Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 36
TNSTRUMENTA cultus divini alia fuerunt in veteri Testamento: alia sunt in novo. In veteri Testamento fuere multa, in quibus humerantur altaria & mensae sacrae
ALTARE proprie loquendo, est instrumentum sacrum, ex terra aggesta vel lapidibus vel alia materia a terra in altum esevatum, ut in co sacrificium offeratur
ALTARE THVSIASTERIUM, etat in quo victimae adolebantur ut esset illustris imago & figura Christi crucifigendi, in qui peccata nostra omnia expianda erant: quod & altare sacrificiorum, item synecdochice altare holocausti dicitur: & describitur Exod. 20. v. 24, 25, 26.
Causa ejus efficiens princeps, fuit Deus, cujus jussa & principali autoritate altate illud factum a Mose Duce populi Dei, ut a causa ad ministra ac famulante, Cujus causae utriusque consideratio magnum usum habet.
I. Quemadmodum voluntate Jehovae factum fuit altare sacrificiorum: ita etiam voluntate Jehovae Christus non tantum natus sed etiam passus, crucifixus & mortuus est.
II. Ut Moses altate sacrificiorum fecit: ita eodem altari Israelitis paedagogus ad Christum fuit. Quid enim aliud altari illo specta cit Moses, quam ut populum Dei ad Christum passurum, crucifigendum & moriendum quasi manu duceret? In altari enim illo victimae offerebantur Deo. Moses ergo fideles duxit ad Christum tum oraculis, tum typis & figuris variis
IV. In religione non humana autoritas, sed divina voluntas attendenda. Quantacunque enim sapientia ac sanctitate praediti sinsint homines, quibus Deus in cultu suo instituendo usus est aut utitur: tamen solus Deus est Ecclesiae legislator. Exemplo sit Moses. cujus insignis fuit sapientia ac sanctitas; in religione tamen non ipsi autoritas, sed sola voluntas divina sequenda fuit
V. Principis Reipublicae officium est constituere publicum religionis exercitium, sed ita ut meminerit, se Dei tantum ministrum esse in religione constituenda. Ac proinde in illa solius Dei manda, tum indubitato verbo Dei traditum, quod nunc in sola Scriptura sacra continetur, sequi debet. Id docet exemplum Mosis, qui quum princeps populi Dei & rex in Jeschurune esset, religionis formam publicam constituit, sed tantummodo ex voluntate Dei, quam praecise sequutus est Graviter ergo peccant illi Principes & Magistratus, qui in religione constituenda non Dei praescriptum, sed Papa Romani libitum, aut uxorum, aut horum vel illorum theologastro tum consilium & suasionem pro regula sibi proponunt. Operae pretium igitur Principes & Magistratus fecerint, si ipsimet in Scripturis Sacris voluntatem Dei veritatemque ejus scrutari fuerint.
Materia ex qua altate holocausti constabat erat primo quidem quum Ecclesia populi Israelitici in deserto adhuc versaretur vel terra, vel lapidum incultorum congeries: exstructo autem templo a Salomone, ex aere factum erat, 1. Regum 8. versicul. 64. & 2. Chronic. 7. versic. 7. instrumenta ejps erant ex aere, Exod. 27. vers. 2 & sequentibus:
In deserto quidem & postea ante templi exaedificationem e terra erat altare vel ex lapidibus incultis constructum, ut eodem tempore quo populus Israeliticus pedem moturus esset, dejiceretur altare illud, aut per se collaberetur, ne aut abusui aut superstitioni posteris serviret. Sed quum locum fixum cultui suo Deus Jerosolymis designasset, altare sacrificiorum aereum fuit.
Hinc subjecta documenta colligenda: I. Sicut altate sacrificiorum initio e vili constabat materia: ita Christus in carne exhibitus vilis & contemtus coram hominibus fuit. corpus habens terreum sicut & nos. Sed ut altare sacrificiorum dein ceps aeneum erat: ita Christus licet imbecillum corpus habuerit, fortissimus tamen fuit ad sustinendam iram Dei pro nobis propter suam, Deitatem
II. Instrumenta & media externi cultus Dei vilia & abjecta, esse possunt coram oculis humanis: sed placent Deo & placere atqui tem. Ut enim altate sacrificiorum e re vili, nempe terra aut lapidibus incultis constabat & tamen sacrificia ex fide in Christum in eo oblasufficere nobis quoque debent propter Dei mandatum & autoritata Deo grata erant: ita in novo Testamento instrumenta & mediae externi cultus Dei tenuia & vilia vult adhiberi, aquam in baptisme panem & vinum in Coena Dominica: ne quis putet efficaciam mi nisterii Ecclesiastici a mediis externis potius, quam a gratia DEI pendere.
