Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 37
EGENERATIO, est beneficium DEI, per quod nostra corrupta natura ad imaginem Dei per Spiritum Sanctum exf¬ semine incorrupto verbi Dei de novo gignitur & instauratur, 1. Pet. 1. v. 3. Benedictus esto Deus & Pater Domini nostri Iesu Christ. qui ex multa sua misericordia regenuit nos in spem vivam per resurre ctionem Iesu Christi ex mortuis. 2. Pet. 1. v. 4. Ex eo quod maxima illa nobis ac pretiosa promissa donavit, ut per haec efficeremini divinae consortes. naturae, elapsi ex corruptione quae est in mundo per cupiditatem. Tit. 3. v. 5. Non ex operibus justis quae fecerimus nos, sed ex sua misericordia servavit nos per lavacrum regenerationis, & renovationis Spiritus Sancti. Gal. 4. 6. Quoniam estis filii, emisit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, id est, Pater. 2. Cor. 3. v. 17. Dominus vero, Spiritus ille est: ubi autem Spiritus ille Domini, illic libertas. Coloss. 5. v 9, 10. Quum exuti sitis illo vetere homine cum factis ipsius, & indut sitis novo illo, qui renovatur in agnitionem cogruentem imagini ipsius. qui ipsum condidit. Eph. 4. v. 23. Renovati Spiritu mentis vestrae. Psal. 110. v. 3. Populi tui oblationes uoluntariae die copiarum tuarum in decoris locis sanctitatis inde ab utero, futurae sunt; tibi aderit ros juventa. tuae accuratissim.
Eadem etiam sanctificatio dicitur. Interdum tamen utrumque nomen, & regenerationis & sanctificationis latiore signficato accipitur pro tota nostra salvatione, seu (ut ita loquar) beatificatione, veluti Heb. 10. vers. 10. Qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi, semel factam: hic enim sanctificatio idem? est, quod purgatio, mundatio, ablutio a peccatis. Hoc vero loco, ut plerumque alias, est distinctum beneficium, quod electi vocati, per Spiritum Sanctum & fidem cum Christo uniti, a Deo consequum tur. Vocatur a Paulo Roman. 8. v. 30 glorificatio, hoc est, gloriosa renovatio naturae nostrae, cujus initium fit in hac vita, complementum erit in altera¬
Gratuitam coram Deo justificationem individuo noxu comitatur. nec ab ea separati potest, etiamsi distingui debeat,
Sic pulcerrime cohaeret catena causarum aeternae salutis ab Apostolo tradita: Quos praedestinavit, eos etiam vocavit; & quos vocavit, eos etiam justificavit? & quos justificavit, eos etiam glorificavit.
Regeneratio est nobis summe & omnibus modis necessaria. I. quia id Christus cum sancto & pretioso juramento testatur. Joh. 3. v. 3. Matth. 18. 3. II. quia sine ea nemo potest videre regnum Dei, & in iliud in gredi, Joh. 3. v. 3, 5. Matt 18.
III. quia sine ea nemo amicus Dei fieri potest, Rom 8.7. IV. quia absque ea nemo Deo placere potest, Rom. 8. v. 8. Deus enini ea conditione remittit peccata, si in posterum desinamus eum offendere peccatis nostris. Non possumus autem a peccatis desistere, nisi natura nostra per Spiritum Sanctum instanretur.
Regeneratio inchoata, est quae fit in hac vita, idque tantum ex parte, sic ut in uno eodemque homine regenerato caro quidem habitet spiritus autem regnet, non tamen sine lucta, ut copiose explicatur Rom. 7. & Gal. 516, 17.
Regeneratio consummata, est quam in futura vita exspectamus in qua nunquam peccabimus. Homo quidem renatus morieos corpo tali morte desinit poccare seu non peccat amplius: sed post hanc vita quum corpus fuerit denuo unitum animae ita absolvetur regenera tio, ut homo non possit amplius peccare.
Hinc intelligitur cur Paul. Rom 8. v. 30. praeteriti temporis verbo Uatur: quos justificavit, eos etiam glorificavit: nam glorificatio i1 hac vita inchoatur, in altera perficitur; quemadmodum etiam Thomas Aquinas verbum hoc explanat, quum ait, quod DEUS duplicite nos glorificavit, uno quidem modo per profectum virtutis & gratiae, alio autem modo per ex altationem gloria
Regeneratio autem sit non ex sanguine, neque ex libidine carnis neque ex libidine viri, sed a Deo, Patre, Filio & Spiritu Sancto, Jesa66. v9. An ego aperirem os matricis & non gignerem? ait Iehova: aego qui gigno amplus occluderemtait Deus tuus. 1. Pet. 1. v. 3. Joh. 1. v. 13. & 3. v. 5, 6. Quod Filius Dei nos regeneret patet ex eo quod noles & instrumen¬
Libera & gratuita ejus voluntate, Heb. 10. v. 19. Jacob. 1. 18. ideo filii Dei sumus, non natura, sed gratia. Quare restat, ut gratiam ei, habeamus perpetuam: quia tota nostra salus ex mera ipsius liberavoluntate pendet.
