Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 46
TApρεσιαa seu ingenua libertas in dicenda veritate, est virtus peHquam pro ratione officii, quantum tempus, locus & necessita. postulat, veritatem libere atque intrepide profitemur, aliorum: que flagitia & peccata pro officii nostri ratione reprehendimus debis ta severitate, & obiurgamus errantes peccantesque nec metu periculorum absterremur.
Παρρήσια haec vocatur etiam a Patribus quibusdam, veluti a Chry sostomo libro de Sacerdotio libertas Christiana, id est, Christianis conveniens: ac revera est fiducia illa, quae bonae conscientiae est comes individua, quando quis uni Deo placere laborans, gratiam & odium hominum pariter contemnit. A Petro Damiani vocatur libertatis audacia. Eaque est tempestive adhibenda, I. Quia divinitus est praecepta, Levit. 19. v. 17. Ne odio habeto fratrem tuum in corde tuo: libere corripito proximum tuum, neque ferto in eo peccatum. Actor. 18. v. 9. Dixit Dominus nocte per visionem Paulo, Ne metue, sed loquere
II. Quia in sanctis hominibus commendatur: Exemplum in Samuele 1. Sam. 12. & cap. 13. v. 13, 14. in viro Dei contra altare Bethe lanum vaticinante 1. Reg. 13. 1, 2, 3. in Elia 1. Reg. 18. v. 18. Joham Baptista, Christo Domino nostro, Paulo Apostolo in reprehendem do Petro Gal. 2. in reprehendendis Corinthiis, 2. Cor. 11. & Galatis, Gal. 1. v. 6. & c. 3. v. 1. & sequentibus, in Petro & Johanne Actor. 4. & & sequentibus in Traiano exercitus Christiani ductore, ut est apud Theodoretum, lib 4. Histor. Eccles. cap. 29. Valens, ubi trajecto Bosphoro venit in Thraciam, primum quoniam bellum vehementer ex timescebat, longo tempore Constantinopoli ipse commoratus est. TraJanumque ducem contra Barbaros misit cum exercitu. At postquan Trajanus ab hostibus superatus revertit, Valens illum convitiis valde lacerare, & mollitiem ignaviamque ei obiicere coepit. At ille libere, uti viri generosumdecebat, non ego, inquit, o Imperator, victus sum, sed tu ipse prodidisti victorium, qui contra Deum aciem instruere. non desinis, & ita ejus auxilium Barbaris concilias. Nam abs te oppugnatus, se illis ad iungit. Atque Deum semper sequitur victoria, & adeos accedit, quibus Deus se ducem praebet. Non nosti, inquit, quos viros Ecclesiis expuleris, & quibus eas tradideris? Ista quidem ita se hubere & Arintheus, & Victor, qui duces quoque erant; ingenue confessi sunt: Imperatoremque hortati, ne reprehensiones cum veritate cojunctas iniquo animo ferret.
Item in Isaacio, ut idem Theodoretus autor est, libro eodem, cap. 30. Ferunt Isaacem, inquit, qui in eo loco cellam habebat monasticam, ubi vidit Valentem cum exercitu egredi, contenta voce ei dixisse: Quo proficisceris, o Imperator, qui auxilio Dei, quem contra bellum gesseris, prorsus destitutus es? Nam quoniam tu multorum lincuas ad blasphemias adversus eum loquendas acuisti: & pios laudibus eum celebrantes Ecclesiis exturbusti, idcirco ille Barbaros adversus te concitavit. Desine igitur tu bellum contra cum facere, & ipse bellum contra te commotum sedabi t. Redde gregibus optimos pastores, & victoria facile reportabis. Quod si his omnibs neglectis, bellum suscipias, rerum eventu experiere, quam durum sit contra stimulos calcitrare. Nam neque ipse reverteris, & exercitum praeterea amittes. Cui admodum iratus Imperator, reuertar, inquit, & te interficiam, falsaeqe praedictionis poenas abs te repetam. Tum ille minas neutiquam veri tus, clara voce, Eneca, inquit, si quid falsi me dixisse deprehenderis. Bretannion quoque omni genere virtutis insigniter decoratus, totius Scythiae Episcopus, animo divino pietatis amore accenso, pestiferam dogmatum Arianorum corruptelam, & iniqua facinora Valentis contra sanctos edita coarguit, & cum sanctissimo Davide clamavit: Loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, & non confundebar
