ecclesiae Catholicae, capite decimoquinto temperantiam dicat esse amorem Deo sese integrum incorruptumque servantem: fortitudinem amorem omnia propter Deum; facile perferentem: justitiam amorem Deo tantum servientem, & Job hoc bene imperantem caeteris quae homini subjecta sunt: prudentiam amorem, bene discernentem ea quibus adjuvetur in DEUM, ab his quibus impediri potest. Hactenus Augustinus.
Certe nulla virtus moralis est vere virtus, nisi fiat propter charitatem in Deum per quam fides operatur, ut Clemens Alexandrinus ait libro tertio Stromatum pagina nonagesima sexta, editionis Latinae Florentinae.
Finis suimmus est gloria Dei, 1. Cor. 6. 20. Glorificate Deum in corpore vestro & in spiritu vestro. Philipp. 1. 11. Pleni fructibus justitiae, qui sunt per Iesum Christum ad gloriam & laudem Dei.
Finis subordinatus, est vita aeterna, Rom. 6. 22. Quemadmodum vera fides non est ociosa, sed actuosa & efficar per charitatem: ita etiam vera virtus moralis non est nuda animi affectio, vel nudum voluntatis propositum; sed exserit se externis actionibus honestis, illisque elucet: unde ejus laus omnis in actione consistit.
Virtus igitur moralis honestarum actionum est effectrix: ideo ipse quoque honestae actiones per me: onymiam effecti appellantur usitate virtutes. Sic virtus est partim in habitu, partimin opere. Virtus igitur moralis honestarum actionum est effectrix: ideo ipsae quoque honestae actiones per metonymiam effecti appellantur usitate virtutes. Sic virtus est partim in habitu, partim in opere.
Virtutibus autem moralibus serio studendum I. Quia a Deo praeceptae sunt, Philipp. 4. vers. 8. Quod reliqguum est, fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque veneranda, quaecunque justa, quaecunque pura, quaecunque amabilia, quaecunque boni nominis si qua virtus, si qua laus est, haec cogitate. 1. Pet. 1. v. 5. Omni praetereacollato studio, adjicite fidei vestrae virtutem, virtuti vero scientiam
II. Quia sunt τεκμήριον verae fidei. Nam sicut corpus absque spirita mortuum est: ita & fides illa quae est absque operibus mortua est, Jaeob. 2. 26.
III Quia sunt notae ex quibus cognoscimus nos esse beatos, Matth. 5. v. 4, 5, 6, 7. 8, 9. Beati qui lugent: quoniam ipsi solamen recipient. Beati qui sunt mites: quoniam ipsi terram haereditario jure obtinebunt. Beati qui esuriunt & sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Beati qui sunt misericordes; quoniam ipsis misericordia tribuetur. Beati qui sunt mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt. Beati qui sunt pacfici: quoniam fiiii Dei vocabuntur.
IV. Quia certum sunt documentum adeptae justificationis apuc Deum per Christum, & regenerationis per Spiritum Sanctum, Jacob. 2. 21, 22, 22, 25. Abrahamus pater ille noster nonne ex operibus justificatus est, quum obtulisset Isaacum filium suum super altare? Vides fidem administram fuisse operum ipsius, & ex operibus fidem perfectam fuisse? Videtis igitur ex operibus iustificari hominem, & non ex fide tantum? Similiter autem etiam Raehab illa meretrix, annon ex operibus iustificata est, quum accepisset nuncios illos, & alia via emisisset: Gal. 5. v. 25. Si vivimus spiritu, spiritu etiam incedimus
V. Quia sunt testimonium communionis cum Deo Patre, Filios & Spiritu Sancto, 1. Joh. 2. v. 6, 7. Si dixerimus nos communionem habere cum eo, in tenebris concedimus, mentimur, nec sincere agimus Quod si in luce incedimus, sicut ipse est in luce, communionem habemus cum eo mutuam. & cap. 2. 6. Qui servat sermonem eius, vere in hoc charitas Det adimpleta est: per hoc scimus nos in eo esse: Rom. 8. v. 1, 9. Gal. 5. 22.
VI. Quia per illas servimus Christo. Rom. 14. 18. Qui per haec servit Christo, gratus est Deo, & acceptus hominibus.
VII. Quia sunt signum electionis ad vitam aeternam. Eph. 1. v. 4. Sicut elegit nos in ipso ante inctum mundi fundamentum, ut simus sancti & inculpati coram eo cum charitate.