Ex multa illius misericordia. 1. Pet. 1. v. 3. A Christo per fidem apprehenso promanat, Act. 15. 9. Propter mortem & virtute resurrectionis Christi: nam morte sua Christus est meritus, resurrectione efficaciter regenerationem nobis applicat, Gal. 2. v. 209. & cap. 5. v. 24 Rom. 6. v 3 & seqq. 1. Pet. 1. v. 3. Ita causa efficiens interna propter quam Deus nos regenerat, est meritum, justitia & obedientia Christi.
Non ex semine intereunte, sed non intereunte, id est, per sermonen Dei vivum & manentem in aeternum, Jacob. 1. versic. 18. 1. Petr. vers 23.
Foris quidem per ministros Evangelii, 1. Cor. 4. v. 15. Intus peSpiritum Sanctum, Joh. 3. v. 5, 6, 8
Non per externum Baptismum proprie loquendo. 1. quia ante eum multi regenerantur, ut Eunuchus Reginae Candaces, Actor 8. v. 37. & Cornelius Centurio amicique ejus Actor, 10. v. 44. & seqq. 2. quia post eum multi demum certo tempore regenerantur. 3. quia per est multi non regenerantur, ut Judas Iscariotes, Simon Magus, Nicolaus a quo Nicolaitae de quibus Apoc. 2. v. 15.
Neque per fidem nostram quia gratia regenerationis prior in nobis est, quam fides quae illius est effectus
Ut essemus primitiae quaedam eorum quae creavit Jacob. 1. 18. id est, ut essemus sancti & quos Deus ipse sibi consecratos & addictos esse voluit sacrae cujusdam oblationis instar, ex reliquo ho minum acervo collectae: In spem vivam, hoc est, haereditatem que nec perire potest, nec contaminari, nec marcescere, quae in caelis servatur, 1. Pet. 1. v. 3, 4.
Ad gloriam Dei, Rom. 6. v. 4. Vt sicut suscitatus est Christus ex mirum ad gloriam Dei. 1 Cor. 6. v. 20. Glorificate Deum in corpore
Ex regeneratione nanciscimur vires, quibus tum Deum, tum fratres nostros diligimus, 1. Johan. 4. v. 7. & 5. vers 1. 1. Pet. I. 22, 23. ti mus a Deo praecepta, quum sine regeneratione ne quidem in c. sit 5. ter m Signa proinde regenerationis & sanctificationis instaurata que imaginis Dei in nobis, sunt, I. Fides in Dominum Jesum, 1. Johan. 5. versic. 1. Quisquis credit Iesum esse Christum illum, ex Deo genitus est.
II. Charitas erga Deum, & proximum, 1. Johan. 5. versic. primo. Et quisquis diligit eum qui genuit, d.ligit etiam cum qui ex cogenitus est.
III. Fuga peccatorum & occasionum peccandi, 1. Johan. 5. 18. Quisquis natus est ex Deo, non peccat: sed qui genitus est ex Deo, conrervat seipsum, & Malus ille non tangit eum electorum ad vitam aeternam; estque non tantum hominum adultorum, sed etiam infantium
Infantes enim qui servandi sunt (ut certe ex ea aetate omnino asqui servantur, )imaxime si in infantia vel in uteris maternis moriatur, regenerati & sanctificari necesse est: I. quia nemo electorum ad vitam aeternam e praesenti vita evocatur, qui non ptrius sanctificetur & regeneretur Dei Spiritu: nam caro & sanguis regnum Dei possidere non potest: in regnum Dei nihil ingreditur pollutum aucoinquinatum: nullis patet in vitam caelestem ingressus nisi renatis, Johan. 3. v. 3
II. quia ideo a prima infantia sanctificatus fuit Christus, vt ex aetate qualibet sine discrimine electos suos in seipso sauctificaret. Sicibsolutissimum in Christo habemus gratiarum omnium exemplar, quibus filios suos Deus prosequitur: hac quoq parte documento nobis erit, infantiae aetatem a sanctificatione interna non excludi¬
III. quia Jeremias Propheta & Johannes Baptista in materno atero sanctificati sunt, Jerem. 1. v. 5. ait Deus ad Jeremiam, quum nondum prodiisses ex vulva, sanctificavi te. Luc. 1. v. 15. ait Angolus de Johanne Baptista: Spiritu Sancto implebitur etiam a ventre matris suae In his infantibus documentum Deus praebuit, quid in reliquis possit, imo quid in reliquis revera etiam praestet, etsi a nobis non ita observetur semper.
EXCIPITUR A quibusdam: Id semel atque iterum duntacat factum, idque miraculose: ideo inde colligi generalem nullam conclusionem posse.
REPLIC. Neque nos ex Jeremiae & Johannis exemplo generalem de universis infantibus ad vitam aeternam electis regulam figimus: tantum ostendimus, Deum arcanam vim sui Spiritus, in quibus ipsi libet infantibus exserere, maxime in federe suo conceptis & patis. Ac certe inique & maligne inter eas angustias limitatur Dei gratia ac virtus, quibus illa se includi non sustinet. Quin potius statuendum, Deum sanctificare quos visum fuerit, quacunque sint aetate
OBJIGIUNT: Ne mo nisi ex incorruptibili semine vorbi Dei regeneratur: At infantes semen illud verbi Dei nondum possunt excipere. Ergo non regenerantur.
