Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 14
CAPUT XIV. In quo de principiis internis naturae visibilis, nempe materia prima forma & priva¬ tione.
PPRIMO die mundi hujus praeter caelum supremum & secun¬ dum, & Angelos in & cum caelo supremo factos, creata sun principia interna naturae visibilis, cum proprietatibus corporum naturalium, atque sic productum esementum ignis & lux primigenia, item nox & dies.
PRINCIPIA INTERNA naturae, sunt quae nec ex aliis, nec ex se ipsis mutuo, sed ex ipsis alia visibilia corpora naturalia orta & constituta sunt, utpote ad generationem & constitutionem eorum pertin ntia. Dicuntur principia interna, ut distinguantur a causa efficiente & fine, quae sunt principia corporum naturalium externa. At Deus quidem est verum, vereque primum & unicum principium. quo & propter quod omnia corpora naturalia orta sunt: quia ipsi propriissime est rerum omnium quae in hac universitate sunt tum causa efficiens prima, universalis, agens, movens, exemplaris: tum finis universalis, ultimus & supremus. Finis autem particularis corporum naturalium est cujus gratia quodlibet illorum est a Deo factum, sicuti est suum cujusque rei proprium bonum & sua cujusque propria perfectissimaque actio ad quam a Deo est destinatum, atque adeo proprius usus corporis cujusque secundum naturalem ordinem, & quo rundam secundum gratiam aivinam. Secundum illum servit consilio Dei in ipsa natura: secundum hanc jussu Dei vere fidelibus ad usum sanctum in Ecclesia Dei adhibetur, veluti in Sacramentorum administratione.
Principia interna naturae visibilis seu corporum naturalium visibilium duplicia sunt; constitutionis & transmutationis.
Principia constitutionis, sunt ex quibus tanquam partibus naturade corpus constitutum est, & quae propterea in corpore constituto permanent.
Suntque duo, nimirum materia & forma. MATERIA PRIMA corporum naturalium initio creatorum, erat ingens & profundissima, sed rudis & indigesta omnium elemento; rum inter se confusorum moles seu massa, ex qua a Deo corpora naturalia deinde sunt tanquam ex semine quodam educta. Vocatur etiam Chaos, item abyssus, Gen. 1. v 2.
Eaque corporibus naturalibus constituendis initio creata est, non acreato Ente ullo, sed a solo Deo, ut dicet Moses Genes. 1. v. 1, 2, 3. quum materia non efficiatur nisi per creationem, quae ad solam divi nam potentiam spectat. Proinde materia prima non est Deo coaterna, nec praeexstint ab aeterno, sed initium cum tempore habuit: quod asserimus contra Philosophos & contra haereticos Seleucianos, Hernianos, Proclianos, Hermogenianos, &c. Vide insignem librum Tertulliani adversus Hermogenem, qui in africa haeresin introduxerat de materia Dei coaeterna, ex qua mundum er asset Deus
Estque prima mater a creata ex nihilo, negative sic accepto, non privative, ut supra monuimus: Eoque vere dicitur, hujus cum primis materiae respectu Deum omnia e nihilo fecisse.
Materia prima est primum subjectum transmutationis & varia ram formarum, & quod semper manet, quamvis una privatum forma, aliam subinde recipit.
