Text List

Caput 16

Caput 16

CAPUT XVI. In quo de potestate judicandi controversias religionis.

LIBERTAS seu potestas iudicandi controversias religionis, est jus ac simul donum quod Deus Ecclesiae dedit in controversiis redigionis dijudicandis, explicandis & decidendis 1. Corinth. 14. vers. 2 9, 30, 11, 32.

Haec potestas tum privata est, tum publica priva:a potestas iudicandi controversias est, quam potest, imo debe unusquisque fidelium, sive Pastorum, sive auditorum, de dogmatum explicatione privatim judicare, ut pro se recte cognoscat quaevis dogmata ne decipiatur decipiatque 1. Cor. 10. 15. . Joh. 4. 11. Thessal 5. 21. Philipp. 1. 9, 10. 1. Corinth. 14. vers. 20 & 2. 15. Johan. 10. 5. Hebr 5. 14.

Publica potestas judicandi controversias est, quam pollent publicam vocationem & autoritatem habentes; sive singuli sigillatim, sive plures coniunctins

Unus enim sigillatim judicare potest, velut Episcopus, vel Pastor, vel Doctor Ecclesiae

Plures autem conjunctinm judicare possunt, cum causa aliqua difficilior & perplexior requirit plurium legitimam vocationem habentium, non tantum episcoporum, sed etiam aliorum peritorum Christianorum, qui doctrina & experientia valent, & sensus exercitatos habent cujuscunque ordinis erunt, cognitionem & decisionem, legi timo processu recte institutam.

Id autem facere possunt vel in presbyterio, vel in colloquio, vel in Synodo

Caeterum haec potestas Ecclesiae est limitata, ut non debeat Ecclesia privatuim suum spiritum sequi, nec absoluta autoritate decidere quicquam, sed autoritate & judicio Sacrae Scripturae Propheticae & npostolicae, quae sola est de controverssis Ecclesiasticis judicandi norma unica, cum qua quicquid consentit, verum: quicquid pugnat, fallum esse st: tuendum est,

Qua hoc est mandatum Domini, Joh. 5. 39. Jes. 8. 20. 2. Pet. 1. 19. 2. Quia ipsemet Christus, Apostoli & ahi pii controversias de canit bus religionis non aliunde, quam ex Sacra Scriptura deciderunt Matth. 12. 29. 31. Marc. 12. 24, 26, 27. Matt. 22. 43. Luc. 24. 26. 17. 44. Act. 15. 14, 15. Rom 16. 25, 26. Act. 17. 2, 3, 11 & 26. 22. & 28. 23.

Quia aedificati sumus super fundamentum Prophetarum & A test,1 Corinth. 3. 11.

I. Quia Solus Deus in scripturis loquens est summus controver¬ siarum de religione judex, cujus suprema, sufficiens ac proinde irrefragabilis est autoritas, & a quo appellare non liceat, utpote qui in ententia dicenda non fallat

Quod si de vera Scripturarum sententia quaeritur, ea quoque non aliunde quam ex ipsis scripturis cognoscenda: quia illae possunt sapipentem reddere hominem Dei ad salutem, perfectum denique & ac omne opus bonum perfecte instructum. 2. Tim. 3. 15, 16, 17.

Dijudicatio dogmatum religionis an illa ex Deo sint, non omnilum hominum est, sed eorum qui volunt Dei voluntatem facere, Joh. 7. vers. 17.

Proinde Ecclesia non habet potestatem novos fidei arriculos condendi, & extra Scripturam aliquid statuendi praescribendique caeteris quod sit credendum: quemadmodum Ecclesia Papana extra Scriptu tam statuit & credendum praecepit, Purga torium esse, Sanctos demore tuos esse invocandos, Papam Remanum esse caput universae Ecclesiae. Missam esse sacrificium propitiatorium, & multa alia

Tum Ecclesia errate potest, atque reipsa errat, quoties a Scriptura Sacra recedit.

Tantum de libertate seu de potestate iudicandi controversias de religione.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16