RESPON. Perperam Petri sententiam interpretantur, quam illos modo fideles comprehendit, qui Evangelii praedicatione edoct fuerunt. Talibus quidem fatemur, verbum Domini esse ordinarie spiritualis regenerationis semen: Sed ex eo negamus colligent dum, Deum non regenerate infantes quos vult, interna virtute spiritus sui, quae illis tam facilis & promta, est, quam nobis incomprehensa & admirabilis
Regeneratio est spiritualis, non autem corporalis, Significatur & obsignatur nobis per Sacramentum baptismiEst una, sicut & generatio carnalis est una; Regenerationis partes sunt duae: mortificatio veteris hominis, & vi vificatio novi, Rom. 6. v. 11. Ita etiam vos colligite, vos tum mortuo. sse peccato, tum vero vivere Deo per Christum Iesum Dominum nostrum. Et c. 7. v. 4. Itaque fratres mei, vos quoque mortificati estis legi, in corpore Christi:ut essetis alterius, ejus videlicet qui ex mortuis suscitatus est, ut fructum ferdmus Deo. Non potest generatio unius fieri,
Mortificatio veteris hominis, est prima nostrae regeferationis pars, dum Spiritus Sanctus nativum illius nostrae corruptionis vigorem paulatim in nobis extinguit, ne fructus amarissimos edat, Roman. 6. ver. 2. Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in eo: Coloss. 3. v. 3. Mortui estis, & vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.
Vetus homo, est tota tum animi tum corporis humani natura peccato & morti addicta. Ita dicitur respectu veteris Adami, ex quo natus est carnali generatione Eodem sensu dicitur exterior homo, item caro, Joh. 3. v. 6. Rom. 8 6. Ubi carnis appellatione non significatur: carnea illa corporis moles, sed totius hominis, id est, animae & corporis vitiosa ac non regenerata natura: Idque ita esse, vel exeo liquet, quod carni tribuitur φ. ονημα, Rom. 8. v. 7. &:Es, mens, Coloss. 2. v. 18. Vocatur vetus homo etiam corpus peccati, Rom. 6. v. 6. & corpus peccatorum carnis, Coloss. 2. v. 11
Fit mortificatio vi & efficacia passionis, crucifixionis & mortis Christi, communicata nobis per Spiritum Sanctum, per quem illsumus insiti, Rom. 6. v. 6. Illud scientes, veterem illum nostrum homine lum co crucifixum esse, ut aboleatur corpus peccati, ne posthac nos serviamus peccato.
Estque huic spirituali mortificatione conjuncta spiritualis sepultura, quae est continuus mortificationis progressus Rom. 6. v. 4. Sepulti sumus igitur cum eo per baptismum in mortem: ut sicut suscitatus est Christus ex mortuis in gloriam Patris, ita & nos nova vita incedamus. Coloss 2. v. 12. Consepulti cum eo per baptiimum, per quem etam cum eo suscitati estis per fidem Dei efficaciter agentis, qui suscitavi eum ex mortuis. Et ipsa ex virtute sepulturae Christi promanat. Vi vificatio novi hominis, est secunda regenerationis nostrae pars, cum in novam spiritualem vitam resuscitamur, ut justitiae vivamus. Eph. 2 v. 4, 5. Deus quum dives sit misericordia propter multam charitatem suem qua dilexit nos, Ettam nos, quum per lapsus mortui essemus, una vivificavit cum Christo, cuius gratia estis servati. Joh. 5. 11 Sicut enim Pater juscitat mortuos & vivificat: ita & Filius quos vus vivificat. Loquitur in his verbis Christus de spirituali vivificatione quae fit in regeneratione: quia haec vivificatio non est omnium, sed eorum duntaxat quos vult Christus vivificare, hoc est, electorum.
Novus homo, est natura hominis, quae ad imaginem DEI instaus tatur. Dicitur etiam interior homo, Rom. 7. 22. & occu tus cordis homo, 1. Pet. 3. v. 4 Ite Christianus, id est, Christo per fide addictus eique anitus & particeps ejus, regenitus ex Deo Patre, & matre Ecclesia sam cta orthodoxa, per verbum Dei incorruptibile, ad promovedam gloriam Dei & purioris doctrinae incrementum operatione Spiritus Sam cti. Item Spiritus, Joh. 3. v. 4. Nam hoc loco non intelligitur spiritus nomine, anima & mens hominis: sed totus homo spiritualis, id est piritus Sancti gratia Christo insitus, ac proinde in eo renovatus. Ideo autem homo renovatus appellatur spiritus, ut natura ipsius erennis, pura ac immortalis significetur, quamvis adhuc supersit lucta carnis; adeo ut unus & idem homo fidelis, quam diu hic versatur, & caro & spiritus diversis respectibus dici possit. Sic Matt 26. 41.