IIX. Quia sunt testimonium vocationis efficacis ad Christum, Eph. 4. 1, 2. Precor itaque vos ego captivus in Domino, ut incedatis ita ut dignum est vocatione qua vocati estis: Cum omni modestia ac mansuetudine, cum animi lenitate, tolerantes alii alios per charitatem
IX. Quia ad virtutes sumus conditi in Christo Jesu. Eph. 2. 10. X. Quia illarum praemium Deus est XI. Quia sunt signum ex quo certi sumus, nos esse per Christum redemtos & purgatos, Eph. 5. 25, 26, 27. Christus dilexit Ecclesiam, & semetipsum exposuit pro ea: Vt eam sanctificaret, postquam eam purgasset lavacro aquae per verbum: Vt sisteret eam sibi gloriosam id est, Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, aut quicquam, huiusmodi, sed ut esset sancta & inculpata.
XII. Quia ad eas nos Christus exemplo suo invitat, Matt. 11. 29. electi item Angeli: alii itidem sancti homines quinetiam Gentiles.
Vera enim virtus moralis post lapsum primorum parentum est perfectissime in Christi Domini & Capitis nostri natura humana, quae speculum est lucidissimum verarum virtutum moralium Deinde est in iis qui sunt membra Christi nimirum tum in sancti Angelis, tum in electis hominibus qui per Spiritum Sanctum Christo insiti, & per fidem ejus participes fecti sunt, seu quod eodem re dit, tantum in vere fidelibus seu regeneratis per Spiritum Sanctum; ut fuit in Adamo & Eva reconciliatis Deo perjMediatorem, in Setho, Enocho, Noacho, Abrahamo, Isaaco Jacobo, Josepho, Mose, Josua. Samuele, Davide, Ezechia, Josaphato, & aliis fidelibus in veteri Testamento: Similiter in Zacharia, Elisabetha, Maria matri Domini & Josepho cui fuerat desponsa, in Zachaeo, Paulo converso & aliis sanctis in novo Testamento.
in Christi capitis nostri humana natura veras virtutes morales esse & quidem perfectissime constat:
In sanctis etiam Angelis virtutes morales esse his argumentis liquet: I. Quia sunt creati boni, justi & sancti, talesque permanserunt. II. Quia illis in hac vita conformari debemus, utque id possimus, Patre nostro caelesti in oratione Dominica petimus Christi madato
III. Quia illis post hanc vitam similes erimus Augustinus septimo tomo, libro quarto contra Julianum Pelagianum, capite tertio, pag. septingentes. secunda: Verae virtutes Deo serviunt in hominibus, a quo dmantur hominibus: Deo serviunt in Angelis, a quo donantur & Angelis
Sunt aute virtutes morales in Angelis electis non tales, quales a Philosophis definiuntur, aut quales in nobis in hac vita exsistunt; sed perfectio: es & perfectiori modo quam in nobis, ab omni nimirum eo, quod imperfectionem aliquam indicat, defaecatae & repurgata carentes omni defectu, omni vitio, & nullum adferentes laborem, molestiam difficultatem
Et in animis tantum resident, non in ullo corporeo affectu Cum omnes autem, tum vel maxime rectores populi, qui mune¬ ti alicui publico aut familiae a Deo praefecti sunt, ut Principes & Magistratus, ut ministri verbi Dei, ut patresfamilias & senes alii sicut divinae religioni, ita & virtutibus aliis ante omnes alios dediti esse debent
II. Quia Principes seu Magistratus atque ministri verbi Dei caeteris omnibus exemplo probitatis praelucere debent. Hoc enim mandatum est peculiariter Principibus & Magistratibus Deut. 17. v. 18, 19, 20. & ministris verbi Dei 1. Tim. 4. 12. Tit. 2. 7.
III. Quia illorum exempla hona alios emendant, mala alios depravant multo validius, quam edicta & praecepta ulla. Nam homines inprimis ad eos qui in publicis versantur officiis flectunt oculos & exempla ab illis morum sumunt, eosque imitantur. Et ut in corporibus gravissimus est morbus, qui a capite diffunditur: sic qui a Rectoribus seu Pastoribus populi. Verum est adagium vetus: Piscis a cupite foetet. Exemplo sunt Achax Rex Judae & Grijas Sacerdos. Proverb. 29. v. 12. Dominatoris attendentis verbo falsitatis, omnes miistri sunt improbi.
