Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 13
PATIENTIA, est virtus, quum ex agnitione divinae sapientiae providentiae, voluntatis, justitiae, bonitatis & majestatis Deo nos subjicimus ad placide ferendum cum persequutionem veritatis & justitiae causa, tum quamvis aliam afflictionem & crucem ab ipso nobis impositam, Jobi 1 v. 20. & 2. v. 10.
Causa efficiens & autor ejus est Deus, Rom. 15. v. 5. Causae adjuvantes sunt. I. afflictio, Rom. 5. v. 3. afflictio parit patientiam. Jacob. 1. v:
II. Sapientia, id est, cognitio firma doctrinae divinae, quod a Deo affligamur & quorsum, & quis fructus ex afflictione sit capiendus, sic ut statuamus quae carni sunt adeo repugnantia, nobis tamen optima esse. Hic nobis longe alia sapientia opus est, quam humana, Jac. 1. v. 5.
Ea est praestanda: I. Quia mandata nobis est a Deo, Jacob. 1. v. 2. Pro sum mo gcuilio ducite, fratres mei, quoties in tentationes varias incideritis, & cap. 5. v. 7, 8. Patiente animo estote. 2. Timoth. 1. ver. 8. esto partice;s afflictionum Evangelij ex potentia Dei.
II. Quia ad eam vocati sumus, 1. Pet. 2. v. 21 III. Quia illa nobis est opus, ut voluntate Dei obsequuti promissionem praemij reportemus, Hebr. 10. v. 36. Sine patientia nulli praecepto Dei obedire, nullum facere quisquam potest.
IV. Quia cedit gratiae apud Deum, 1. Petr. 2. v. 19, 20. V. Quia ad illam exemplo Christi invitamur, 1. Petr. 2. v. 21, 22, 23. Hebr. 12. v. 2. 4. Exemplis item sanctorum, ut Abelis, Josephi Pa¬ iri chae, Jobi, Davidis, Pauli, 2. Cor. 12. v. 7. & sequentibus, Jacob. 5. A v. 10, 11, & aliorum, Hebr. 12. v. 1.
VI. Quia ad illam nos ducit providentia Dei, curam nostri gerens. Quicquid enim mali sit & contingit, divina providentia sit & contingit: quicquid autem mali divina providentia sit & contingit, patienter ferendum.
VII. Quia illam certa sequetur redemtio, quam exserto capite exspectare debemus, Heb. 10. 37. Adhuc enim pusillum quantulumcumque, & qui venturas est, veniet, neque tardabit. Jacob. 5. v. 7. 8.
VIII. Quia illa sola ob omnibus Philosophis commendatur. Nam cum illi inter sese variis sectarum opinionibus & sententiarum. aemulationibus discordent, solius tamen patientiae in communi memores, huic uni studiorum suorum commiserunt pacem: In eam conspirant, in eam federantur, illi in affectatione virtutis unanimiter student, omnem sapientiae ostentationem de patientia praeferunt. Grande testimonium ejus est, quum etiam vanas seculi disciplinas, ad laudem & gloriam promover¬
Patientiae adjunctum est primo sacrum silentium, quo fideles utuntur, taciti judiciis Dei acquiescentes, & tum apud Deum animi approbantes ejus justa judicia; tum apud homines, nec refellente adversariorum calumnias & convicia, nec conquerentes hinc indut faciunt impatientes & vindictae cupidi, Amos. 5. 13. Intelligens tempore illo silebit, quum tempus mali erit. Exemplo est Aharon, cum filios ejus duos Nadabum & Abihu ignis e conspectu Jehovae cgressus exanimasset, Levit. 10. 3. Christus 1. Petr. 2. 23. David Psalm. 38. 13 14, 15. Psalm. 39. 2. & sequentibus, item v. 10. Fideles quibus ob religionem Christianam facultatos ademtae, Hebr. 10. 34. Deinde ad junctum est ei ardentius studium audiendi verbum Dei, & custodiendi. mandati Dei, Ps. 85. v. 9. Audiam quid loquatur Deus ille fortis Iehova. Ps. 119. v. 69, 70 Concinnantibus contra me falsitatem superbis, ego ex toto animo custodio mandata tua. Obesatur quasi adipe cor iltorum, ego lege tua oblecto me.