Spiritus quidem est promtus, sed caro infirma. Vivificationis duae sunt partes: Laetificatio conscientiae, & guberna. spiritualis. tio
Laetificatio conscientiae, est prima vivificationis pars, dum Spiritus Sanctus conscientiam vero spirituali gaudio replet. Psal. 51. 10, 14. Rom. 5. 1. Esa. 57, 16, 17, 18. & 61. 1. Ela. 49. v. 13:
D generatos Spiritu suo ducit in recta via suorum mandatorum, ita ut non amplius peccato, sed DEOvivant, & novam vita ambulent. Rom. 6. cap. toto, item 7. & 8. ubi prolixe de sanctificatione seu regenera tione agitur. Sic Psal. 37. v. 23. Hanc gubernationem spiritualem saepissime orat David a Deo, praecipue Psol. 119. 33. 34, 35. & passim pertotum Psalmum Sic Psal 2., 8. 9, 10. Bonus & rectus Iehova est, idcirco docet peccatores viam: Facit ut incedant mansueti ex iure, & doces mansuetos viam suam. Omnes semitae Iehovae benignitas & fides sunt, justodientibus fedus etus & testimonia eius. Regeneratio tum animae est, tum corporis. 1. Thess. 5. 23. 1. Cor. 6. 20.
Hier, Zanch. de Redemt. parte prima in loco de peccato originali c. 5 g. 60. tertia. Edit. Neustadianae anni 1597. p¬
Ut animae duae sunt partes, intellectus & voluntas: ita etiam in iisdem duabus partibus sit regeneratio. Illuminatio intellectus est, resipiscentia intellectus & voluntatis. Sic Paulus ait, in regeneratione renovari imaginem DEIad agnitionem conditoris, Col. 3. 10. & ad justitiam & sanctitatem veram, Eph. 4. 5.
Illuminatio, est prima regenerationis animae pars, quam mens nostra dispulsis naturalibus tenebris, illustratur vera cognitione adipiscendi vitam aeternam. Psal. 16. 11. Coloss. 3. 10. Rom. 12. 2. Rom. 7. 23. 2. Cor. 1. 21.
Eadem etiam unctio Spiritus Sancti dicitur. Et collyrium spiritua quo oculi mentis inunguntur, Apoc. 3. v. 18. Tantum de illuminatione: sequitur de dono resipiscentiae. mens & voluntas nostra renovatur, quo non amplius cogitet & velis malum, sed tantum bonum, ita ut toto homine in melius mutato; abstergatur a mente omnis immundicies, & pravae affectiones ex cutiantur & opera edantur consentanea resipiscentiae, Jesa. 55. 7. Derelinquat improbus viam suam, & vir iniquus cogitationes suas: revero taturque ad Iehovam, ut miscreatur ipsius; & ad Deum nostrum, quia plurimum condonat. Actor. 11. v. 18. 2. Tim. 2. 25. Rom. 6. 4, 5, 6. Ephi 1. v. 22, 23, 24. Deponere, quod ad pristinam conversationem attinet veterem illum hominem, qui deceptricibus cupiditatibus corrumpitur: Et renovari sporitu mentis vestrae; Et induere novum illum hominem Philip. 2. v. 13 Deus enim is est qui efficit in vobis, & ut velitis, & ut efficiatis, pro gratuita sua benevolentia. Dicitur etiam poenitentia & conversio seu reversio a peccatis ad Deum, per Synecdoche partis: illo quidem nomine a prima parte, hoc vero a posteriore parte. Vocatur et iam circumcisio cordis, Jer. 4. v. 4.
Resipiscentia non proficiscitur a nostro libero arbitrio, quod pec cato amissum, post lapsum nullum est ad bonum, atque inprimis ad ceversionem ad Deum, Genes. 6. v. 5. sed est donum gratiae Dei, Actor 111. v. 18. Ettam Gentibus dedit resipiscentiam ad vitam. 2. Tim. 2. 25. Cum lenitate crudientem eos, qui contrario animo sunt affecti: experurum num aliquando daturus sit eis Deus resipiscentiam ad agnitionem veritatis Jer. 31. v. 18. sic ut resipiscentiae causa efficiens principali sit Deus ipse, idque non tantum quoad principium, sed etiam quoad progrestum & consummationem ad finem usque
Gratiae enim divinae in vera peccatoris conversione & resipiscentia, certi sunt gradus, quorum respectu gratia sit quintuplex: praeveniens, praeparans, cperans, coxperans & perficiens
Gratia praeveniens, est qua Deus in animum peccatoris converten di inspirat bonas cogitationes, bonum propositum, desideriumque boni supernaturalis
Gratia praeparans, est qua praepatatur mens & voluntas peccatoris ut consentiat & obsequatur Spiritui Sancto. Ut enim omnis gratis
supernaturalis, quoad donationem ex parte Dei, ab eo tota est: ita consentire & gratiam donatam posse recipere nonnisi eodem Deo lante possumus.
Geatia operans, est qua actu ipso liberamur a regno peccati & renovamur mente, voluntate & affectu, accepta facultate obediendi Deo.
Gratia cooperans, est qua Deus continuo progressu ita operatur. ut nobis salutem nostram operantibus, ille continuo cooperetur principaliter
Gratia perficiens, est qua Deus resipiscentiam in nobis consummat, dans nobis ut velimus constanter adhaerere Deo & perseverate in bono ad finem usque,
Exempla confirmant, resipiscentiam esse donum gratiae divinae; velut Matthaei ad telonium sedentis Matt. 9. v. 7.
