Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
EUS, est Spiritus increatus, exsistens a seipso, unus essentia, ac Dtrinus personis, PATER, FiLIUS & SPIRITUSSANCTUS. Joh. v. 24. Deus est Spiritus: & qui adorant eum, oportet ut Spiritu ac veritate adorent. Exod. 3. v. 14. Dixit itaque Iehova Mosi, Eheie, qui sum: itaque dices filiis Israelis, Eheie misit mead vos, Deuteron. 6. v. 4. Audi Israel, lehova Deus noster Iehova unus est. 1. Johan. 5. ver. 7. Tres sunt qui testificantur in coelo, Pater, Sermo, & Spiritus Sanctus: & hi tres unum sunt. Breviter: Deus, est Jehova Elohim, id est, una essentia aeterna Trium Petsonarum Exod. 3. ver. 15. & cap. 20. 5. Egosum lehova Elohaecha, id est, Elohimtuus.
Haec est duntaxat descriptio quaedam Dei, quatenus nobis est patefactus: nam Deus non potest definiri, & ad perfecte definiendum Deum, Dei ipsius Logica opus fuerit. Nunc singulas particulas de Chptionis videamus. Primo, videbimus originem nominis Dei: deinde a, ceptionem: tertio ipsam Dei descriptionem
Nomen Dei habet originem ex Gaeco θεος, cujus quintuplicem idducunt etymolosiam. Alii enim deducunt δο φ θεοον, a currendo: uod per omnia currat, quod omnia permeet, omnia ambiat, omnibus accurrat. Auit deducunt δτό το θεαας τα παντα, quod omnia intuea tur & cernat; sicut dicitur 2. Chronic.16. 9. Iehovae oculi discurrunt petotam terrani, ut firmum se exhibeat erga eos, quorum animus integeest erga ipsum, Alii ὑτι το αιρειν, δ ἐσί καιειν, hoc est, ardere, adurere, accendere: quod Deus sit lux, & quicquid est in rebus lucis, caloris & vitaes Deus hoc aut immediate, aut mediate per causas secundas accendat. Aut deducunt a nomine δνος, quod significat timorem: proprium enim Dei est, ut ab omnibus timeatur, non tam servili timore propter ejus potentiam, quam filiali, propter paternam benevolentiam & bonitatem. Ex aliorum sententia Deus dicitur ab AEolico iu: hoc autem ab Hebraeo nomine VI, Dai quod est sufficiens; quae postiema Etymologia videtur nimis coactaPorro ut jam de acceptione nominis hujus agamus, non est dicendum Dei nomen, alias generaliter, alias specialiter ulurpari: quia Deus nec genus est nec species, sed individuum tantum, seu numero unus; sed potius dicendum nomen hoc ἐμαγυμως usurpari: nempe, vel proprae, quum de vero Deo sermo est: vel improprie seu per tropum aligem quum de creaturis usurpatur
εσιοδός enim usurpatur quum de essentia divina intelligitur, ac proinde ere personas conjunctini fignifigat, Patrem, Filium & Spicitum Sanctum ὑσοσατικώς vero usurpatur, quum de una Deitatis persona per synecdochen intelligitur: ac tum plerunque adhibetur aliqua determinatio ad personarum relationem inter se pertinens.
De Patre nullum prorsus est dubium: veluti Joh. 3. v. 16. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum dederit. 1. Joh. 4. 9, 10. per hoc patefacta est charitas Dei in nos, quod Filium illum suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charilas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexerit nos, & miserit Filium suum, ut esset propitiatio pro peccatis nostris
De Filio intelligitur in his testimoniis. Ps. 82. v. 1. Deus astat in coetu Dei fortis, inter magistratus iudicat. Act 20. 28. Deus suo sanguine Ecclesiam sibi acquisivit. 1. Tim. 3. ver.16. Deus conspicuus factus est in carne
De Spiritu Sancto intelligitur in his locis. Act. 5. 4. Non es mentitus hominibus sed Deo. 2. Cor. 6. 16. Vos templum estis Dei viventia
Improprie vero seu per tropum usurpatur vox Dei itidem dupliciter: vel per concessionem & μιμήσιν, cum Scriptura loquitur de falsis & fictitiis diis: vel per analogiam, cum agitur de iis, qui non natura, sed donorum divinorum & officii ratione dii nuncupantur: ut Psalm 82. vers. 1. & 6. magistratus vocantur dit, quia sunt vicarii Dei in administrando jure.
Caeterum, quum Deus dicitur Spiritus, tum nomen Spiritus non obtinet locum generis praedicabilis, quod commune sit Deo cum Angelis & animabus hominum. Proprie enim Dei nullum genus dari potest.
