Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
TLECTIONIS vox interdum de proposito Dei aeterno intelligi. net, respecta crcaturarum rationalium tum demum dicicia Ei2, quum Deus suam propositum in effectum producit & patefacit. Hoc autem loco priore significatione accipiter, proinde ambiguitatis vitandae causa aterna electio dicitur, & in hunc modum desinitur:
AETERNA electio, est praedestinatio creaturarum rationalium in mente divina ad gratiosum beatumque finem.
Estque tum Christi, tum unitorum Christo. AEterna electio Christi, est praedestinatio qua Deus Filium suum unigenitum designavit ab aeterno, ut etiam quo ad suam humanam naturam esset Filius Dei & caput Angelorum & hominum, & Mediator inter Deum & Angelos hominesque, Jesa. 42. 1. En servus meus quem sustento, electus meus, quem benignem accipit anima mea. Matth. 12. v. 18. Ecce servus ille meus quem elegi, dilectus ille meus in quo acquievit anima mea. 1. Pet. 1. 20. dicitur nos esse redemtos pretioso sanguine, utpote Agni illius inculpati & incontaminati, nempe Christi: praesciti quidem, (seu praecogniti) ante jacta mundi fundamenta, manifesti autem facti ultimis temporibus. Christus est praescitus seu praecognitus, id est, secundum notitiam gratiosae ἐυοοκιας in mente divina praeordinatus. I. Pet. 2. v. 4. dicitur quod Christus sit lapis ille vivus, de quo nimirum Prophetae vaticinati sunt, ab hominibus quidem reprobatus, apad Deum vero electus & pretiosus. Et v. 6.
Axiomata. I. Electio Christi est gratuita: non pro meritis humanitatis facta, II. Finis ejus est gloria Dei Patris III. Christus est secundum ambas naturas, divinam & humanam Cunus Filius Dei, non duo: secundum divinam quidem, naturali exPatre generatione, sic ut secundum illam sit Filius Dei non electus, sed generatus, secundum humanam vero tum electione aeterna, tum creatione ad imaginem Dei, tum gratia unionis personalis cum divina natura.
IV. Christus est Caput & Mediator Angelorum non minus atque hominum: quia non per alterius quam ipsius nexum atque interventum Angeli quoque ipsi Deo indivulse & indistracte cohaerent
Capitis, ut & Mediatoris vox, latius patet, quam Redemtoris, Liberatoris & Reconciliatoris: nam Christus est Caput & Mediator tum Angelorum tum hominum: at Redemtor & Liberator & Reconciliator tantum hominum. Mediator enim est qui medius intervenit inter Deum & electos, ad eos vel in unione cum Deo continendos, veluti Angelos beatos; vel in unionem cum Deo reducendos, veluti homines lapsos, qui ab unione illa per peccatum exciderant. Medium est per quod uniuntur extrema: ita Christus est medius per quem uniuntur Deo Angeli beati & homines electi. Tum Capitis etiam vox latius patet, quam Mediatoris: nam Caput Angelorum & hominum communiter est Deus Pater, Filius & Spiritus Sanctus; singulariter caput formale & analogicum est solus Christus: Mediator vero est solus Christus
Tantum de electione Christi. AEterna elictio unitorum Christo, est praedestinatio qua ad salutem aeterna: segregati & destinati sunt, quoscunque Pater Christo ut Capiti dare & unire constituerat. Caput enim dari oportuit praedestinandis ad salutem, in cujus ordine, perfectione & virtute illi subsisterent.
AETERNA electio beatorum Angelorum, est praedestinatio qua Deus. e ab aeterno Angelos quosdam ex gratia constituit in communione sui perpetuo conservare, & in bono, in quo cos creaturus erat, confirmare ad beatitatis sempiternae fruitionem.
Angelos, qui in integritate perstiterunt, esse electos ad vitam, planum facit testimonium Pauli, qui 1. Tim. 5. 21. illos diserte appellat electos Angelos, quum dicit; Obtestor in conspectu Dei & Domini Iesu Christi, & electorum Angelorum, ut haec observes sine praeiudicio, nihil faciens in alteram partem inclinande. Manus cito ne cui imponite neque communicato peccatis alienis.
II. Angelorum beatorum, quam clecti sunt, Caput est Christus in ordine gratiae & ex qua electi sunt.
III. Angelorum constantia & in bono perseverantia est fundata in aeterna ipsorum electione in Christo. IV. Angeli beati Christo in quo electi sunt, acceptam ferunt saluten suam aeternam. Nulla enim prorsus creatura rationalis vitam aliunde habet, quam a Christo; sicut dicitur Joh. 1. v. 4. In ipso vita erat Haec de Electione beatorum Angelorum: sequitur de Electione hominum.
On this page