Causae administrae, sunt ministri Dei & alii pii ad resipiscentiam non invitantes hortationibus & exemplis suis, Actor. 26. 18, 20. Matth. 5. v.16. Ita splendeat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, glorificentque Patrem illum vestrum, qui est in caelis. 1. Pet. 2. v. 12. Conversationem vestram habeatis honesta inter Gentes: ut pro eo quod loquuntur adverjus vos ut maleficos, ex bonis operibus quae spectarint, glorificent Deum die visitationis,
Verbum Dei enim est medium necessarium ad efficiendam conpersionem peccatoris ad Deum: idque totum verbum Dei sic ut haud dubie tota Logis & Evangelii doctrina sit concio poenitentiae, sed certo discrimine. Legis enim proprium est, homines praeparare ad conversionem, arguendo peccata & cogendo ipsos de sua justitia desperate: per Legem enim est agnitio peccati, sine qua non sunt homines idonei aud: tores concionis Evangelicae. Sed post. quam Lex damnavit peccatorem, tanquam suo defuncta officio; non revocat ipsum ad Deum, neque ullam spem reditus & reconciliationis cum Deo ei facit: Lex enim iram operatur, Roman. 4. vers. 15. Si tamen alio & novo aliquo mandato peccatorem Deus ad se revocet, jubet Lex obtemperate. Evangelii autem vox propria est, non nota rationi ex Lege, quae jubet peccatores reverti ad Deum proposita nobis spe reditus in promissam gratiam per Christum, pro iipsis satisfacientem Legi; & docet modum resipiscendi, ac proinde est instrumentum Spiritus Sancti, quo proprie ad efficiendam conversionem utitur. Nulla enim esse potest revocatio, neque rever sio peccatoris ad Deum, sed perpetuo Deum fugit & odit, nisi sper veniae in Mediatore facta sit. Sicut ergo fidem in Christum, sic & conversionem ad Deum, Lex in genere, Evangelium in specie praepit. Lex praepatat convertendos: Evangelium autem est ministerium Spiritus, 2. Corinth. 3. versic. 6. id est, medium seu instrumentum, quo Spiritus Sanctus efficaciam suam exserit, & fidem ac conversionem operatur. Passim autem in Scriptura Sacra vocamur ad resipiscentiam, veluti Jesa. 1. vers. 16, 17. Lavate vos, purificate vos imovete malignitatem actionum vestrarum ex adverso oculorum meo. rum, desinite malefacere. Discite benefacere, quaerite jus, beate oppressum: jus dicite pupillo, suscipite causam viduae. Et cap. 55. v. 7. Dei relinquat improbus viam suam, &c. In eodem verbo Dei sunt frequentes promissiones factae resipiscentibus & comminationes judicii inevitabilis factae non resipiscentibus. Sic verbum Dei est medium resipiscentiae nostrae hortationibus, promissionibus, comminationibus, &c. Donum resipiscentia, est altera regenerationis animae pars, quam
Crux itidem ad resipiscentiam nos impellit, tum nostra, tum alios rum piorum & sensus judiciorum Dei Psal. 119. v. 71. Bonum est mihi Iehova, quod humiliasti me, ut cognoscerem vias tuas
Beneficia item Dei, tum jam exhibita, tum promissa ad resipiscentiam invitant. Eom. 2. v. 4. An divitias benignitatis ejus & tolerantia ac lenitatis contemnis, ignorans te benignitate Dei ad resipiscentiam deduci? Proverb. 1. v. 23. Reuvertimini ad correctionem meam: ecce, erus ctabo vobis spiritum meum, nota faciam verba mea vobis. Et vers. 33. Qui vero auscultat mihi, habitabit secure, & tranquillus a pavore mali. Jesa. 55. v. 7. Jerem. 3. ver. 7. Revertere aversa Israel, dictum Iehovae; non faciam ut irruat facies mea irata in vos: nam benignus sum, dictum Iehovae, non asservo iram in saculum.
Poenae etiam tum aliorum, tum nostrae, sive jam nos prementes, sive a Deo denunciatae & nobis imminentes nisi resipuerimus, ad resipiscentiam nos impellunt. Luc 13. v. 3. Nisi resipueritis, omnes similiter peribitis. 1. Cor. 6. 9. Galat. 5. 21. Talia facientes, regnum Dei non possidebunt. 2. Cor. 5. v. 3. Superinduemur, siquidem induti, non nude reperiemur. Jerem. 6. v. 8. Erudire, o urbs Ierosolymorum, ut non luxetur anima mea a te; ut non reddam te desolatam, terram non inhabitatam. Proverb. 1. v. 24. & seqq. Oseae 5. v. 15. Abiens revertar in locum meum, donec reos peragant se & quaerant faciem meam, quum angustia fuerit ipsis, quaerent me diluculo, &c.
Eodem servit universale judicium in extremo die futurum, ut testatur Paulus Act 17. v. 2 29, 30. Deus mandat omnibus ubique hominibus ut resipiscant: Eo quod statuit diem quo juste judicaturus est orbo terrarum per eum virum quem difiniit, fide ejus rei palam facta omnibus, illo ex mortuis suscitato
Ex parte nostra instrumentalis causa resipiscentiae est fides verbo DEI adhibita, & in misericordia Dei recumbens: sinequa nec sit, nec inchoatur in nobis resipiscentia. Ex fide enim est dilectio Dei, sine qua non potest fieri conversio. Ut enim ad DEUM accedamus, oportet nos persuasos esse ex Evangelio, eum nobis esse in Christo propitium Patrem, ac velle per & propter eum remittere. peccata: ita cum amabimus, atque ad ejus misericordiam fide confu¬ giemus. Ideo Actor. 15. vers. 6. dicitur Fide purificari corda. Secus Deum tanquam severum judicem exhorrescemus; imo ut hostem aversabimur.