Tertium adjunctum patientiae est gaudium cordis, expellens tristitiam & dolorem ob injurias & res adversas. Praecipitur 1. Thess. 5. 16. Semper gaudete. Philpp. 4. vers. 4. Gaudete in Domino semper: rursum, inquam, gaudete, Jacob. 1. v. 2. Exemplum in Apostolis Act. 5. versic. 41.
Quartum, assidua invocatio Dei, qua & oramus eum & gratias agimus. I. Thessal. 5. 17, 18. Indesinenter orate: In omnibus gratias agite.
Quintum, fiducia & spes divini auxilii & liberationis Psalm. 37. v. 34 Exspecta Dominum & custodi viam ejus, & exaltabit te¬
Sextum, vera patientia est perpetua, Jacob. 1. v. 4. Cum virtute patientiae non pugnat luctus moderatus: ut Jobupatienter tulit jacturam opum & liberorum, & tamen simul luctum declaravit, laceratione pallii sui & tonsione capitis sui, Job. 1 v. 20. 21. Nehemia flevit & luxit accepto nuncio de adversis rebus in Judaea Nechem. 1. v. 4. Sic sideles luxerunt Stephanum, qui tamen marty rio suo Christum glorificaverat, Actor. 8. 2.
Patientiae opponuntur hypocritica tolerantia, & impatientia Hypocritica toleratia, est perpessio cruciatuum sponte accersitorum seu susceptorum: ut in Baaliticis Sacerdotibus 1. Reg. 18. 28. 1 Eremitis, in Monachis, in Flagellatoribus qui ad poenitentiam hypocriticam testandam seipsos flagellis caedunt,
Impationtia, est peccatum quum quis non vult obedire Deo in perferendis aerumnis, quas ipsi Deus imposuit, sed irascitur & adversus Deum murmurat ejusque gubernationem culpat, & indignatur adversus homines a quibus se laesum putat: ac ne ea quidem pati vult, quae vulgo caeteri homines facile patiuntur & ferunt: ut Israelitae Exod. 5. v. 21, & 14. 11, & cap. 16. v. 3. & 17. v. 2. 3
Est procul a nobis arcenda: I. Quia a Deo nobis prohibetur? Ecccles. 5. v. 6. Ne permittito ori tuo ut peccato obstringat carnem tuam;, & ne dicito coram angelo illo errorem istud esse: ecquid effervesceret Deus ipse propter vocem tuam, & perderet opus manuum tiuarum: Et cap. 7. 9. Ne perturbate spiritu tuo indigneris, id est, nesis impatiens, ne murmures adversus voluntatem & administrationem Dei. Et v. 10. Ne dixeris, quid est, cur dies priores fuerint meliores istis.
2. Quia condemnationem accersit, Jacob. 5. 9. 3. Quia provenit ex stoliditate, Proverb. 19. 3. Eccles. 7. 7 Impatientiae species est μεαψιμσιρια, & mollities animiΜeuψiμoιρι, hoc est, accusatio sortis nostrae, est quiritatio de judiciis Dei & malis quae patimur, quasi illa praeter meritum nostrum pateremur, quasi alienorum peccatorum poenas lueremus, & non nostrorum. Exemplum est in Israelitis, Ezech. 18.
Mollities animi, est vitium, quum quid ingratum & insuave sensibus ferimus quidem, sed mollius, quam viros graves & patientes deceat. Itaque eiulamus, conquerimur, imprecamur iis, qui nos affligunt, &, feminarum more, ploramus. Quanquam enim in afflictione plorate homini Christiano licet; Ud quod saepe Davidi, & aliis piiviris accidit, Eccles. 3. v. 4. & 1. Sam. 20. v. 41. Act. 8. v. 2.)music bris vel eiulatus, vel ploratus, qui animi mollitiem miserrimam oscendit, tamen est prorsus etiam mulieribus ipsis indecorus, nedum viris, 1. Thessal. 4. v. 13.
On this page