III. Quia a Deo petenda est, ut docet Paulus Ephes. 6. 20. IV. Quia utilis est iis qui corripiuntur, Prov. 19. v. 25. Eadem a potentibus etiam Regibus & summo Magistratu aequo animo ferenda, etiamsi ipsorum aut maiorum aut parentum ipsorum; cora ipsis peccata reprehenderentur. Nam prae aliis hominibus Reges & Principes & Magistratus alii, locum verirati dare eamque aprobare debent, & salutaria monita admittere, ut fecit David reprenensus a Propheta Nathane 2. Samuel. 12. v. 7. & sequetibus, Josaphatus reprehensus a Propheta Jehu, 2. Chron. 23. v. 19. & Ezechias audiens a Sacerdotibus iuste vituperati Achazum patrem suum 2. Chron. 29. v. 19. imo & ipse reprehensus a Propheta Jesa. 39. v. 5, 6, 7. 8. It; παρρήσίιαν Episcopi Ecclesiae benigno animo se suscepturum professus est Imperator Valentinianus Magnus, ut refert Theodoratur lib. 4. Histor. Eccles. cap. 5, Est vobis, ait ad Episcopos ad se accersitos, quum eligendus esset Episcopus Mediolanensis. Jutpote sacris & divinis literis institutis explorate cognitum, qualis debeat esse is, qui sit ad Episcopatum gerendum delectus: & quod necesse sit gregem suum non doctrina solum, verum etiam praeclava vivendi ratione moderari, & se cuiusque virtutis exemplar ei praebere, suaseque disciplinae recta vitae & morum institutionem testem habere. Quare hominem itainstructum in sede & gradu Episcopali iam collocate, uti & nos, quibus hoc gubernatur imperium, ei vere & ex animo capita inclinemus, & illius reprehensionem, (nam quum simus homines, errore labi necesse est,) velut medicinam animorum cupide amplexemur. Et rursus cap. 6. libertatem Ambrosii cupide amplexatus est: Nam aucis post diebus quum Divus Ambrosius valde libere apud Imper ratorem verba faceret, resque nonnullas tanquam minus recte a Magistratibus administraias coargueret, respondit Imperator: novi ianpridem tuam in loquendo libertatem. Qua explorate cognita, non modo non tua in Episcopum ordinationi restiti, verum etiam suffragatus sum. Quare sicut divina praescribit Lex nostrorum animorum erratis medicinam facito. Ista sunt ab Imperatore & dicta Mediolani, & factitata. Idem fecit Imperator Theodosius Magnus, ut commemorat idem Theodoretus lib. 5. Histor. Eccles. cap. 17. Nam reprehensus libere & excommunicatus ab Ambrosio, Mediolanens Episcopo, Huic orationi obsequutus Imperator(nam diuvinis educacus eloquiis, accurate norat, tum quae essent officia Saccrdotum, tum suae Regum propria,) cum gemitu & lachrymis ad palatium revertitur: Et Paulo post Imperator, Venit mihi in metem: inquit, sentententiae a Domino prolatae, quae palam dicit: Quemcunque ligaveritis super terram, erit ligatus & in coelis. Cui Ruffinus, curram, ait, si placet ad Episcopum, ei supplicabo, persuadeboque ut tua solvat vincula. At non est, inquit Imperator tibi morem gesturus. Novi enim adeo iustam aequamque Ambrosii esse sententiam, ut non metu potestatis imperatoriae sit legem divinam violaturus: Et aliquanto post: Ambrosius Imperatoris adventum dixit esse tyrannicum, eumque ipsum contra Deum insanire, & illius leges proterere. Tum Imperator, non obstinato animo, inquit, leges sancitas impugno, neque sacra vestibula per nefas introire cupio, sed oro, ut mihi solvas vincula, & proponas tibi ante oculos clementiam illius, qui est Dominus omnium, & ne mihi occludas ianuam, quam ille omnibus, quos peccatorum suorum poeniteat, patefecit.
Alibertate ingenua in dicenda veritate disparatur libido alios temere iudicadi, supr ober gelust aubere frebentiieo ausfigurichtensquae est peccatum, quui quis curiose in alienos mores, alienaque facta ac dicta inquirens, atque aliorum seu recte facta seu vitia rigide excutiens, temere illos reprehendit, ac perversa censura percutit, ex odio quo- dam illorum, idque ut sanctior videatur
Est fugienda:I Quia prohibetur a Christo, Matth. 7. v. 1. Ne iudicate. Johan. 7. 24. Ne iudicate secundum vultus
II. Quia poena talionis a Deo punitur, Matth. 7. v. 1, 2. Ne iudicate, ut ne iudicemini. Quo enim iudicio iudicatis, ludicabimini: & qua mensura metimini, eadem contra metietur vobi
III. Quia est vitium hypocritatum proprium, qui in videndis iudicandis & reprehendendis aliorum moribus, dictis & factis sum lyncei & rigidi, in suis autem vitiis cernendis, cognoscendis & corrigendis sunt talpa caeciores & nimis blandi, atque sibiipsis indulgentes; Matth. 7. v. 3. 4, 5.
On this page