III. Externum cultum Dei non commendat nec acceptiorem. Deo reddit autum aut argentum, aut gemmae aliaeve res pretiosa non templa sumtuosa, non Basilicae memoriae, quas Deus non requi sivit a nobis: sed obsequium sincerum ex fide vera. Externa ornamer ta, quae possunt & solent animos hominum ab interno & vero culti Dei avertere, Deus parvifacit: Non igitur vasa & pocula autea in cul tu Dei requirenda, sed corda fidelia IV. Ut altare sacrificiorum voluit Deus esse temporarium, quia terreum vel ex lapidibus impolitis, quod migranti populo Israelitico ex una statione in aliam non relinquebatur, sed dejicebatur, aut perse collabebatur: Ita Christus gratia reconciliationis non est extra Ecclesiam, nec extra eani quaerendus, V. Si altare sacrificiorum terreum vel lapideum dejici Deus. voluit, stationem suam alio transferente Ecclesia Israelitica, ne altare sic relictum in abusum aut superstitionem converteretur: multo magis ceremoniae vel res ab hominibus inventae aboleri debent, si quis illis ad superstitionem abutatur.
Altate holocausti tantummodo unum esse debebat: sic enim Jehova ait; Exod. 20. versic. 24. ALTARE e terra facito mihi: non dicit Plurali numero altaria, sed numero singulari altare, ut fideles intelligerent, unico altari sacrificiorum se contentos esse debere. Unde Deus per Prophetas quaeritur de populo suo, Oseae 8. versic. 11. Mul tiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum Ita CHRISTUS, qui veritas est altatis sacrificiorum, unicus est, inquo crucifixo omnium fidelium peccata sunt expiata & illi Deo reconciliati: Nec est in alio quoquam salus, nec enim aliud nomen est subcoelo quod datum sit inter homines, per quod oporteat nos servari, ut Petrus Apostolus Actor. 4. versicul. 12. ait: & capite 10. versicul. 42. 13. Mandavit nobis (nempe Deus) ut praedicemus populo, & cum testificatione denunciemus eum esse, qui definitus sit a Deo judex vivorum ac mortuorum. Huic etiam omnes Prophetae testimonium dant, remissi. onem peccatorum accepturum per nomen ejus quemvis qui crediderit in eum. Quod & Paulus Apostolus confirmat, quum ait Roman. 5.
persic. 15. gratia Dei & donatio per gratiam, quae est unius illius hominis Iesu Christi, in multos exundavit. Et v. 17, 19. Etenim si per unam offensam mors redundavit per unum, multo magis ij qui exundantiam illam gratiae & doni justitiae recipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatore. constitati sunt multi: ita per unius obedientiam, justi constituentur multi.
Altate holocausti in introitu tabernaculi stabat: ut intelligerent fideles, neminem posse ad Deum Patrem accedere, nisi per CHRIA STUM.
ALTARETHYMIATERIUM, erat in quo suffitus ex odoramentis fiebat: quod etiam altare thymiamatis, & altare suffitus dicitur. Erat imago Christi, in quo solo preces nostrae in conspectum Dei adscendunt, ceu suffitus incensus in odorem suavissimum
In novo Testamento altaribus corporalibus opus non est amplius, sed altare nostrum spirituale est, nempe Christus Dominus, Heb. 13. vers. 10.
