Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 17
EATITUDD DEI, est essentialis eius proprietas, per quam per se Dsuaque natura semper ab omnibus malis liber, omnibus bonis.
afsluens, ea perfectissime cognoscens, sibique sufficiens & seipse contentus esse & nostris bonis non egere neque ea appetere signifi catur. Haec proprietas Deo attribuitur I. Timoth. 1. 11: ubi ait Paulus, sanam doctrinam esse seeundum gloriosum Evangelium beati Dei: & cap. 6. 15. descriptio Dei est, quod sit ille beatus & solus Prinm ceps, Rex ille Regum & Dominus Dominorum. 1. Johan. 1. 6. renunciamus vobis Deum lucem esse & tenebras in eo non esse ullas. Ps. 16. 2. Dicis sanima mea) ad Iehovam; Dominus meus es; bonum meum non ad te est seu pervenit, hoc est, bono meo nihil tu iuvaris, facultatibus & beneficiis meis non eges. Ps. 50. a versu 7. usque ad 14. Audi popule mi, & eloquar; o Israel & contestabor te; Deus Deus tuus sum, Non propter sacrificia tua arguamte, ut holocausta tua sint coram. me jugiter. Non accipiam e domo tua juvencum, e caulis tuis hircos: Quum mea sit omnis bestia sylvestris, jumenta in montibus mille aignoscam omnes uolucres montium, denique animalia agrestia sint in mea potestate. Si esurirem, non dicerem tibiinam mea est terra habitabilis & plenitudo ejus. An vescor carne robustorum juvencos rum, aut sanguine hircorum bibo? Chagg. 2. 8. Meum est argentum & meum est aurum, dicit Iehova exercituum.
eAxiomata. I. Deus solus est vere beatus, Quem nos in Latina lingua beatum, in Germanica Seelig dicimus, pro eo Hebraei periphrasi quadam utimtur, & beatitudines ejus esse dicunt, sicut Psal. 1. v. 1. QINIT PyON, hoc est, beatitudines illius viri sunt: nemo enim beatus est ex uno aut altero bono, sed si quipluribus abundet bonis. Quo quis igitur pluribus affluit bonis, eo est beatior. Graece beatus dicitur μόκαρ, item μαναριος & per Syncopen μακοες, quod nomen vel deducitur αι το σεοηςικο μοριν, a privativa particula μ& (namadverbium hocjurandi, interdum per se negare, Lexica Graecamonent, & exempla docent) & nomine κne, quo mors significatur, hoc est, cumulus miseriarum, incommodorum & malorum omnium, ut explicat Phavorinus: vel derivatur δυ τῳ Xaιρεν, unde χαρι gaudium, quam etymologiam quorundam fuifsse. tradit Aristoteles lib. septimo Ethicorum ad Nicomachum, cap. undecimo¬
Deum autem solum vere esse beatum constat: nam ipse per se & sua natura semper ab omnibus malis liber, semper omnibus bonis. affluens est, semper hanc suam felicitatem perfecte cognoscit, semper sibi αυταρκης & sufficiens, semper seipso contentus est, nullo nostro bono eget, eoque nihil extra se appetit.
III. Beatitudo in actu consistit, non in habitu. Ideo etiam Aristoteles beatitudinem actionem definit libro primo Ethicorum Nicom capite duodecimo: ait enim beatitudinem esse ψυχῆς ενεργειον και aρετν τελειαν, animae actionem secundum virtutem perfectam, hoc est, virtuti undique absolute congruentem
VSVS Aιδασκαλια I. Quum Deus noster solus sit vere beatus, sequitur eum esse verum Deum. Aristoteles libro decimo Ethicorum Nicomachieorum, capite octavo, ait, deos esse felicissimos ac beatissimos: dis totam vitam beatam esse. At nos Christiani verius de Iehovs Deo nostro affirmamus, ipsum beatum esse, & quidem solum vere beatum.
2. Quum Deus noster solus sit vere beatus: sequitur ipsum quo- que summum nostrum bonum esse: ipsius participatione nos beato esse: ipsum nobis quoque beatitudinis autorem atque beatitudinem esset
omnes homines beatitudinem expetunt, at vero quaenam res sit. beatitudo nostra pauci norunt. Est autem beatitudo nostra, proprie loquendo, fruitio Dei seu communio cum Deo, qui est summum nostrum bonum, ut explicatum primo libro. Prui, est amore alicui res inhaerere propter seipsam. Differt ab uti: nam uti est quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre. Res aliae sunt quibus fruenlum est, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur & utuntur. Illa quibus fruendum est, beatos nos faciunt. Istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuvamur, ut ad illas quae nos beato faciunt pervenire atque his inhaerere possimus. Nos vero qui fruimus & utimur, inter utrasque sumus constituti. Res quibus fruendum est, Pater, Filius & Spiritus Sanctus est. Mundo hoc utendum est, non fruendum, ut invisibilia Dei per visibiles creaturas intellecta conspiciantur. Deus non fruitur nobis, sed utitur: non fruitur nobis, quia alioqui bono aliquo extra se egeret, quod nemo sanus dixerit.
Deus etiam dicitur beatitudo nostra: quia est objectum cujus fruitione beati sumus, quia est autor & conservator beatitudinis, & quia in ipso sumus, in quo etiam fruimur ipso Eλεγχος. Quum Deus sit vere beatus, tum in ipso nihil mali est, tum ipse nullius peccati autor est?
ππανορθυσις. Cum Deus sit vere beatus, male faciunt qui similes esse Deo non student, ut verae beatitudinis participes hanc quoque imaginis Dei partem habeant: quum beatitudo sit pars imagini: Dei,
Hαjδεια. Quum Deus solus sit vere beatus, in id igitur enitendum ut ipso fruamur, si beatitudinis compotes esse velimus: purgandus animus ut Deo frui possimus.
Πaαραϰλησες 1. Quum Deus noster solus sit vere beatus, dabit ettiam nobis, ut perfecte beati post hanc vitam fiamus; qui jam in haec vita esse coepimus.
On this page