Caput 1
Caput 1
UUM tam sublime tamque ab humana catione remotum sit Sacrosanctae Trivae¬ nitatis mysterium, ut nullibi aut periculosius erretur, aut laboriosius quaeratur, aut fructuosius aliquid inveniatur: a votis ex animo conceptis exordiri necessarium est. Tu igitur unice Deus, Pater, Filii, & Spiritus Sancte, in cujus nomen baptizati sumus, in quem credimus, cui unir magis magisque & uniti in omne aevum. permanere expetimus, tribue nobis clarum ac salutare intelligentia lumen, intellecta explicandi dexteritatem, veritatis fidem: & praestaut quod credimus, id loquamur ad tui nominis laudem sempiternam & ut qui te in hac vita ex gratia tua tanquam in speculo & aenigmate videmus, post hanc vitam in Gloria de facie ad faciem cernamus. His nostris precor annue votis.
Postquam veri Dei essentiam unicam, & naturam ejus in attributis cognovimus: consentaneum est ordini didascalico, ut de personia in essentia illa unica, quantum per Sacras literas nobis patefactum est, sedulo inquiramus. Totam autem inquisitionem duabus partibus complectemur. Primum de voce personae & cognatis quibus in hoc mysterio utimur, videbimus: postea vero quid de re ipsa credendum sit, ex divinitus inspiratis o oraculis proponemus.
PERSONA Litinis dicta est a personando, quemadmodum an notat A. Gellius lib. 5. Noct. Attic. c. 7. Nam in Theatris qui obvoluta & contecta facie sonum edebant aut loquebantur, dicti sunt personae: unde personata facies apud Festum Pompejum. Abiis significatio translata est ad homines, qui seorsim agunt & movent se, non etiam ad pecudes. Ex quo factum est, ut quoniam singuli homines se movent ac seorsim subsistunt, singuli quoque appellentur personae. Et quoniam hi ratione utuntur, haec vox ab hominibus ad Angelos & ad divinas hypostases significandas accommodata fuit
Quaeritur autem, An voce personae de Deo sit utendum? RESP. Vocem personae de Deo esse adhibendai nos statuimus: sed qui eam rediciunt & in hoc augustissimo argumento de Deo usurpari nolunt, quibusdam rationibus moventur, quas ordine proferemus & refellemus:
I. Quia non exstet in Scriptura. Syllogismus fuerit: Quicquid non exstat in Scripturis, eo nobis in dogmatibus fidei non est utendum: Vox personae non exstat in Scripturis: Ea ergo non est in dogmatibus fidei utendum, Major probatur ex Rom. 10. 17. Fides ex auditu est: auditus vero per verbum Dei.
RESP. Ridicularatio, quum Scriptura non sit scripta Latine, sed Hebraice & Graece: persona autem est vox Latina. Exstant vero in Scriptura voces Graecae synonymae & equivalentes, quas Latine hac voce interpretamur; nempe ὑποσασις Hebr. 1. ver 3 ubi Filius dicitur esse effalgentia glorie & chaeracter hypostaseωs Patris, & ωροσυπον, quo modo singuli homines ωροσυπον dicuntur 2. Cor. 1. v. 11. Una confo rentibus opera etiam vobis per preces pro nobis ut donum, ex ωολλὸν ωρο συτιον, ω mnitis personis in nos collatum, per multos celebretur gratiarum nctione pro nobis. Et passim in Scriptura Deus negatur esse ωροσυπον λοπτος, ut Act. 10. Rom. 2. id est, acceptor personarum. ubi persona hypostasin humanam seu individuum hominis significat. Eadem significatione & Latini Scriptores vocem personae usui pantinam M. Tule lius Cicero libro de Inventione in Topicis, in Partitionibus alios constituit locos rerum, alios personarum & personam dicit in Deo & inhomine considerati Valerius Maximus l. 2. c. 21. quoslibet homines personas vocat In Jute Justinianeo quod Latinissimum est, hac eaden significatione nomis personae usurpatur: Quin etiam a Grammaticis, qui in Pronominibus & Verbis personas tres, primam, secundam & tertiam distinguentes, non qualitates intelligunt, sed