Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 50
Sacramentum spiritualis federis, est Sacramentum, quo Deus promissionem vitae aeternae nobis confirmat & obsignat, nosque sibi in aeternum consecrat.
Idque est vel federis operum, vel federis gratiae. Sacramentum federis operum, est Sacramentum, quod Deus in statu primaevae integritatis primis parentibus dederat, quo ipsis s gnificabatur & obsignabatur, eos perpetuo felici illa vita, in qua conditi erant, fruituros, si Dei praecepto obtemperatent.
Eratque duplex: arbor vita, & arbor scientiae boni & maArbor vitae, erat Sacramentum, quo primis parentibi, nostrire vitae in
tur immortalitas vitae, ipsis a Filio Dei continuanda, si in obsequio Dei perstarent. Nominatur etiam sacramentum immortalitatis quia immortalitatis erat symbolum & memoriale iis quibus eius fructu vesci licebat
Arbor vitae non ideo dicta fuit, quod sua virtute & qualitate aliqua insita praestaret hominibus immortalitatem, quam sibiipsa dare non poterat: sed quod Adamo & Evae esset sacramentum & arthabo immortalitatis, ut eam videlicet secure sibi promitterent, quam diu obedientiam Legi praestantes ederent ex illius fructu. Hoc inlicatur Apoc. 2. vers. 7. his verbis: Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis, victori dabo edere ex arbore illavitae quae es, in medio Paradisi Dei: Quibus verbis anagogice indicatur, quidnam
. illam beatam, & vere vitam quam Christus nobis in regno caelorum promisit. Paradisus enim, Eden, significavit regnum caelorum, ut docet Christus ipse his verbis: Hodie mecum eris in Paradiso. Si milem allusionem a symbolo ad rem significatam vide Proverb. 3. ubi dicitur Sapientia lignum vitae omnibus apprehendentibus eam, Et Apoc. 22. v. 2. Ex utraque parte fluminis est arbor vitae in caelest. urbe Jerosolyma: & v. 14. Beati qui praestant ejus praecepta, ut sit ei jus inarborem vitae.
Elementum sacramentale erat arbor ipsa in sensus externos incurrens, qua significabatur Christus verus autor & conservator vitae: erat igitur arbor vitae non per se, sed spirituali significatione, ad Christum deducente
Nam Filius Dei non tantum post sapsum, sed etiam ante lapsum vivificavit hominem, ut Joh. 1. v. 4. docetur: In ipso vita erat, &c. Coloss. 3. v. 4. Christus est vita illa nostra.
Porro vita haec non fuit tantum corporalis, qua primi parentes nostri & omnes ipsorum posteri corpus floridum & vegetum, quod diuturnitate aetatis nunquam lauguesceret, retinuissent: sed multe magis vita spiritualis, qua animae ipsorum vivifica cum Deo communicatione fruentes, in perpetua beatitudinis possessione mansissent, & ratione, intelligentia, aliisque dotibus semper excelluissent
Ritus Sacramentalis ad usum arboris huius requisitus, erat relis giosa comestio fructus arboris huius, qua significabatur & obsigna batur primis parentibus nostris communicatio & continuatio vitae per Filium Dei.
Tantum de arbore vitae, Arbor scientiae boni & mali, erat Sacramentum, quo primis parentibus nostris significabatur & obsignabatur, eos in perpetuum immortali vita summo cum ipsorum bono coniuncta fruituros, si obedientiam Deo constanter praestarent ab esu fructuum arboris huius abstinendo: contra autem, si non obedirent, eos magno suo malo in mortem ruituros
Mors haec non est tantum corporalis, qua corpus vita temporal & sensu ac motu privatur, divulsa ab illo anima: sed praecipue spiri tualis, qua anima separatur a vivifica communione cum Deo, & orbatur beatitudine & excellentibus illis dotibus, quibus fuerat ornata.
Elementum Sacramentale erat arbor ipsa in sensus externos incurrens, qua significabatur Christus positus ad bonum iis qui ipsum colunt obedientia; ad malum vero iis qui eum violant sua inobedientia. Unde arbor scientiae boni & mali vocatur Sacramentum obedientiae: item Sacramentum probationis, quia institutum a Deo era ut obedientia hominis per abstinentiam a fructu vetito probaretur.
Ritus sacramentasis ad eius usum requisitus erat positus in abstinendo ab esu fructuum arboris illius
Ad hoc autem prohibuerat Deus vesci fructibus arboris scientiaboni & mali, ut ostenderet, hominem non in sua potestate, sed Deo subditum esse debere, & ordinem suae salutis per obedientiam custodire, per inobedientiam corrumpere.
Hinc & arborem quam tangi vetuit, appellavit arborem scientiae boni & mali, metonymice ab eventu, quia homo, ex fructu arboris illius comedens sciturus & experturus erat quantum bonum amisisset & in quantum ruisset malum per suam inobedientiam: ac proin de si eam contra vetitum tangeret, experiretur poenam peccati, & eo modo dignosceret, quid interesset inter obedientiae bonum & interinobedientiae malum; ut docet August. tom. 16. lib. de natura boni, adversus Manichaeos. Cum quo consentit, quod idem tomo 8, inEnarratione Psal 70. ait: Arbor scientiae boni & mali sic vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere, per praeceptum, discreturus erat per experimentum, ut rangendo vetitum, inveni ret supplicium. Ita his Sacramentis informabatur homo tum de mutabili natura sua, ut sibi a se metueret, tum de immutabili constantia Dei, ut studiosissime adhaereret Deo, seque in fide & obsequio illius continere
On this page