Ea in sui creatione non omni prorsus caruit FORMA SUBSTAN TIALI, ut sequentia argumenta ostendunt. I. Nulla res creata. est sine forma, per quam unumquodque suum esse habet: Materia prima, est a Deo creata: Ergo, &c II. Quicquid actu subsistit, id certe non omni prorsus caret forma. Ratio est, quia unumquodque actu subsisttper formam, quae dat esse rei: & quicquid omni prorsus caret. forma, actu subsistere non potest. At materia prima actu subsistebat, simul ac creata fuit: Nam Moses dicit, quod terra erat, id est, subsiste Dat: deinde Spiritus Domini incubabat aquis: non incubabat autem nisi rei subsistenti. III. Si materia prima caruisset omni prorsus forma. tum non potuissent ei induci formae novae, quas antea non habuerat: Sed sunt ei inductae novae formae quas initio creationis sui non habuetat: Ergo omni prorsus forma antea non caruit. Summa: materia prima non potuit actu subsistere per sese, sed tantum per formam aliquam substantialem. Ipsa vero materia prima per se sola considerata, Ens est in potentia tantum, nullam ex se actu habens formam propriam: estque omnium substantiarum creata. rum insima & ignobilissima, & pura potentia passiva & ipsum primum subjectum potens recipere formas; materia quippe a Deo formae subjecta fuit informanda: quod asseveramus contra Manichaeo& Almarianos. Forma substantialis proficiscebatur ab operatione Spiritus Sancti incubantis superficies aquarum & materiam sustentantis foventisque formationis ergo, ut foventur pulli ab incubantibus matribus. Moses id testatur quum ait, Gen. 1. v. 2. Spiritus Dei incubabasuperficiei aquarum. Id autem faciebat spirituali & plane inenarrabii, non autem corporali modo: & materiam primam per se & natura sua inhabilem, disponebat virture sua & aptam efficiebat ad suscipiendas formas postea inducendas
Deinde Deus post creatam primam materiam, in illam novas eas que substantiales formas, veteri lutaceam forma abolita, inducebat suo verbo, dicendo, Fiat hoc, aut illud: atque ita omnia naturalia corpora tam caelestia quam elementaria suis distincta formis substantialibus. produxit.
Principium naturale transmutationis est PRIVATIO Physica, quae est vacuitas seu carentia formae in subjecto seu materia capaceillius formae: ac proinde materiae constitutio talis quam apta sit recipiendae formae. Illam ad primam terum omnium productionem concurrisse ostendit Moses, quum ait, Gen. 1. v. 2. Terra aute erat, uI HPIT Tohu vabohu, id est, res informis & inanis, tenebraeque erant in superficie abyssi. Terra erat PPIT Tohi, id est, res informis; tum quia uprima materia secundum essentiam suam considerata erat ἀπαος, omni qualitate & forma carens, quam postea Deus ipse veluti principium externum bonitate sua & potentia ei indidit; quia omnis forma & qualitas est extra essentiam materiae & in materiam extrinsocus inducitur: tum quia diversae illae formae terum ex ea producta rum non erani antea in ipsa; eoque in ea fuit privatio talium formarum; quod nisi fuisset, nequaquam potuissent in materiam inducit Quod enim antea habetur, non demum accipitur. Alioqui ipsa materia prima, si ut principium sumatur, non caruit omni prorsus forma; nec enim exstitit sine forma, sed sub forma, quia unumquodque actu exsistit per formam, ut supra dictum: alioqui sequeretur, id quod non est actu, esse actu, quae esset contradictionis implicatio.
Eadem terra erat VI eohis, id est, res inanis: quia nondum era prnata diversis illis formis, quae postea accesserunt bonitate & potentia Dei.
Tenebrae erant in superficie abyssi, id est, haec universitas intus & foris carebat omni luce, nondum caelum ipsum erat lucidum
Sic Moses docet quod materia prima fuerit ἀκατυσίναςος, μορ¬ p, ανειδιος, αχηματςος, ἀπριος. Quapropter statuenda est privatio formae ut principium productionis corporum naturalium, sed principium per accidens, quia nec agit quicquam in corpus subjectum, icut causa efficiens, neque est ejus pars, sicut materia prima & forma substantialis sunt partes corporis naturalis: sed tantum accidentarium quiddam, cujus interventu in materiam nova forma inducatus atque ita novum fiat corpus: quum sit veluti via quaedam per quam i materia sit progressio ad formam.