hypostases Persona igitur nobis Latine loquentibus est in hoc argumento quod si Ndovo Testamento Graeca vox ὑσυςασις, item ωσα πον. Quod si valere debeat ista ratio prima, non erit de rebus divinis Latine, vel Germanice, vel Gallice, vel Bohemice. v. Ialia vulgari lingua loquendum sed tantum Hebraice & Graece, ne de rebus divinis utan, ut alis vocit bus quam exstantibus in Scriptura, quae a Spiritu Sancto non si Tebraice & Graece est inspirata, non aute Latine, vel Germanite clal a vulgari lingua Deinde etiamsi nomina aequipol entia in Scrip¬uta ne exstatent: tamen quum Scriptura doceat rem eam in Deo esse, quae Latinis nomine personae exprimitur, recte usurparetur Petinde enim est, aliquid expreise & totidem literis & syllabis esse in Dei verbo; & vocibus aequivalentibus in illo exstare: & bonam consequentia secundum analogiam fidei in eo contineri & ex eo deduci. Nam sanct Theologia & doctrina verae religionis non est λosoδειιδαιλία quaedam in syllabarum sono aut in literis, sed in sensu posita. Sicut enim scireleges, non est earum verba, sed mentem tenere, quemadmodum Jureconsulti recte ajunt: Ita scire Scripturas, non est earum verba, sed mentem tenere
REPLICANT: Vocemὑτεσυσεος Heb. 1 3. rectius verti substantia, non ergo personam: Et ab Hilario, item in vulgata & Erasmiana Novi Testamenti versione voce substantiae Latine redditam: quomadmodum & Heb. 3. v. 14. & cap. 11. v. 1item 2. Cor. 9. 4. & cap. 1. 17.
RESP. Improprie redditur ὑπόςασις voce substantiae: D. fferunt enim plurimum, quod sic ostedo. Omnis res aut ese, aut exsisi: & ubstat, aut etiam subsistit. Esse, comnmune est omni enti, id est, non substantis solum, sed etiam accidenti. Exsistere & substare est substant ae. non accidentis. Quum autem substantia sit prima vel secunda, singuloris vel communis; ejus esse duobus modis a nobis distinguitur. Nam es illud, quod inter substantias commune est, dicitur exsistere vel substare: esse autem illud, quod singularis una aliqua substantia (quam nonnulli substantiam perfectam vocant) habet, subsistens in sese, vocatur subsistantia. Sic esse lapidis commune, est substantia; sse hujus lapidis singulare, est subsistentia. Ex his substantia communis potest recipere accidens universale quod in subjecto est & de subjecto, dicitur. Subsistentia vero semper habet substantiam, cum accidentibus singularibus quae in subjecto sunt, nec de subjecto dicuntur: subsistit in seipsa: & actu consideratur, & ssi corporea est) sensu. Atque haec illa subsistentia seu ὑπυςασις est, quam in rationalibus substantiie ωρσυπον Graeci, personam Latini appellarunt. Unde constat ὑπυ¬ ἄσιν non recte Latinem verti substantiam: quia substantia commune quid, ὑπτόςυσις autem singulare quid est. Deinde Heb. 1. v. 3. ὑπέςασις non debet verti substantia, etiamsi Hilarius & Vulgata Latina & Erasmiana versio sic habeant: nec Essentia, quod idem est cum substantia: sicut Bellarminus ipse, (cujus sententia, quia de Vulgata versiane Latina. agitur proferemus)l. 2. de Christo, c. 4. sectione quarta ait de hoc locead Hebr. 1. v. 3. licet nomine hypostesceos aliqui int ellexerint essentiam? ut Epiphanius haeresi c9. tamen rectius alios accipere personam Patris, quibus sunt Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Oecumenius in commentario huius loci, Basilius Magnus epistola 43. Gregorius Nyssenus in lil ro de differentia essentiae & suppositi. Non enim Filius est imago essentia, sed persons: illius enim est imago, cuius est silius: imego enim distinguitur ab exeplari, ut res producta a prodicente. Certe absurdi diceretur, substantia seu essentiam Patris esse impressam in Filio Dei. quum eadem