Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 27
CAPUT XXVII. In quo refelluntur argumenta Papistarum, quibus conantur probare Ecclesiae testimonium esse praecipuum.
AERTIO quaeritur, An testimonium Ecclesiae de divina autoritate Scripturae sit praecipuum, luculentissimum & certissimum: Papistae affirmant his argumentis nixi
RESP. Minor propositio simpliciter intellecta est falsa: quia Ecclesiae testimonium per se prorsus & mere humanum est,
Minorem sic probare conantur Papistae: Vox Dei est testimonium divinum: Ecclesiae testimonium est vox Dei: Ergo Ecclesiae testimonium est divinum
RESP. Est fallacia a dicto secundum quid ad dictum simpliciter in minore propositione. Ecclesiae testimonium est vox Dei, non simpliciter, sed quatenus Ecclesia doctrinam aliquam a Deo in Scripturis revelatam edit: tum enim Dei vox dicitur, non propter ipsem loquendi cationem quae Ecclesiae est, sed propter divinae Scripturae otacula, quae ab σ Ecclesia proferuntur. Testimonium autem Ecclesiae, quatenus ipsius Ecclesiae est seu quatenus ab Ecclesia profecta est, vox Dei non est.
t Instant adversarii & Ecclesiae vocem esse Dei voce propter tria atunt, propter doctrinae religionis legitima autoritatem, & infallibile veritaie, & quia cum Ecclesiae voce Dei Spiritus cooperatur: hinc inferunt, ie m non esse opus certiore testimonio quam externa Ecclesiae probatione. REST. Argumenta ista tria sunt triobolaria. Primum ad hunc syllogismum revocari potest: Quaecunque vox conciliat doctrinae religionis: legitimam autoritatem, ea est vox Dei: Ecclesiae vox conciliat doctrinae religionis legitimam autoritatem: Ergo vox Ecclesiae est vox Dei,
RESP. Minor est falsa: nam doctrina nulla propter Ecclesiam legitima est, sed doctrinam legitimam Dei solius autoritas facit. Qui enim doctrinae ipsius autor est, is solus doctrinae autoritatem conciliat: Doctrinae autor folus est Deus: Solus ergo doctrinae suae autoritatem tribuit, non Ecclesia. Neque nunc Deus novas doctrinas condit, sed quicquid docere Ecclesiam suam instituit, in Scripturas suas contulit illae sunt thesauri Dominici, illae sunt thesauri Ecclesiae, sicut Basilius homilia de poenitentia ait: Dicemus de poenitentia ex veteri & novoinstrumento: hi enim sunt Ecclesiae thesaur.
Secundum argumentum hoc syllogismo concludi potest: Quaecunque vox est infallibiliter vera, illa est vox Dei: Vox Ecclesiae est infallibiliter vera. Ergo, &c. RESP. Minor est falsa si universaliter accipiatur de quavis voce Ecclesiae Nam infallibiliter verum in religione nihil est, nisi quod profectum a Deo esse constiterit. Quod autem Ecclesia loquitur nisi extabulis divinis proferatur, a Deo profectum esse non constabit: Ergo quaecunque vox Ecclesiae ex Sacris literis prolata non fuerit infallibi liter vera non erit. Nam & Ecclesia male saepenumero Scripturas interpretata est, & nonnulla Scripturis dissentanea docuit, neque sit ad veritatem alligata est, ut falli nequeat. Habet enim Ecclesia liberum arbitrium & male agendi & a vero aberrandi, & falsa docendi quemadinodum ex Ecclesiarum quae exstiterunt hactenus exemplis manifestum est. Romana autem Ecclesia inprimis veritatum hanc non tam reliquit, quam prodidit, quod ex ejus tam multis constat falsissimis simul atque absurdissimis doctrinis, propter quas religio Christiana apud Gentes versa in ludibrium est.
Tertium argumentum hoc siyllogismo comprehenditur: Omnis vox cum qua Spiritus Dei cooperatur, est vox Dei. Cum voce Ecclesiae Spiritus Dei cooperatur. Ergo, &c. RESP. Minor universe intellecta est falsa. Quando Ecclesia verbum Dei loquitur, tunc cum voce Ecclesiae Spiritus Dei cooperatur: Sed non cum quavis voce Ecclesiae is cooperatur, cum Ecclesia non semper verbum Dei annunciet:
SECUNDUM. Si Ecclesiae testimonium non audientes aeternae mortis rei sunt, tum illud est praecipuum, luculentissimum & certissimum. Antecedens est verum: Ergo & consequens.
RESP. Primo ambigua est propositio connexa, distinguenda igitur. Si Ecclesiae scil. verae & orthodoxae, testimonium nimirum Sacra Scripturae consentaneum seu ex ea depromtum de salutis aeterna. fundamento aliquo non audiunt, aeternae mortis rei sunt. Deinde connexum laborat fallacia τεαρα τόκπυμδνον: etsi enim antecedens daretur, tamen consequens istud inde non conficitur.
TERTIUM: Deus nos per Ecclesiam docet, non aliters Ergo nullum est certius testimonium quam Ecclesiae. RESP. Per retorsionem. Imo si Deus nos docet per Ecclesiam, major est autoritas Dei quam Ecclesiae: quia major est autoritas ejus qui docet, quam ejus per quem aliquis docetur.
On this page