I. Quia Deo nihil est superius, ne cogitatione quidem, cui subiis ciatur ut pars, quum Deus nullius essentiam participet: Species autem participat essentiam sui generis II. Quia Deus non est genere, nec specie, Philosophica acceptione, sed numero seu individuo unus. Alioquin Deitatis in tribus peronis unum esse ειδος, id est, speciem seu formam dixit Athanasius primo tomo, oratione quarta contra Arianos, pagina ducentesima sexagesimasecunda, editionis Commelinianae. Et Tertullianus libro de Trinitate adversus Praxean, capite secundo ait, tres esse personas specie. Item. Unum esse Deum, ex quo tres formae & speciet in nomine Patris, Filii & Spiritus Sancti deputantur. Dura & impropria loquutio: speciem enim pro singulari & individua ratione, ac proinde pro individuo seu persona Tertullianus dixit. III. Quia Dei nulla potest dari causa quam genus denotat, quemadmodum Aristoteles dicit, τὸο κο θελς esse praestabile, quia causam declara¬
IV. Quia Deus non est compositus: Nam quaecunque habent genus, sunt composita ex genere & differentia specifica. Ergo Spiritus non dicitur de Deo, & Angelis ac animis hominum συυωνυμως, univoce; sed αμαγυμως, aequivoce
Cuius igitur argumenti notione Deus dicitur Spiritus? Respondeo Formae notione. Deus enim proprie loquendo formam & quidem essentialem seu substantialem formam, hoc est, essentiam divinam notat, non officium, non finem, non adjunctum. Est Deus forma sed non in materia: verum simplicissima ac purissima forma, ab omrmateria segregata. Hinc dicitur Filius Dei esse eν μogφi θεό, in formae Dei. Philipp. 2. v. 6.
VSVS Si Deus est Spiritus: nihil ergo de eo terrenum aut carnale cogitandum. Deinde ex analogia spititualium essentiarum simpliciumque de natura ejus judicium aliquo modo fieri potest. Deus est Spiritus: Ergo purissimus actus. Quo quid spiritualius est, eo magis activum est. Ergo totus est actio: Ergo nulla est in ipso materia Deinde Deum increatum dicimus; Hac appellatione (ut docet Iustinus Martyr quaest. Graec. confutatione) eum a creatura secernentes. Et nisi creaturae essent, neque Deus ab eis increati vocabulo secerne retur. Itaque per hanc ipsam, quae increati nomine fit, distinctionem, ostenditur Deus esse supra corporea & incorporea. Nam si nomen creati summatim corporea & incorporea complectitur, certum est, qui hoc ipso increati nomine a creatis secernitur, necessario eum etiam a corporeis & incorporeis secerni. Et quod aliis adest incorporeis, ut a corporeis non comprehendantur, id quoque Deo adesta non quidem ut incorporeo, sed ut ei qui longe sit ulira incorporea Et quia non habere opificem & dominum praestantius est, quam opificem habere & dominum: ideo Deum vocamus increatum. Nam quod increatum est, neque opificem habere potest, neque dominum.
Tertio dicitur de Deo, quod a seipso exsistat, id est, quod habea essentiam a seipsa exsistentem. Nam αυτυσια, id est, essentia a seipsa exsistens est propria Dei Ut Deus sit, id Deo ex sese insitum est. Deus esse non potest, cujus Sσια non sit a seipsa. Deus exsistit per essentiam uae est a seipsa & non ab alia essentia. Unde verus Deus est ἀυτοών, ἄθτθθεος, hoc est, habens essentiam divinam a seipsa exsistentem:
Differunt, habere essentiam divinam a seipso; & habere essentiam divinam a seipsa exsistentem: quia potest persona aliqua habere essentiam divinam ab alio, ut Filius a Patre, Spiritus Sanctus a Patre & Filio, sic tamen ut habeat essentiam divinam a seipsa exsistentem, hoc est, ut sit Deus illa essentia, quae est a seipsa, non autem ab alia essentia
Hoc itidem Deus disceinitur a creaturis. Res conditae enim habent principium suae essentiae: Deus autem principium essentiae nullo modo habet aut habere potes.
Denique additur, quod Deus sit trinus personis, Pater, &c. Essentia enim divina non est sine suis relationibus, quibus distinctae constituuntur personae, eoque nes Deus est ullus extra personas divinas; Essentia namque d. vina non subsistit nisi in individuis seu personis divinis. Haec pars: sescriptionis Dei est proprie soli Ecclesiae Dei cognita, in qua se Deus gratiose sic patefecit, quod sit Pater, Filius & Spiritus Sanctus.
On this page