sit, & quide simplex & individua utriusque substantia vepotius essentia: & quia toram in se Filius continet, neque portione aut defluxu, sed integra perfectione; improprie, imo inepte diceretus ejus character. Quiid si vertatur persunis, tum interpretatio personas Deitatis adversus Sabellium aperte distinguet, & τὸ δμρυ¬ σιον confirmahis adversus Arianos. Qund attines loca Apostolis Heb. 3. ver. 14. & cap. 11. vers. 1. & 2. Corinth 9.4. & cap. 11 ver. 17. in nis quidem vulgatus interpres Latinus Graecam vocen ὑοσάσεως vertit Latine substantiam: sed rectius generaliter redditur fundamen tum seu basis quae ipsa per se subsistens alia sustentat. Hinc ac commodatur ad suppositum seu personam, quae est fundamentum naturae & omnium quae ad naturam consequuntur: omnia enim in persona exsistunt, & ipsa per se exsistit. Quando ergo dicitur Filius character hypostaseωs Patris, non potest aliud hypostasis significare quam personam Patris., quae quia per se exsistit & essentia in ea & ¬ mnia attributa, & ipsae etiam relationes subsistunt, ideo hypostasis dicitur, ut Beliarminus ipse exponit loco jam citato. Haec igitur distinctio ὑτοςάσεως ab εσίο, ex quo semel secundum autoritatem Apostoli firmata est, temere convelli a quoquam non potest. Quisquis tentaverit, profecto aut mente est ajcilixos, aut voluntate φιλόνεικος neutrum vero fert aut facit Ecclesia Dei, Tit. 3. 10, & 1. Corinth. 11 vers. 16.
II. Ratio haec ab illis adfertur: Quia vox personae sit traducta abhistrionibus & rebus ludicris ad res divinas. Syllogismus igitur talifuerit: Quicquid est proprium histrionum & rerum ludicrarum, id non est ad res divinas traducendum: Vox personae est propria histrionum & rerum iudicrarum. Ergo, &c. Minor probatur ab etymo vocis personae. di: iturenim persona proprie larva faciei obducta, per quam sonus editur a loquente, quali histriones utuntur, unde persona in Comoedius appellantur.
RESP. Atqui non tam prima etymi ratio spectanda est, quam u sus vocabulorum jam receptus. Vocabula valent usu, quemadmodum numi. Jam vox personae apud Latinos Scriptores, non tantum de histrionibus usurpatur, sed etiam de singulis hominibus, licet fabulam nullam agentibus: Ergo etiam ci ra omnem injuriam acblasphemiam de hypostasi divina dici potest
III. Ratio ab ipsis haec adducitur: Quia vox personae sit a rebus creatis sumta, ac proinde dissimillimis DEO
RESP. Concedo: sed nisi id facere liceat, nunquam erit de Dei loquendum. Nostris enim verbis & a rebus creatis sumtis de Deo agentes utimur. Ita non erit Deus appellandus clypeus, cornu salutis nostrae, turris, lux, ignis consumens: nec bonus, justus, potens, liber sapiens, bonus: imo nec Deus: quia nullum nomen est, quod in comprehensibili Deo satis respondeat, eumque digne exprimat & sufficienter.
IV. Ratio ipsorum haec est: Quia vox persona de iis individuis dieatur, quae reipsa separantur loco a sese, ut alibi subsistant: At divino hypostases non separantur loco
RESP. At quum nihil melius in nostris verbis aut perfectius habeamus, quo illam divinarum hypostascan rationem Latine explicemus, hoc nomine nobis necessario est utendum, quod non invenit vanitas aut curiositas, sed introduxit justa & sancta necessitas verita. tis caelestis declarandae & aedificationis piorum procurandae, quod que perpetuo usu in Ecclesia receptum est, usurpatumque in hoc argumento a Tertulliano in libro contra Praxean, & a Cypriano in Sermone de Nativitate Domini, qui ambo ante Concilium Nicenum illud primum floruerunt, Tertullianus circa annum DominiI5O sub Imperptore Septimio Severo, Cyprianus citca annum Domini 2oo sub Valeriano, ut de aliis Latinis nihil dicatur.