Erat tamen privatio pernecessaria ad primam rerum ex materia prima productionem, ut & post naturam creatam ad omnium rerum generationem pernecessaria mansit: nam nisi in materia esset privae tio, materiatransmutari non posset & novas formas recipere
Privatio Physica differt a privatione Logica. Nam privatio Logici praesupponit formam seu habitum & rei imperfectionem denotat ex amissione ejus quod anie habebat: at privatio quae est principium corporis naturalis, est via quam mediante inducitur debita forma in subjectum quaeantea nondum adfuerat. Privatio Physica est ejus subjecti, quod habere potest aliquid cum nondum habuerit: Privatio Logica autem est ejus subjecti quod habuit & desinit habere formam. Ex his quae dicta sunt, manifestum est, materiam primam a Deo ex nihilo creatam, esse subjectum illud primum transmutationis, id quo tot tantaeque fiunt transmutationes, dum unam privatum forma, aliam subinde recipit: ac proinde etiam materiam primam esse ἀπει, νον, infinitam δυυαμe, potentia. Etsi enim, quatenus semper sub ali qua est forma, actu contracta est, & finita: tamen quatenus in potentia est ad omnes & infinitas formas, eatenus dicitur esse infinit; δυναμσι. Sed plura de principiis rerum naturalium & ad Philosophi cam σκιψιν pertinentia vide in Rodolphi Goclenii Philosophi celeberrimi Physicis Disputationibus.
lis in EcclesiaDoctrina haec quam Moses tradit de principiis internis corporum visibilium insignes usus habe¬
Primo enim discimus hinc, Deum esse vere aliud a creaturis omnibus, inprimis a creaturis vilibilibus. Nam creatura visibilis est corpus naturale, id est, habens in seipso naturam quae principium est motus & quietis, constans materia & forma: at Deus est essentia simplicissima & prorsus alia a creatis substantiis; unde a Philosophis ettam τό ἀλο, id est, AL tun dicitur
Secundo deducimus hinc, tria esse Entium genera: supremum, quod est tantum actus simplicissimus, sine ulla potentia passiva, nempe Deus: Infi vum est tantum potentia passiva, haec est materia prima: Mediaomnia inter Deum & materiam primam, constant actu & potentia. actis, id quod sunt: potent A, ad id quod non sunt.
Tertio dicimus hinc, totam vilibilem naturam & omnia ejus corpora vanitati & mutationibus variis sub jacere, causamque tot muta; tionum in natura quas conspicimus quotidie, inter alias esse materie primae ex qua Deus omnes visibiles creaturas produxit, instabilita; tem & facultatem priores formas exuendi, diversasque formas diver so tempore recipiendi. Singula res istae (ait Ecclesiastes cap. 1. v. 8, 9, 10, I1. Ifatigantur, non posset quisquam eloqui; non satiaretur ocutus vilendo, neque impleretur nuris auditu. Id quod fuit, idem est quod futuri est, & id quod sit idem est quod fiet, neque est quidquam novi sub sole. Estne aliquid de quo dicitur, aspice hoci novum est? quod jam suit per secula, quod fuit ante nos. Non est memoria de prioribus: etiamque de posterioribus quae futura sunt, non erit de ipsis memoria apud illos qui erunt, in posterum. Ita continua est rerum omnium in inferiore hac natura gnutatio, ortus & interitus: corruptio unius est alterius generatio. Etsi omnia sint eadem specie tenus, mutantur tamen in dies individua singularia. Quo pertinet etiam quod idem Ecclesiastes dicit c. 3. 1. 15. Ia quod fuit jam esse, & quod futurum est jam fuisse: Deum ipsum denique repetere interse consequentia. Efficit enim Deus ut res aliae aliis succedant & per vices revertantur, quasi in orbem agerentur. Ita revolvuntur quae sunt in tempore, quemadmodum tepus ipsum quod ua continet revolvitur: & ut id fieri posset, condidit Deus materiam primam talem, quae innumeras mutationes reciperet. Inde in elementari inprimis regione omnia sunt infinitis mutationibus ac tanlem interitui obnoxis
Quarto conficitur hinc, nos certo esse liberandos a vanitate & mutationibus quibus obnoxii sumus in hac vita. Nam ut mutationes ista in materia prima initium habuerunt; nec enim ab aeterno fuerunt quum ipsa materia prima ab aeterno non fuerit: ita non erunt etiam terpetuae, sed finem habebunt, quum gloria illa, quam Deus filiis suis praepatavit, reipsa patefiet & illi facto ipso in eam evehentur: tunc & natura haec a mutatione & corruptione cui nunc est mancipata, asseretur. Qua de re Paulus Apostolus, Rom. 8. 19, 20, 21, 22. Etenim mundus hic conditus quasi exserto capite observans exspectat revelatio nem filiorum Dei. Nam vanitatis mundus hic conditus subjectus est, nosua sponte, sed propter eum qui subjecit ipsum isti vanitati. Sub spe quod & ipse conditus mundus liberabitur ex servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Scimus enim totum mundum conditum unosuspirare, & una parturire ad hoc usque tempus. Ita mutationes perpetuae in mundo hoc inferiore, quae hominibus mundo addictis solicitudinem & metum continuo pariunt, vere fidelibus consolationis sunt materia.