IV. Quia rectorum populi facta cuncti mortales attentius ob servant, judicant & noverunt, quam aliorum hominum: unde tanto major ad alios aut gloria aut infamia redit, ut exemplum docet Simsonis. Davidis, Salomonis, &c. Hoc Gentiles etiam monuerunt, Pindari Jad Hieronem Siciliae regem autea dicta sunt:
Aλ δμώς κρεισστον γο εικμρμῳ φρόνος μή παιρίει καλα, vνα μα δικαιῳ τηδαλιῳ σρατον, α ψδυδει δε πζος ακμονι χαλ¬ κδΘε γληοσαν εικι κα φλαυρον παραιδυσ¬ σει, μεγα ζι φιρειτα παχσιθεν πολλον ζαμιας εοσι πολλοι ματθρεσ αμφτορρισ πισον.
id est: Attamen (melior enim miseratione Invidia) Ne omitte honesta, guberna. Iusto clavo populum. Veracemque ad incudem Fabrica linguam. Si enim vel leve eruperit, Magnum feretus Abs te. multorum dispensator. Es: multitestes utrisque fidi Virtuti morali opponitur vitium morale & simulata virtus meralis: illud ut contrarium, haec ut disparata. Quantum boni virtus habeat, vitia demonstrant: clariusque sit lume comparatione tenebrarum
Vitium morale, est habitns voluntatis inclinans ad mores inhonestos & actiones inhonestas contra divinae Legis praescriptum
Fugiendum est studiose: I. Quia vetitum est a Deo in secunda Decalogi tabula, & passim per totam Scripturam, veluti Gal. 5. v. 16. Quod concupiscit caro, ne perficite. Coloss. 3. v. 5. Mortificate membra vestra terrestria, scortationem, impuritatem, mollitiem, cupiditatem malam, & avaritiam, quae est idololatria
II. Quia non tantum temporales, sed etiam aeternas poenas attrahit. Rom. 6. 21 Quem igitur fructum habebatis tunc ex iis de quibus nunc erubiscitis?nam finis illorum mors est. Et cap 8 v. 13. Si secundum carnem vixeritis, futurum est ut moriamini. I. Cor. 6. 9, 10. Galat. 5. 19, 20, 21. Eph. 5. v 5. Col. 3. 6, 8. Apoc. 21. v. 8. & cap. 22. v. 15.
III. Quia fuga vitiorum est testimonium unionis cum Christo, Gal. 5. v. 24. Qui enim sunt Christi, carnem crucifixerunt cum affecti bus & concupiscentiis. IV. Quia fuga vitiorum est documentum regenerationis, Eph. 4. 22.
V. Quia vitiis dediti, non possunt Deo placere, Rom. 8. v. 8. Qui in carne sunt, Deo placere non possut
VI. Quia vitiorum sectatores sunt similes infidelibus Gentibus, quales non esse nos decet, Eph. 4. v 17, 18, 19. Hoc itaque dico, & obtestor per Dominum, ne amplius incedatis, sicut reliquae gentes incedunt, in vanitate mentis suae, Obtenebratam cogitationem habentes, & alienati a vita Dei propter ignorantiam quae est in ipsis, per obdurationem cordis ipsorum. Quia posteaquam dedoluerunt, sese dediderunt proterviae ad certatim patrandam impuritatem omnem. Eph. 5. v. 11
IIX. Quia vitia contristant Spiritum Sanctum, Eph. 4. 30. IX. Quia ostendunt deditos illis non nosse Deum, Tit. 1. 16. Deum profitentur se scire, sed factis negant, quum sint abominandi, & rebelles, & ad omne opus bonum reiectanet.
Simulata virtus moralis, est falsa seu fucata & fallax species, praetextus & apparentia virtutis: qualis est omnium Gentilium & hypocritarum.
Veras enim virtutes morales oportet ex fide manare, atque ad Dei gloriam, tanquam ad finem suum referri. Virtutes vero Gentilium, dimulacra potius virtutum erant, quam solidae virtutes: ideoque ab Augustino splendida peccata nominantur. Nam plerunque illi omni propter vanam gloriam faciebant, semper autem sine fide. Tales et iam sunt virtutes hypocritatum, habentium formam pietatis, sed qui vim ejus abnegarint, 2. Tim. 3. v. 6.
Facile est simulare, sed perquam difficile habere virtutem. Omnibus virtutibus non solum sunt vitia manifesta discretione contraris sicut prudentiae temeritas: verum etiam vicina quodammodo, nec veritate, sed quadam specie faliente similia, sicut ipsi prudentiae non temeritas vel imprudentia, sed astutia. Nec istorum vitiorum quae finitima virtutibus sunt, possunt omnium facile nomina reperiri: verum etsi non inveniatur, quomodo nuncupentur; cavenda sunt,
Non officiis autem, sed finibus a vitiis discernendae sunt virtutes Officium est, quod faciendum est: finis vero propter quod faciendum est. Quum itaque facit homo aliquid, ubi peccare non videtur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare convinci tur. Manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest vider esse justitiae. Sed quum quaeritur, quare fiat, & respondetur, ne plus ecuniae litibus pereat: quomodo jam hoc factum verae poterit esse justitiae, quum serviat avaritiae? Videantur hac de re plura septimotomo operum Augustini, contra Julianum Pelagianum quarto libro capite tertio¬
On this page