Caeterum persona, ὑφιστάμενον seu subsistens, seu suppositum, & individuum nequaquam promiscue accipiunter. Nam Damascenus in Dialect cap. 11. varia τθἀτόμα, individui significata esse docet. quae neque hypostasi, neque υφισεεμενῳ conveniant; veluti quum individuum illud quod in par dividi non potest. Id enim neque persona. competit, neque υφισταμινο proprie. Proinde nusquam apud Orthodoxos Patres, quod meminerim, legitur, tres illas, personas divinas Patrem, Filium & Spiritum Sanctum esse tria ἀτομα, individua quas tamen & ωροσυπα τρια & τρια υφισκμενα passim appellant Imo neque Angeli ipsi, etsi singuli ab Augustino personae dicuntur. ετόμα tamen usquam a Patribus nominantur. Durandus in lib. 2 Sentent. Distinct. 3. quaest 2. & lib. 3. Distinct 1. quaest. 1. Num. 17. ait: Omnis persona est suppositum (seu subsistentia) & omne suppostum est individuum. Sed non omne individuum est suppositum, nec suppositum omne persona. Quoniam quaelibet natura singularis in quo- cunque genere sit, potest dici individua: Sappositum autem non dicitur? nisi natura singularis in praedicamento substantiae: nec quaecunque talis, sed solum completa, dicitur persona, idque in natura intellectuali solum: Ergo hypostascos vox, ut & υφιταμινς & suppositi, omnibus individuis, tam irrationalibus, quam rationalibus, communis est: persona autem de solis rationalibus dicitur.
Quanquam etiam Veteres quidam Patres vocem hypostaseωs tam secundis quam primis substantiis tribuerunt, ac proinde tam de essentia quam de persona praedicarunt: nam Liberius Romanus Episcopus in epistola ad Athanasium, quae exstat primo tomo operum Athanasii, pag. 396. scribit, τυν τριαδες esse ει μιῶ θεοτηη, κι μια δυνα μι μεριζομινς. Similiter Athanasius in rescripto ad Liberium ait. quod Pater & Filius sint unum & idem τῆ Θεστιη, τῆ δυνσίμει, τῳ υσιᾳ, τι οτσει, τι δοο3, τῳ δνόομιη το Oeς. Intellexerunt autem Liberius & Athanasius ὑποτασιν seu subsistentiam absolutam; ea et una: subsistentiae autem relativae sunt tres in eadem Deitate. Sic iphanius haeresi 69. & Concilium Sardicense apud Theodoretum libro secundo Histor. cap. 6. simpliciter & absolute accipiunt Sσlα¬ & ετθσατην pro eodem; at si opposite usurpentur hae duae voces, ratione inter se differunt; quia πέςασις modum subsistendi ungula; rem superaddit nomini Sσιας. Quapropter Patres posteriores, ut vetam dectrinam commodius explicarent & haereses facilius refelleo rent, ὅσιαν & δσέτασιν distinxerunt: sic ut Svia significet substan¬ tiam absolutam & communem: θςυσις autem singularem & relatam. Orthodoxi tamen Patres Latini uti maluerunt voce personae quam hypostaseos in hoc mysterio duabus de causis: Prima est, quia vox personae minus aequivoca est & solis primis substantiis tribuitur?: at vox hypostascos tam secundis quam primis substantiis natural suo significato competit. Secunda causa est, quia vox personae de sola rationali substantia accipitur: at vox hypostaseωs (ut & υφισαμενῳ, supposit: & individui) tam de irrationali quam de rationali.
On this page