Fines resipiscentiae sunt: I. Ut poenatum commeritatum a nobis aversionem vel mitigationem saltem impetremus, 2. Corinth. 30. 8.
II. Ut aliis etiam prosimus, Chronic. 30. v. 9. Effecta resipiscentiae. I. Exauditio precum & bonorum quae aDeo petimus impetratio, Jesa. 19. vers. 22. Iehova plagis afficit & sanat: quum conversi fuerint usque ad Iehovam, exorabitur eis & sanabit eos.
II. Prorogatio tranquillitatis & prosperitatis etiam temporarie in hac vita. Confirmat exemplum Ninevitarum Jon. 3. vers. 10. Idem confirmat exemplum Achabi, 1. Reg. 21. ver. 29. licet enim ficta fuit ejus poenitentia ex subito pavore orta auditis minis divinitus ei denunciatis per Eliam: distulit tamen Deus poenas denunciatas, non tam Achabi gratia, quam in commune exemplum & consolationem piorum. Nam si fictam poenitentiam impiorum sequitur tranquilli tas & prosperitas temporaria: multo magis utilis erit vera ac seria resipiscentia vere credentium. Sic consulebat Daniel Nebucadnetzariut resipisceret Dan. 4. v. 27. Quapropter, o Rex, consilium meum placeat tibi, & peccata tua justitia abrumpe, & iniquitates tuas gratia erga afflictos: si forte erit prorogatio tranquillitati tuae
III. Mortis aeternae evitatio, quemadmodum Deus ait, Ezech. 33. v. 14, 15,16. Quum dixero improbo, omnino moriturus es: si reversus a peccato suo exercuerit judicium & justitiam, Pignus restituerit, rapinam reddiderit, in statutis vitae ambulaverit, non faciendo iniquitate, omnino vivet, non morietur. Omnia peccata ejus quibus peccavit non memorabuntur ei: judicium & justitiam exercuit, omnino vivet. Et rursum vers. 19. Quum autem avertit se improbus, ab improbitate sua & exercet judicium & justitiam, in his ipse vivet.
Subjectum δεκιικον resipiscentiae est mens & voluntas, quod ad qualitates sive inclinationes novas, quas recipit, attinet: quod vero ad actiones quas mens & voluntas renovata & ad Deum se convertens agit, etiam efficientis secundarii rationem habet: Agimus enim a Spiritu Dei acti
Abomnibus autem hominibus Deus requirit resipiscentiam, sicut dicitur Actor. 17. vers. 30. Deus igitur temporibus istius ignorantiae connivendo dissimulatis, nunc denunciat omnibus ubique hominibus ut resipiscant. Proinde graviter peccant, qui vel procrastinanvel prorsus non curant resipiscentiam, ac proinde vitam divinitus oblatam a se ipsi repellunt.
Sed quaerat hic aliquis: Cur incusantur qui vel differunt vel prorsus negligunt resipiscentiam, quum illa sit donum Dei, quod is aliis dat; Si citius vel serius, in arbitrio ejus situm: aliis vero non datHuic respondeo, Juste utrosque incusari, quia mentis sanitatem Deus. ab omnibus jure requirit, quam initio creationis homini indiderat, quam habere unusquisque ex officio debet, quam amissam recupera. re itidem unusquisque potentia passiva potest. Aliud quidem est posse resipiscere, aliud posse actu resipiscere: Nam homo impius resipisceret per suum liberum arbitrium δυυαμει passiva potest, quatenus scilice capax est resipiscentiae sua natura, hoc est, potest donari resipiscenti & ita resipiscere. Sed non potest actu resipiscere, nisi donum resipiscentiae divinitus accipiat. Ita posse resipiscere, naturae est: posse vero actu resipiscere ac proinde resipiscentiam habere, gratiae est: Sed cuDeus alii citius alii serius donum resipiscentiae largiatur; alii vero prorsus non largiatur, est in ipsius potestate & libera voluntate: ἐ, θε λσι ἔἐλόσῖ, ὀνδε διλει σκληρυνει, Cujus vult miseretur, quem vero vult; indurat, ait Apostolus Roma. 9. vers. 18. Nostri officii est non excu tere, sed adorate judicia Dei & dicere cum Apostolo, & δαδος πλαι σογιας κγνωσεως θεον ως αυεζεζδυνητα τα κριματα αυτο, κι ανεζεχνια¬ 5oi aj oSoi auls: O profunditatem divitiarum & sapientiae & cognitionis Dei! Quam inscrutabilia sunt judicia ejus & impervestigabiles viae ejus:
Locus resipiscentiae non est nisi in Ecclesia Dei. Nam quia Evangelii praedicatio non est extra Ecclesiam, sed in Ecclesia: ideo etiam gratia praeveniente carent, qui sunt extra Ecclesiam, nisi extraordina rie conferatur, quod Deum posse facere credimus.
ti spectes Deum utramque operantem, & ordinem causae & effectis Quid contra obiiciat Bellarminus & quomodo ei respondendum, videatur in Commentariis nostris in Ezechielem ad cap. 6.