MENSA in tabernaculo Mosaico & templo Jerosolymitano, inqua panes propositionis quotidie Deo offerebatur, erat itidem typus Christi, & ostendebatur, in solo Christo Ecclesiam membtaque ejus singula ali, nutriri, educari, & se in conspectu Dei constanter & indesinenter sisteres
In novo Testamento Christiani & antequam templa habuerunt & ex quo templa habere coeperunt, unicam tantum mensam Domini, quae altare μεογυμικώς dicitur, in quolibet oratorio seu templo habebant, ut unum esse omnium fidelium Christum profiterentur. Sic ait Ignatius Martyr epistolam ad Philadelphienses. Vnum actare omni eoclesiae. Et Eusebius Historiae Ecclesiasticae libro decimo, cap. quartos de magno illo templo constructo a Constantino Magno, Augustum (inquit) ingens, & unum altare. Rationem adfert Chrysostomus in secundam epistolam ad Corinthios, homilia decima-octava: Omnes tanquam domum unam, sic Ecclesiam habitare, omnes ut unum corpus ita affectos esse convenit: quemadmodum videlicet & baptiima unum ist, & mensa una, & dentque Pater unus. Sic Gentianus Hervetus Papista, In Graecorum templis, inquit, unum tantum est altare. Et in tota Graecia & Italia antiquam Christianorum templorum structuram unum tantum altare pati animadvertas: quod ab omnibus antiquariis observatum. Et sicubi plura jam visuntur, extrinsecus advenerunmt, Quin & de hodiernis Ecclesiis Graecae religionis Sigismundus Baro ab Herberstein in Commentariis rerum Moscoviticarum sccibit; Ia singulis templis unicum est altare. De Abyssinis Franciscus Alvarea in AEthiopia cap. 11. Non est in eorum Ecclesia nisi unum altare.
Invalescente autem idololatria & crescentibus superstitionibus, multitudo altatium in templa & loca fuit introducta Ethnicorum imitatione: & ingruente Missarum multiplicitate, in immensum excrevit.
Committunt detestabilem Papistae idololatriam in altatium erectione: Primo quia Angelis & sanctis demortuis altaria erigunt & dicant. Atqui soli Deo in veteri Testamento altaria erigi praeceptum in Scripturis, nulli vero Angelo creato vel sanctis demortuis: quiae ara est quae testatur, pro numine id haberi, cui erigitur; ait Augustinus Itom. 10. Serm. 6. In novo autem Testamento altaria erigi ulla praeceptum non est; quod si erigantur, Judaismus revocatur, quum altatiae jussu Dei erecta typi fuerint Christi, in quo peccata nostra expiari debuerunt, & in quo solo preces nostrae gratae sunt Deo, ceu fumus incensi in odorem suavitatis. Propterea etiam in Novo Testamento Christiani veri nullum aliud altare agnoscunt, quam Christum, de quo altari dicitur Heb. 13. v. 10. Habemus altare ex quo non habent facaltatem edendi, qui tabernaculo deserviunt. Altate hic vocat Apostolus Christum cum suis beneficiis, his frui non licet iis, qui sub Lese manent Mofaica. Patres quidem orthodoxi mensas ad quas celebratur memoria Christi pro nobis in cruce oblati, appellabant altae ria, sed eodem tropo, quo Coenam Domini nominabant sacrificium; quum sit memoria vel sacramentum memoriae sacrificii Christi, ut explicat Augustinus tomo sexto, libr. vigesimo contra Faustum Manichaeum. capite vigesimo-primo, pagina ducentesima sexagesima. prima, ubi ait: Hujus facrificij caro & sanguis ante adventum Christi. per victimas similitudinum promittebatur: in passione Christi per ipsa veritatem reddebatur: post adscensum Christi per sacramentum memoriae celebratur. Hinc intelligendum, quid Patribus sit, in coena Domini sacrificium offerre, nempe, sacrificium Christi in crace peractum per sacramentum memoriae celebrare: seu offerre Deo solenem gratiarum actionem pro sacrificio quod Christus in cruce obtulit ac peccatorum nostrorum expiationem, cujus sacrificii propitiatorii memoriale est Coena Dominica. Phrases Patrum de Coena Domine ita sunt ietelligendae, ut institutioni Coenae Dominicae conveniant, non ut cum ea pugnent. Vetba autem institutionis docent, in CoenaDomini recordandum Christi, hoc est, mortem ejus annunciandam donec venerit: sacrificium autem proprie & vere propitiatorium offerendum ne syllaba quidem unica docent
Secundo, ideo committunt Papani horrendam idololatriam altaribus: quia in illis sacrificia vere & proprie propitiatoria se Deo immolare asseverant; Synod. Tridentina, Session. 22. cap. 2. can. 1. & 3. quod vergit ad injuriam illius unicae hostiae Hebr. 10. vers. 12. non saepe Hebr. 9. v. 25. sed semel Hebr. 9. v. 26. semel, inquam Hebr. 9. v. 28. pro peccatis oblatae. Tertio, quia ad altatia illa colunt idola illis imposita: ad illa venerantur & osculantur reliquias: ad illa varias superstitiones exercent.
On this page