QEIICITUR Omnia opera quae fecit Deus perseverant in perpetuum; ut ait Ec, lesiastes c. 3. v. 14. Ergo non fiunt ullae in operibus Dei mutatignes: aut quaecunque non perseverant, in perpetuum non sunt a Deo creatae.
RESP. Lotus allegatus ex Ecclesiaste, male est versus in vulgata versione Latina. Non enim debet verti; Omnia opera quae fecit, quasi Ecclesiastes de rerum creatione loqueretur: sed quae facit, videli cet continenter; ac proinde & ulterius facturus est sapientissima acconstant ssima sua providentia omnia gubernans & conservans. De quo loco & genuino ejus sensu vide plura supra cap. 6. hujus libri, columna 1715. & sequente,
Quinto continua illa mutatio qua materia prima veteri forma deposita, ipsa nihilominus manet, sed subinde novam formam induit, est imago resurrectionis corporum nostrorum in extremo mundi. die. Hoc pulcherrime declarat Tertullianus libro de resurrectione carnis, capite duodecimo: Aspice nunc (inquit) ad ipsa quo que exempla divinae potestatis. Dies moritur in noctem, & tenebris usque quaque sepelitur. Funestatur mundi honor, omnis substantia denigratur. Sordent, silent, stupent cuncta: ubique justitium est, quies rerum. Ita lux am ssa lugetur. Et tamen rursus cum suo cultu, cum dote, cum sole, eadem & integra & tota universo orbi reviviscit, interficiens mortem suam noctem, rescindens sepulturam suam tenebras, haeres sibimet exsisiens, donec & nox reviviscat cum suo & illa suggestu. Redaccens duntur enim Sstellarum radii, quos matutina succesio extinxerat. Redus cuntur & siderum absentiae, quas temporalis distinctio exemerat. Redornantur & specula Lunae, quae menstruus numerus adtriverat. Revol viuntur hyemes & aestates & verna, & autumna, cum suis viribus, moribus, fructibus. Quippe etiam terra de caelo disciplina est, arbores vestire post spolia, flores denuo colorare, herbas rursus imponere, exhibere eadem: quae absumta sint semina: nec prius exhibere, quam absumta. Mira ratio: de fraudatrice servatrix: ut reddat, intercipit: ut custodiat, perdit ut integret, vitiat: ut etiam ampliet, prius decoquit. Siquidem uberiora & cultiera restituit, quam exterminavit. Revera foenore interitu, & injuria usura, & lucro damno semel dixerim universa conditio recidua est. Quodcunque conveneris, fuit: quodcunque amiseris, nihil non iterum est. Omnia in statum redeunt, quum abscesserint: omnia incipiunt, qui desierint. Ideo finiuntur, ut fiant. Nihil deperit, nisi in salutem. Totus igitur hic ordo reuolubilis rerum, testatio est resurrectionis mortuorum. Operibus eam praescripsit Deus ante, quam literis: viribus praedicauit ante, quaem vocibus. Praemisit tibi naturam magistram, submissurus & prophetiam, quo facilius credas prophetiae, discipulus naturae: quo statim admittas, quum audieris, quod ubique jam videris: nec dubites Deum carnis etiam resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem. Et ubique si omnia homini resurgunt, cui procurata sunt, porro non homini, nisi & carni, quale est ut ipsa depereat in totum, propter quam & cui nihil deperit:
On this page