Vera resipiscentia est continua, sic ut duret usque in finem vitae, peccatore resipiscente in ea perseverante, & justitiam exercento
Nota verae conversionis est, si duret usque ad finem. Resipiscentia. quae deficit, vera non est: sicut fides quae deficit, vera non est?
Hae partes recte tribuuntur & regenerationi & resipiscentiae, sed diverso sensu. Nam regenerationi tribuuntur active, id est, ut actio nes Dei mortificantis & vivificantis, sicut & regeneratio est actioDei: resipiscentiae vero passive, id est, ut passiones hominis resipiscentis, qui mortificatur & vivificatur cum homo is sit qui resipiscit, inprincipio conversionis habens se passive: resipiscentia vero donatus & regenitus, ipse etiam agens, a Spiritu Sancto actus, 1. Petr. 1. 22.
Prima igitur resipiscentiae pars est mortificatio veteris hominis, qua peccatum in nobis perimitur, Roman. 6, 4, 5, 9. Coloss. 3. 5. & sequentibus
Constat peccati agnitione, & contritione salutari. Psalm. 38. v. 19. R Quandoquidem iniquitatem meum indico, solicitus sum de peccato meo. Agnitio peccati, est prima mortificationis pars; que nisi antecedat; mulla potest esse contritio: malum enim non agnitum; non curatur Jerem. 3. v. 8. Tantummodo agnosce iniquitatem tuam, te a Iehova Deo tuo defecisse. Psalm. 32. 3. 4, 5.
Eaque duplex est: interna & externa. Interna agnitio peccati, est cum in corde sentimus onus peccati nos premens, testimonium reddente de peccato nostro conscientia nostra propria, & cogitationibus sese mutuo accusantibus, Psal. 38. 5. & 51. 5. Rom. 2. 15.
Confessio peccati, est nostrae indignitatis recognitio, qua aperte testificamur & deploramus, nos peccasse; ac Deum offendisse, eo animo & proposito ne Deum amplius offendamus. Haec demum vera est confessio peccati quae hoc fine fit: non qualis erat confessio Judae Iscariotae, qui fatebatur quod peccasset prodito sanguine innoxio; Matth. 27. 4.
Eaque vel publica est, vel privata. Publica, quae fit in publico Ecclesiae conventu. Estque vel totius Ecclesiae simul, vel unius aut plurium coram Ecclesia.
Ordinaria, quae fit in omni sacro conventu. Haec in multis beneconstitutis Ecclesiis cum fructu observatur: ut singulis diebus Dominicis, & diebus precum minister formulam confessionis, suo & popui nomine concipiat; qua reos omnes iniquitatis peragit, & veniam a Domino comprecatur: denique hac clave tam singulis privatim, qua omnibus publice aperitur ad precandum janus. Extraordinaria totius Ecclesiae confessio, est quae extra ordinem singulari modo usurpatur; si quando populum communi aliquo delicto obstringi contigerit: Hujus exemplum est in solemni illa confessione, qua populus Judaicus defungitur, auspiciis Ezrae & Nehemiae Nehem.
Confessio publica unius vel plurium coram Ecclesia, est quum sive illi qui antea infideles fuerant, per praedicationem verbi Dei metu divini judicii perterriti, errata ac delicta sua coram coetu aliorum filelium profitentur & detestantur, ut fecerunt Ephesii Actor. 19. 18. & qui a Johanne Baptista baptizabantur, Matth. 3. v. 6, 7. sive illi, qui usque ad totius coetus offensionem peccarunt, ac propterea excommunicati fuerunt, culpam publice coram Ecclesia agnoscunt & deprecantur, & se denuo recipi in communionem petunt. Ita receptus est Corinthius ille in communionem, cum se obsequentem correptioni praebuisset.
Eaque vel soli Deo fit, vel hominiDeo quisque peccata sua confiteri debet: ille enim laesus est & orsensus; ille est, qui ea remittit, obliviscitur, delet. Talis est confessioDavidis Psalm. 32. 5: & 38. v. 5, 19. & 41. 5. Item Psalm. 515, 6, 7. 2. Sam. 24. 10 Talis est Dan. cap. 9.
Privata confessio, quae homini fit, duplex est, Una, quae nostra causa sit, qua aliquis nostrum alteri suas infirmitates, & secretum animi vulnus detegit, ut consilio & consolatione sublevetur. De hac loquitur Jacobus cap. 5. vers. 16. Consitemini autem delicta vestra alius alij, & orate unus pro alio, ut sanemini: MaG
Eaque vel pastori fit, vel alteri alicui amico fideli: Pastori quidem: I. Quia pastores prae aliis ex Ecclesiae grego plurimum judicantur idonei, qui de remissione peccatorum conscientiam certiorem reddere possint.
2. Quia ipsi ministerii vocatione nobis a Domino designantur; quorum ex ore erudiamur, ad subigenda & corrigenda peccata, tum consolationem ex veniae fiducia percipiamus
Etiam alteri alicui amico fideli confessio fieri potest, in cujus sint nos exoneremus, & consilium atque solatium ab eo capiamus. Nam Apostolus Jacobus cunctis Christianis praecepit, ut confiterentur alii aliis peccata, & orarent alii pro aliis Quod adjuncta attinet, resipiscentia posterior est justificatione, si
Altera privata confessionis species, quae homini fit, est quae in procimi gratiam facienda est ad ipsum placandum, & nobis reconciliandum, si qua in re nostro vitio laesus fuerit: De hac loquitur Christus Matth. 5. 23.
Haec de confessione peccati: Contritio salutaris, est altera mortificationis pars, agnitionem peccati sequens, nimirum verus pavor & dolor conscientiae, pudor, tristitia, ac luctus cordis secundum Deum, propterea quod Deum, offendimus, habens adjunctam veram peccati & nostri ipsorum dij plicentiam, veram humiliationem, denique veram detestationem & verum odium peccati, Jacob. 4. v. 9. Jesa. 66. v. 2. Ezech. 36. 31. & cap. 43. 10. Jon. 2. 12. Deuter. 4. 29. Jon. 3. 8. 2. Reg. 22. v. 19. 2. Corintm 7. v. 9, 10, 11, Matth. 5. 4. Psalm. 38. 19.
Distinguenda est a poenitentia temporaria, qualis etiam in reprobos cadit, ut in Achabum 1. Reg. 21. 27.
Tantum de prima resipiscentiae parte. Secunda pars resipiscentiae, est vivificatio novi hominis, qua ad Deum reversi novam spiritualem vitam in Christo vivimus, Deo in perpetuum adhaerere & placere studio habentes. Eadem appellatur etiam nostra cum Christo resurrectio: Item resurrectio prima, Apoca 20. v. 5, 0. & reversio seu conversio ad Deum, Ad Deum autem toto corde nobis revertendum: I. Quia Deus Aipse nobis mandat, ut ad ipsum revertamur, Jerem. 3. v. 9. Revertimini filij aversantes.
II. Quia Deus benignus est & placabilis, Jerem. 3. v. 7. Revertere aversa Israel, dicit Iehova: non faciam ut irruat facies mea irate sis nos, nam benignus sum, dictum Iehovae, non asservo iram in seculum.
III. Quia conjugio junctus est nobis, Jerem. 3. v. 9. Revertimini filij aversantes, dicit Iehova, nam ego conjugio junctus sum vobis.
IV. Quia nobis resipiscentibus benefaciet; remittet enim peccata, Jes. 1. v. 18. Jerem. 3. v. 9, 10. recipiam vos, daturus sum vobis pastores ex sententia animi mei, qui pascent vos scientia & intelligentia.
Laetitia conscientiae per Christum, est prima vivificationis pars, cum homo contritus & humiliatus ob peccatum, refocillatur spiritu ut laetetur in Deo placato per Christum. Jes. 57. v. 15. Psalm. 51. 10.
Nova obedientia, est altera vivificationis pars, cum homo mortis cata carne, totam deinceps vitam ad voluntatem Dei & sanctam ejus Legem conformat. Psalm. 25. 9.
Partes ejus duae sunt: fuga mali, & consectatio boni. Prius fugien dum est malum, quam seqhendum bonum, juxta illud Psal. 34. v. 11. Recede a malo & fac bonum: Et Jes. 1. v. 16, & 17. Lavate vos, purificate vos, amovete indignitatem actionum vestrarum ex adverso oculorum meorum, desinite malefacere. Discite benefacere, quaerite jus, beate oppressum, jus dicite pupillo, suscipite causam viduae
Utrumque autem praestandum est: non enim satis est fugere prohibitae, nisi etiam facias praecepta. Nam non qui fugit injustitiam, sed qui exercet justitiam, justus est, 1. Johan. 3. 7.
generatione corporis. Regeneratio corporis, est per quam corpus redditur obediens spiritui regenerato, ut nihil exsequatur nisi cum voluntate Dei consentiat. Rom. 12. v. 1. 1. Thessal. 5. 23. 1. Corinth. 6. v. 15, 19, 20.
Ipsius quoque est & mortificatio & vivificatio. Rom. 6. 12. & set Coloss. 2. 11. quae communiter appellantur frenatio affectuum carnalium, & rectio locomotivae.
Frenatio affectuum carnalium, est prima regenerationis corporis pars, per quam domantur affectus, ut rationi regeneratae obtem perent. Rectio lacomotivae, est altera regenerationis corporis pars, per qui omnia membra corporis reguntur, ne impulsa a residuis pravis cupiditatibus aliquid faciant contra consensum mentis & voluntatis regeneratae.
Regenerationis testimonium est sancta & justa vita. Quam multi sunt, qui scelerata sua vita, se non esse regeneratos,a perte demonstrant:
Renati sunt matrimonio juncti Christo, Rom. 7.: Homo integer & depravatus, renatus & non renatus differunt λό¬ vῳ, non ὑοκειμδυῳ.
stant perpetua eius adiuncta. Regenerationi perpetuo adjuncta est spiritualis militia regenst rati hominis, & victoria ejusdem.
Spiritualis militia regenerati hominis, est pugna, qua contra fraudes Diaboli, pessima mundi exempla, carnisque propriae iritatione anquam peccati causas indesinenter pugnat, eisque fortiter resistit Rom. 7. 8. & sequentibus, Gal. 5. v. 16, 17. Psal. 37. & 39.
On this page